Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Summa Theologica

Pars 1

Tractatus 1

Prologus

Praeambulum

Quaestio 1 : An theologia sit scientia?

Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem

Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto

Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?

Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?

Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 7 : De frui.

Quaestio 8 : De uti

Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?

Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?

Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit

Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei

Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.

Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.

Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?

Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?

Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 19 : De essentialitate

Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.

Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.

Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 24 : De uno

Quaestio 25 : De vero

Quaestio 26 : De bono secundum se.

Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum

Quaestio 28 : De comparatione istorum trium ad invicem, et ad ens, utrum scilicet ens, unum, verum, et bonum convertantur ?

Quaestio 29 : Secundum quam intentionem unumquodque ipsorum, scilicet ens, verum, et bonum, de Deo dicatur ?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 30 : De generatione Filii.

Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.

Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.

Quaestio 33 : De temporali missione Filii

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 34 : De nomine patris

Quaestio 35 : De nominibus Filii.

Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.

Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis

Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.

Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus

Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis

Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi

Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.

Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.

Quaestio 46

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 47 : De aequalitate personarum.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.

Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum

Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.

Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale

Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator

Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?

Quaestio 55 : De tribus causis sigillatim, efficiente scilicet, formali, et finali, qualiter Deo conveniant?

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 56 : De translatione praedicamentorum, utram alia praedicamenta a substantia et relatione proprie vel translative de Deo dicantur?

Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?

Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.

Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 60 : De scientia Dei.

Quaestio 61 : De praescientia Dei

Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 63 : De praedestinatione.

Quaestio 64 : Utrum dilectio qua Deus diligit creaturam sit eadem cum dilectione qua Pater diligi Filium, et e converso?

Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo

Quaestio 66 : De reprobatione

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 67 : De providentia

Quaestio 68 : De fato

Quaestio 69 : De libro vitae

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.

Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam

Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore

Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?

Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum

Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.

Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.

Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.

Quaestio 80

Pars 2

Prologus

Tractatus 1

Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?

Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?

Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii

Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non

Quaestio 6 : Quid sit angelus

Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis

Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo

Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate

Quaestio 14 : De secundo attributo, scilicet ratione naturaliter insita, sive intelligentiae perspicacitate ?

Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.

Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.

Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi

Quaestio 18 : Quales facti sint Angeli, utrum in gratia gratum faciente, vel in solis naturalibus bonis ?

Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 20 : Quis cecidit

Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?

Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit

Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo

Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 28 : De tentatione daemonum.

Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?

Quaestio 31 : Qualiter seminales causae inditae sint elementis mundi, secundum quas fiunt miracula ab Angelis bonis et malis, a Sanctis, et a Deo?

Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 33 : De anagogicis significationibus quae significantur in figuris corporum assumptorum ab Angelis.

Quaestio 34 : De missione

Quaestio 35 : De locutione Angelorum

Quaestio 36 : De custodia Angelorum

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 37 : Quid sit hierarchia

Quaestio 38 : De divisione hierarchiae

Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum

Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.

Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis

Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?

Quaestio 44 : An conveniebat corporalem creaturam primo in materia confusa et informi fieri, an per speciem et locum distinctam ?

Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit

Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint

Quaestio 47 : De duplici expositione Glossae super eo quod dicitur, Genes. I, 1 : In principio creavit Deus, etc. Exponit enim de principio efficiente, et de principio quod est initium temporis.

Quaestio 48 : Quare illa materia confusa informis dicatur ? Ubi ad esse prodierit ? Quantum in altuma scenderit ?

Quaestio 49 : De contrarietate quae est inter Augustinum et alios sanctos ratione hujus quod dicit Magister, quod sex diebus distinxit Deus et in formas proprias redegit cuncta quae simul materialiter fecerat.

Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis

Quaestio 51 : De opere primae diei.

Quaestio 52 : De opere secundae diei.

Quaestio 53 : De firmamento

Quaestio 54 : De numero coelorum

Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?

Quaestio 56 : De opere tertiae diei

Quaestio 57 : De opere quartae diei

Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos

Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.

Quaestio 60 : De opere quintae diei

Quaestio 61 : De opere sextae diei

Quaestio 62 : De pulchritudine universi

Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.

Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.

Quaestio 65 : Cum homo in statu innocentiae immortalis sit factus prae aliis animantibus, quomodo communem cum ipsis accepit alimoniam ?

Quaestio 66

Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 68 : Utrum anima sit

Quaestio 69 : Quid sit anima

Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se

Quaestio 71 : Quot et quibus modis anima dicitur imago et similitudo Dei, sive ad imaginem et similitudinem?

Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis

Quaestio 73 : De causa efficiente animae

Quaestio 74 : De causa formali et finali animae

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis

Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis

Quaestio 77 : De unione corporis cum anima

Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate

Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat

Quaestio 80

Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis

Quaestio 82

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate

Quaestio 84 : Utrum Heva in primo statu concepisset et peperisset incorrupta, et virgo permansisset? et, Utrum cum dolore puerpera, vel sine dolore

Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam

Quaestio 86 : De tentatione primi hominis

Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum

Quaestio 88 : An omnis ignorantia excuset a toto et a tanto? et, An in seipsa sit peccatum ? et, Si quaedam excusat, quaedam vero non, quae sint illae

Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius

Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.

Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 92 : De sensualitate

Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus

Quaestio 94 : De libero arbitrio

Quaestio 95

Quaestio 96 : De triplici divisione libertatis arbitrii secundum Magistrum, scilicet a necessitate, a peccato, et a miseria

Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 98 : De gratia

Quaestio 99 : De voluntate et annexis

Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem

Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante

Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur

Quaestio 103 : De virtute.

Quaestio 104 : De justitia.

Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.

Quaestio 107 : De peccato originali.

Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.

Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?

Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam

Quaestio 111 : De fomite.

Quaestio 112

Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 114 : De peccato actuali

Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.

Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.

Quaestio 117 : De invidia

Quaestio 118 : De acedia

Quaestio 119 : De ira

Quaestio 120 : De avaritia

Quaestio 121 : De gula.

Quaestio 122 : De luxuria

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia

Quaestio 124 : Quomodo coalescit malum in istis quae a privatione actus denominantur, sicut ignorantia, negligentia, et omissio.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 125

Quaestio 126 : Utrum multiloquium sit peccatum? et, Utrum tacere de Deo aliquis possit sine peccato ?

Quaestio 127 : De contentione

Quaestio 128 : De maledicto

Tractatus 21

Praeambulum

Quaestio 129 : De judicio suspicionis

Quaestio 130 : De personarum acceptione

Tractatus 22

Praeambulum

Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati

Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante

Quaestio 133 : Quomodo omne peccatum sit vel ex concupiscentia carnis, vel ex concupiscentia oculorum, vel I Joan. II, 16

Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi

Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava

Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae

Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur

Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam

Quaestio 139 : De voluntate

Tractatus 23

Praeambulum

Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum

Tractatus 24

Praeambulum

Quaestio 141 : Unde sit potentia peccandi in nobis

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 79

De voluntate divina in communi.
1

QUESTIO LXXIX. De voluntate divina in communi.

Membrum 1

Quid voluntas in Deo secundum rem?
2

MEMBRUM I. Quid voluntas in Deo secundum rem?

3

Primo ergo quaeritur, Quid sit voluntas in Deo secundum rem?

4

Si enim secundum rem in Deo est voluntas, cum, sicut dicit Damascenus in libro II de Fide orthodoxa, voluntas dicatur duobus modis, 4Axst¢ scilicet et BovAncic. OZ4yore enim est naturalis appetitus alicujus rei: vudisis autem sive BovAygas (quia ubi Greci ponunt v, nos ponimus 8) est rationalis appetitus consiliativus, non secundum impetum: motus, sed secundum libertatem electionis, Voluntarium enim, ut dicit Aristoteles in Il Ethicorum, et Damascenus in libro II de Fide orthodoza , et Gregorius Nyssenus in libro de Homine, est cujus principium est in ipso consciente singularia, sive circumstantias in quibus est actus. Videtur autem, quod neutrum istorum modorum possit in Deo esse voluntas: quia:

5

1. Sive sit voluntas ®4y¢ hoc est, naturalis sive ad naturam pertinentium, sive Bovdnas, hoc est, consiliativa de his que in nobis sunt operabilibus per nos, semper appetitus est indigentia: est enim respectu non habiti cujus est indigentia vel ad esse vel ad. opus. In Deo autem nulla indigentia est. Ergo nulla voluntas.

