Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 2
Caput 2
UBJECTUM providentiae divinae deinceps exrponendum est, Put sciatur quid a providentia illa gubernetur?
BONUM creatum, est quicquid a Deo factum est & approbatur: ut omnes substantiae rerum, & quantitates & qualitates earum creatae, & motus ac mutationes, actiones & eventus, quatenus sunt motus, & quatenus naturae ac voluntati divinae in verbo Dei expressae, congruunt .
Bonum vel absolute bonum est, vel secundum quid. Absolute bonum vel naturale est, vel morale Bonum naturale, est omne bonum quod in natura a Deo creatum est ad usus ipsi placentes
Estque vel essentiale, vel accidentale. Bonum essentiale, est quod vel ipsa essentia est rerum, vel inseparabile ab ipsa essentia: quale bonum est omnis substantia, quatenus substantia est; & omnis proprietas essentialis. Quapropter nulla substantia, nulla proprietas essentialis ullius substantiae per se mala est, ut coelum, terra, mare, aer, Sol, Luna, cibus, potus, vestis, quantitates & qualitates rerum essentiales. Hoc bonum nulli malo est contrarium sed in eo per accidens malum esse potest.
Bonum accidentale naturale, est quod accidentaliter naturae cufusque substantiae adest & ab ea separati potes.
Bonum morale, est quum animi affectio inclinatioque, tum actic congruens cum aeterna & immota sapientia Dei, patefacta in Lego divina, quae & in creatione insita est mentibus hominum, & postes voce divina promulgata. Vel: Bonum morale, est omnis bona inclinatio & actio cum voluntate Dei congruens. Dicitur etiam bonum electionis,
Idque vel naturae est, vel gratiae, Bonum morale naturae, est quod a luce naturali proficiscitur. Hoc ab aliis simpliciter bonum morale vocatur, ut sunt opera moralia seu virtutes morales Gentilium seu infidelium & nondum regeneratorum.
Bonum morale gratiae, est quod ex gratia regenerationis spiritualis promanat. Hoc etiam bonum spirituale vocant. Hoc alii a bono morali distinguunt, & divinum bonum appellant: quale est omne opus bonum seu virtus vere fidelium & regeneratorum.
Bonum secundum quid, est quod alicui bonum est: idque bonum utile appellatur, id est, commodum & expediens homini: το συα φιρον. Tale bonum est viro non tangere mulierem propter instantem necessitatem, 1 Cor. 7. v. 1, 35. Hoc bonum non opponitur vitio aut pec- cato, sed incommodo & molesto. Hoc bonum vocatur etiam bonum conditionis: sicut bonum morale appellatur bonum virtutis & justitiae;
On this page