Text List

Prologus

Prologus

D. ALBERTI MAGNI, RATISBONENSIS EPISCOPI, ORDINIS PRADICATORUM, PRIMA PARS SUMMA THEOLOGLA. PROLOGUS. Mirabilis facta est scientia tua ex me: confortata est, et non potero ad eam '.

In hae auctoritate sex notantur, quibus scientia sacrarum litterarum omnes excellit alias scientias: quod notatur cum dicilt, Mirabilis. Primum est subjecti mirabilitas. Secundum, ejus acquisitionis auctoritas: quod notatur per, Facta est, Tertium, ejus certitudinis credulitas : quod notatur per,Sczentia tua. Quartum, ad intellectum nostrum applicabilitas : quod notatur per hoc quod dicit, Ke me. Quintum, demonstrationis ipsius fortissima veritas : quod notatur per hoc quod dicit, Confortata est. Sextum, super nos et intellectum nostrum altissima cjus dignitas : quod notatur per hoc quod dicit, ¢ non potero ad eam.

Ex hoc quod mirabilis est, habet honorabilitatem. Cum enim scientie in duobus differant, scilicet subjecti mirabilitate et honorabilitate, ef demonstrationis cortitudine, ut in principio de Andma dicitur, constat illam honorabilissimam oss quee de mirabilissimo et altissimo est. Hac autem theologia est, que ‘tota do Deo est, secundum quod per omnia opera sua atting/t a fine usque ad finem fortiter, ut disponit omnia suaviter. Sic enim innotescit in omnibus. In effecti bus quidem nature per vestigium et imaginem, in operibus autem reparationis per similitudinem gratiw, in actibus autem glorificationis sive beatificationis per consummationem glories. Mirabilis igitur est : et ex hoc altissima et nobilissima et honorabilissima.

Facta est etiam in nobis alio quodam superiori eam efficiente. Est enim impressio quedam ut sigillatio divine sapientia in nobis, ut mens humana Dei sapientis sit sigillum, ef impressa formis et rationibus cause prime in sapientia sua creantis et reparantis et glorificantis sua ‘causata. Quod dicitur, Cantic. vin, 6: Pone me ut signaculum super cor tuum. Quod exponens Gregorius dicit : "Signaculum est sigillum profundatum." Propter quod, Ezechiel. XXVIII, 12, dicitur de Angelo cateros excellente in sapientia: Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia, et perfectus decore. Per talem ergo impressionem factam in nobis, constat quod fit in nobis, nobis ascendentibus ad Deum, et ad ipsam, sicut cera ascendens ad sigillum, et non e converso. Propter quod oratione et devotione plus acquiritur quam studio. Sapient. vu, 7: Optavi, et datus est mihi sensus : invocavi, et venit in me sptritus sapienti#. Ex hoc infert Augustinus inlibro VIII de 7rinitate, quod quia cor hominis ascendit ad illam, necesse est quod in sola illa cor hominis exaltetur. Alia quippe scibilia vel equalia sunt, vel inferiora corde humano: propter quod secundum quod in corde humano sunt, exaltationem recipiunt et nobilius esse quam habent in seipsis, sicul nobilius est incorruptibile quam corruptibile. Sola autem illa est que cor elevat, et elevatum purificat, et in eterna fundatimmortalitate. Sapient. xv, 3: Nosse te, consummata justitia est : et scire justitiam tuam et virtutem tuam, radix est immortalitatis. Hinc est quod dicit Alpharabius in libro de Intellectu et intelligibild, quod omnes Philosophiin intellectu adepto divino radicem posuerunt immortalitatis anime. Licet autem sic facta sit, ut dicit Dionysius de Ierotheo, quod patiendo divina didicit, tamen studium ad hoc cooperatur sicut dispositio in subjecto. Propter quod studium sacrarum litterarum multum commendat Hieronymus in Proemio galeato, et dicit, quod hoc commendat Paulus in discipulo suo Timotheo. Dicit etiam, quod propter hoc oportet Episcopum esse amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut potens sitexhortari in doctrina sana, et eos qui coniradicunt arguere '.

