Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Summa Theologica

Pars 1

Tractatus 1

Prologus

Praeambulum

Quaestio 1 : An theologia sit scientia?

Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem

Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto

Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?

Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?

Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 7 : De frui.

Quaestio 8 : De uti

Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?

Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?

Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit

Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei

Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.

Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.

Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?

Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?

Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 19 : De essentialitate

Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.

Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.

Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 24 : De uno

Quaestio 25 : De vero

Quaestio 26 : De bono secundum se.

Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum

Quaestio 28 : De comparatione istorum trium ad invicem, et ad ens, utrum scilicet ens, unum, verum, et bonum convertantur ?

Quaestio 29 : Secundum quam intentionem unumquodque ipsorum, scilicet ens, verum, et bonum, de Deo dicatur ?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 30 : De generatione Filii.

Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.

Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.

Quaestio 33 : De temporali missione Filii

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 34 : De nomine patris

Quaestio 35 : De nominibus Filii.

Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.

Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis

Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.

Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus

Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis

Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi

Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.

Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.

Quaestio 46

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 47 : De aequalitate personarum.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.

Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum

Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.

Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale

Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator

Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?

Quaestio 55 : De tribus causis sigillatim, efficiente scilicet, formali, et finali, qualiter Deo conveniant?

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 56 : De translatione praedicamentorum, utram alia praedicamenta a substantia et relatione proprie vel translative de Deo dicantur?

Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?

Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.

Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 60 : De scientia Dei.

Quaestio 61 : De praescientia Dei

Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 63 : De praedestinatione.

Quaestio 64 : Utrum dilectio qua Deus diligit creaturam sit eadem cum dilectione qua Pater diligi Filium, et e converso?

Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo

Quaestio 66 : De reprobatione

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 67 : De providentia

Quaestio 68 : De fato

Quaestio 69 : De libro vitae

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.

Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam

Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore

Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?

Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum

Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.

Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.

Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.

Quaestio 80

Pars 2

Prologus

Tractatus 1

Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?

Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?

Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii

Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non

Quaestio 6 : Quid sit angelus

Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis

Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo

Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate

Quaestio 14 : De secundo attributo, scilicet ratione naturaliter insita, sive intelligentiae perspicacitate ?

Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.

Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.

Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi

Quaestio 18 : Quales facti sint Angeli, utrum in gratia gratum faciente, vel in solis naturalibus bonis ?

Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 20 : Quis cecidit

Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?

Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit

Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo

Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 28 : De tentatione daemonum.

Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?

Quaestio 31 : Qualiter seminales causae inditae sint elementis mundi, secundum quas fiunt miracula ab Angelis bonis et malis, a Sanctis, et a Deo?

Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 33 : De anagogicis significationibus quae significantur in figuris corporum assumptorum ab Angelis.

Quaestio 34 : De missione

Quaestio 35 : De locutione Angelorum

Quaestio 36 : De custodia Angelorum

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 37 : Quid sit hierarchia

Quaestio 38 : De divisione hierarchiae

Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum

Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.

Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis

Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?

Quaestio 44 : An conveniebat corporalem creaturam primo in materia confusa et informi fieri, an per speciem et locum distinctam ?

Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit

Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint

Quaestio 47 : De duplici expositione Glossae super eo quod dicitur, Genes. I, 1 : In principio creavit Deus, etc. Exponit enim de principio efficiente, et de principio quod est initium temporis.

Quaestio 48 : Quare illa materia confusa informis dicatur ? Ubi ad esse prodierit ? Quantum in altuma scenderit ?

Quaestio 49 : De contrarietate quae est inter Augustinum et alios sanctos ratione hujus quod dicit Magister, quod sex diebus distinxit Deus et in formas proprias redegit cuncta quae simul materialiter fecerat.

Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis

Quaestio 51 : De opere primae diei.

Quaestio 52 : De opere secundae diei.

Quaestio 53 : De firmamento

Quaestio 54 : De numero coelorum

Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?

Quaestio 56 : De opere tertiae diei

Quaestio 57 : De opere quartae diei

Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos

Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.

Quaestio 60 : De opere quintae diei

Quaestio 61 : De opere sextae diei

Quaestio 62 : De pulchritudine universi

Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.

Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.

Quaestio 65 : Cum homo in statu innocentiae immortalis sit factus prae aliis animantibus, quomodo communem cum ipsis accepit alimoniam ?

Quaestio 66

Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 68 : Utrum anima sit

Quaestio 69 : Quid sit anima

Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se

Quaestio 71 : Quot et quibus modis anima dicitur imago et similitudo Dei, sive ad imaginem et similitudinem?

Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis

Quaestio 73 : De causa efficiente animae

Quaestio 74 : De causa formali et finali animae

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis

Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis

Quaestio 77 : De unione corporis cum anima

Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate

Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat

Quaestio 80

Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis

Quaestio 82

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate

Quaestio 84 : Utrum Heva in primo statu concepisset et peperisset incorrupta, et virgo permansisset? et, Utrum cum dolore puerpera, vel sine dolore

Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam

Quaestio 86 : De tentatione primi hominis

Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum

Quaestio 88 : An omnis ignorantia excuset a toto et a tanto? et, An in seipsa sit peccatum ? et, Si quaedam excusat, quaedam vero non, quae sint illae

Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius

Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.

Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 92 : De sensualitate

Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus

Quaestio 94 : De libero arbitrio

Quaestio 95

Quaestio 96 : De triplici divisione libertatis arbitrii secundum Magistrum, scilicet a necessitate, a peccato, et a miseria

Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 98 : De gratia

Quaestio 99 : De voluntate et annexis

Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem

Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante

Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur

Quaestio 103 : De virtute.

Quaestio 104 : De justitia.

Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.

Quaestio 107 : De peccato originali.

Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.

Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?

Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam

Quaestio 111 : De fomite.

Quaestio 112

Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 114 : De peccato actuali

Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.

Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.

Quaestio 117 : De invidia

Quaestio 118 : De acedia

Quaestio 119 : De ira

Quaestio 120 : De avaritia

Quaestio 121 : De gula.

Quaestio 122 : De luxuria

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia

Quaestio 124 : Quomodo coalescit malum in istis quae a privatione actus denominantur, sicut ignorantia, negligentia, et omissio.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 125

Quaestio 126 : Utrum multiloquium sit peccatum? et, Utrum tacere de Deo aliquis possit sine peccato ?

Quaestio 127 : De contentione

Quaestio 128 : De maledicto

Tractatus 21

Praeambulum

Quaestio 129 : De judicio suspicionis

Quaestio 130 : De personarum acceptione

Tractatus 22

Praeambulum

Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati

Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante

Quaestio 133 : Quomodo omne peccatum sit vel ex concupiscentia carnis, vel ex concupiscentia oculorum, vel I Joan. II, 16

Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi

Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava

Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae

Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur

Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam

Quaestio 139 : De voluntate

Tractatus 23

Praeambulum

Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum

Tractatus 24

Praeambulum

Quaestio 141 : Unde sit potentia peccandi in nobis

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 58

De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.
1

QUAESTIO LVIII. De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.

2

Deinde queritur de translatione partium declinabilium orationis in divinam predicationem.

3

Et queruntur duo, seilicet de translatione nominis, pronominis, verbi, et partieipil.

4

Et secundo, De hoc nomine: Ego sum qui sum.

Membrum 1

De translatione nominis, pronominis, verbi, et participii in divinam praedicationem.
5

MEMBRUM I. De translatione nominis, pronominis, verbi, et participii in divinam praedicationem.

6

Primo ergo queritur de translatione nominis in divinam praedicationem.

7

Videtur enim, quod transumi non possit.

8

4. Dicitur enim in libro de Regulis fidei: "Omne nomen datum a forma,indivinam praedicationem sumptum cadit a forma," Cum ergo omne nomen significet formam, ut dicit Bovtius et Grammaticus, qui dicit, quod nomen significat substantiam cum qualitate,et cadens ab illa, cadit a significatione propria, videtur quod nomen in divina predicatione nihil significet, et sic non potest transumi in divinam preedicationem.

9

2. Adhuc, Dionysius in Mystica theologia dicit, quod "in Deo oportet affirmare omnium predicaliones, et omnes potentius negare." Videtur, quod quidquid aliquo nomine pradicatur de divinis, quod hoc potentius negatur quam ponatur: et sic videtur, quod nomen predicatum de divinis nihil significet.

10

3. Adhuc, Si nomen in divina preedicalione cadit a forma, cum forma ejus sit qualitas cum qua significat substantiam, videtur quod non retineat nisi substantiam meram: et sic videtur, quod cadat in rationem pronominis et quasi pronominetur: et ulterius videtur, quod divina essentia magis proprie significetur per pronomen, quam per nomen.

