Table of Contents
Summa Theologica
Pars 1
Tractatus 1
Quaestio 1 : An theologia sit scientia?
Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem
Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto
Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?
Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?
Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?
Tractatus 2
Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?
Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?
Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit
Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.
Tractatus 3
Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei
Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.
Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.
Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?
Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?
Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.
Tractatus 4
Quaestio 19 : De essentialitate
Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.
Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.
Tractatus 5
Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.
Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.
Tractatus 6
Quaestio 26 : De bono secundum se.
Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum
Tractatus 7
Quaestio 30 : De generatione Filii.
Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.
Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.
Quaestio 33 : De temporali missione Filii
Tractatus 8
Quaestio 34 : De nomine patris
Quaestio 35 : De nominibus Filii.
Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.
Tractatus 9
Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.
Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis
Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.
Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus
Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis
Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis
Tractatus 10
Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi
Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.
Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.
Tractatus 11
Quaestio 47 : De aequalitate personarum.
Tractatus 12
Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.
Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum
Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.
Tractatus 13
Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.
Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale
Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator
Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?
Tractatus 14
Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?
Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.
Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.
Tractatus 15
Quaestio 60 : De scientia Dei.
Quaestio 61 : De praescientia Dei
Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?
Tractatus 16
Quaestio 63 : De praedestinatione.
Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo
Tractatus 17
Tractatus 18
Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.
Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam
Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore
Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?
Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum
Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.
Tractatus 19
Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.
Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.
Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.
Tractatus 20
Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.
Pars 2
Tractatus 1
Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?
Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?
Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii
Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.
Tractatus 2
Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non
Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis
Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo
Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis
Tractatus 3
Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt
Tractatus 4
Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate
Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.
Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.
Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi
Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?
Tractatus 5
Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?
Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit
Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus
Tractatus 6
Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo
Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?
Tractatus 7
Quaestio 28 : De tentatione daemonum.
Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?
Tractatus 8
Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?
Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.
Tractatus 9
Quaestio 35 : De locutione Angelorum
Quaestio 36 : De custodia Angelorum
Tractatus 10
Quaestio 37 : Quid sit hierarchia
Quaestio 38 : De divisione hierarchiae
Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum
Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.
Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis
Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii
Tractatus 11
Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?
Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit
Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint
Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis
Quaestio 51 : De opere primae diei.
Quaestio 52 : De opere secundae diei.
Quaestio 54 : De numero coelorum
Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?
Quaestio 56 : De opere tertiae diei
Quaestio 57 : De opere quartae diei
Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos
Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.
Quaestio 60 : De opere quintae diei
Quaestio 61 : De opere sextae diei
Quaestio 62 : De pulchritudine universi
Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.
Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.
Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.
Tractatus 12
Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se
Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis
Quaestio 73 : De causa efficiente animae
Quaestio 74 : De causa formali et finali animae
Tractatus 13
Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis
Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis
Quaestio 77 : De unione corporis cum anima
Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate
Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat
Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis
Tractatus 14
Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate
Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam
Quaestio 86 : De tentatione primi hominis
Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum
Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius
Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.
Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium
Tractatus 15
Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus
Quaestio 94 : De libero arbitrio
Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium
Tractatus 16
Quaestio 99 : De voluntate et annexis
Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem
Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante
Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur
Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei
Tractatus 17
Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.
Quaestio 107 : De peccato originali.
Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.
Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?
Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam
Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?
Tractatus 18
Quaestio 114 : De peccato actuali
Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.
Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.
Tractatus 19
Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia
Tractatus 20
Tractatus 21
Quaestio 129 : De judicio suspicionis
Quaestio 130 : De personarum acceptione
Tractatus 22
Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati
Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante
Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi
Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava
Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae
Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur
Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam
Tractatus 23
Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum
Tractatus 24
Quaestio 39
De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.Et secundo, Que differentia inter notiones, et relationes, et proprietates personales, et proprietates persona ?
Membrum 1
Quae et quot sint specie et numero relationes distinguentes personas in divinisPrimo enim videtur, quod innascibili tas, que in libro I Sententiarum, Distinct. XXVIII, dicitur esse relatio, non ponat aliquam personam in ordine nature.
1. Non enim dicit quem a quo esse, vel a quo alium esse. Per hac enim solum determinatur ordo nature, scilicet quod quis a quo sit, vel quod quis sit a quo alius sit. Innascibilitas enim nihil horum dicit, sed dicit quis a quo non sit per generationem,.
2. Adhuc, Quis a quo non sit, non dicit singularem existentiae modum: quia per negationem modus singularis existentie non determinatur, sed potius per affirmationem aliquam. Videtur ergo, quod innascibilitas non sit proprietas vel relatio ad personam Patris pertinens.
3. Adhuc, De verbo Hilarii queritur, qui dicit, quod "innascibilem esse, est tion ab alio esse:" cum hoc non imperietur per nomen, sed tantum non ab ali esse per generationem. Et hoc modo innascibilem esse etiam convenit Spiritut sancto: Spiritus enim sanctus non ab alio est per generationem: et sic hon esset proprium Patri innascibilem MSC,
4, Adhuc, Videtur quod potius deberet ei altribui improcessibilem esse: per hoc enim notaretur, quod ab alio non vssot per generationem, nec per spirationem,
5. Adhuc, Si Patri attribuitur proprium, quod innascibilis sit, queratur, (trum innascibilis dicatur privative, vel ucgative ? Sinegative, videtur inconveniens: quia per negationem simplicem nulla proprietas determinari potest. Omnis cnim proprietas aliquid est de aliquo, ul vuli Aristoteles in Topicis’, qui proprium ponit inter predicata que - subjscto probantur inesse. Si privative: cum nihil sit susceptibile privationis, nisi quod. susceptibile est habitus: nihil enim dicitur injustum, nisi quod susceptibile est justiti, sicut nihil cecum, nisi quod est susceptibile visus: nihil erit susceptibile innascibilitatis, nisi quod nascibile est: Pater autem nascibilis non ust: ergo proprium ejus non potest esse, innascibile esse.;
6. Si dicatur, ut quidam dixerunt, quod innascibilis dicitur Pater, eo quod nullo modo referatur ad aliquid consequens generationem, sive genitum: et quod ingenitum esse, per se antecedat filium sive genitum: et quod per spirationem ab alio esse, referatur ad genitum vl per medium genitum ad generationem, eo quod procedit a genito: et ideo innascibilis dicitur solus Pater, et non Spiritus sanctus. Hoc non videtur esse conveniens. Plus enim et vicinius se habet ad generationem cujus proprius actus est generare, quam ille cui nullo modo convenit, nec active, nec passive. Generatio, Patris proprius actus est: generare, Spiritui sancto nullo modo convenit, nec active, nec passive. Ergo Spiritus. sanctus plus est innascibilis quam Pater.
7. Adhuc, Queritur de verbis Magistri in libro! Sententiarum, distinct. XXVUI, qui dicit quod "ingenitus sive innascibilis sit relatio." Hoc enim videtur falsum, Si enim relatio est, per ipsam Pater refertur ad aliquem, et non nisi ad nascibilem: et hoc stare non potest: per oppositum enim refertur ad nascibilem, scilicet per generativum esse: et sic videtur, quod innascibilitas non sit in predicamento relationis.
Unterivs queritur de paternitate °. 1. Hee enim abstracte significatur: abstractio autem non fit nisi a composito. In divinis autem compositio nulla est. Videtur ergo, quod paternitas in divinis: non sit. Et eadem objectio est de filiatione, et de communi spiratione.
2. Adhuc, Videtur quod quelibet due correlationes opposita sint una. Dicit enim Philosophus , quod eadem est via de Thebis ad Athenas, et de Athenis ad Thebas. A simili ergo idem est respectus Patris in Filium, et Filii in Patrem. Sed respectus Patris in Filium significatur paternitate, respectus autem ['ilii in Patrem significatur filiatione. Idem est ergo quod significatur paternitate et filiatione: non ergo due relationes sunt paternitas et filiatio.
Ulterius videtur, quod relationum nullus sit numerus. Quecumque enim uni et eidem sunt eadem, ipsa sunt eadem: eo quod dicit Philosophus in I primae philosophiae, "Unum in substantia facit idem." In divinis autem paternitas est Deus et es- sentia divina: similiter filiatio et communis spiratio. Iste ergo tres relationes idem sunt cum essentia divina: ergo ad invicem sunt idem, Idem autem cum eodem non facit numerum: ergo videtur, quod in Deo non sit numerus relationum.
Dicit enim Avicenna, quod quanto aliquid simplicius est, tanto multiplicius est in relatione. Primum autem simplicissimum est: quia ad omnia refertur que sunt, vel esse possunt: hec autem infinita sunt, non enim est accipere aliquid quod a Deo sit, quin possint esse plura. Infinite ergo relationes sunt in Deo.