6

2. Adhuc, Dicunt Aristoteles et Damascenus et Gregorius Nyssenus, quod voluntasfinis est: Dei autem nullus est finis, quia non ordinatur ad aliud: ergo videtur, quod Dei nulla sit voluntas.

7

3. Adhuc, Sivoluntas in Deu est, queeratur, Quid in divinis predicat, utrum scilicet essentiam, vel relationem ? Et dicit Magister in libro primo Sententiarum, | distinctione XLV, cap. Jam de voluntate Dei: "Sciendum est ergo, quia voluntas sive volens de Deo secundum essentiam dicitur. Non est enim ei aliud velle et aliud esse, sed omnino idem." Ergo voluntas in Deo. predicat essentiam et non relationem.

8

4, Adhuc, Ibidem ex verbis Augustini dicit sic: "Sicut idem est Deo esse bonum quod esse Deum, ita idem ei esse voluntatem quod esse Deum: nam voluntas qua semper volens est, non affectus vel motus est qui in Deum cadere non valet, sed divina odsi qua volens Deus est." Ex his accipitur, quod secundum essentiam dicitur.

9

In contrarium hujus, 1. Magister ibidem innuit talem obje ctionem, licet non formet eam: Quecumque omnino sunt idem, eodem utrique addito, adhuc erunt eadem. Si ergo idem est esse vel velle in Deo, sicut possumus dicere, quod vult omnia bona voluntate sua, ita possumus dicere, quod est omnia bona essentia sua.

10

2. Adhuc, Videtur quod relative dicatur: quia sicut Creator et Dominus de Deo relative dicuntur, ita videtur, quod voluntas relative dicatur ad volitum,

11

3. Adhuc, Sicut est scientia scibilis scientia, ita est voluntas voliti voluntas: et sicut nulla est scientia que nullius scibilis est, ut dixit Hugo, ita nulla est voluntas que nullius voliti est: ergo videtur, quod secundum relationem dicatur.

12

In contTrarium hujus est, 1. Quod dicit Magister in libro primo Sententiarum, distinct. XLV, cap. Lt hcet idem, quod volens de Deo numquam relative. dicitur.

13

2. Si quis velit ad hoc respondere sicut Magister respondet in Sententiis, qui dicit sic: "Licet idem sit Deo velle quod esse, non tamen dicendum est Deum esse omnia esse que vult." Et dat instantiam: "Sicut idem est Deo esse quod scire, nec tamen sicut dicitur scire omnia, ita quoque potest dici esse omnia." Sed haec solutio non videtur sufficiens: secundum Aristotelem enim in libro II Elenchorum, per interemptionem solvere non sufficit, sed oportet etiam causam falsi demonstrare. Hee autem solutio non demonstrat causam falsi.

14

Ulterius queritur, Cum voluntas de multis dicatur, est enim voluntas virtus sive potentia anime, et est voluntas actus sive motus illius virtutis, et est voluntas affectus, passio scilicet qua afficitur ex apprehensione forme voliti secundum letitiam vel tristitiam, vel secundum spem vel timorem in assequendo vel fugiendo volitum, utrum voluntas omnibus istis modis in Deo sit vel non ?

15

Et videtur, quod non: 1. Virtus enim potentia est, non actus: et in Deo potentia est: ergo non est voluntas in Deo ut potentia sive virtus.

16

2. Adbuc, Nullus motus in Deo est: quia Deus immutabilis est: ergo non est in Deo voluntas motus sive actus.

17

3. Adhuc, Paulo ante habitum est, quod affectusin Deum cadere non valet. Cum ergo secundum hoe, scilicet secundum quod est potentia, virtus, motus, sive operatio et affectus dicatur de homine et Angelo, et secundum nullum istorum possit dici de Deo, videtur quod equivoce de Deo et de Angelo et de homine dicatur voluntas.

18

4. Adhuc, Augustinus in primo de Z1bero arbitrio: "Voluntas est rationalis motus sensui presidens et appetitui." Constat, quod secundum istam rationem non convenit Deo. Ergo non una ratione dicitur de Deo, de Angelo, et de homine.

19

Sonutro. Dicendum, quod in Deo vojuntas est, et convenit ei maxime habere voluntatem plus quam Angelo vel homini. Cujus causa est quod dicit Aristoteles in III de Anima, quod "in rationabili natura voluntas est, in irrationabili autem desiderium et animus." Et in VI Topicorum dicit, quod omnis voluntas in rationeest: et ideo ut concupiscentia definiri non potest. Et cum, sicut dicit Avicenna, ab anima rationali quedam fluant potenti conjuncte corpori, que. fluunt ab ipsa secundum quod ipsa est actus corporis, et quedam fluant ad ipsa secundum quod ipsa est actus cause prime creantis et actus intelligentiae — formantis, ut dicitur in libro de Causis, et ille sint potentia non organice, nec in. organo operantes sicut intellectus et ratio et voluntas: et omnes ille in eo quod est liberum, in anima‘fundate sunt: liberum enim, ut dicit Aristoteles in primo primae philosophiae, dicimus, quod causa sui est ut sit, omnes ille potenti causa sui sunt, et actus suos habent in. omni moda libertate et potestate, quod possessionem vocant Philosophi. In parte autem illa qua anima actus et imago prime cause est et intelligentia forma, lumine intelligentie formata,.adhuc due partes sunt, una in parte passiva sive susceptiva, qua anima, ut dicit Aristoteles in IIl de Anima, omnia potest fieri, et hac est intellectus. Alia autem inest secundum partem activam et motivam, qua anima libere potest agere quod vult, ita quod in ipsa est quod vult. facere, nec alia indiget ad hoc: et illa vocatur rationabilis appetitus sive voluntas, qua anima absolute efficicitur domina sui actus, non acta ad aliquid, nec impulsa per-necessitatem, sicut bruta plus aguntur quam agant, ut dicunt Aristoteles et Augustinus. Aguntur autem impulsu passionum ire et concupiscentie, a quibus liber est intellectus, qui apud Philosophos vocatur adeptus sive possessus: unde voluntas ab illa rationalis nature fluit, que maxime libera est, et maxime causa sul et maxime domina suorum actuum est. Propter quod in Deo maxime est, et post hoc in Angelo, et post hoc in homine, in. brutis autem oe modo, nisi per metaphoram.

20

Ad primum ergo dicendum, quod utroque modo voluntas est in Deo. 92dys¢, enim est in Deo: quia vult se et ad divis, nitatem pertinentia, scilicet quod. omnipotens et simplex sit et hujusmodi: Bovdyots autem, quia vult etiam ea quae ex consilio, hoc est, ex definitione externa determinavit, sicut dicitur, Isaie, xivt, 10: Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet. Dictum est enim in prehabitis de providentia, qualiter consilium cadit in Deum.

21

Et ad id quod objicitur de appetitu, dicendum quod non est semper appeti= tus habendi et non habiti, nec semper indigenti#, s:d etiam habiti ut continuetur et maneat.

22

Ad aliud dicendum, quod Deus ipse finis est: ad seipsum enim vult quid quid vult: sed verum est, quod ad ulteriorem finem non refert ea que vult. Ad id quod queritur, quid predicet in Deo ? Dicendum, quod essentiam. divinam: sed dupliciter, -scilicet absolute, vel cum connotatione effectus. Absolute, sicut quando volitum ejus est Deus, vel id quod in Deo est ab eterno, ut cum dicimus, Deus vult se intelligere, sapere, esse, scire, et hujusmodi. Cum connotatione effectus, ut cum dicitur, Deus vult esse bona creata, vel bona sanctorum, vel aliqua alia exteriora: (unc enim predicat essentiam et connotat haec vel illa subjecta esse divine voluntati,. ut dicit Magister in libro primo Senten- tiarum, distmct. XLV, cap. Bt ubicumque. Unde licet, voluntas sit essentia, tamen significandi et modum essendi habet alium: et ideo quod attribuitur uni, non attribuitur alteri:: propter qued non sequitur, vult omnia bona, ergo est omnia bona. Nec est verum generaliter, quod si aliqua sint eadem, quod eodem addito adhuc uterque sint eadem, nisi sint eadem et secundum modum essendi et secundum modum significandi: ad diversum enim modum attribuendi plus operatur diversus modus significandi, quam diversus modus essendi, et precipue in divinis..