11

In contrarium hujus est, quod 1. Sicut dicit Gramimaticus, proprium est pronominis pro proprio monine poni, et certas significare personas: et videtur, quod sic essentia divina pronomine signilicari non potest.

12

2. Adhuc, Canstat quod Deus ad sensum demonstrari non potest, nec etiam ad vert nominis intelleclum, non enim habemus nomen quod veri nominis intellectum dicat quid est Deus, qualis, vel quantus: et sic nee ad intelleclum, nec ad sensum demonstrari potest.

13

3. Eadem ratione pronomen cadit a relatione. Relativum enim refert ad antecedens sub forma sub qua significat substantiam: dictum est autem jam, quod cadit a forma quam significal, et sic Incassum est relatio: pronomen igiturin divina preedicatione cadit a relatione. Sed dicit Priscianus, quod pronomen cadens a demonstratione et relatione, cassum est et vanum. Videtur ergo quod pronomen sumptum in divinam praedicationem, cassum et vanum sit. Apuuc, Pronomen possessivum cum discretionem notet inter possidentem et possessum, et nulla discretio sit inter Deum possidentem et sua possessa essen tialia: cum enim dicitur, Deus est subslantia sua, vel sapientia sua, non est discretio inter possidentem et possessum: videtur, quod possessiva pronomina in divinam predicationem ad signilicandum essentiam sumi non possint: et si sumuntur, hoc non erit nisi respectu creature, sicut dicitur in Psalmo xix, 12: Meus est orbis terre, et plenitudo ejus.

14

Ulterius queritur, Utrum divina essentia apte possit significari per pronomina masculini et foeminini generis substantivata per subintellectum articulum.

15

Et videtur, quod sic. 1. Haec enim est vera, sicut superius habitum est, Deus est, et ille est trinitas: et constat, quod isle terminus, Deus, supponit pro essentia: ef eadem raltione hoc relativuum, idle, cum tamen sit masculini generis.

16

2. Adhuc, Hoc dicitur in hymno: "Sit salus illi, decus, atque virtus, Qui supra cwli residens cacumen, Tolius mundi machinam gubernat Trinus, et unus ?" Ergo relinquitur pro esscntia: et sic pronomen masculini generis substantivatum potest supponere essentiam.

17

In contrarium est, quod secundum hoc he esset vera, Ille qui est Pater, est Kilius: quia hoc pronomen, ¢/le, supponeret pro essentia: et esset sensus, ille Deus qui essentialiter Pater est, est Filius: et hoc verum est. Cum ergo haec sit falsa et heretica ille qui est Pater, est Filius: et causa falsitatis nulla sit, nisi quia per pronomen ma- sculini generis substantivatum non potest supponi essentia: videtur, quod per pronomen masculini generis vel foeminini substantia divina supponi non potest.

18

Ulterius queritur de verbis et participiis et maxime substantivis, utrum illa signilicent essentiam vel personam ?

19

i, Si significant essentiam, videtur falsum esse quod dicitur, Joan. x, 30: go ef Pater unum sumus. Que enim significant essentiam, de pluribus dicuntur singulariter et non pluraliter, ut dicit Boetius. Idem est de hoc, Joan. xv, 23: Ad eum veniemus, ef mansionem apud ewm faciemus. Adventus enim ille per gratiam est, que constat, quod essentie est: quia unus est effectus trium, sicut una est essentia trium,

20

2. Eadem est omnino questio de isto Genesis, 1, 26: Factamus hominem. Hoc enim est verbum Patris ad Filium et Spiritum sanctum: et facere est essentialis actus, et sicuf una est essentia trium, sic unus essentialis actus trium: et sic videtur, quod deberet dici non pluraliter, sed singulariter, Faciam hominem.