Sotvurio. Ad primum quesitum dicendum est, quod innascibilitas sive ingenitum esse sic convenit Patri, quod nulli alii, et convertitur cum ipso, ita quod in predicatione et subjectione antecedit Patrem et sequitur ipsum. Est enim Pater innascibilis, et innascibilis est. Pater. Et ideo proprium sive proprietas ejus dicitur, fluens de his que essentialia sunt paternitati ejus, sive personalitati. Non enim Pater dicitur. communi ratione paternitatis: sed, ut dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus, "patriarchia, ex qua omnis paternitas in coelo et in terra nominatur ." Et hac non potest esse nisi prima paternitas, ante quam nec est, nec esse potest, nec intelligi potest alia paternitas. Et ex hoc sequitur, quod. sit innascibilis. Si cn detur, quod nascibilis sit, sequilur ante primum patrem esse patrem, quod im possibile est etiam secundum intellectun Unde innascibilitas proprietas est priun patris, qui (sicut dicit Augustinus in bh tum Filii, in quo est tota divinitas, ne fantum Spiritus sancti, in quo tota divinitas, sed etiam totius processionis sive emanationis Filii a Patre, et Spiritus sancti a Patre et Filio. Quis quod Spiritus sanctus procedit a Miliv, hoc Filius habet a Patre, et habet illud per eternam generationem. Et hoc modo oportet, quod innascibilis sit Pa ter. Et per hoc quod innascibilis est, oportet quod sit non ab alio. Amor enim equalis amanti, si rationalis sit, ut dicit Richardus de sancto Victore, non esi nisi in eum qui procedit ab amante, ut per omnia similis et equalis amanti. Iliv autem non est nisi genitus. Et hac est causa propter quam genitus in ordine nature est ut medius, generans autem ul principium, et procedens per modum amoris ab utroque, est ut terminus in quo stat ordo nature: et ideo a Spiritu sancto non est alius, sicut in prehabitix in questione de processione Spiritus saicti dictum est. In omni autem tali ordine negato principio, negatur principiatum, Si enim non sit Pater, non erit Filius: et si non sint Pater et Filius, nec erit amborum nexus, sive Spiritus sanctus. Similiter si sit Pater et non sit Filius, sequitur non esse amborum nexum, qui est Spiritus sanctus. Et hoc est-quod dicit Augustinus, quod "unus est diligens eum qui ab ipso est, et unus diligens eum a quo est, et ipsa dilectio: et sic tres sunt persone." Et ex hoc sequitur de necessitate, quod ablalta generatione passiva, simul auferatur spiratio amoris a generante et genito. Ex quo sequitur, quod innascibilis est etiam inspirabilis, nec potest esse ab alio: quia si esset ab alio, ille alius a quo esset, spiritum amoris spiraret in ipsum, quod esse non potest. Et haec est causa quare innascibilis universaliter est non ens ab alio. Inspirabilis autem non tollit alium a quo sit: Filius enim inspirabilis est, et tamen habet alium a quo sit, scilicet Patrem.
Ad primum ergo dicendum est, quod mnascibilitas, quamvis primo intellectu non dicat quis a quo sit, tamen modum principii dicit a quo alius sit per generationem, et in quem alius procedit per amorem. Generanti enim statim per hoc ipsum quod generans est, proprium est diligere placitam prolem, ut dicit Augustinus, et a placita prole diligi. Et ita determinat rationem principii de principio: et hoc est primum in ordine nature:et hoc modo quo primum est non dignitate, vel tempore, vel loco, sed ordine nature, quo, ut dicit Augustinus, alter non est prior altero, sed alter ex altero. A tali enim principio secundum rationem intelligendi incipit ordo nalure.
Ad aliud dicendum, quod licet quis a quo non sit, non dicat singularem existentie modum, tamen dicit simpliciter existentis modum: et ideo non est proprietas personalis, sed proprietas persone: dicit enim modum ejus qui est principium non de principio: et hic est primus pater, ut dictum est, qui patriarchia pater est, ut dicit Dionysius.
Et quod objicitur, quod negatio non dcterminat modum ut sit aliquid, sed ut non sit. Dicendum, quod hoc falsum est: omnia enim prima determinantur per negalionem, et simplicia simpliciter, sicut patet in primo HLuclidis, qui determinans primum et simplex in continuo dicit: "Punctum est cujus pars non est."
Talia enim nihil habent a sé per modum generis, vel differentie vel per modum cause, per quod affirmative determinari possint: et ideo necesse est, quod per esse quo accipiuntur ab intellectu, determinentur. Hoc autem esse per negationem significatur in genere, non per negationem simpliciter, sicut patet cum dicitur, punctum est cujus pars non est: negatio relinquit genus, ens scilicel positum, sive positionem habens in continuo, et negat participans formam continui. Omne enim quod participat formam continui, divisibile est et partem habet: et hoc negatur ad esse punctum, cui esse est poni tantum in continuo, et non participare formam continui. Et similiter cum dicitur Pater innascibilis, sive non existens ab alio, ponitur Pater existere, et modus esse ejus in ordine nature determinatur per innascibile sive non existere ab alio: eo quod omnis primi esse nullo modo accipi potest nisi sit determinatum.:
Et tste est intellectus verbi Hilarii. Et hoc modo non potest convenire Spiritui sancto. Esse enim principium quod est Spiritus sanctus, qui (sicut dicit Augustinus) est principium de utroque principio, non potest esse per abnegationem principii de quo sit: eo quod ipse est innotescens per oppositum, scilicet per esse de principio. Generatio autem que negatur, quando dicitur innascibilis, non est generationis negatio simpliciter, sed negatio placite prolis, sive negatio notitie amate, ut dicit Augustinus: et haec generatio cum qua spiratur amor a parente in prolem, et a prole in parentem: que generatio primo patri convenire non potest, ut dictum est: et negata hac generatione, negatur et nascibilitas et spirabilitas, et relinquitur non esse ab alio, vel (ut melius dicatur) esse non ab alio, nec per modum generationis, nec per modum spirationis. Et hac est solutio secundum Augustinum-in libro XV de Trinitate, qui dicit, quod "sicut est in mente, et notitia, et amore, ita est in processu divinarum personarum." Notitia enim cumin mens noscit se, non est generata proles sine amore: et ideo negata generatione talis prolis, simul cum illa negatione concipitur negatio spirationis. Unde hoc modo innascibilitas non convenit nisi Patri, et, est proprietas ipsius.
Ad aliud dicendum, quod improcessibilem esse, commune est et non proprium: per commune autem nihil determinatur ut per proprium, sed innascibilem esse propriissimum dicit et uni soli conveniens. Non enim efficitur commune per hoc, quod negatio unius concepta est in alterius negatione, sed magis appropriatur ad innascibilitatem divinam. Sicut enim in generatione divina et in generatione imaginis divine que est in mente, concipitur processus amoris in prolem,sicut dicit Augustinus in libro XV de Trinitate: "Verbum quod insinuare intendimus, cum amore notitia est:" ita ‘etiam in negatione talis generationis concipitur negatio spirationis, et relinquitur esse non ab alio.
Ad aliud dicendum, quod cum dicitur pater innaseibilis, non dicitur privative, sed negative. Sed est negatio in genere existentis in esse ordinis nature: et ideo negatio illa ponit, et fundatur per talem negationem in esse proprietatis. Tali negatione. determinatum affirmatur de subjecto, cum dicitur,Pater est secundum esse personale aliquis non ens ab alio. Et hoc modo essentiae divine non convenit innascibilem esse: quia divine essentie esse personale non convenit, secundum quod personale est personali proprietate determinatum.
Ad id quod objicitur de responsione quorumdam,dicendum quod procul dubio insufficiens est: non enim ostendit causam dicti Hilarii. Distincti enim modi sunt, modus emanationis per generationem, et modus emanationis per spirationem. Et ideo non solvitur dubium per hoc quod dicitur Spiritus sanctus referri ad yenitum: non enim refertur ad ipsum geuitum in quantum genitus est: sed refertur ad ipsum in quantum in genito spiritus amoris Patris est acceptus per generatianem, et per spirationem activam reflexus in parentem: sic enim a Filio spiratur Spiritus sanctus ut nexus parentis et prolis: et quod sic spiret Spiritum sanctum Filius, habet a Patre.
Ad id quod objicitur de verbis Magistriin Sententiis, dicendum quod Magister non dicit, quod innascibilitas sit in predicamento relationis tamquam positum in coordinatione predicabilium: sed dicit, quod innascibilitas negatio est in genere relationis. Sicut enim affirmat in genere relationis qui dicit nascibilem, ita negat qui dicit innascibilem: affirmatio enim et negatio sunt circa idem genus, sicut et omnis alia species oppositionis.
