Table of Contents
Summa Theologica
Pars 1
Tractatus 1
Quaestio 1 : An theologia sit scientia?
Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem
Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto
Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?
Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?
Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?
Tractatus 2
Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?
Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?
Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit
Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.
Tractatus 3
Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei
Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.
Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.
Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?
Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?
Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.
Tractatus 4
Quaestio 19 : De essentialitate
Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.
Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.
Tractatus 5
Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.
Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.
Tractatus 6
Quaestio 26 : De bono secundum se.
Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum
Tractatus 7
Quaestio 30 : De generatione Filii.
Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.
Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.
Quaestio 33 : De temporali missione Filii
Tractatus 8
Quaestio 34 : De nomine patris
Quaestio 35 : De nominibus Filii.
Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.
Tractatus 9
Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.
Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis
Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.
Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus
Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis
Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis
Tractatus 10
Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi
Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.
Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.
Tractatus 11
Quaestio 47 : De aequalitate personarum.
Tractatus 12
Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.
Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum
Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.
Tractatus 13
Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.
Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale
Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator
Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?
Tractatus 14
Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?
Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.
Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.
Tractatus 15
Quaestio 60 : De scientia Dei.
Quaestio 61 : De praescientia Dei
Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?
Tractatus 16
Quaestio 63 : De praedestinatione.
Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo
Tractatus 17
Tractatus 18
Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.
Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam
Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore
Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?
Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum
Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.
Tractatus 19
Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.
Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.
Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.
Tractatus 20
Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.
Pars 2
Tractatus 1
Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?
Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?
Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii
Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.
Tractatus 2
Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non
Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis
Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo
Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis
Tractatus 3
Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt
Tractatus 4
Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate
Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.
Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.
Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi
Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?
Tractatus 5
Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?
Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit
Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus
Tractatus 6
Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo
Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?
Tractatus 7
Quaestio 28 : De tentatione daemonum.
Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?
Tractatus 8
Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?
Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.
Tractatus 9
Quaestio 35 : De locutione Angelorum
Quaestio 36 : De custodia Angelorum
Tractatus 10
Quaestio 37 : Quid sit hierarchia
Quaestio 38 : De divisione hierarchiae
Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum
Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.
Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis
Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii
Tractatus 11
Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?
Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit
Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint
Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis
Quaestio 51 : De opere primae diei.
Quaestio 52 : De opere secundae diei.
Quaestio 54 : De numero coelorum
Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?
Quaestio 56 : De opere tertiae diei
Quaestio 57 : De opere quartae diei
Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos
Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.
Quaestio 60 : De opere quintae diei
Quaestio 61 : De opere sextae diei
Quaestio 62 : De pulchritudine universi
Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.
Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.
Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.
Tractatus 12
Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se
Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis
Quaestio 73 : De causa efficiente animae
Quaestio 74 : De causa formali et finali animae
Tractatus 13
Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis
Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis
Quaestio 77 : De unione corporis cum anima
Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate
Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat
Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis
Tractatus 14
Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate
Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam
Quaestio 86 : De tentatione primi hominis
Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum
Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius
Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.
Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium
Tractatus 15
Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus
Quaestio 94 : De libero arbitrio
Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium
Tractatus 16
Quaestio 99 : De voluntate et annexis
Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem
Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante
Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur
Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei
Tractatus 17
Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.
Quaestio 107 : De peccato originali.
Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.
Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?
Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam
Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?
Tractatus 18
Quaestio 114 : De peccato actuali
Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.
Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.