23

Ad aliud dicendum, quod secundum ‘essentiam dicitur, sub diverso tamen modo significandi.

24

Ad id quod objicitur in contrarium, 4 4 ore patet solutio per pradicta.

25

Ad aliud dicendum, quod relative di- Ad objec citur ad volitum quando connotat effectum respectu alicujus exteriotis, sicut Creator et Dominus.

26

Ad aliud dicendum, quod bene conceditur, quod hoc modo dicitur cum respectu ad volitum, sicut dominus et sicut creator.

27

Api quod objicitur in contrarium ex dicto Magistri, dicendum quod numquam dicitur relativum eo modo quo relativa distinguunt personas: quiasi ita diceretur relative, non diceretur essentialiter: sed tamen per hoc non negatur quin aliquando cum significatione essentie connotat respectum ad volita.

28

Ad aliud dicendum, quod solutio Magistri est bona, et id quod ostendit causam falsitatis in consequentia, est id quod dictum est de diverso modi significandi et connotandi.

29

Ad id quod ulterius queritur, dicendum quod voluntas ut potentia in Deo non est, nec voluntas ut motus, nec voluntas ut affectus, sed voluntas ut substantia propter indifferentiam simplicitatis: differens tamen a substantia secundum modum significandi, non tamen propter hoc equivoce dicitur de Deo, Angelo, et homine: sed dicitur per prius et posterius, ita quod secundum prius dicitur de Deo, qui omnino liber est et causa suorum acluum et dominus, et proxime post hoc dicitur de Angelo, qui separatus est ab affectionibus passionum corporalium: et ideo voluntatis sue libet arbiter, et secundum analogiam dicitur de homine, qui licet affectibus trahatur, non tamen agitur nec cogitur: per metaphoram autem dicitur de appetitu sensibili qui agitur, sed non cogitur: ultima autem resonantia, ut dicit Dionysius, dicitur de vegetabilibus et existentibus secundum appetitum naturalem, quo, ut dicit Dionysius et Aristoteles in primo Ethicorum, omnia optant vel volunt bonum.

30

Ad id quod objicitur de Augustino, patet jam solutio: per illam enim rationem convenit homini qui habet sensum cui presidet ratio, secundum tamen illam rationem qua dicilur voluntas appetitus rationalis et motus in volita, per prius convenit Deo, per posterius Angelo, et postremo homini, et per metaphoram bruto, et per inclinationem naturalem existentibus, non participantibus vitam.

Membrum 2

De causalitate divine voluntatis
31

MEMBRUM II, De causalitate divine voluntatis ?

32

Secundo, Queritur de causalitate divine voluntatis. De hoc enim quaerit Magister in libro primo Sententiarum, distinct. XLV, cap. Hxe itaque summe bona voluntas.

33

Et in communi queruntur duo, scilicet an divina voluntas sit causa eorum que fiunt ?

34

Et, An cassari vel frustrari possit ?

35

Circa primum queruntur tria, quorum primum est, an sit causa? Secundum, Utrum sit causa omnium illorum que subsunt potentie Dei ? Tertium, Utrum sit causa propria vel communis, contingens vel necessaria ?

Articulus 1

Utrum divina voluntas sit causa
36

MEMBRI SECUNDI ARTICULUS I. Utrum divina voluntas sit causa ?

37

ARTICULT PRIMI PARTICULA I, Utrum divina voluntas sit causa omnium que sunt'?

38

Primo ergo queritur, An sit causa ? Et videtur, quod sic.

39

1. Sic enim dicit Magister: "Hac est itaque summe bona voluntas que causa est omnium que naturaliter fiunt, vel facta sunt, vel futura sunt."

40

2. Adhuc, Augustinus in libro III de Trinitate: "Prima et sumima causa est omnium specierum atque motionum. Nihil enim fit, quod non de interiori atque intelligibili aula summi imperatotis egrediatur, aut jubeatur, aut permittatur, secundum ineffabilem justitiam, premiorum atque peenarum, gratiarum et retributionum in ista totius creature amplissima quadam immensa republica '."

41

3. Adhuc, Augustinus, ibidem, "Ubi. non operatur quod vult Dei omnipotentis potentia atque sapientia ? que pertingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter, et non solum facit ea que perseverantia consuetudinis admirationem non admittunt, sed etiam ea que propter raritatem et insolitum eventum mira videntur: ut sunt effecius lunarium , et terre motus, et monstrosi animantium partus, et his similia: quorum nihil fit nisi Dei voluntate,"

42

4. Adhuc, Augustinus, ibidem, "Itaque non nisi Dei voluntas causa prima est. sanitatis, egritudinis, premiorum atque pcenarum, gratiarum atque retributionum." Et concludit sic: "Hac igitur sola est, unde ortum est quidquid est, et ipsa non est orta, sed eterna‘." Et haec omnia indicit Magister in libro | primo Sententiarum, distinct. XLV, cap. Voluntas ergo Dei.,

43

In contrarium hujus est: quia videtur, quod potentia magis debet dici causa omnium quam voluntas.

44

1.. Dicit enim Augustinus in libro VIII de Civitate Dei: "Hee est causa cur Platonicos,ceteris Philosophis anteponamus, quia cum alii Philosophi ingenia sua studiaque contriverint in requirendis rerum causis, et guisnam esset modus discendi atque vivendi: isti Deo cognito repererunt, ubi esset causa constitute universitatis, et lux percipiende veritatis, et fons bibende felicitatis ." Ex his. accipitur, quod cum fons bibende felicitatis attribuatur bonitati, lux percipiende veritatis sapientie#, restat quod causa constitute universitatis attribua— tur potenti. Ergo causa magis debet attribui potentiz#, quam voluntati.

45

2. Adhuc, Augustinus, ibidem, "Qui cumque Philosophorum de Deo summo et vero sic senserunt, quod et rerum creatarum sit effector, et lumen cognoscendarum, et bonum agendarum: quod ab illo nobis sit et principium nature, et veritas doctrine, et felicitas vite, eos omnes ceteris anteponimus, eosque nobis propinquiores fatemur °." Ex hoc arguitur idem quod prius, scilicet cum lumen cognoscendarum et veritas doctrine referatur ad scientiam, bonum autem agendarum et felicitas vite ad bonitatem voluntatis, restat ut effector et principium referatur ad potentiam: magis ergo potenti attribuendum est quod sit causa, quam voluntati.

46

3. Adhuc per rationem objicitur: quia si voluntas Dei causa est, constat quod non est causa materialis: quia materialis causa in Deum non cadit. Si ergo est, causa, erit vel exemplaris sive formalis, vel finalis, vel efficiens. Non formalis: quia haec attribuitur sapientiz. Nec finalis: illa enim ad quam fit res, non qua fit res. Nec efficiens: quia illa, ut probatum est, magis convenit potentie: ergo videtur, quod causa rerum nullo modo sit voluntas divina: et ita non debet sibi attribui, quod sit causa.

47

Apuvc ulterius queritur.de hoc quod dicit Magister in libro primo Sententiarum distinct. XLV, cap. Hee itaque summe bona voluntas Dei causa est, que nulla preventa est causa, quia eterna est. Ideoque causa ipsius querenda non est .

48

1. Et videtur hoc probare per Augustinum in libro LXXXIIT Questicnum: "Qui querit, quare voluerit Deus mundum facere, causam querit voluntatis Dei. Omnis autem causa efficiens major est eo quod efficitur. Nihil autem majus est voluntate Dei. Non ergo ejus causa querenda est?".