Ad id quod ulterius queritur de paternitate, dicendum est, quod sine dubio vero modo abstractionis nihil est in divinis. In divinis enim paternitas est Pater. Et talis modus loquendi propter inopiam nostri intellectus est, qui non potest significare, quod in supponendo et attribuendo diversum modum habet proprietas ab hypostasi in qua est, eo quod hypostasis distincta est, proprietas autem distinguens, nisi significet unum per modum abstractionis, et alterum per modum concretionis. Et sic dicitur in alia facultate, quod abstrahentium non est mendacium: eo quod abstractionem non referunt ad rem, sive ad esse rei, sed ad modum intelligendi. Ita in. divinis in tali abstractione non est mendacium: eo quod non refertur ad esse, quo scilicet proprietas abstracta sit, et hypostasis concreta, sed ad modum intelligendi aliam, scilicet in supponendo et altribuendo proprietalem, que in persona est ad modum distinguentis: et aliam hypostasim, in qua est ut distin- guens in distincto, licet idem sint secundum esse rei.
Ad aliud dicendum, quod illa objeclio non valet, nec est simile quod inducilur. Licet enim eadem sit via inter duos terminos prout via continua est, xicut et motus continuus ut inter duos terminos: tamen respectus unius terminiad alterum non est respectus alterius ad istum. Differunt enim penes terminos, ct per differentias situs terminorum: et ita relationes, cum nihil sit in medio, sed tantum in extremis relatis ad invicom, differentes et opposite sunt penes dilferentiam et opposilionem extremorum correlativorum; et cum unum ponitur in diffinitione alterius, non ponitur ul aliquid illius sive esse ejus, sed ponitur ut finis ad quem determinatur dependentia respectus ejus: et nisi poncrelur, non esset finitus, sed infinitus et confusus intellectus ejus.
Dicendum, quod sicut inferius probabitur, non simpliciter numerus, sed numerus quidam est in divinis relationibus el personis. Sicut enim dicit Damascenus, differentia est causa numeri: et ita secundum quod differunt, ita numerantur: non autem differunt re, sed modo significandi et attribuendi: et sic ponunt in nhumerum una cum alia, una et alia cum tertia. Et quod dicitur, Quecumque uni et eidem sunt eadem, ipsa sunt eadem: non probat, nisi quod una et eadem res que est essentia. Et ex hoc non sequitur, quin propler diversos modos altribuendi et significandi quemdamhaheant numerum, ut inferius patebit. Et sic tres sunt relationes sive proprietates Patris: duce soli Patri convenientes, scilicet innascibilitas, et paternitas: terlia Patri et Filio communis, in quantum unum sunt in spirando, que dicitur communis spiratio activa: due convenientes Filio: una propria Filio, filiatio scilicet, alia communis Filio et Patri, que dicta est communis spiratio: una in Spiritu sancto, que dicitur spiratio passiva, qua scilicet spiratus est Spiritus sanctus vel spiratur..
Et sic patet que et quot sunt relationes. Que, quia innascibilitas, paternitas, communis spiratio activa, filiatio, spiratio passiva. Quot, quia quinque que enumerate sunt, due scilicet Patris, una singulariter Filii, et una communiter Patris et Filii, una Spiritus sancti.
Ad id quod in contrarium objicitur, quod infinite sunt relationes in Deo dicendum quod duplex est relatio.
Una scilicet dicta proprie, qua scilicet in utroque est relativorum secundum esse et dependentiam. Altera aufem non proprie, que scilicet in altero est secundum esse et dependentiam, in altero vero secundum rationem tantum, sicut scilicet finita ad ipsum, et non secundum esse et dependentiam ad reliquum. Exemplum est in scibili et scientia, et in omnibus que secundum casum genitivum non dicuntur secundum convertentiam ad invicem. Dicitur enim scientia scibilis scientia: eo quod scientia secundum esse et dependentiam est ad scibile, et non scientia nisi scibilis. Scibile autem non dicitur scientie scibile, sed scientia scibile: eo quod scibile non dependet ad scientiam, sed aptitudine propria scibile est, et ad scientiam non dicitur nisi secundum rationem et non secundum rem. Relationis autem que in utroque extremorum secundum esse dependet ad reliquum, exemplum est pater qui filii pater est, et filius qui patris fillus est. Cum autem primum quod est causa omnium et simplicissimum, refertur ad omnia causata sua, hoc est secundum esse et dependentiam que in altero extremorum est. Causatum enim sive creatum secundum esse et dependentiam est ad ecreatorem sive ad causam. Creator autem et causa secundum esse et dependentiam non sunt ad creaturam et causatum, nisi secundum rationem: quia scilicet creator et causa secundum rationem finiunt dependentiam causati et creature. Et hoc modo non est inconveniens, quod infinite relationes conveniant prime cause simplicissime: quia talium relationum multiplicitas in crealore non est secundum esse et dependentiam essentialem, sed secundum rationem tantum. In creaturis autem que sunt vel esse possunt, est secundum esse et dependentiam essentialem.
Membrum 2
Quae sit differentia inter notiones, et relationes, et proprietates personales, et proprietates personeMEMBRUM II Quae sit differentia inter notiones, et relationes, et proprietates personales, et proprietates persone ?
Ulterius queritur circa idem, Que sit differentia inter notiones, et relationes, et proprietates personales, et proprietates persone ?
Et circa hoc tria queruntur, scilicet que sint notiones, relationes, proprietates persone, et proprietates personales? Secundo, Que comparatio eorum ad essentiam divinam ? Tertio, Que comparatio eorum ad personam ? Circa primum istorum duo queruntur, Que scilicet sit differentia horum ad invicem ? Et secundo, Que comparatio horum ad invicem ?
Articulus 1
Quae sint notiones, relationes, proprietates persone, et proprietates personalesMEMBRI PRIMI ARTICULUS I. Quae sint notiones, relationes, proprietates persone, et proprietates personales ?
ARTICULI PRIMI PARTICULA I. Quomodo notio, relatio, proprietas persone, et proprietas personalis distinguuntur ab invicem ?
Primo ergo quaeritur, Que sit differentia horum quatuor ab invicem, notio, relatio, proprietas persona, et proprietas personalis ?
Et dicitur communiter auctoritate Boetii, quod nofio est conceptus mentis per quem innotescit persona in esse personali proprio. Et si hoc est notio: tunc videtur, quod non sunt quinque notiones, sed tantum tres.
1. Esse enim proprium persone pluribus innotescere non potest, quam sunt distinguentia personas et esse personale conferentia. Hac autem non sunt nisi tria, scilicet paternitas, filiatio, et spiratio passiva. Tres ergo erunt notiones, et non plures.
2. Adhuc, Nullum est proprium quod innotescat per commune communis spiratio activa non est propria unius persone: ergo per ipsam ut per notiotem non innotescit aliqua persona singulariter in esse personali: ergo non est fiotio, ut videtur.
3. Adhuc, Per innascibilitatem nulla persona innotescit: non enim convenit Spiritui sancto, ut habitum est: nec convenit Filio, ut dicit Augustinus: nec videlur convenire Patri in quantum Pawr est: dicit enim Augustinus, quod "multi sunt patres qui non sunt innascihiles," Et sic per innascibilitatem in noliliam non ponitur Pater in quantum Vater est: et sic videtur, quod innasciMilitas non sit notio.
4, Adhuc, Notio non videtur differre a relatione. Quia ex quo notio est per quam noscitur persona in esse distincto, rl, sicut dicit Aristoteles in principio Uhysicorum, intelligere et scire circa ones scientias contingit ex eisdem principus ex quibus constituitur res in esse: lunc etiam ex relationibus innotescit persona in esse personali: et sic sunt ulem relatio et notio.
Et videtur, quod notio sit. Dicit enim Aristoteles in libro V Topicorum, quod "proprium causa innolescendi assignatur." Et quod causa innotescendi assignatur, per hoc cognoscilur res :et per quod cognoscitur persona in esse personali, est notio, ut jam habitum est: ergo idem est notio quod proprietas persone.
Quvop st concedatur, in contrarium videtur esse, quod in diverso sunt numero proprietates persone et notiones: notiones enim dicuntur esse quinque, proprietates autem Patris dicuntur esse tres, (ilii dua, Spiritus sancti una, que sunt sex. Et sic videtur, quod notio et proprietas persone non sunt idem, Ulterius de hoc ipso sequitur. Videntur enim plures esse notiones, et-plures proprietates persone. .
1. Sicut enim Pater innotescit per non esse ab alio, ita innotescit Spiritus sanctus per non esse alium ab ipso in ordine nature: et sic non esse alium ab ipso, notio et proprietas est Spiritus sancti.
