Table of Contents
Summa Theologica
Pars 1
Tractatus 1
Quaestio 1 : An theologia sit scientia?
Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem
Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto
Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?
Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?
Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?
Tractatus 2
Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?
Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?
Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit
Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.
Tractatus 3
Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei
Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.
Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.
Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?
Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?
Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.
Tractatus 4
Quaestio 19 : De essentialitate
Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.
Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.
Tractatus 5
Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.
Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.
Tractatus 6
Quaestio 26 : De bono secundum se.
Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum
Tractatus 7
Quaestio 30 : De generatione Filii.
Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.
Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.
Quaestio 33 : De temporali missione Filii
Tractatus 8
Quaestio 34 : De nomine patris
Quaestio 35 : De nominibus Filii.
Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.
Tractatus 9
Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.
Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis
Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.
Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus
Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis
Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis
Tractatus 10
Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi
Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.
Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.
Tractatus 11
Quaestio 47 : De aequalitate personarum.
Tractatus 12
Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.
Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum
Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.
Tractatus 13
Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.
Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale
Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator
Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?
Tractatus 14
Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?
Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.
Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.
Tractatus 15
Quaestio 60 : De scientia Dei.
Quaestio 61 : De praescientia Dei
Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?
Tractatus 16
Quaestio 63 : De praedestinatione.
Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo
Tractatus 17
Tractatus 18
Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.
Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam
Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore
Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?
Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum
Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.
Tractatus 19
Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.
Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.
Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.
Tractatus 20
Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.
Pars 2
Tractatus 1
Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?
Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?
Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii
Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.
Tractatus 2
Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non
Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis
Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo
Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis
Tractatus 3
Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt
Tractatus 4
Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate
Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.
Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.
Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi
Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?
Tractatus 5
Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?
Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit
Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus
Tractatus 6
Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo
Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?
Tractatus 7
Quaestio 28 : De tentatione daemonum.
Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?
Tractatus 8
Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?
Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.
Tractatus 9
Quaestio 35 : De locutione Angelorum
Quaestio 36 : De custodia Angelorum
Tractatus 10
Quaestio 37 : Quid sit hierarchia
Quaestio 38 : De divisione hierarchiae
Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum
Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.
Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis
Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii
Tractatus 11
Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?
Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit
Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint
Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis
Quaestio 51 : De opere primae diei.
Quaestio 52 : De opere secundae diei.
Quaestio 54 : De numero coelorum
Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?
Quaestio 56 : De opere tertiae diei
Quaestio 57 : De opere quartae diei
Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos
Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.
Quaestio 60 : De opere quintae diei
Quaestio 61 : De opere sextae diei
Quaestio 62 : De pulchritudine universi
Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.
Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.
Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.
Tractatus 12
Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se
Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis
Quaestio 73 : De causa efficiente animae
Quaestio 74 : De causa formali et finali animae
Tractatus 13
Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis
Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis
Quaestio 77 : De unione corporis cum anima
Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate
Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat
Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis
Tractatus 14
Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate
Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam
Quaestio 86 : De tentatione primi hominis
Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum
Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius
Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.
Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium
Tractatus 15
Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus
Quaestio 94 : De libero arbitrio
Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium
Tractatus 16
Quaestio 99 : De voluntate et annexis
Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem
Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante
Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur
Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei
Tractatus 17
Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.
Quaestio 107 : De peccato originali.
Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.
Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?
Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam
Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?
Tractatus 18
Quaestio 114 : De peccato actuali
Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.
Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.
Tractatus 19
Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia
Tractatus 20
Tractatus 21
Quaestio 129 : De judicio suspicionis
Quaestio 130 : De personarum acceptione
Tractatus 22
Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati
Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante
Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi
Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava
Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae
Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur
Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam
Tractatus 23
Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum
Tractatus 24
Quaestio 16
Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?Et videtur, quod sic. 1. Quod enim contingit intelligi, conlingit significari: Deum autem, ut habitum est, contingit intelligi: ergo contingil significarl per nomen et locutionem,
2. Adhuc, Voces sunt note earum que sunt in anima passionum, ut vult Aristotele$ in lib. I Perthermenias.Ergo quidquid habet passionem in anima per quam intelligitur, contingit significari per vocem, cum omne quod intelligitur, non intelligitur nisi per passionem quam ha bet in anima: ergo omne quod intelligitur, contingit significari per nomen sive sermonem: Deus autem intelligitur: ergo nominatur.