49

2. Adhuc, Ibidem inducit Augustinum in libro I contra Manicheos, sic: "Si qui dixerint, quid placuit Deo facere celum et terram ? Respondendum est eis, qui voluntatem Dei nosse desiderant, causasque voluntatis Dei scire querunt, quod voluntas Dei omnium que sunt, ipsa sit causa. Si enim habet causam voluntas, est aliquid quod antecedat voluntatem Dei: quod nefas est credere ."

50

3. Si dicatur, quod voluntatis Dei non est causa efficiens, sed finalis, omnia enim que facit, facit propter aliquid. Contra est, quod causa finalis est melior et major quam id quod est ad ipsam. Si ergo voluntatis divine esset aliquid causa finalis, aliquid majus esset et melius voluntate divina, quod hereticum est.

51

4. Ad hoc tamen. potest objici sic: Omnis voluntas sapientis ex rationabili causa procedit: et hoc est de laude sapienter agentis. Cum igitur Deus samme sapiens sit, et summe sapienter agat, videtur quod semper ex aliqua rationabili cause voluntas ejus sit.

52

5. Adhuc, Ad Ephes. 1, 5, super illud: Secundum propositum voluntatis sue, Glossa :. "Voluntas Dei ex ratione est:" ergo videtur, quod ad minus rationem habeat: sed ratio sumitur a fine: ergo finem habet: et sic videtur, quod non possit esse prima causa, cum rationem et causam habeat.

53

In conrraniom est, quod in nobis sic est, quod omnis nostra voluntas movetur a forma voliti.

54

1. Dicit enim Philosophus, quod desiderabile movet desiderium et non movetur ab ipso: et ideo desiderabile assimilatur in motu primo motori, qui non movetur alio movente. Omne autem motum secundum indigentiam dependet ad movens. Ergo omnis nostra voluntas mota a volito, ad volitum dependet secundum indigentiam. Ergo a simili si voluntas Dei habet causam ex parte voliti vel rationem, sequitur quod voluntas Dei dependet ad volitum secundum indigentiam, quod impium est dicere.

55

2. Item, In voluntate non nisiduo sunt, scilicet significatum, et connotatum. Significatum est essentia divina: et constat, quod illa causam non habet. Connotatum autem est volitum: et illud, sicut probatum est, etiam causam non habet, nec potest esse causa divine voluntatis: ergo videtur, quod voluntas divina penitus nullam habet causam,

56

Solutio. Istud ultimum absque omni distinctione concédendum est. Unde Augustinus in libro I contra Manichezos, cap. 2: "Qui dicit, Quare fecit Deus ccelum et terram ? Respondendum ei est, quia voluit. Voluntas enim Dei causa est ceeli et terre: et ideo major est voluntas Dei quam celum et terra. Qui autem dicit, Quare voluit facere ceelum et terram ? majus aliquid querit quam est voluntas Dei: nihil autem majus inveniri potest. Compescat se ergo humana temeritas, et id quod non est, non querat, ne id quod est, non inveniat."

57

Ad primum ergo dicendum, quod est concedendum simpliciter.

58

Ad aliud dicendum, quod omnia bona et mala de-interiori aula summi imperatoris procedunt,. vel jubendo ut fiant, sicut hona: vel permittendo, ut mala. Et ex-hoc non sequitur, quod sit causa mali: quia in permissione, sicut in sequentibus ostenditur, non vult Deus id quod fit, sed vult aliquid circa illud.

59

Ad aliud dicendum, quod omnium voluntas prima causa est: et per ea que sunt, et facta sunt, et futura sunt, intelligitAugustinus res que sunt in facto esse et-in permanentia. Per motiones autem intelligit res, quarum esse est in fieri. Prima enim causa in omni ordine operatur in se,et operatur in omnibus secundis, et magis influit super causatum quam secunde :.et ideo omne quod fit, sive fiat a proposito, sive a natura, ortum habet a voluntate divina sicut a prima causa.

60

Ad aliud dicendum, quod cavendum est in hoc quod dicit Augustinus: "Itaque non nisi voluntas Dei causa prima est sanitatis:" hoc enim non dicit exclusionem respectu cause simplicis, sed respectu cause prime: sola enim voluntas causa prima est omnium, licet et alie sint cause essentiales et proxime rebus secundum omne genus cause, quas licuit querere Philosophis, quando querunt de naturis et scientiis rerum, et omnes ille sunt sub voluntate Dei, nec possunt: plus quam conceditur vel permittitur eis a voluntate divina.

61

Ad id quod objicitur in contrarium, dicendum quod ad operationem perfectam sapientis tria. concurrunt, scilicet posse, scire, et velle. Et in his, ut dicit Magister Hugo de sancto Victore, voluntas movet, scientia disponit,et potentia exsequitur. Unde scientia et potentia operantur aliquid sub voluntate: sed voluntas quia primi moventis habet virtutem: et primum movens precipue habet rationem esse et actum, ideo maxime dicitur causa, et magis quam sapientia vel potentia. Hujus etiam alia causa est: potentiam enim non statim sequitur effectus, etiamsi potens sit facere nunc: nec scientiam statim sequitur effectus,. etiamsi sciat facere nunc: sed voluntatem si volens sit facere nunc, statim sequitur effectus. Unde cum causa sit, quam de necessitate sequitur effeclus, ideo causalitas magis attribuitur voluntati quam potentiae vel scientiz. Et ad dictum Augustini de Civitate Dei, dicendum quod Augustinus commendat eos qui per vestigium ad cognitionem Trinitatis pervenerunt per attributa que sunt potentia, scientia, et voluntas. Et cum dicitur, quod illis causa subsistendi est potentia, non intendit quod primam et perfectam causalitatis habeat potentia, sed quod habeat aliquam quamcumque causalitatem.

62

Et per Hoc patet solutio ad sequens.

63

Ad id quod objicitur per rationem, dicendum quod voluntas est causa efficiens, sicut primum movens est efficiens, et sicut dicit Aristoteles, quod voluntas est causa artificialium et omnium eorum que fiunt a proposito. Voluntas autem disposita bonitate, causa est finalis. Unde dicit Augustinus in libro I de Doctrina Christiana: "Quia bonus est, sumus: et in quantum sumus, boni sumus. Propter bonitatem enim suam fecit omnia ." Voluntas tamen per libertatem qua domina est sui actus, et principium secundum rationem intelligendi, sola habet. rationem primi causantis.

64

Av w quod ulterius queritur, dicendum simpliciter, quod nulla causa est voluntatis divine, sicut bene probatum est ex dictis Augustini adductis.

65

Ad id quod objicitur de causa finali, dicendum quod voluntatis Dei causa finalis nulla est, sicut: bene -probatum est in objiciendo, sed ipsa est finis omnium.

66

Ad id quod objicitur, quod voluntas ex rationabili causa procedit, dicendum quod hoc verum est in creaturis in quibus voluntas recta et non recta esse potest. In voluntate tamen Dei non tenet: quia illa prima rectitudo est et omnis rectitudinis principium: et ideo rationem extra se non habet ad quam reguletur.

67

Ad aliud dicendum, quod Glossa super epistolam ad Ephesios, 1, 5, dicit, quod ex ratione est voluntas Dei: quia ipsa sibi ratio est, et irrationabilis esse non potest. Nihil enim adeo rationabile, ut dicit Augustinus, quam quod fiat quod Deus vult. Et per hoc patet, quod hoc nonimpedit quin sit prima causa: extra se enim nec causam nec rationem habet.

68

Inta que objiciuntur in contrarium, procedunt.

69

ARTICULI PRIMI PARTICULA II. Jtrum voluntas Dei sit causa omnium illorum que subsunt potentie divine! ?

70

Secundo queritur, Utrum voluntas Dei sit causa omnium illorum qua subsunt potentie divine ?

71

Et videtur, quod sic. 1. Deus non potest facere nisi bona: quia facere mala, ut dicit Anselmus, impotentia est: sed voluntas Dei est omnis boni: ergo est omnium eorum de quibus est potentia.