2. Adhuc, Videtur esse communis spiratio non proprietas persone: sed oppesitio videtur esse in adjecto, cum dicitur commune proprium esse: commune enim est, quod pluribus convenit, proprium autem quod uni soli. Communis autem spiratio et Patri et Filio convenit, et ita pluribus. Non ergo est alicujus persone proprium.
3. Adhuc, Proprietas per modum forme dicit hoc quod significat: forma autem multiplicatur ad multiplicationem suppositi in quo est. Cum ergo duo supposita sint Pater et Filius, videtur quod una numero proprietas non possit esse in eis: et sic communis spiratio non est ipsa proprietas una, sed due.
4, Adhuc, Non conceditur ista, quod Pater et Filius sunt unus spirator, vel unus spirans, vel idem principium Spiritus sancti. Ergo videtur, quod etiam non debeat concedi, quod una et eadem spiratione spirent Spiritum sanctum: et sic videtur, quod non bene assignantur proprietates personarum.,
Illae enim dicuntur esse, que constituunt personas in esse personali. Et hoc videtur esse inconveniens.
1. Constituens enim in esse personali, principium est esse.; Proprium autem sive proprietas secundum rationem intelligendi est post esse ejus cujus est proprium. Non ergo potest esse, quod proprietas personalis personam constituat in esse personali: et sic videtur, quod nulla proprietas sit personalis.
2. Adhuc, Cum proprietas persone sit in persona sicut proprietas personalis, videtur quod eadem ratione constituat in esse personali, sicut et proprietas personalis.
3. Adhuc, Cum esse personale sit esse distincti, et proprietas persone distinguat sicut proprietas personalis: communis enim spiratio Patrem distinguit a Spiritu sancto, et etiam Filium: et tamen in Patre et Filio proprietas persone est et non personalis. Per locum ergo ab effectu videtur sequi, quod proprietas persone sit proprietas personalis. Idem enim per se et immediatus effectus vult habere unam et eamdem numero causam, maxime si est effectus cause formalis, sicut principii formalis est effectus per distinctionem ponere in esse personali.
Soxutio. Dicendum, quod cum persona sit singulariter existens secundum singularis existentia modum, et essentia divina communis sit re, et non susceptibilis distinctionis, vel divisionis, vel appropriationis per esse quod dat personis, sicut dicit Augustinusin libro V de Trinitate quod "idem est Patris esse, et Filii esse, et Spiritus sancti esse: quamvis non sit idem esse Patrem, et esse Filium, et esse Spiritum sanctum':" et sic persone distincte sant, cujus distinctionis essentia nullo modo potuit esse causa,cum ipsa potius sit causa communitatis et indistinctionis et indivisionis et identitatis in esse substantiali vel essentiali, compulsi sunt Sancti ponere proprietates in personis, que principia sint hujusmodi distinctionis. Et hoc videtur velle Gregorius in prefatione de Trinitate, cum dicit: "Quod de tua gloria, revelante te, credimus, hoc de Filio tuo, hoc de Spiritu sancto, sine differentia discretionis sentimus." Et hoc quantum ad unitatem essentie. Et sub dit quod pertinet ad proprietates persunarum: "Ut in confessione vere, sem- piterneque Deitatis, et in personis pro- prietas, et in essentia unitas, et in majestate adoretur equalitas." Non enim capit intellectus, quod secundum modum significandi idem sit distinguens et distinctum, vel quod aliquid sit distinctum sine distinguente, vel quod plures sive plura supposita unum sint sine uniente. Et ideo posuit fides personas esse unum in natura uniente eas, et personas distinctas esse proprietatibus qu sunt in ipsis: quamvis Gilbertus Porretanus dixerit, quod non est aliud pro prietas quam persona distincta. Sed de hoc inferius-erit disputatio, ubi inquiretur de comparatione proprietatis ad personam.
His ita prenotatis, sciendum quod in divinis ponuntur notiones, ‘proprietates persone, proprietates personales, et relationes: et he differunt non secundum esse, sed secundum rationem intelligendi, sive secundum rationem supponendi et attribuendi, ut antiqui dixerunt. Aliquid enim attribuitur uni quod non attribuitur alteri: et uno istorum supposito, non necessario supponitur alterum. Si enim uno supposito supponeretur alterum: cum sicut dicit Boetius, talia sint predicata sive attributa, qualia subjecta admiserunt sive supposita, maxime in per se suppositis et pradicatis: oporteret, quod quidquid predicaretur de uno, predicaretur de altero, quod falsum est in divinis. Essentiza enim attribuitur unum facere esse in divinis, et nec distinguere, nec distingui: persone autem discretam esse, non unam cum alia, sed distingui ab alia: proprietati autem non unam esse, nec distinctam, sed distinguere, et seipsa discretam esse ab alia proprietate, sicut in omnibus generibus entium, prime differentizw quibus alia differunt, seipsis differunt, quia aliter iretur in infinitum in differentiis. Unde in hoc notio differt a proprietate: quia nolio dicitur id quod innotescit persona in esse personali distincto: proprietas aulem dicitur per hoc, quod uni soli convenit, vel distinctum esse facit personale: unde distinctum est proprium et uni soli convenit. Et si quidem distinlam esse facit in ordine nature, dicitur proprietas personalis. Si autem distincto convenit, eo quod sic vel sic distinctum est, dicitur proprietas persone. Si autem dicit relationem distincti ad distinctum, sive modum quo unum distinctum refertur ad alterum: tunc dicitur relatio. Tunc enim dicit modum originis sive principii quo unum est ex altero, non quo alter prior fit altero, Propter quod ab antiquis inventi sunt tres modi praedicandi, quid scilicet, quis, et quomodo. Si enim in divinis queratur per quid, ut quid est Pater ? Respondetur, Deus vel aliud nomen essentiale. Si autem queratur per quis, ut cum queritur, quis Deus est principlum non de principio ? Respondetur, persona Pater. Si autem queratur per quomodo, ut quomodo se habet Pater ad Filium ? Respondetur, relatio, vel proprietas, vel notio, vel patornitate vel generatione. Et quoties mutatur unus modus predicandi in alterum, incidit fallacia figure dictionis. Adhuc notandum, quod ipse notiones significantur quatuor modis, scilicet confuse, et determinate, ut principium non de principio, et paternitas que determinatum principium significat. Similiter principium de principio, ut filiatio. Et similiter principium de utroque principio, ut spiratio passiva. Unde si aliquis sic arguat: Pater per hoc quod est principium non de principio, est innascibilis: et Pater est paternitas per hoc, quod alius generando est de ipso: et est Pater: ergo paternitas est innascibilitas: ergo innascibilitas est paternitas. Incidit fallacia figure dictionis a confusa ad determinatam. Si autem sic arguatur: Quidquid est Pater, est Filius: sed Pater est Pater: ergo Filius est Pater. Incidit fallacia figure dictionis ex hoc, quod mutatur guid in guts. Pater enim est Pater per hoc, quod quis est, et non per hoc quod quid est. Si vero sic arguatur: Quomodocumque se habet Pater ad Filium, communicando sibi naturam et naturalia, sic se habet ad Spiritum sanctum, sibi communicando naturam et substantiam: sed ad Filium se habet generando: ergo ad Spiritum sanctum se habet generando. Incidit eadem fallacia ex mutato modo in modum, vel ex eo quod mutatur gwis in guomodo. Significantur etiam ut abstracte et quasi ut adjecte et denominantes id in quo sunt ut distinguens in distincto, et non ut accidens in subjecto. Cum enim dicitur, paternilas est Pater, eadem notio significatur, sed diversis modis, scilicet ut abstractum et concretum: nec per abstractum significatur ut abstractum esse habens extra Patrem, sed ut separatum modum significandi habens, quando accipitur ut principium distinctionis, a modo ejusdem, quando dicitur et accipitur ut indistincto distinctum denominans,
His ita notatis, facile est respondere ad objecta per ordinem: questio enim hujus particule soluta est.
Ad primum ergo quod objicitur de notionibus, quod non sint nisi tres, dicendum est, quod hoc argumentum procedit sl persona in esse personali non innotescat nisi per proprietatem personalem: et hoc falsum est, Innotescit enim etiam per proprium in persona inventum et persone attributum: et illa sunt quinque: et ideo notiones quinque sunt, tres scilicet in Patre, una in Filio propria, una in Filio et Patre, que secundum quod est in duobus, non facit numerum, et sic in Patre et Filio non sunt nisi quatuor, et una in Spiritu sancto.