3. Adhuc, Palam est, quod nominatur hoc nomine, Deus, et Qui est, et multis aliis nominibus. Ergo nominabilis est, Deus.
Iy contrarium est quod dicitur, 1. In libro. de Causis, propositione sexta: "Causa prima superior est narratione.: et ideo deficiunt lingue a narratione ejus, propter excellentiam esse ejus, hoc est, quia esse ejus secundum quod est, narrari non potest." Ergo videtur, quod nominari non possit.
2. Adhuc, Dionysius in libro de Divinis nominibus dicit, quod "innominabilis est Deus: et cum ad divina venitur, perfecta invenitur inenarrabilitas vel irrationabilitas'." Ergo videtur, quod nominari non possit.
3. Adhuc, Si nominaretur: tunc etiam vel diffiniretur, vel describeretur: hoc autem impossibile est: ergo videtur, quod nominari non possit.
4. Adhuc, Ambrosius: "Impossibile est mihi generationis narrare secretum: silet vox, non mea tantum, sed Angelorum etiam," Sicut autem de generatione impossibile est narrationem fieri, sic et de omnibus divinis. Ergo videtur, quod secundum nihil divinorum nominari possit.
3. Adhuc, Ad Philip. u, 9: Donavit illi nomen quod est super omne nomen. Nomen autem quod est super omne nomen, nullum est. Ergo videtur, quod divinorum nullum nomen sit.
6. Adhuc, Dionysius in libro de Divtnis nominibus: "Quomodo de divinis nominibus divinus a nobis tractabitur sermo, invocabili et innominabili supersubstantiali deitate demonstrata ?" Quasi dicat: Cum deitas sit demonstrata inno- | minabilis et invocabilis, quomodo tractabitur de nomine ejus ?
Solutio. Secundum Dionysium in lib. de Divinis nominibus, cap. 1, Theologi et sicut innominabilem Deum laudant, et ex omni nomine. Quod enim innominabilis, probant ex illo verbo Genesis, Xxxu, 29, ubi cum Jacob Dei nomen quereret, ab Angelo sibi apparente increpatus est, cur quereret nomen Dei quod esse mirabile. Super quod dicit Dionysius: "Numquid autem non hoc est vere mirabile nomen, quod est super omne nomen, quod est innominabile, quod est collocatum syper omne nomen quod nominatur, sive sit in seculo isto, sive in futuro." Sic ergo innominabilis est.
Multorum autem nominum laudant eum, sicut quando ipstim inducunt dicentem, Exod. m, 14: Ego sum qui sum: et vita, lumen, Deus, veritas, et hujusmodi multa alia. Et qualiter nominetur ex istis, post pauca subjungit: "Ita igitur omnium cause et super omnia existenti, et innominabile convenit et omnium existentium nomina. In quantum enim est segregata substantia divina ab omnibus, excellenter eminens et infinite, innominabilis est. In quantum autem prehabet ut causa omnium bonitates, que fluunt ab ipsa, et prehabet eas, ita quod sunt in ipsa per modum cause, et non per modum effectivum: sic omnium nominibus nominatur. Et sic dicitur essentia, substantia, vita, intellectus, ratio, sensus, vegetatio, virtus, lumen, regnum, et hujusmodi, Omne enim quod habet aliquid, etiamsi per modum cause habeat, et non per modum suiipsius, quando habet illud idealiter sive formaliter, et nominari potest ex illo. Et sic omnium nominibus nominatur vel mystice vel symbolice. Sic enim ex omnibus intelligitur quoad nos: et sicut intelligitur, ita nomine significatur." Et hoc est quod dicit Philosophus in libro de Causis: "Causa prima est super Omnem causam, et non narratur nisi per causas secundas, que illuminantur a lumine prime cause."