72

2. Adhuc, Deus nihil potest nisi quod vult se posse: et omne bonum vult se posse: ergo potentia et voluntas sunt circa idem. 3. Adhuc, Sicut se habet scientia. ad verum, ila potentia ad bonum: sed scientia est omnis veri et tantum veri: ergo potentia est omnis boni et tantum boni: sed omne bonum vult Deus: ergo omne illud vult quod potestate sua potest.

73

4, Adhuc, Nihil potest Deus quod eo auctore non possit fieri: quod autem eo auctore potest fieri, est bonum, et universaliter bonum: ergo totaliter vult quod potest.

74

In conrrRarivm est, 1. Quod dicit Psalmus cxxxiv, 6: Omnia quecumque voluit Dominus fecit, in celo, et in terra, etc. Si ergo potentia est omnium illorum quorum est voluntas, sequitur quod quacumque potuit, fecit in coelo et in terra: quod falsum est: multa enim potuit que numquam fecit, nec faciet.

75

2. Adhuc, Si voluntas esset omnium sicut potentia, tunc sicut dicitur omnipotens et omnisciens, diceretur omnivolens, quod in prehabitis de potentia improbatum est.

76

Solutio. Tria prima fundantur super eodem: et ideo unam habent solutionem, ut dicatur, quod cum dicitur, Deus omnia potest, vel potest bona, id quod cadit sub potentia, ampliatur ad ens possibile quod numquam fiet, quod tamen Deus potest et posset facere si vellet. Cum autem dicitur, Deus vult bona, voluntas est relata ad volitum quod sub aliqua differentia temporis, vel fuit, vel est, vel erit: et ideo quamvis potentia et voluntas ambe sint respectu boni, tamen non equalis ambitus sunt: quia potentia est et ejus quod est, et ejus quod fuit, et ejus quod futurum est, et etiam ejus quod possibile est fore, licet numquam fiat. Voluntas autem non est nisi respectu ejus quod est, vel fuit, vel exit: et ideo non sequitur, si omnia quecumque voluit Dominus fecit, in ccelo et in terra, quod omnia quecumque potuit, fecit.in ccelo et in terra. Ex hoc etiam patet, quod omnia que vult eo auctore possunt fieri, nec tamen quecumque potest, fiunt eo yolente: non enim vult, quod omnia fiant que potest. Ex hoc etiam ulterius patet, quod non potest dici omnivolens, sicut dicitur omnisciens et omnipotens: quia non omnia fieri vult que potest et scit: Et per hoc patet solutio ad totum.

77

ARTICULI PRIMI PARTICULA III. Utrum voluntas divina sit causa propria vel communis, contingens vel necessaria, universalis vel particularis ?

78

Tertio queritur. Utram voluntas sit causa propria vel communis, mediata, vel immediata ?

79

Et videtur, quod communis. 1. Communis enim causa est, quam non. de necessitate sequitur effectus, et que per aliquod sibi.additum determinans et approprians efficitur proprium. Sed voluntatem Dei non de necessitate sequitur effectus: quia ab eterno voluit ‘creare mundum, non tamen mundus creatus est ab eterno.

80

2, Adhuc, Nihil est addibile voluntati divine per quod approprietur: quia simplicitas nihil admittit addibile sibi: videtur ergo, quod remanet communis, et non appropriabilis.

81

In contraRium est, quod 1. Omnis communis causa immediata est: nihil antem immediatius est quam voluntas divina, quia est intra omnia, et extra omnia, et infra omnia, et supra omnia, et intimior omnibus quam cujuscumque natura propria.

82

2. Adhuc, Si mediata est, per aliquod sibi adjunctum efficitur immediata: quero de illo medio, utrum illud sit creatum, vel increatum ? Si increatum: tunc est Deus, et non est medium inter creatorem et creaturam. Si creatum: tunc eadem ratione erit medium inter hoe creatum et creantem voluntatem: - et de illo iterum queritur, et ibit in infinitum. Ergo videtur, quod non debet dicit causa mediata,

83

Si autem dicatur, quod sit causa propria. Contpa: Causa propria et immediata posita, statim ponitur effectus: sed constat, quod Deus ab eterno voluit creare mundum: ergo ab eterno mundus creatus est, quod falsum est.

84

Ulterius queritur, Utrum. sit causa contingens. vel necessaria ?

85

Et videtur, quod contingens. Dicit enim Augustinus in libro V de Civitate Dei. "Quod fit voluntate, non fit necessitate." Sed quod fit voluntate et non ex necessitate, fit contingenter. Videtur ergo, quod omne quod fit voluntate, fit contingenter. Ergo videtur, quod. voluntas sit causa contingens,

86

In contrarium. hujus est, quod 1. Omne contingens variabile est- secundum tempus: voluntas Dei invariabilis est secundum tempus: ergo voluntas Dei non est causa contingens. Masor patet de se. Minor probatur per Augustinum in libro XII Confessionum sic dicentem; "Non temporibus variatur voluntas tua, Domine." Et ibidem, "Non vult Deus quod “prius nolebat: quia talis voluntas esset mutabilis," Adhuc, ibidem, "Dei voluntas non est ex tra Dei substantiam, sed simul et semel vult omnia que vult ab eterno."

87

In contrarium hujus est, quia 1. Si non temporibus variatur voluntas, tunc idem est in Deo velle et voluisse et velle in futurum: et ad voluisse CGesarem, sequebatur Cesarem fuisse, et ad velle Cesarem, sequitur Gaesarem esse: ergo modo Cesar est sicut fuit, quod falsum est. Et eadem consequentia est in futurum: quia si idem est velle esse et velle fore, tunc sicut sequitur ad velle fore Antichristum fore, ita ad velle esse sequitur Antichristum esse: ergo Antichristus nunc est qui erit, quod falsum est.

88

2. Adhuc dicit Augustinus: "[dem est Deo auctore aliquid esse vel fieri et Deo volente." Sed auctore fieri dicit causam in actu causantem. Ergo Deo volente fieri dicit voluntatem in actu causantem. Constat autem, quod ab eterno voluit mundum fieri: et voluntas dicit causam in actu cansantem: ergo mundus fuit ab eterno, quod falsum est.

89

3. Adhuc, Constat, quod aliquando voluit mundum fieri: aut ergo ab eterno voluit, aut noluit. Si voluit ab eterno: tunc sicut sequitur, quod aliquando voluit, statim fecit: ita sequitur, quod ab eterno voluit, ab aeterno fecit: mundum ergo fecit ab eterno, quod falsum est. Si noluit ab eterno et postea voluit: tunc sequitur, quod aliquando voluit quod prius nolebat: ergo voluntas ejus variabilis fuit, quod est contra Augustinum in libro XII Confessionum dicentem, quod "non vult nunc quod prius nolebat:" quia talis voluntas variabilis esset, sicut paulo ante dictum est.

90

Ulterius queritur, Si sit causa universalis vel particularis respectu boni et mali?

91

Et videtur, quod universalis. Dicit enim Augustinus in libro HI de Trinitate, quod "nihil est quod non de interiori et intelligibili aula summi imperatoris egrediatur ." Amos, ut, 5: Sz erit malum in civitate, guod Dominus non fecerit ? De bonis autem non est dubium quin omnium bonorum causa sit. Ergo videtur, quod sit causa universalis.

92

In conTrarium ost, 1. Quod dicit Boetius in Topicis, quod "causa mala est, cujus effectus malus." Si ergo Deus causa mali est, ipse malum est, quod absurdum est.

93

2. Adhuc, In prehabitis de prescientia Dei secundum Augustinum probatum est, quod Deus causa mali esse non potest. Ergo voluntas Dei causa universalis esse non potest eorum que fiunt, sed particularis respectu bonorum tantum.

94

Solutio. Dicendum, quod voluntas Dei causa est per se immediata et propria et necessaria omnium eorum que fiunt ab efficiente causa, et non a causa deficiente. In toto enim illo efficientium causarum ordine voluntas Dei prima est et princeps, omnes alias movens et agens ad causandum que vult, et sicut vult: aliter enim non esset in omnibus agentibus et actis essentialiter, praesentialiter et potentialiter, sicut influens eis esse, speciem, et virtutem ad operandum,

95

Ad primum ergo dicendum, quod voluntas Dei causa prima est nullo modo determinabilis per aliquid ut sit hujus causa velillius.