Ad aliud dicendum, quod communis spiratio licet communis Patri et Filio, et per hoc communis dicatur, quia convenit utrique: tamen ad singulare esse in esse notionali determinatur per singulare oppositum. Regulariter enim verum est quod dicit Aristoteles in primo Topicorum, quod "tantum unum uni oponitur uno genere oppositionis." Unde cum spiratio passiva tantum unum sit in Spiritu sancto, relinquitur, quod spiratio activa tantum una sit in Patre et Filio. Hoc enim maxime est verum in oppositis relativis: in illis enim utrumque oppositorum finitur ad reliquum. Et cum impossibile sit unum ex eadem parte et secundum idem ad duo vel plura finiri, sequitur, quod impossibile sit quod unum et idem et secundum idem relativum referatur ad duo vel plura. Exemplum hujus est quod ponit Euclides in libro de Visw: Si enim secundum reflexionem speculi una forma a pluribus videatur a dextris vel a sinistris, vel supra vel infra, oportet quod omnes illi in una et eadem differentia situs se habeant ad speculum. Unde ex quo Spiritus sanctus est unus spiratus et idem a Patre et Filio, oportet quod Pater et Filius una spiratione activa spirent Spiritum sanctum, et sint unum principium Spiritus sancti: et sic spiratio communis efficitur propria per proprium oppositum, licet non sit propria per suppositum, et sic habet rationem proprietatis. Quidam tamen dixerunt, quod communis spiralio dicit proprietatem confusam: sed de dicto illo non videtur mihi esse curandum.
Si autem aliquis sic arguat: Quidquid est in Patre, est Pater: et quidquid est in Filio, est Filius: et sic communis spiratio est Pater, et communis spiratio est Filius: ergo Pater est Filius. Secundum predicta constat, quod incidit fallacia figure dictionis, ex hoc quod mutat quid in quomodo. Non enim spiratio est in Patre ut quid secundum modum significandi, sed ut quomodo se habens ad Spiritum sanctum: et eodem modo est in Filio.
Ad aliud dicendum est, quod innascibilitas est notio, et ponit Patrem in notitiam in esse personali in quantum Pater ex patriarchia Pater est et prima paternitate. Et hujus ratio jam halii. est in questione de innascibilitate.
Ad aliud dicendum, est quod relalin et notio secundum essentiam non dill: runt, sed secundum modum significani, ut dictum est. Et hoc et nihil ampliu. probat objectio.
Ad id quod ulterius queritur de dilly rentia notionis, proprietatis, et relalio nis, jam solutum est: differuat enim non re, sed modo significandi.
Ad id quod contra objicitur, dicendum est, quod non sunt sex, sed quinque: quia communis spiratio que est in Fillo, non ponit in numerum cum ea que est in Patre, sicut paulo ante probatum est: et sic proprietates person sunt quinque, sicut et notiones.
Ad id quod ulterius queritur, Utrum alium nou esse a Spiritu sancto, sit proprietas vel notio? Responderi consuevil, quod non.
Persona enim nomen dignitatis est: et ideo nihil innotescit in esse personali nist quod innotescit per aliquid ad dignitatem pertinens. Aliguem autem esse ab alio dignitatis est: sed alium non esse ab ipso non dignitatis est: et ideo innascibilitas notio et proprietas est: alium autem non esse ab ipso, nec notio, nec proprietas esse potest.
Ad aliud jam patet solutio. Commune enim esse pluribus suppositis, non excludit existentie singularem modum in relativis ex relatione ad unum singulare oppositum.
Ad aliud dicendum, quod est proprietas, que absoluta est forma: et illa multiplicatur ad multiplicationem suppositi. Et est proprietas, quee est forma respectiva: et illa non multiplicatur multiplicatione suppositi, sed opposili, ut dictum est.
Ad aliud dicendum, quod spirator et spiralio secundum quod dicunt actum spirantis, nomina verbalia sunt: spirans autem participium retinens vim verbi. it talia dicunt actionem vel passionem secundum quod ex supposito egreditur. Nicit enim Priscianus, quod "agere et pati substantia est proprium, vocans substantiam suppositum." Et quia supposita plura sunt Pater et Filius, propter hoc non potest concedi, quod sint unus spirator vel unus spirans, sed plures xpiratores et plures spirantes, Principium autem habitudinem dicit ad principiatum et in quiete. Et cum illa sit respectus qui, ut probatum est, ex supposito non multiplicatur, sed ex opposito determinatur ad esse singulare, oportet quod Pater et Filius sint unum principium, quamvis non sint idem principlum: eo quod idem cum sit ejus quod estidem, idem etiam dicitur ad suppokilum: suppositum autem Patris non est suppositum Filii.
Et licet hae perfecta solutio sit, tamen ul declarandum eam, oportet rememorari eorum que dicta sunt superius de Patre, scilicet quod aliquando est adjeclivam, et aliquando substantivum. Et quando est substantivum, tunc intelligitur cum articulo: et tunc quia Pater est, generat. Quando adjectivum est, tunc sine articulo accipitur: et unc quia geucrat, Pater est.
Similiter intelligendum est de hoc nomine, principium, quod si substantive sumatur et cum articulo, non potest Pater et Filius esse unum principium Spiritus sancti: tunc enim sequeretur, quod duo qui sunt principium, ita quod uterque est principium, essent unum: et hoc falsum est. Si autem adjective sumatur: lunc quia spirant Pater et Filius, sunt unum principium: et non quia sunt unum principium, spirant: et ex hoe non sequitur, nisi quia sunt unum proprietate spirationis. Et si objicitar: Pater et Filius sunt unum principium Spiritus sancti: aut ergo unum quod est Pater, aut unum quod non est Pater. Si unum quod est Pater, sequitur quod Pater est Filius, et Filius est Pater, quod falsum est, Si unum quod non est Pater, sequitur quod Pater non est Pater, quod etiam falsum est: hoc enim non tenet nisi principium substantivum sit, et cum articulo acceptum. Si autem adjective sumatur, non sequitur nisi quod sint unum in forma et proprietate spirandi. Et quod dicunt quidam, quod nec unum quod est. Pater, nec unum quod non est Pater, sed quod est uterque, scilicet Pater et Filius: licet verum sit, tamen non solvit argumentationem, sed ex distinctione substantivi et adjectivi perfecte solvitur.
personalt proprietate, dicendum quod duo sunt in personali proprietate, unum scilicet quo est proprietas, alterum quo est relatio: que duo licet non sint duo secundum rem, sunt tamen duo secun-= dum modum,significandi. Quod autem est proprietas, non dicitur a modo proprii in inferioribus: quia, ut dicit Boetius, hoc est de genere accidentium, et in Deo nihil est per accidens, sed est per modum ejus quod sicut ultimum quod soli convenit et est convertibile cum eo cujus est actus, sicut Aristoteles in septimo prime philosophiae dicit de differentia ultima. Unde etiam Aristoteles vult, quod definitio per ultimam talem differentiam convertibilis sit et propria. Et talis proprii actum habet proprietas personalis, et nen illius quod est unum de quinque predicabilibus. Et ideo non procedit objectio, sed fallit secundum equivocationem.
Ad aliud dicendum est, quod proprietas persone dilferenter est in una persona, et proprietas personalis: proprietas enim persone in persona est, sive in eo quod habet esse distinctive: personalis autem proprietas est in persona sicut in eo cuiconfert esse distinctum. Et sic non procedit objectio, sed fallit secundum accidens.
Ad uxtmom dicendum, quod proprietas personalis distinguit personam sicut principium distinctionis, distinctum esse conferens: proprietas autem. persone ostendit distinclionem non sicut principium distinctionis, sed sicut consequens distinctum esse secundum rationem intelligendi, et sicut notificans distinctum esse et distinguens ad hoc, et non simpliciter.
Augustinus enim in libro de Fide ad Petrum, sic significat eas: "Paternitas, filiatio, et processio."
Hilarius autem in libro XII de Trinitate, sic: "Proprium est Patri quod semper Pater est, et Filio quod semper Filius est, et Spiritui sancto quod semper Spiritus sanctus est," sicut ponit Magister in primo Sententiarum, distinctione XXVI.
Si enim hoc verum est: tunc cui convenit unum, convenit et reliquum: sed essentia convenit esse Patrem: videtur igitur essentiae convenire semper genuisse Filium, quod falsum est. Et hoc videtur maxime sequi ex hoc, quod Hilarius dicit, quod Patri semper convenit genuisse Filium.