Est etiam haec scientia certissime credulitatis et fidei. Aliae enim scientize que de creaturis sunt, quamvis rationes habeant immobiles, tamen ee#dem rationes per essein rebus creatis ac pie, mobiles sunt: hec autem in rationibus eeternis fundata, penitus est immobilis et secundum esse et secundum rationem. Et cum scientia sit stans habitus et immobilis ex intellectualibus acceptus et factus, ef non ex sensibilibus vel imaginabilibus, eo quod illa ab appendiciis materie separata non sunt, planum est hance vel solam

vel precipuam esse scientiam : nihil enim nisi intellectuale est intellectus divinus, prout ipse lux est et causa omnium intelligibilium ; et ex illo nobis est scientia divina. Et hoc est quod dicitur, Psal. xxxv, 10: In lumine tuo videbimus lumen. Et, Psal. iv, 7: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine: dedisti letitiam in corde meo. Hine est quod dicit Averroes, quod "scibile illud quod omnes homines natura scire desiderant, intellectus divinus est, prout primam habet influentiam super omnia intelligentia et intelligibilia, conferens intelligentibus virtutem qua possint intelligere, et dans intelligibi- libus lumen quo movere valeant intellectum ad actum intelligendi." Et hoc est quod dicit Dionysius in libro de Divinis nomintbus, quod "intellectus divinus per omnes se expandit intellectuales vultus'." Il ad Corinth. 1v, 6: Deus, qui dicit de tenebris lumen splendescere, tpse wluxit in cordibus nostris, ad illuminationem scienti# claritatis Det, in facie Christi Jesu. Ex intelligibilibus ergo solis est, et ex prima forma intelligendi omne quod intelligitur, et quod ab omni homine scire desideratur. Si enim propter quod unumquodque tale, et illud magis, ul dicit Aristoteles in 1 Postercorum: scimus autem secunda propter prima: si natura scire desideramus secunda, multo magis desideramus scire prima.

Et sic dicitur, Scientia tua, secundum causam formalem omnis scibilis et omnis scientis.

Dicitur etiam, Scientia tua, secundum causam efficientem : eo quod Deus largitate sua hance efficit in nobis per Spiritum sanctum. Joan. xvi, 13: Cum venerit ille Sptritus veritatis, docebit vos omnem veritatem, Jerem. xxx1, 34: Non docebit ultra vir proximum suum etvir fratrem suum dicens: Cognosce Dominum ; omnes enim cognoscent me, a minimo eorum usque ad maximum.

Est etiam scientia subjecti ut de quo : quia de ipso est. Et si objicitur, quod materia cum efficiente et forma non coincidit in idem, ut dicit Aristoteles in Il Physicorum. Dicimus, quod hoc intelligitur de materia ex qua, et non de materia circa quam : alioquin instantia erit in omni intellecto et volito, quod et materia et forma finis est intellectus et voluntatis.

Dicitur etiam, Sczentia tua, quia ad Deum est sicut ad finem. Hine est enim quod in Psalmo xu, 3, dicitur: Emitte lucem tuam et veritatem tuam : ipsa me deduxerunt, et adduxerunt tn montem sanctum tuum, et in tabernacula tua. Ex hoc consequens est, quod hec scientia sola sapientia sit, vel maxime. ‘Dicit enim Philosophus in I prime philosophig, quod illa scientia maxime sapientia est, cujus finis intus est et sciendi gratia sive causa. Hee autem scientia haec omnia habet. Est enim ab intellectu divino sicut ab efficiente, et ex intellectu divino sicut a primo formali, et de ipso prout est ars plena rationibus omnium que suntet ad ipsum et propter ipsum sicut ad finem. Primum attribuitur Patri. Secundum et tertium Filio, secundum quod est virtus et sapientia Patris : secundum quidem attribuitur ei in eo quod est virtus Patris, tertium vero in eo quod est sapientia. Quartum autem attribuitur Spiritui sancto.

Haec etiam scientia intellectui nostro maxime est applicabilis: et ideo in ipsa maxime quiescit anima. Si enim omne intelligibile per hoc applicabile est intellectui nostro, quod intelligibile est, hoc est, ad lumen scientia deputatum, illud quod maxime est intelligibile et in purissimo intelligentice lumine, maxime erit applicabile secundum naturam. Unde, Jacobi, 1, 2) : In mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras. Ubi dicit Glossa, quod insitum est per naturam. Ad Roman. x, 8: Prope est verbum inore tuo . Cujus ratio est, quod in nullo scibili quiescit animus, nisi deducat illud ad scibile primum, ad quod non est aliquod medium: et tunc quiescit et stat in illo, et in omnibus aliis assentit propter illud.