21

Sonutio. Dicendum ad primum, quod nomina transumi possunt in divinam predicationem: sed duo sunt attendenda in significationem nominis, scilicet significatum, et modus signilicandi. Et quantum ad = significatum, in mysticis nominibus nomen magis proprie dicitur de Deo quam de creaturis: magis enim proprium est, quod Deus est sapiens, quam quod homo est sapiens: quia magis proprie dicta sapientia sapiens est Deus, quam homo. Similiter est cum dicitur, Deus est essentia vel substantia: et similiter est de omni nomine quod essentiam divinam sienificat secundum beati Dionysii doctrinam. Si autem attendatur modus significandi, cum nul lum nomen habeatur quo significetur quid sit Deus, vel qualis, vel quantus, eo quod dicit Philosophus in libro de Causis, quod prima causa non nominatur nisi ab effectibus suis qui sunt ab ipsa, et est innominabilis per seipsam: sic nomen translatum in divmam predicationem, proprietatem suam retinere non potest: sed cum significet substantiam cum gualitate, et qualitas sit forma a qua imponitur et a qua dicitur nomen, sic cadit a forma quam designat nomen impositum ab affectu, et negatur haec forma ab ipso, et ponitur supereminentia illius in infinitum. Verbi gratia, Deus est substantia, non substantia secundum quod designatur per nomen, sed eminenter super omnem substantiam existens. Similiter est cum dicitur, Deus est substantia, vel essentia, vel sapientia, vel virtus, et sic de aliis: et hoc est quod dicitur, Judicum, xm, 18: Cur queris nomen meum quod est mirabile’ ? Quod sic exponit Dionysius in libro de Divinis nominibus, quod hoc quod dicitur, Cur queris ? reprehensio est: quia quésivit nomen ejus qui innominabilis est, quod fuit indiscrete querere. Hoc autem quod dicit, Quod est mirabile, innuit quod omne nomen dictum de Deo in admirabili supereminentia ponitur et infinita supra modum quo dicitur et designatur per nomen ?.

22

Per rem patet solutio ad dictum Dionysil.

23

Ad aliud dicendum, quod nomen non cadit simpliciter a forma, sed cadit a forma secundum quod designatur per nomen quantum ad modum significandi, et ita non pronominatur, ita quod pronomen elficiatur. Et quod dicitur, quod substantiam meram significat, intellieitur quod mere significat illud quod in substantia designatum per nomen, mera substantia nominis est, sine proprietatibus et formis quibus designatur per no- men quantum ad modum significandi. Unde cum dicitur, Deus est essentia mera, essentia sienificatur, Et similiter cum dicitur, Deus est substantia vel sapientia vel justitia, significalur mera substantia, mera sapicntia, mera justitia.

24

Ad id in contrarium objicilur, dicendum quod cum dicitur, quod proprium est pronominis pro proprio nomine poni et certas stenificare personas, dicilur proprium nomen sub propria forma rem desiznans, et certa persona grammatice intelligitur quiecumque res que loquitur, vel ut loquens accipitur, vel ad quam loquitur vel fit locutio, vel de qua fit locutio. Sic enim Grammaticus distingut personas primam, secundam, et tertiam. Et sie essentia divina potest induci ut loguens, et ad quam fit locutio, et de qua fit locutio: et ila pronominibus prime, secunda, et terliee persone designari.

25

Ad aliud dicendum, quod pronomen in divinis neca demonstratione, nee arelatione cadit.Unde, Exod. xv,2: /ste Deus meus, et glorificabo eum. Kit, Baruch, in, 30: flie esf Deus noster, et non estima bitur alius adversus cum. Sed verum est, quod duplex est demonstratio ad oculum, Una est demonstratio rei in se in propria forma sensibilt: non demonstratur Deus. Alia est de monstratio in visibili effectu, de qua dicitur, Exod. vin, 19: Digitus Det est hie, hoc est, demonstratio divin poten tiae: et hoc modo demonstratur Deus etiam ad sensum.

26

Similiter ad intelleclum est duplex demonstratio. Una que est ad intclleetum qui de re accipitur secundum quod sienificatur per nomen rei demonstrate. Et sie non demonstratur Deus ad intellectum. Seeunda est ad intelleclum fide juvalum et illuminatum. Et hoc modo demonstratur Deus per pronomen demonstrativum.

27

Ad id quod objicitur de relatione, dicendum quod non. Refert enim accidens sicut invenit ipsum, nee plus exigit re lativum pronomen: et jam habitum est, quod nomen non simpliciter cadit a forma rei signilicate, licct cadat a modo furine qui signilicalur per nomen.