2. Adhuc, Patri convenit paternitate determinari ad esse personale, si etiam convenit ei semper genuisse Filium, et convenit ut proprietas: tunc videtur, quod ista aut ex "quo conveniunt, aut secundum prius et posterius. Non ex equo. Due enim proprietates ex aque determinantes personam ad esse persunale, esse non possunt: quia cum esse personale unius persone sit unum cl simplex, non potest esse a duobus ex quo constituentibus ipsum. Si autem secundum prius et posterius ad hoc su" habent: tunc oportet, quod prius in potentia sit ad posterius, et ut confusum ad determinantes se habeat, ut prohat Aristoteles in VI Metaphysice, whi ostendit quare definitio est unum et non multa, cum ex multis constituatur: quia ex duobus quorum utrumque potentia est, non fit unum esse: nec ex duobus quorum utrumque actus est, fit unum secundum esse: sed ex duobus quorum unum est potentia, et alterum actus, unum fit esse quod dicit definitio. Gum ergo unum esse personale sit unius persone, et duo constituant ipsum, ut preconcessum est, oportet quod illa duo sic se habeant, quod unum sit potentia, et. reliquum actus ad minus ‘secundum rationem intelligendi.
Et videtur, quod paternitas sit prius: non enim convenit genuisse Filium, nisi Patri jam determinato in esse personali. Generare enim Filium actus personalis est, qui nec convenit essentia, nec proprietati: et hic actus secundum ralionem intelligendi prasupponit personam distinclam. Non ergo generat nisi quia Pater est: Pater autem est paternitate: ergo videtur, quod paternitas vera proprietas sit Patris, et antecedenter se habeat ad generare. Non ergo verum est quod dicit Hilarius, quod proprium sit Patris genuisse Filium: et sic assignatio Hilarii inconveniens est.
3. Videtur etiam assignatio Augustini inconveniens, Simplicissimo enim quod est in fine simplicitatis, non potest intelligi simplicius. Persona autem divina simplicissima est et in fine simplicitatis. Ergo non potest intelligi aliquid simplicius ea. Cum autem dicitur, Pater paternitate Pater, significatur paternitas simplicior esse Patre. Male ergo assignatur proprietas Patris quando dicitur paternifas,
4. Adhuc, Per hoc videtur induci compositio ex quo est et quod est: paternifas enim dicit quo est: Pater autem quod est: et ita in Patre videtur esse quod est et quo est, et ita compositio, quod nefas est dicere.
Et videtur, quod non. Non enim necesse est eum qui -est Pater, generare semper Filium: genito enim Filio sive generato, jam Pater est: non oportet, quod semper generet: non ergo proprium est, ut videtur, Patris, generare semper Filium.
Videtur, quod sic. 1. Abstractum enim secundum esse non est nisi in concreto: eo quod quo est non habet esse separatum, sed semper est in eo quod est.
2. Adhuc, Distinguens non est nisi in distincto secundum esse: proprietas autem distinguens est persona distincta: ergo proprietas significatur ut ens in persona.
In contrarium hujus’ objiciunt Gilbertus Porretanus et Prepositivus, supponentes quasi pro principio, quod in his de quibus fides est, non licet aliquid significari nisi per modum illum quo est de illo fides. Fides autem personam dicit simplhicissimam esse, et in fine simplicitatis. Et dicit Augustinus, quod "simplicissimum est esse quidquid habet." Persona autem habet proprietatem. Est ergo persona proprietas, et proprietas persona.
3. Adhuc, Distinguere et distingui licet correlativa non sint, tamen sunt correspectiva. Si ergo poneretur, quod proprietatis est distinguere, persone autem distingui: cum oppositi respectus in eodem esse non possint, oporteret dare, quod diversa essent distinguens et distinctum: et sic induceretur compositio, si proprietas aliquid esset in persona.
Ucrerivs queritur, Unde veniat illa communitas, quod dicimus, quod proprietas est in Patre, proprietas est in Filio, proprietas est in Spiritu sancto ?
Nihil enim commune est tribus personis, nisi essentiam vel substantiam significans, sicuthoc nomen persona. Proprietas autem neutrum est: nec enim essentiam dicit, nec etiam substantiam significat. Quod essentiam non dicat, patet: essentia enim unit personas: proprietas autem distinguit. Et quod non significet substantiam, patet per hoc, quod ea que sic significant substantiam, possunt dici hoc de hoc, ut persona de persona, substantia de substantia, lumen de lumine, Deus de Deo, sapientia de sapientia, sicut in antehabitis de generatione Filit determinatum est. Proprietas autem nec in communi nec in speciali dici potest hoc de hoc, ut proprietas de. proprietate, vel paternitas de paternitate. Videtur ergo, quod proprietatis nomen. non debeat esse communé personis.
Solvtio. Ad haec et similia dicendum est, quod proprietas in personis secundum Catholicam fidem et est persona, et essentia divina. Aliter enim non diceret Gregorius, quod "in personis proprietas, et in essentia unitas, et in majestate adoretur eequalitas." Adoratione enim latrie, qui est cultus soli Deo debitus, nihil adoratur nisi quod Deus est et essentia divina.
Et utraque assignatio bona est, et Augustini et Hilarii. Sed quia dupliciter dicitur proprium, appropriatum scilicet, et approprians: ideo duplex est assignatio. Hujus exemplum est: quia Socrates dicit proprium sicut appropriatum. Soeracitas autem, que est collectio ommum appropriantium Socratem, est proprium sicut approprians. Augustinus igitut in assignatione sua ponit propria que sunt sicut appropriantia, secundum modum significandi posita. Hilarius vero ponit propria que sunt sicut appropriata, nec sunt diversa inter se, nisi secundum modum intelligendi, et non secundum rem. Et cum dicitur, Pater est qui genuit, vel qui semper Pater est, hoc idem est secundum rem, Patcr semper paternitate Pater est, et paternitate genuit: nee differunt nisi sicut dictum est, quod unum dicit proprium appropriatum, et alleruam approprians. Et haec rein divinis non differunt; quia semper propter indifferentiam simplicitatis que est in divinis, approprians est appropriatum, et e converso,
Ad id autem quod primo objicitur, dicendum quod fallit secundum accidens. Non enim necesse est idem subjecto et accidenli esse, sicut dicit Aristoteles in Il Elenchorum. Propter diversum enim modum attribuendi licet essentia semper sit Pater, tamen non necesse est, quod quidquid attribuitur Patri, attribuatur essentie. Unde cum generare attribuitur Patri, non oportet quod attribuatur essentiz.
Ad aliud dicendum, quod illa ratio teneret si proprium univoce sumeretur in assignatione Hilarii, et in assignatione Augustini, et utrumque diceretur sicut constituens in esse personali proprio et singulari: hoc autem falsum est, sicut jam habitum est: et ideo argumentatio non habet locum: proprium enim in uno accipitur sicut approprians, in alio autem sicut appropriatum. Et ideo prius determinatum est, quod cum dicitur: Quia genuit, pater est, pater ibi est adjectivum: et cum dicitur: Quia pater esl, genuit, substantivum est. Propter hoc non valet divisio quia nec ex equo, nec sicut prius et posterius habent se ad esse personale, sed ut idem secundum modum intelligendi diversificatum, secundum quod unum est ut approprians, alterum autem ut appropriatum.
Ad id quod objicitur de assignatione Auguslini, jam responsum est in prehabitis. Non enim significatur talis abstraclio,ut ita significetur esse in re. Propter quod taliter abstrahentium non est mendacium. Sed fit ut ostendatur diversus modus esse in altribuendo ejus quod distinguitur, secundum quod unum accipitur in ratione distinguentis, et alterum in ratione distinct.
Ad aliud dicendum, quod si secundum rem poneretur distinctio inter distinguens et distinclum: tunc verum esset quod objicitur. Nunc autem non fit ad hoc, sed ad diversum modum intelligendi tantum vel significandi. Nec tamen est vanus: in re enim ipsa secundum rei veritalem diversa. attribuuntur uni et alii, et diversum habent modum predicandi: unum enim predicatur ut quis, alterum autem ut quomodo se habet quis ad aliquem. Et ideo talis modus intelligendi non est vanus.