Cum igitur jam constet, quod hec scientia est de scibili primo, prout lux luminum est in seipso, et relucens in omnibus aliis, constat quod in ipsa maaxime quiescit animus hominis.

Et si objicitur, quod dicit Philosophus in II Metaphysice, quod "dispositio nostri intellectus ad manifestissima nature est sicut dispositio oculorum vespertilionis ad lumen solis." Oculus autem vespertilionis nihil videt in lumine solis, sed fugit ipsum. Ergo et noster intellectus manifestissima et prima fugiet, et non quiescet in eis. Dicimus, quod hoc accidit oculis vespertilionis in quantum sunt vespertilionis scilicet, et non in quantum sunt oculi. Oculi quippe herodii applicantur lumini solis in rota, et quiescunt in ipsa. Et sic accidit intellectui in quantum noster est, hoc est, cum continuo et tempore, reverberari a nature manifestissimis et primis. In quantum autem intellectus est et queedam pars divina, ut dicit Philosophus in VI Ethicorum, nihil adeo convenil ei sicut quiescere in primis. Et ideo docent Philosophi, quod aliquis per separationem a continuo et tempore, hoc est, ab imaginabilibus et sensibilibus, suum adipiscatur intellectum, ut possesso intellectu applicando ea ad divina quieseat. Augustinus in libro 1 Con/fesstonum: "Fecisti nos ad te, Do "mine, et irrequietum est cor nostrum, donec requiescat in te."Hoe respectu theologia que natura omnium scientiarum est prima, ultima efficitur ordine studii et inquisitionis. Propter quod dicit Alpharabius, quod in studio illius Philosophi vilam finierunt."

Est etiam in demonstratione fortissime veritatis : eo quod per revelationem primiluminis omnia demonstret que probat. Aliw aulem per lucem intelligentie in creatis acceptam, que lux sepe occumbit subjecti malitia in quo est et caligine phantasiarum. Ista autem demonstrat per lucem puram et invincibilem ef immutabilem. Sapient. vir, 29 et 30 : Luc? comparata, invenitur prior. Illi enim succedit nox: sapientiam autem non vineit malitia. Joan, 1, 4et5, de luce quae vita est: Et vdta erat lux hominum., Et luz in ienebris lucet, et tenebre eam non comprehenderunt. Chrysostomus in Original? super idem huic verbo addens dicit : "Quin potius lux comprehendit tenebras, et sui claritate dissipat."

Altissima etiam ejus dignitas est, quod supra est non tantum nos, sed etiam Angelicum intellectum posita, quam solus Deus perfecte habet et possidet, Unde Augustinus in libro de Videndo Deum ad Paulinam: "Scire Deum possumus, comprehendere vero minime," Scire, est suprema mentis nostre virtute per intellectum tangere. Comprehendere autem, discursus et contactus intollectus est supra terminos rei: quod in infinito fieri non potest et incircumscripto. Propter quod dicit Damascenus, quod "Deus infinitus dicitur, quia nec loco, nec tempore,nec intellectu mensuratur." Et Anselmus in Prosologio, quod "Deusest majus quam cogitari possit vel intelligi." Augustinus in libro I de Trinitate: "Mentis humane invalida acies in tam excellenti luce non figitur, nisi per justitiam fidei emundetur." Ad Roman. x1, 34: Quis cognovit sensum Domini ? Et ideo in hac scientia quilibet proficere poterit, numquam aulem ad ultimum perfici: quia hoc esset comprehendere, ita quod nihil sui esset extra intellectum. Ad Ephes. m, 20 et 21: Ed gut potens est omnia facere superabundanier quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem que operatur tn nobis, tpst gloriain Ecclesia, et in Christo Jesu, in omnes generationes seculi seculorum. Amen. EXPLICIT PROLOGUS.

Back to TopNext

On this page

Prologus