28

Ad id quod quieritur de possessivis, dicendum quod si pronomina propriissime et strictissime sumerentur, tunc procederet objectio: sed quia a Grammmatico plus atlendilur modus quam res, propler hoc omne quocuinque medo habitum ab aliquo, possessum est: habet autem substantia ut quod est, essenliam ut qua est, sapicntiam ut qua sapit, potentiam ut qua potest, voluntatem ut qua vull: ideo in designationibus taliam pronominibus utimur possessivis. Sicut illud est Joannis, vit, 146: Alea doctrina est mea, Et in multis aliis locis. Genes. 1,26: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Et in talibus licet non sit discretio realis inter habentem et habitum, tamen quantum ad modum signilicandi discretio est: aliter enim designatur habens, et aliter habitum: et talis discretio mo di sufficit ad locutionem grammaticam.

29

Ab ip quod ullerius quaritur de masculinis et feemininis pronominibus substantivalis, sine prajudicio videtur dicendum, quod per talia pronomina non aple significatur divina essentia, sicut probatum est per deductionem ad inconveniens. Pronomina enim talia substantivata substantiam significant que est hypostasis, et circa lam ponunt discretionem pronominalem, quae est singularilalis et incommunicabilitatis: et haec nulio modo essentiae divine conveniunt: unde talibus pronominibus apte significari non potest: et si mveniantur in auctoritate, exponenda sunt, quod tencantur adjective, quorum suppositio et. signilicatio determinanda est per substantiam, sicut in Psalmo xxxix, 44: Complaceal libi, Domine: Glossa determinat, "uni Deo." Et, Isa. txv, 1: Ecce ego ad gentes que non cognoverunt me‘, adjectivitatem hujus pronominis, me, determinat Glossa subdens: "Me verum Deum."

30

Av mocergo quod objicitar de hac, Deus est, et ille est trinitas: dicendum quod hoc pronomen, idle, adjective sumitur, et determinatur per relationem ad hoc nomen, Dews,quod est substantivum. Unde sensus est, [lle Deus est trinitas.

31

Simiziter dicendum est ad sequens: "Sit salus illi, ete:" ibi enim hoc pronomen, tdi, adjectivum est, et innititur substantivo subintellecto, Deo. Unde sensus est, Ii Deo.

32

Ip aurem quod objicitur in contrariums de necessitate procedit.

33

Ad id quod ulterius queritur de verbis et participus, dicendum quod pro certo essentialia sunt, et cssentiam copulant sive significant ut actum, sed ratione significati pluralis trahuntur ad copulandum pro persona. Agere enim et pati, quod (sicut dicit Priscianus) substantiea est proprium, ut de qua egreditur actus, et ut in qua recipitur passio, non intelligitur de substantia que est usia vel usiosis, sed de substantia que est hypostasis, que proprie agit vel patitur. Et cum dicitur: yo ef Pater unum sumus”, supposita Patris et Filii pramittuntur, quibus per hoc verbum, sumus, esse copulatur inesse ut actus. Ideo cum plura sint’ supposita, necessarium est propler vim vrammatice aclum qui est in eis, pluraliter significari: et ideo dicitur: go ef Pater unum sumus, non unum sum, Et quod dicitur eeu neutraliler, ostendit essentic unitatem, et non hypostasis.

34

Omni eodem modo dicendum ad hance: Faciamus hominem : hoc enim verbum jaciamus, copulat facere ut est actus egredicns de substantia que est hypostasis: et cum plures sint hypostases, necesse est, quod pluraliter consignificetur actus ut est egrediens de ipsis: quia sicut dicit Hilarius in libro VII de Trinitafe: "Professio consortii tollit singularis et solitarii intelligentiam." Quia tamen una est essentia qua agunt tres et faciunt, ideo subjungitur, ad imaginem et simihitudinem singulariter.

Membrum 2

De hoc nomine, Ego sum qui sum, utrum sit nomen essentiale vel personale
35

MEMBRUM II. De hoc nomine, Ego sum qui sum, utrum sit nomen essentiale vel personale?

36

Secundo queritur de hoc nomine, Ego sum qui sum, de quo queritur, Utrum sit essentiale nomen, vel personale ?

37

Videtur enim, quod sit essentiale: 1. Ex his que dicuntur in libro I Sententiarum, distinct. VIII, et ex verbis Augustini, et ex verbis Hieronymi. Dicit enim Augustinus in libro V de Trinitate: "Sicut ab eo quod est sapere dicitur sapientia, ita ab eo quod est esse dicitur essentia. Et quis magis est quam ille qui dixil famulo suo Moysi, Exod. ut, 14: Ego sum qui sum: et, Sie dices filiis Israel: Qui est, misil me ad vos."