Ad primum ergo dicendum, quod bene conceditur, quod illud quod intelligitur, etiam nominatur per modum quo intellixilur, Jam autem habitum est, quod de !eo non intelligitur nisi quid est infini1s; sed definite intelligitur quid non est: etideo definite non nominatur. Et cum omne nomen definite significat substanliam ejus quod nominat, quia aliter nomen et definitio non dicerent idem differens per explicitum et implicitum, patet quod simpliciter innominabilis est Deus, et nominabilis secundum aliquid.
Ad aliud eodem modo dicendum est. Voces enim significative ad placitum licet prima relatione referantur ad passiohem que est in anima, ut dicit Plato in Vimeo, et Basilius in sermone de fide divinitaiis (sermo enim est ad hoc, ut alfectus et passiones nostras nobis invicom pandamus) tamen per passiones ad res referuntur: quia passiones non sunt in anima, nisi a rebus conceptis. Et ideo quando res perfecto intellectu incognoscibilis est, sequitur quod simpliciter intominabilis est: et si nominatur, secundum aliquid suorum nominatur. Quamvis enim secundum se infinite distet a suis effectibus, et sic sit in tenebris, ut dicit Dionysius, et a nullo intellectu creato possit comprehendi vel cognosci: tamen per habitudinem causalitatis qua se lubet ad effectus, non distat in infinitum, sod attingit quemlibet eorum effectuum. Et sic est causa efficiens omnia producens, formalis omnia determinans et in apeciem ponerts, finalis omnia finiens: et ex his omnibus nominatur secundum aliquid. Materialis autem non est, nec privativa, nec materialibus nec privativis nominari potest: quia non prehabet illa xicut causa prehabet effectum. Et si aliquo tali nominetur nomine, sicut aliquando dicitur petra, vel dormiens, vel latus, symbolica erit nominatio, et sicut (dicit Dionysius) per proportiones dissimilium similitudinum exponenda est.
Ad aliud dicendum, quod talibus non nominatur nisi secundum quid: simpliciter autem non significatur quid est, sed infinite, secundum quod dicit Damascenus de hoc nomine, Qui est, quod non significat quid est, sed pelagus substantie infinitum.
Ad EA que objiciuntur in contrarium, jam patet solutio. Simpliciter enim innominabilis est Deus, secundum aliquid autem nominabilis. Et omne nomen quod nominatur, mystice vel symbolice dicitur :cum non possit in Deum transferri, nisi supereminenter et excellenter super omne quod intelligimus vel significamus, omne nomen ejus manet in admiratione infinitum, ut patet in hoc nomine, Qui est. Est enim, quia’ super omnia est, et ab ipso omnium esse est, et omnium esse in seipso prehabet excellenter et eminenter per excellentiam et eminentiam infinitam. Similiter cum dicitur Deus a Sempéw-eic, quod est video, vides, dicitur sicut omnia videns, et sicut omnia providens, et sicut omnium providentias in se habens et prehabens, et ab omnium providentiis segregatus excellenter et eminenter. Propter quod quolibet nomine significatus, in admiratione remanet suspensionis infinite. Unde merito corripuit eum qui quesivit nomen ejus definitum, dicens: Cur queris nomen meum ‘, quod est mirabile ? admiratione scilicet qua suspenditur intellectus in infinitum. Eecli. xtin, 29: Multa dicemus, et deficiemus in verbis. Consummatio autem sermonum ipse est in omnibus. Et ibidem, ¥. 30: Gloriantes ad guid valebimus ? Ipse enim Omnipotens super omnia opera sua. Et post pauca, y. 32: Glorificantes Dominum quantumcumque potueritis, supervalebit enim adhuc: et admirabilis magnificentia ejus.
Ad Tertiom dicendum, quod si definite nominaretur, tunc sequeretur quod infert objectio: sic autem non nominatur.
Ad pvictum Ambrosii dicendum, quod intelligit, quod nomine simpliciter dicente quid est, nominari non possunt divina, nec a nobis, nec ab Angelis.
Sic Etiam respondendum est ab se quens, quod nomen ejus proprium est super omne nomen quod nominatur vel nominari potest, sive a nobis, sive ab Angelis, sive in hoc saculo, sive in futuro: et ideo, sicut dictum est, admirabile.
On this page