Tractatus 19
Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia
Tractatus 20
Tractatus 21
Quaestio 129 : De judicio suspicionis
Quaestio 130 : De personarum acceptione
Tractatus 22
Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati
Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante
Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi
Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava
Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae
Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur
Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam
Tractatus 23
Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum
Tractatus 24
Quaestio 48
De appropriatione secundum Hilarium.Membrum 1
Secundum quam rationem fit appropriatio in communi.Ad PRIMUM ergo sic objicitur: Appropriatum ex modo compositionis et habitudine prepositionis, que accessum et recessum vicinitatis consignificat, dicit accessum ad proprium. Appropriatum ergo est, quod ratione sui nominis vicinam habet rationem cum proprio. Sicut verbum cum non sit nisi angelus (ut dicit Damascenus) intelligentix, et verbum sit proprium Filio, intelligentia et sapientia ex quibus formatur verbum, accedunt per rationem suam ad verbum: et ideo appropriantur Filio. Genita enim a mente notitia, sive sapientia, vel intelligentia verbum est. Propter quod rationes suas habet juxta verbum. Eodem modo est de Patre cui attribuitur potentia. Pater enim non sonat aliquid nisi quod potenti est secundum propriam Patris rationem: Filius autem secundum Filii rationem propriam, licet non sonet impotentiam, tamen ipso nomine non totum quod dicit, potentie est. Nec Spiritus sanctus totum quod dicit ipso nomine, designat potentiam. Propter quod Patri potentia appropriatur, non Filio, nec Spiritui sancto. Voluntas autem sive bonitas appropriatur Spiritui sancto: eo quod Spiritus sanctus procedit per modum amoris et doni: eo quod amor primum bonum est quod in communicationem et dona diffundit affectum. Et hoc modo appropriatio fit prima, que est ex hoc, quod significationes appropriatorum secundum modum significandi vicine sunt rationibus et significationibus propriorum. Et hoc quidem concedendum est. Gum autem Deus sit causa efficiens, formalis, et finalis, secundum quod in tractatu de bono dictum est, quod bonum est quod a bono est, plantatum in bono, et ad bonum, ex adjunctis fit aliquando appropriatio ex habitudinibus prepositionum. Et quia hec praepositio, ex, non notat nisi originem cause, quando materialis non est, propter hoc cum dicitur, ex ipso, intelligitur Pater, in quo non designatur nisi origo et non originatum, ut per pronomen notetur discretio personalis, per adjunctam prepositionem trahatur ad Patrem, et sic per adjunctum fit appropriatio. Prepositio autem per, modum cause medie denotat, et quasi cause regitive in opere, sicut dicimus, quod statuarius facit statuam per artem statuariam. Et ideo cum Filius ars sit Patris, per quam omnia facit sicut per virtutem et sapientiam, cum dicitur per ipsum, discretio personalis que notatur in pronomine ex adjuncta prepositione, trahitur ad standum pro Filio, in cujus forma fit et plantatur omne quod fit: et ideo per ipsum sicut per primam formam fieri dicitur. Eodem modo haec prapositio, in, constructionem et continentiam notat: et quia omnia conservantur et continentur bono, quod Spiritui sancto appropriatum est, ideo cum dicitur, in ipso, discretio personalis que in pronomine est, ex adjuncta prepositione trahitur ad standum pro Spiritu sancto: ut
Sed contra, ex trina iteratione personarum trinitas, ex transitione prepositionum et modo significandi intelligatur uniuscujusque persone proprietas.
Sunt tamen qui objiciunt in contrarium dicentes, quod communium et appropriatorum rationes sunt opposite. Opposita autem in eodem esse non possunt. Essentialia autem omnia sunt communia tribus personis indifferenter convenientia. Videtur ergo, quod essentialium nihil sit appropriatum. Sed quecumque dicuntur ab Hilario et ab Augustino, appropriata sunt essentialia. Ergo nihil horum debet esse appropriatum.
Adhuc, In appropriato — intelligitur proprium: sed quod intelligitur in alieno, cogit nomen ad standum pro illo: ergo appropriatum stat pro proprio: sed quod stat pro proprio, non potest, esse commune vel essentiale: ergo appropiatum essentiale esse non potest.
Distinguendum tamen est, quod in divinis nominibus quedam sunt propria, quedam appropriata, et quedam appropriabilia. #
Propria sunt, que ex incommunicibili proprietate personali quam signilicant, vel incommunicabili proprietate persone sunt imposita, ut ingenitus, innascibilis, Pater, Filius, et Spiritus sanctus.
Appropriata sunt que ex modo relativi quod designant, proprio de necessitate conjuncta sunt: ut imago et verbum appropriata sunt Filio: quia eadem relalione qua dicitur Filius, dicitur verbum et imago, ut dicit Augustinus. Et hoc modo principium non de principio appropriatum est Patri, et principium de principio Filio, principium autein de utroque principio appropriatum est Spiritui sancto, Eadem enim relatione qua Pater est ingenitus et Pater, dicitur principium non de principio: et. eadem relatione gua Filius est a Patre, dicitur principium de principio: et eadem relatione qua Spiritus sanctus procedit de utroque ut Deus plenus, dicitur principium de principio utroque.
Appropriabilia autem sunt, que quidem significant essentiam, nec sunt propria, sed communia, sed ex modo significandi eadem possunt supponere pro persona. Et quis sit ille modus, satis determinatum est in tractatu de generatione Filii, in illo articulo ubi queritur, Ex quo fit generatio? Modus enim ille significandi sumitur aliquando, quod significat essentiam ut in habente, sicut Deus. Aliquando quod significat eam ad actum, ut sapientia et virtus. Actus enim, ut dicit Aristoteles, particularium sunt.