96

Ad m quod objicitur, quod sit communis, dicendum quod communis causa determinabilis est et componibilis, quod nullo modo competit voluntati divine. Nec sequitur nec valet arguendo: causa communis est, quam non de necessitate sequitur effectus: voluntatem Dei non de necessitate sequitur elfectus: ergo voluntas Dei est causa communis: et est ibi fallacia accidentis.

97

Ad aliud dicendum, quod hoc procedit in presmissis: sed-conclusio non sequitur: quia licet non sit appropriabilis per aliquid additum, vel addibile voluntati, determinatur tamen et appropriatur per relationem hujus voliti quod est hic et nunc ad voluntatem.

98

Ad id quod objicitur in contrarium, concedendum est. Ad aliud dicendum, quod hoc conceditur, quod non est causa mediata, sed immediata et immediatior omni alia causa.

99

Ad id quod objicitur, quod non sit causa propria, dicendum quod non est generaliter verum, quod causa immediata et propria posita, statim ponatur effeclus: non enim tenet nisi in causis essentialibus tantum que per necessitatem causant. In causis autem voluntariis que libere sunt et domine suorum actum, et in quibus est causare vel non causare, non tenet. Posset tamen dici, quod cum dicitur: Deus voluit hoc vel illud fieri vel esse, licet significetur causa propria et immediata secundum substantiam, non tamen significatur ut propria et immediata: sed. cum additur, voluit nunc et hic fieri, significatur ut propria et immediata: et bene sequitur, quod quidquid vult nunc et hic fieri, fit nunc et hic. Et cum dicitur, Voluit ab eterno fieri mundum vel creari, locutio est duplex: eo quod haec determinatio, ab eterno, potest referri ad hoc verbum, volwit, et sic locutio est composita et vera: vel potest referri ad hoc verbum, feri, vel creari, et sic est divisa et falsa: non enim voluit ut fieret vel crearetur ab eterno, licet ab eterno voluerit ut tunc fieret et crearetur quando factus et creatus est.

100

Ad id quod ulterius queritur, dicendum quod voluntas Dei causa necessaria est et contingentium et necessariorum, ut dicit Dionysius: sed necessitas illa non est necessitas obligationis, vel coa- ctionis, vel. inevitabilitatis, sed est necessitas immutabilitatis, que est necessitas ejus quod est ens necesse nullo modo possibile. -

101

Av bictum Augustini, dicendum quod loquitur de voluntate humana: voluntas enim divina est ens necesse, quod equaliter se habet ad contingentia et necessaria: eo quod a rebus nihil accipit, nec ad res dependet, nec commiscetur rebus. Et hoc est quod dicitur in libro de Causis,quod "primum regit res omnes absque eo quod ‘commisceatur cum eis."

102

Ad 1 quod objicitur in contrarium dicli Augustini, dicendum quod licet voluntas que extra substantiam volentis non est, nullo tempore varietur; quia sicut dicit Augustinus, illa simul et semel vult quidquid vult: simul enim et semel ad eternitatem referuntur, in qua simul et semel est quidquid est: tamen volitum variatur ex tempore, et ad variationem voliti sequitur variatio relationis ad volentem: et ideo non est idem voluisse in praterito, et velle in prasenti, et velle fore in futuro. Et iste rationes importantur per verba diversorum temporum, voluit scilicet, valt, et volet.

103

Et ideo non sequitur quod objectum est de Cesare vel Antichristo: quia licet voluntas secundum substantiam sit eadem, tamen secundum connotata non est eadem: et ideo variatur in modo dicendi et significandi.: Ad aliud dicendum, quod idem est Deo volente et Deo auctore fieri: sed Deo auctore fieri dicit voluntatem signi, quod signum est impletio vel operatio: et cum voluntate illa convertitur, Deo auctore fieri: et ideo non potest voluntas inferri communiter, nisi ut ex parte intertur totum: sed non potest tunc ex toto inferri pars. Et ideo cum dicit Augustinus, quod idem est Deo volente fieri, et Deo auctore fieri, intelligitur de quadam specie voluntatis, et non universaliter de voluntate. Per hoc enim vult Augustinus probare, quod impletio signum est voluntatis, et non nisi divine: et ideo non sequitur, si auctor dicit causam in actu, quod propter hoc voluntas accepta generaliter, causam dicatin actu, sed quod impletio sive operatio causam in actu supponat causantem.

104

Auiup quod sequitur, solutum est in prehabitis: quia quod aliquando. voluit quod ante nolebat, non inducit variationem in ipso sive in ipsa voluntate, sed in volito et in relatione voliti ad voluntatem.

105

Ad id quod ulterius queritur, dicendum quod sicut in principio solutionis dictum est, causa est universalis omnium que fiunt a causa efficiente, non deficiente, ut dicit Augustinus in libro VIII de Civitate Dei, Unde malum non est a Deo sicut a causa efficiente. Malum enim secundum quod in prehabitis ostensum est, sepe non fit a causa efficiente, sed deficiente. Nec dicit Augustinus, quod omnia procedant ab interiori aula uno modo, sed dicit, quod omnia procedunt vel jubendo ut fiant, ut bona: vel sinendo, vel permittendo ut mala: quod enim permittit, non facit: sed dicicitur permittere, quia non impedit ne fiant.

106

Av 1 quod objicitur de Amos, 1m, 3, dicendum, quod loquitur de malo pene, et non de malo culpe.

107

Intra duo que objiciuntur in contrarium, concedenda sunt. Sed tamen dictum Boetii intelligitur de causis per se et essentialibus: per accidens enim potest esse bonum causa mali, sicut calidum est causa frigidi, sicut dicit Aristoteles in II Meteororum.

Articulus 2

Utrum voluntas beneplaciti possit cassari
108

MEMBRI SECUNDI ARTICULUS II. Utrum voluntas beneplaciti possit cassari ?

109

Deinde queritur, Utrum voluntas Dei cassari vel frustrari possit ? De hoc enim querit Magister in libro primo Sententiarum, distinctione XLVI, cap. Hic oritur questio. Et est querere de voluntate beneplaciti: quia illa sola est, quae cassari potest.

110

Queruntur autem duo, scilicet primo quid sit voluntas beneplaciti ?

111

Et secundo, Qualiter ei convenit non cassari ?

112

ARTICULI SECUNDI PARTICULA TI.

113

Quid sit voluntas beneplaciti? Primo ergo queritur, Quid sit voluntas beneplaciti ?

114

Dicit autem Magister in libro primo Sententiarum, distinctione XLV cap. Hic non est pretereundum: "Nam voluntas Dei quod voluntas beneplaciti est, qua vere ac proprie dicitur voluntas, que in ipso Deo est, et ipsius essentia est, et hac una est, nec multipli citatem recipit, nec mutabilitatem, que inexpleta esse non potest."

115

Idem. videtur dicere Magister Hugo in suis Sententis.

116

Et contra hoc objicitur. 1. Videtur enim voluntas beneplaciti multiplicitatem accipere sicut voluntas signi: voluntas enim distinguitur secundum volita: multa autem vult Deus voluntate. beneplaciti: ergo voluntas beneplaciti distinguitur secundum volita: ergo habet multiplicitatem.

117

2. Adhuc, Ad Roman. xu, 2: Ut probetis que sit voluntas Det bona, et beneplacens, et perfecta, Hoc dicit Magister in preinducta auctoritate dicere Apostolum de voluntate beneplaciti. Tres ergo iste differenti cum non conveniant voluntati, nisi in relatione ad volita diversa, non conveniunt voluntati uno modo significata, sed multipliciter: ergo voluntas beneplaciti est multiplex.