Ad aliud dicendum, quod quamvis in inferioribus actus generationis qui naturalis est, finitus sit et desinat in generante: tamen in genito quamdiu genitum est, numguam desinit secundum Aristotelem. Id enim quod patris est in genito, continue format illud quod formabile est. Sicut enim formavit id quod a matre est in ulero, sic format id quod a matre est ab uberibus post exitum de utero, et sic format id quod a nutrimento est post ablactationem. Et sic, ut dicit Aristoteles, non generatur caro nisi in carne, nec hervus nisi in nervo, nec os nisi in osse. Sed hoc verum est, quod est generans a genito distinctum subjecto et loco, pater, et in illo cessat generatio. Et est gencrans genito unitum, sicut id quod vst de patre in genito, sicut dicit Aristo- teles in libro de Animalibus, quod sunt sexus distincti, sicut in gallo et gallina, el generaliter in patre et matre: et sunt quia ex hoc sequitur, cum secundum sexus uniti, sicut in ovo, et generaliter in partu qui constituitur ex hoc quod est maris et ex hoc quod est foemine: et in illo numquam cessat actus generantis manente genito. In divinis tamen non sic est: ibi enim formalis generatio est, vel ad modum formalis: sicut radius generatur a luce, et illi proprium est semper generare radium. Et in hac simi- litudine loquitur Hilarius dicens, quod "Patri semper proprium est generare ilium sive genuisse Filium: sic enim ab eterno genuit, et numquam gene- rando defecit." Et hoc modo Dionysius dicit, quod "Filius et Spiritus sanctus sunt divina lumina, et divini flores, qui ab eterno in eadem natura manentes cum Patre, pullulant ex ipso." hoc quod non sint res, sed rationes tan-
eae Ad id quod ulterius queritur, dicen- dum quod sine prejudicio loquendo, ab- surdum videtur mihi diceré, quod pro- prietas non sit in persona. Et licet in di- vinis quod est et quo est, idem sint, et quod hoc non sit nisi in divinis, sicut probatur in libro de Causis, et in aliis locis a multis Philosophis: tamen etiam in divinis in modo significandi differunt,. et secundum modum illum significandi significant quo est esse in eo quod est, vel in eo quod quis est. Et sic, sicut jam habitum est, intellectus ille non est vanus: quia aliquo modo refertur ad rem. Et sic etiam distinguens est in distincto, sicut probat sequens objectio.
mn Ad id autem quod objicitur in contra- rium, dicendum est, quod sine dubiohoc movit Gilbertum ad hoc, quod dixit pro- prietates nec esse in essentia divina, nec esse in persona. Relatio enim ut relatio, non praedicat aliquid intrinsecum ut in- herens essentiae vel inhzrens persone: sicut eo quod relatio secundum suum esse est ad aliud se habere, et sic predicat ut extrinsecus existens. Propter quod dixit, quod proprietas nec essentia est, nec persona, nec est proprie res, sed ratio ex comparatione rei ad rem sumpta. Sed Augustinum persone non differant nisi proprietatibus, et que sunt relationes et proprietates non sunt nisi in ratione ut dicit, necessario (inquam) sequitur ut persone non differant nisi ratione tan tum, ut dixit Sabellius: videtur mihi, quod temerarium sit ita dicere. Si enim persone differunt re: cum non differant nisi proprietate, oportet quod proprietas "persone in omnibus idem sunt, pre sit res. Dicit enim Damascenus, quod terquam in ingeneratione, generatione, et processione." Et ideo etiam Gilbertus in concilio Remensi hoc suum dictum revocavit. Sed hoc verum est, quod re non differant ab ipsis personis in quibus sunt: sed hoc non est nisi propter indif ferentiam simplicitatis, et non propter tum, Et ideo Prepositinus dixit, quod persone seipsis differunt: quia differunt proprietatibus que sunt hoc quod ipse persone. Omnia enim prima simplicissi ma seipsis differunt, ut in antehabitis probatum est: quia ‘aliter iretur in infi nitum in differentiis. Ad i autem quod objicitur de distin- guere et distingui, dicendum quod oppo siti respectus sunt, et quod in diversis sunt: sed ad diversitatem illam sufficit oppositus modus significandi et attri buendi, et diversus modus praedicandi. Persona autem predicatur ut quis, rela tio ut quomodo se habens..
Ad id quod ulterius queritur, dicen- dum quod sicut in Logicis determinatum est, quod ex una communitate que se cundum rem est, multe causantur com munitates tam secundum affirmationem quam secundum negationem, que sunt modi communitatis secundum quid, et non simpliciter, sicut cum dicitur, Socrates et Plato sunt homo: ex hoc enim quod participatione hominis sunt homo, vere commune est eis homo: et ex hoc quod participant hominem, vere efficiuntur, supposita hominis, et est eis commune hoc quod dico, suppositum: et quia. suppositum non est suppositum nisi quia determinatum est et singulare sive individuum, efficitur eis commune hoc quod uterque determinatum individuum et singulare est: et quia uterque singulare est, efficitur eis commune hunc non esse illum, quod utrique convenit, et est commune secundum negationem. Et omnes isti modi sunt modi communis primi quod vere commune est. Et ita est in divinis, quod nihil ibi vere commune nisi natura divina. Modi autem habendi naturam divinam, sunt modi existentie singularis proprietate determinati, et illi sunt modi secundum negationem quo unus non est alter.
Et si inferatur ex hoc, quod tale commune est simpliciter, patet quod incidit fallacia secundum quid ad simpliciter. Natura enim commune est simpliciter in divinis, communitas autem que causatur ex modis habendi naturam, est communitas secundum quid: et precipue in eo quod est commune secundum negationem. °
Articulus 2
De comparatione notionum ad essentiam divinam, utrum scilicet sint essentia divina, vel in essentia divinaMEMBRI SECUNDI ARTICULUS II. De comparatione notionum ad essentiam divinam, utrum scilicet sint essentia divina, vel in essentia divina ?
Deinde queritur de comparatione istarum notionum ad essentiam divinam, et queritur, Utrum notiones sive proprietates sint essentia divina, vel in essentia divina ?
Videtur, quod sic. 1. Dicitur enim in prefatione Gregorii, quod "in personis adoretur proprietas:" nihil autem adoratur nisi Deus adoratione latri#: ergo proprietas sunt Deus. Si autem sunt Deus, sunt essentia divina.
2. Adhuc, Octava distinctione primi libri Sententiarum ponitur verbum Augustini ex libro XI de Civitate Dei acceptum, quod "ideo Deus dicitur simplex, quia est hoc quod habet, excepto hoc, quod quelibet persona relative ad alteram dicitur, nec est ipsa," Cum igitur in Deo Patre sit paternitas, et alie proprietates in aliis personis que Deus sunt, sequitur quod proprietates sunt Deus et essentia divina. a
3. Adhuc, Arguit beatus Bernardus contra Gilbertum Poretanum. Si paternitas vel alia proprietas non est Deus, vel essentia divina: tunc vel est major Deo, vel equalis, vel inferior Deo, aut nihil. Non nihil: quia nihilo non distin guitur persona a persona. Nec inferior: quia Pater inferiori se non est pater: palernitate autem pater est: similiter Filius liliatione, et Spiritus sanctus processiohe: proprietas ergo non est inferior Deo. Nee equalis: quia non possunt esse duo wqualia principia, sicut in antehabitis determinatum est et probatum in tractatu de Bono. Nec major: quia, sicut dicit Anselmus, non potest cogitari majus Neo. Ergo relinquitur, quod proprietas wit Deus et essentia divina: quia aliud esse non potest.
In contrarium videtur, 1. Quod dicit Augustinus in libro VII de Trinitate: "Substantia Patris ipse Pater est, non quo est Pater, sed quo est." Pater idem est cum Patre: et haec est proprietas Patris. Ergo proprietas videtur non esse substantia Patris.
2. Adhuc, Arguunt quidam, quod si proprietas essentia est, unc supposita essentia supponeretur proprietas, et e converso, Sic enim est in his qua converluntur secundum supposita, quo supposito uno supponitur reliquum: sequitur enim, si homo currit, risibile currit: si Socrates currit, crispus musicus Sophronici filius eurrit. Sed supposita essentia non supponitur proprietas. Ergo a de structione consequentis, propnietss | non est essentia.
3. Adhuc, Essentia est uniens personas proprietas: autem distinguens. Uniens autem et distinguens non possunt esse idem, Dicit enim Aristoteles in I de Generatione et Corruptione, quod idem eodem modo se habens, semper facit idem, Cum ergo omne divinum semper eodem modo se habeat,. si essentia et proprietate essent idem, sic essentia semper uniret, et proprietas semper uniret, et numquam distingueret.
4. Adhuc, Dedueends ad inconveniens: Si proprietas est essentia: tunc aut est in Patre, aut non est in Patre. Si
est in Patre: aut per eumdem modum quo essentia est in Patre, aut per alium. Si per eumdem: sed essentia est in Patre uniens Patrem cum Filio et Spiritu sancto; ergo proprietas est uniens Patrem cum Filio et Spirita saneto: quod absurdum est: quia proprietate distinguitur Patera Filio et Spiritu sancto. Si per alium: tunc cum alietatis illius causa non possit esse’ Pater, quia ille eodem modo se habet: nec essentia, quia etiam illa eodem modo se habet: nec identitatis proprietas cum essentia, quia identitas non est causa diversitatis sive alietatis. Relinquitur, quod alietatis illius causa non est alia, nisi quis proprietas non est essentia.