Membrum 2
De appropriatis secundum Hilarium in speciali.Secundo, Queritur de appropriatis secundum Hilarium in speciali, qui dicit eternitatem esse in Patre, speciem in imagine, usum in munere. Que verba tractans Augustinus in libro VI de 7rinitate, magne difficultatis dicit esse .
4. Aeternitas enim equaliler attribuitur Patri et Filio et Spiritui sancto. Unde in symbolo Athanasii dicitur: "Aiternus Pater, eternus Filius, eternus Spiritus sanctus." Et sic ternitas non videtur esse appropriata Patri.
2. Adhuc, In libro 1 Sententiarum, distinct. VIII, dicitur, quod "eternitas est proprietas divine essentie." Quod autem proprietas est divine essentia, non est appropriabile persone. AMternitas ergo non est appropriabilis Patri.
3. Adhuc, Quare dicitur species esse in imagine? Si enim species est ad expressam similitudinem, cum expressa similitudo sit in Spiritu sancto sicut in Filio, videtur quod Spiritus sanctus sit species Patris sicut et Filius.
4. Adhuc, Objicitur de verbo Augustini quod dicit assignans rationem: "Imago si perfecte implet illud cujus est imago, ipsa coequatur ei, non illud imagini sue." Ex hoc enim videtur, quod Filius sit coequalis Patri, et non Pater Filio, quod falsum est.
5. Adhuc, Objicitur de hoc quod dicit Augustinus explanans predicta verba, sicut Magister dicit in libro I Sententiarum, distinct. XXXI, cap. Et quia non mediocris, assignans rationem quare Filio attribuit speciem: "Credo propter pulchritudinem, ubi tanta est congruentia, et prima equalitas, et prima similitudo." Et cum primum dicatur respectu secundi, videltur quod in Spiritu sancto sit secunda xqualitas et secunda similitudo, quod falsum est.
6. Adhuc queritur, Quare usus attribuitur Spipitui sancto? Usus enim ad actum refertur. Una autem est substantia, et una virtus, et una operatio trinttatis. Et ideo non videtur plus appropriari Spiritui sancto, quam Patri et Filio.
Solutio. Hec, ut dictum est, nomina essentialia sunt, ex modo significandi inclinationem habentia ad personam hanc vel illam: et ideo cum eternitas mensura sit immutabilium carentium principio et fine, et sic principium evi et temporis,est quidem nomen essentiale, et sic convenit tribus: ex modo tamen significandi accidit ad rationem Patris, qui est principium non de principio, quod non convenit Filio vel Spiritui sancto, et sic appropriatur Patri.
Species vero attribuitur Filio, qui est imago Patris: cujus ratio supra assignata est in questione de imagine, in tractatu de generatione Filit. Omne enim quod generatur, si perfecte et univoce generatur, ad speciem generantis et similitudinem in specie. Praterea, species principium cognitionis est: Filius autem procedit a Patre ut notitia sive cognitio a mente ;: et sic ilerum inclinationem ponit ad Filium, et non ad Patrem vel Spiritum sanctum.
Quare vero usus sit in munere, sive in dono, ratio est: quia sicut dicit Aus gustiuus in libro I de Doctrina Christiana, "Frui est cum gaudio uti," Uti autem non est cum gaudio, nisi in amore, concordia, delectatione: et hac omnia attribuuntur Spiritui sancto, qui procedit ut amor et nexus et delectatio Patris et Filii.
Et per hoc patet solutio fere ad totum,, preter id quod dicitur, In Filio est prima similitudo. Dicendum enim, quod primum non dicitur ibi respectu secundi: sed primum dicitur ibi principale sive maxime conveniens. Convenit enim Filius cum Pa tre in aliquo in quo Spiritus sanctus non convenit, in hoc scilicet, quod alia porsona procedit 4 Filio sicut a Patre: propter quod ¢mago dicitur. Et imago quidem passive coequatur illi cujus csl imago: quia per generationem ad equalitatem ejus deducitur. Non illud cujus est imago, passive coequatur imagini sue: quia ad equalitatem ejus passive non deducitur, licet per seipsum equale sit. Et ideo non sequitur, Pater non coequatur Filio: ergo non est equalis.