118

3. Adhuc, Scientia Dei distinguitur secundum modos scibilium, ut quedam dicatur scientia simplicis notitie, quedam notitia beneplaciti, quaedam scientia, quedam prescientia, quedam providentia, quedam dispositio, quedam praedestinatio, quedam reprobatio: ergo a simili etiam voluntas beneplaciti multipliciter debet dici secundum volita et conditiones volitorum.

119

4. Adhuc, Videtur, quod etiam possit mutari. Dicit enim Gregorius super illud xxxvin, 1 Dispone domui tue, etc. "Mutat Deus sententiam, et non consilium." Sententia autem est expressa et definitiva ex allegatis judicis voluntas. Ergo mutata sententia mutatur voluntas: ergo videtur, quod voluntas Dei beneplaciti mutabilitatem recipit et multiplicitatem.

120

Solutio. Dicendum cum Augustino ?, quod voluntas Dei nec recipit multiplici tatem, nee mutabilitatem. Et hujus causa est, quod voluntas Dei ex parte volentis substantia divina est: et ideo ex parte volentis unum est quod non potest multiplicari: et illud unum invariabile est, et ideo mutari non potest. Ex parte autem voliti unus finis est propter quem vult Deus quidquid vult; et hic est ipse Deus et bonitas sua et justitia: et hunc finem, et non aliud vult Deus in omnibus volitis: et cum hoc iterum unum et invariabile sit, ex parte ipsius non potest recipere multiplicitatem vel mutabilitatem. Omnia, alia circumstant voluntatem et non sunt ab ipsa: et ideo nec multiplicitatem nec mutabilitatem recipit ab eis.

121

Une ad primum dicendum, quod voluntas non distinguitur secundum volita, nisi illa sola que movetur specie voliti et dependet ad volitum: talis autem non est voluntas Dei: ad illam enim dependet volitum, et non e converso.

122

Ad aliud dicendum, quod iste tres differentia dicuntur de divina voluntate secundum effectum: quia scilicet facit a nobis probari bonum precepti, et beneplacens consilii, et perfectum supererogationis: vel quia quietat nostram voluntatem in sua secundum conjunctionem boni, quod totum et solum est animz bonum: et secundum conjunctionem dulcis fruibilis, quo, sicut dicit Augustinus in libro X de Trinitate, voluntas delectata quiescit. Et hec est voluntas beneplacens. Placitum enim idem est quod pascens voluntas, quando scilicet voluntas se pascit in dulcedine voliti. Perfectum autem est, cui nihil deest, et facit probari voluntatem Dei pertectam secundum conjunctionem nostre voluntatis ab bonum summum, quod omnium bonorum congregatione perlectum est, et cui nihil deest. Et ideo haec non multiplicant voluntatem, sicut causa in substantia non multiplicatur per effectus, et precipue causa voluntaria que ab effectu est separata.

123

Ad aliud dicendum, quod non est simile de scientia et voluntate: quia scientia sub differentia speciei et forme et exemplaris et privationis et habitus res respicit: et ideo multiplicitatem recipit in nomine secundum differentias scitoram. Voluntas autem volitum non respicit, nisi sub una simplici differentia boni: omne enim quod vult, bonum est, et ad summum bonum ordinatum,

124

Ad aliud dicendum, quod voluntas Dei nullo modo mutatur.

125

Et quod Gregorius dicit, quod mutat sententiam, vocat sententiam propheticam enuntiationem, sicut nos dicimus, haec est sententia libri vel lectionis, et non vocat. sententiam definitionem eterne voluntatis: illam enim vocat constlium, Prophetica autem enuntiatio concernit causas inferiores: quia per respectum ad illas fit enuntiatio. Et ideo necesse est, quod illis mutatis, mutetur sententia, sed non eterna definitio.

126

QUAESTIO INCIDENS. Utrum voluntas antecedens

127

Juxra hoc quod queritur de verbo Damasceni in secundo libro de Fide orthodora, qui videtur distinguere voluntatem beneplaciti, dicens sic: "Oportet scire, quod voluntate antecedente vult Deus omnes homines salvos fieri. Non enim ad puniendum plasmavit nos, sed ad participationem bonitatis sue ut bonus. Peccantes autem vult puniri ut justus." Et distinguit voluntatem in antecedentem et consequentem. Antecedens, ut dicit, est acceptio ex ipso Deo existens, et non ex nobis. Consequens est concessio ex nostra causa existens. Et hanc subdividit in dispensativam, sive eruditivam ad salutem, qua scilicet vult et concedit bonos puniri, ut Job: et desperativam, qua scilicet vult damnandos puniri ad finalem perditionem.

128

Adhuc, Damascenus, ibidem, dicit sic: "Voluntas consequens est corum que non sunt in nobis. Eorum autem que et consequens sit in Deo ? sunt in nobis, id est, in potestate nostri arbitrii, que quidem sunt bona antecedenter, vult et acceptat, hoc est, vult voluntate antecedente. Que vero sunt perniciosa et mala, nec antecedenter, nec consequenter vult."

129

De his verbis objicitur. 1. Videtur enim, cumin divina voluntate beneplaciti non sit prius et posterius, quod non -convenienter dividitur in voluntatem antecedentem et consequentem.,

130

2. Adhuc, Que est ratio, quod voluntas antecedens est eorum que non sunt in nobis, voluntas autem consequens est eorum que sunt in nobis? Ad hoc enim videtur contradicere statim. Post pauca enim subdit: "Voluntas consequens est eorum qu non sunt in nobis."

131

3. Adhuc, Cum voluntas tam antecedens quam consequens respectu boni quod Deus causat in nobis, et hoc bo num secundum rationem intelligendi sit ante voluntatem, videtur quod utraque sit consequens et nulla antecedens.

132

4. Adhuc dubitatur de hoc quod dicit, quod "mala que in nobis sunt, nec antecedenter vult, nec consequenter." Hoc enim videtur contrarium Augustino in Enchiridion, qui dicit sic: "Nihil fit, sive bonum, sive malum, quod Omnipotens fieri non velit’." Ergo Deus vult malum. Si ergo bona est divisio Damasceni, tunc vult voluntate antecedente vel consequente: et ita falsum videtur quod dixit, quod mala que sunt in nobis, nec vult antecedenter, nec consequenter.

133

Soxutio. Dicendum, quod bona est divisio Damasceni, sed non facit in voluntate duplicitatem, sed in volitis, et in relatione volitorum ad voluntatem: et ideo remanet simplex voluntas beneplaciti. Et dicitur antecedens et consequens, non quia prius et posterius sint in ipsa voluntate beneplaciti, sed quia bonum quod respicit voluntas, antecedenter et consequenter se habet in nobis. Antecedens enim est respectu conditionis nature ad salutem: quia scilicet naturam fecit rationalem, que bonum salutis meritorium posset agnoscere, agnitum amare, amatum per merita querere et invenire, in-' vento autem frui et beatificari: hoc enim non est ex nobis, sed ex suiipsius concessione fecit in rationali natura. Et quia bonum illius ordinis vult voluntate beneplaciti, et bonum illius ordinis nihil antecedit in nobis, sed ex sui solius liberali concessione accepimus, ideo respectu illius est voluntas antecedens. Et quia hic ordo est ad salutem et nulli negatus, ideo dicitur, quod voluntate antecedente vult omnes homines salvos fieri. Conseguens autem est voluntas boni que est in ordine meriti ad retributionem, sive beatitudinis, sive damnationis. Et quia bonum talis ordinis est in usu liberi arbitrii: quia usus aliquando bonus est et tunc respicitur a divina voluntate, eo quod causa ejus est divina voluntas: aliquando malus est, et tunc non respicitur a divina voluntate, licet pana ejus et condemnatio (secundum quod justitie opus est) respicitur a voluntate divina: hoc enim modo in ordine illo justum est, et (sicut dicit Augustinus) omne quod jJustum est, bonum est: ideo respectu ordinis illius qui est meriti ad retributionem, est voluntas consequens: respectu enim ordinis illius voluntas beneplacitj. est, que dicitur concessio ex nostra causa: quia meritum illud secundum quod in usu liberi arbitrii est, in nobis est, licet premium retributum secundum quod retributum est, non sit in nobis, sed in ipso.