38

2. Adhuc, Damascenus: "Principalius horum nominum que de Deo dicuntur, est, Qui est, sicut ipse loquens in oraculo Moysi ait: Qui est, misit me ad vos, totum comprehendens in seipso ve lut quoddam pelagus substantie infinitum et indeterminatum ."

39

3. Adhuc, Moyses cum audivit hune scrmonem, yo sum gui swum, ex ipso sermone non intellexit plus unam personam quam aliam:et hoc non potuit esse, nisi intelligeret de essentia divina, que ut loquens ibi inducebatur.

40

4. Adhuc, Dionysius in libro de Divinis nominibus >: "Si non de tota aiunt divinilate laudari, cum dicitur, Lyo sum gui sum: et, Qui est, misit me ad vos: sed per unam parlem circumscribere conantur, quomodo audient: Quit est, et quierat, et qui venturus esl, omnipotens °?"

41

Ex omnibus his concluditur, quod est nomen essentiale.

42

In contrariom tamen hujus est quod dicitur, Isa. uxv, 1: Mece ego, eece ego ad gentem que non invocabal nomen mewm. Ibi Glossa: "Filius loquitur qui, Exod. uu, 14, dixit Moysi: £go sum qui sum."

43

Solutio. Satis bene responsum est ad hoc ab antiquis, Pripositivo scilicet, Gulielmo, et Alexandro. Dicebant enim, quod hoc nomen, Qui, potest accipi ut nomen infinitum et indeterminatum, vel potes accipi ul relativum. Si accipitur ut infinitum, dicit pelagus substantie infinilum: essentialitatem divinam dicit non determinatam supposito, et sic quasi,in pelago infinito. Si autem = accipitur relative, adhue potest accipi duobus modis, scilicetadjective secundum quod determinatur antecedente quod refert, et hoc est Deus, quod nomen substantiale est: sic'enim' pramisil.: Deus patrum vestrorum misit me ad vos. Si dixerint mihi: Quod est nomen egus ?...Att: Sie dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos . Et sic sensus est: Qui est Deus vera essentialitate, misit me ad vos. Et sic adhuc nomen est essentiale toti trinitati conveniens. Si autem accipitur substantive, et intelligitur per subintellectum articulum substantivari, dicebant, quod personale est. Articulus enim discretionem notat, et ad notitiam diseretam faciendam inventus est. [Mt quia historia ista singulariter significal. redemptionem generis humani, qui per Filium facta est, ideo dicit Glossa super Isaiam, quod Filius loquilur: sic enim appropriatione potius quam proprietate trahitur ad standum pro Filio.

44

Primae ergo auctoritates et Damasceni loquuntur de hoc nomine, Qui, prout est nomen infinitum: et in hoc sensu Joquitur auctoritas Dionysi,

45

Ad aliud dicendum, quod Moyses si intellexit hoc nomen, Gui, ut infinitum, non intellexit unam personam plus quam aliam. Si autem intellexit ut relativum cjus quod preecessit: lune adhuc duplex potuit esse intellectus, scilicet secundum quod simpliciter refert antecedens vel appropriatum per orationem historie, qua appropriatur hoc nomen, Deus: et quod est commune et essentiale ad personam Filii, et sic intellexit unam personam plus quam aliam. Sed tamen secundum quod simpliciter refert antecedens, de tota trinitate intelligitur secundum Dionysium.

46

Et si objiciatur in sensu quo Prepositivus objicit, qui est Pater, qui est Filius, qui est Spritus sanctus: ergo ille qui est Pater, est Filius et Spiritus sanclus: patet, quod non valet processus. Tn praemissis enim accipitur hoc nomen Qui, infinite, in conclusione autem relative: et sic incidit fallacia figura dictionis cx mutata supposilione.

47

Cetera de hoc nomine, Gui est, in prehabitis dicta sunt in questione de essentialitate divina. Secundum Dionysium tamen essentia divina dupliciter consideratur, in se scilicet prout est pelagus infinite essentialitatis: et sic proprium noinen ejus est, Qui est. Consideratur eliam ut causa diffundens esse: et sic primum nomen quo innotescit nobis, est bonum: bonum enim diffusivum est esse: et hoc modo Dionysius bonum ordinat ante ens: cum tamen si intentiones utriusque simplices accipiantur, intentio entis est ante inteniionem boni.

PrevBack to TopNext