134

Per hoc patet solutio ad primum; prius enim et posterius, respectu quorum dicitur voluntas antecedens et voluntas consequens, non sunt in ipsa divina voluntate, sed sunt in nobis. Ordo enim conditionis nature ad salutem,. antecedit ordinem meriti vel demeriti ad retributionem.

135

Ad aliud dicondum, quod jam patet ratio: bonum enim conditionis nature ad salutem, non est in nobis: bonum autem ordinis meriti ad retributionem, aliquo modo est in nobis. Et quod dicit, quod consequens est eorum que non sunt in nobis, non dicit propter meritum,

136

sed propter retributionem, que hoc mo-

137

do quo retributio est, non est in nobis, sed in ipso. Et hoc est quod dicunt antiqui duobus versibus: "Quidquid habes meriti, preventriae gratia donat. Nil Deus in nobis preter suse dona coronat".

138

Ad aliud dicendum, quod hoc teneret si voluntas Dei causaretur vel moveretur.

139

a bono sicut voluntas hominis: nunc autem e converso est, quod voluntas Dei causa boni est: et ideo voluntas boni, antecedentis in nobis dicitur antecedens,

140

et voluntas boni consequentis in nobis dicitur conseguens.

141

Ad vuxttimum dicendum, quod nihil fit nisi velit Deus jubendo, vel permittendo: sed mala que permittit fieri, nec vult antecedenter, nec consequenter, sed signo permissionis: quia scilicet ex causa rationabili permittit fierit ea quando non impedif, sicut in prehabitis determinatum est.

142

ARTICULI SECUNDI PARTICULA I. Qualiter voluntati beneplaciti conveniat non cassari ?

143

Secundo queritur, Qualiter voluntati beneplaciti conveniat non cassari?

144

1. Hoc enim probat Magister in libro primo Sententiarum, distinctione XLV, per illud Psalmi cxxxiv, 6: Omnia quecumque voluit Dominus fecit, in celo, in terra, in mari et omnibus abyssis. Adhuc, ad Roman. 1x, 19: Voluntati ejus- quis resistit ?

145

2. Ahuc, Hee potest adduci ratio: quia si cassatur, tunc efficitur involuntarium quod a voluntario est. Involuntarium autem, ut dicit Aristoteles in Il Ethicorum, non nisi duobus modis dicitur, scilicet per violentiam, et ignorantiam: sed nec violentia nec ignorantia cadit in Deum: ergo voluntas Dei non potest cassari.

146

In conrrariuM hujus, 1. Objicit Magister in libro primo Sententiarum, distinctione XLVI, cap. Hie oritur questio, ex illo quod dicit Apostolus, [ad Timoth. u, 4: Qut omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. Constat enim, quod non omnes homines salvi fiunt. Ergo videtur non fieri quod Deus vult fieri, et hoc hu mana voluntate impediente voluntatem Dei.

147

2. Adhuc, Objicit ex illo Matthai, xxi, 37: Quoties volut congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti / Et ille ambe objectiones sumuntur ab Augustino in Enchiridio. Et ex his procedit sic: "Ita haec dicuntur tamquam Dei voluntas superata sit hominum voluntate, et infirmissimis nolentibus et impedientibus non potuerit facere potentissimus quod volebat. Ubi est ergo illa omnipotentia, qua in ceelo et in terra secundum prophetiam, omnia quecumque voluit fecit ? Et quomodo voluntati ejus secundum Apostolum nihil resistit, si colligere filios Jerusalem voluit, et non fecit?" Hee sunt verba Augustini in Enchiridio.

148

Solutio. Ad hoc quidam antiqui dixerunt, quod est duplex voluntas beneplaciti, scilicet absoluta et conditionalis. Absoluta est, que nihil respicit in nobis. Conditionalis que respicit aliquid in nobis. Et dixerunt, quod absoluta voluntate Deus vult omnes homines salvos fieri. Et hujus signum est: quia omnibus dedit conditionem nature possibilem ad salutem, et omnibus dedit pracepta et leges et ordinem vile ad salutem, et omnibus paratus est dare gratiam ad meritum: que signa sunt, quod beneplacito voluntatis omnes vult salvari. Voluntas autem conditionalis est, qua vult nobis bonum salutis si nos volumus, hoc est, si nostram voluntatem sue conformamus, et si digni sumus, et si non obstante originali peccato vel actuali capaces simus salutis. Et hoc dico propter parvulos qui usum voluntatis non habent, et tamen non baptizati morientes damnantur: et causa damnationis in eis est peccatum originale, quo obstante efficiuntur non capaces salutis. Et hoc satis bene dictum est, et redit in idem cum dicto Damasceni, quod scilicet voluntate antecedente vult omnes homines salvos fieri, sed non voluntate subsequente.

149

Ad opsgcra in contrarium respondet Magister in primo libro Sententiarum distinctione XLVI, in capitulo, Nene videre: "Quod enim dicitur: Vult omnes homines salvos fiert, non ita dictum est, quasi Deus aliquos velit salvari et non salventur, sed sic, Vult omnes homines salvos fiert, ac si diceret nullum hominem fieri salvum, nisi quem ipse fieri voluerit: non quod nullus sit hominum quem non salvum fieri velit, sed quod nullus fiat salvus, nisi quem velit salvari‘." Et hac est determinatio Augustini in Enchiridion 2, et in libro de Vocatione sanctorum. Et dat exemplum. "Ponatur, quod unus solus magister sit in civitate qui docet pueros, de illo dicitur, iste docet omnes pueros civitatis, non quod omnes doceat, sed quia nullus docetur, nisi ab ipso." Hoc modo dicit Augustinus etiam intelligendum illud, [dduminat omnem hominem venientem in hune mundum s:non quod nullus hominum

150

sit, qui non illuminetur, sed quia nisi ab ipso nullus illuminatur. Dicunt tamen quidam, quod cum dicitur: Vault omnes homines salvos fiert, potest fieri distributio pro generibus singulorum: et sic vera est: quia de. quolibet genere hominum aliquos vult salvare. Potest etiam fieri distributio pro singulis generum: et sic est salva: non enim vult de voluntate beneplaciti singulos de omni genere- heminum salvos fieri. Et simile huic dicunt esse, Matth. xxi, 23: Decimatis mentham, etc. Non enim singula olera. decimabant, sed quodlibet genus oleris.

151

Ad i autem quod inducitur, Matth. xxu, 37, et Luce, xm, 34: Quoties vo- lui congregare filios, etc., respondit Magister in illo capitulo, Sed audiamus. Et inducit solutionem Augustini in Enchiridion sic dicentem: "Non ex eo sensu dictum est, quasi Dominus voluerit filios Jerusalem congregare, et non sit factum quod voluerit, ideo quia impia civitas noluerit: sed potius ipsa quidem filios suos ab ipso colligi noluit, qua tamen nolente filios ejus collegit ipse omnes quos voluit... Ut sit sensus, Quoties volui, etc., id est quotquot congregavi mea voluntate semper efficaci, te nolente id feci." Et fundatur solutio super hoc, quod cum dicitur, volui congregare, sensus sit, volens congregavi: et quoties hoc feci, tu noluisti: ut scilicet voluntas congregandi in ‘actu accipiatur. Et iste determinationes Magistri- et Augustini sunt et bone et sufficientes.

152

Quidam tamen objiciunt ex hoc quod dicitur, ad Timoth. n, 13: Negare seipsum non potest, quod sicut non potest negare justitiam, quin neget seipsum, eo quod ipse est justitia sua: ita non’potest negare bonitatem, quin neget seipsum, eo quod ipse est bonitas sua; bonitas autem est, quod omnibus se communicet ad salutem: ergo videtur, quod de necessitate et voluntate que impediri non potest, omnes homines vult salvos fieri.

153

Sed ad hoc dicendum, quod dum dicitur, negare seipsum non potest, non est hoc impotentiae,’ nec. dicit obligationis necessitatem,” sed necessitatem immobilitatis, ut in preehabitis satis bene dictum est.

PrevBack to TopNext