Et videtur, quod non: quia 1. Secundum hoc essentia substaret proprietatibus, quod est contra Boetium in libro de Trinitate, qui dicit, quod nulli substat.
2. Adhuc, Secundum hoc essentia determinaretur proprietatibus et distingueretur, quod esse non potest. In pracedentibus enim deierminatum est in quastione de generatione filii,quod essentia nec distinguit, nec distinguitur, nec aliqua proprietate determinatur,
3. Adhuc, Si proprietas esset in essentia: tunc proprietate denominaretur essentia, sicut album ab-albedine. Hoc autem non videtur: proprietas enim non denominat nisi quod determinat: essentiam autem non determinat: ergo nec denominat.
4. Adhuc, Si proprietas esset in essentia: tunc esset in ea sicut in hypostasi sive in supposito, et sic omnis proprietas esset in ea: esset ergo ut una hypostasis omnium proprietatum, sive ut unum suppositum, quod expresse contra fidem est: ex hoc enim sequeretur, quod esset una persona sicut una essentia, quod fuit heresis Sabellii.
5. Adhuc, Ex hoc sequeretur, quod illa hypostasis esset quina propter quinque notiones: et sic Deus deberet dici quinus, et non trinus: esset enim quinque unus, non trium unus.
Ulterius queritur. Si sicut proprietas essentia est, ita recipiat.tam substantiva quam adjectiva predicata de essentia, sive nominaliter, sive verbaliter, sive participialiter predicentur: ut si dicatur, quod sicut essentia est uniens tres personas, sic uniens proprietates: et sicut essentia est creans, ita proprietas creans: et sicut Deus est regens mundum, ita proprietas regens et gubernans: et sicut est Deus de Deo, sic proprietas sit de proprietate ?
Et videtur, quod sic: quia in his que omnino eadem sunt, quod convenit uni, convenit et alteri. Si ergo ista attribuuntur essentie, attribuuntur et proprietati.
Si vero ad hoc aliquis velit respondere, quod non propter diversum modum significandi proprietatis et essentia. Hoc nihil est: quia etiam persona et essentia habent diversum significandi modum: et tamen que attribuuntur essentie, attribuuntur in talibus etiam persone. Persona enim creans est et regens mundum, et persona de persona, et persona etiam communiter et pluraliter predicatur de personis, licet singulariter non priedicetur,
Sotvutio. Dicendum, quod propter indifferentiam simplicitatis que est in divinis, eo quod quidquid in divinis est, in fine simplicitatis est, et (sicut dicit Augustinus) Deus est quidquid habet, nulla potest esse in eo diversitas: eo quod omnis diversitas rei inducit compositionem, in tantum quod Prepositivus dixit, quod proprietates non essent in persona, sed essent ipsa persona: eo quod Aristoteles probat in IV Physicorum, quod nihil est in seipso. Prepositiones enim, ut dicit Priscianus, transitive sunt et diversitalem notant. Et si diceretur proprietas esse in persona, notaretur diversitas inter proprietatem et personam, que nulla est,
Et si objicitur Prepositivo illud prafationis, "In personis proprietas." Respondet dicens impropriam esse locutionem, et sensum esse hunc: In personis proprietas, hoc est, in personis. que sunt proprie, adoretur equalitas. Propter hanc ergo causam necessarium est ponere, quod proprietas sit essentia et Deus.
Ad i quod objicitur in contrarium, dicendum quod non est intentio Augustini dicere, quod proprietas non sit essentia divina: sed cum duo secundum modum intelligendi sint in Patre, scilicet quod est absolute, et quod est Pater determinatus quis in esse personali: quod Pater est absolute, habet ab essentia: quod autem Pater est Pater determinatus quis in esse personali, secundum modum intelligendi non habet ab essentia, sed a proprietate. CGujus exemplum est, si dicatur, iste albus est: ab alio habet quod est, et ab alio quod albus est: ab essentia enim habet quod est, ab albedine autem quod albus est. Hoc tamen non est simile usquequaque: quia in inferioribus non est idem quod est et quo. est: in divinis autem idem est re, differens tamen secundum modum significandi. Unde cum dicit Augustinus, Essentia est qua est, vel quod est Pater, essentia est ablativi casus: sic enim essentia est, quod Pater est: et sic proprietate non est, quod Pater est. Et eodem modo proprietate est, quod Pater est: et proprietate non est, quod Pater est, hoc est, esse absolutum habet: et est constructio ablativi in vi cause formalis cum hoc verbo, esé. Et non intendit dicere Augustinus, quod proprietas non sit essentia. Et essentia non est nominativi casus. Et in argumento est fallacia amphibologia, vel wquivocationis secundum quosdam alios.
Ad aliud dicendum, quod in divinis ad hoc quod supposito uno non supponatur religgum, magis operatur diversus modus significandi, quam identitas rei possit operari in opposito. Et causa hujus est: quia quilibet terminus in divinis poailus, modum significandi habet a seipso, sive suo proprio significato: identitatem autem rei non habet a seipso, sed a summa simplicitate qua est in divinis. Mropter quod non sequitur, si hoc est ulem illi, quod supposito hoc supponatur lud: vel quod illud quod attribuitur alteri: identilas enim rei non excludit diversum modum significandi.
Ad aliud dicendum, quod uniens et distinguens in summe simplicibus sunt idem re: summe enim simplicia seipsis listinguunur, sicut etiam distinctum et simplicissime unum idem sunt, ut patet in persona et essentia, quod idem sunt re.
Ad dictum autem Aristotelis dicendum, quod idem non eodem modo se habens sed secundum diversum modum significandi, non est inconveniens, quod diversa faciat, sicut paulo ante dictum est,
Ad aliud dicendum, est, quod proprielas est essentia, et est [in Patre, et non pereumdem modum. Et si queritur, Quis sit modus ille ? Dicimus, quod est modus significandi, et non est modus alterias rei et alterius rei. Modus enim significandi, ut jam dictum est, non ex re sumitur, sed ex modo significandi per terminum, sicut patet. Albus enim, albi, albo, vel albus, alba, album, idem nomen est, et eamdem rem significat: tamen secundum diversum modum significandi per terminum, aliqua conveniunt uni que non conveniunt alteri.’ Et per hoc patet, quod quia proprietas est in Patre et per modum proprietatis, et essentia est in Patre per modum essentia: ideo uno modo significandi signifi- cari non possunt: quia alietatis illius causa non est diversitas rei, sed diversitas propriorum modorum significandi essentiam et proprietatem,
Ad id quod ulterius queritur, dicen- Aq queest.2. dum est, quod proprie loquendo proprietas non est in essentia’.
Ad hoc quod objicitur, quod Deus deberet dici quinus, solvendum est nen propter argumentum quod nullum est, sed propter questionem que consuevit fieri, Quare non dicitur quinus, sicut trinus ?
Dicendum, quod cum dicitur ¢rinus, sensus est, trium unus: et cum dicitur trium, intelligitur, quod quilibet trium est per se existens, sive subsistens in seipso. Dicit enim Richardus, quod persona est existens per se solum secundum singularis existentiae modum. Et propter tales tres in una natura existentes, dicitur Deus trinus et unus. Proprietas autem secundum modum significandi proprietatem, non dicit existens per se solum, sed, ut ita dicam, insistens in quodam: et ideo non dicit unum, nec duos, nec tres: sed dicit quoddam quod est unius, vel duorum, vel trium, et non ponit numerum per se existentium. Plures enim proprietates sunt in una persona, et non faciunt numerum personarum sive per se existentium. Et haec est causa quare propter personas dicitur Deus trinus, et non propter notiones dicitur Deus guinus. Hac est etiam causa, quare propte: notiones que sunt in Patre, non dicitur Pater trinus; et propter notiones duas que sunt in Filio, non dicitur Filius binus. Relatio enim sive proprietas non multiplicat hypostasim in qua est, ut una fiat plures: sed oppositio relationis unam distinguit ab alia, et sic multiplicat Trinitatem, ut dicit Boetius; eo quod opposita correlativa in uno esse non possunt. Et talis multiplicatio non est ex proprietate secundum quod proprietas est, sed ex proprietate personali, secundum quod oppositionem habet ad correlativum sibi oppositum.
Ad quest, Anip quod ulterius queritur, dicendum est, quod modus significandi proprietatem attendendus est. Sicut enim jam dictum est, proprietas non potest significari ut existens per se solum: et quia nihil agit nisi quod est existens perse solum, non potest significari ut agens. Adhuc, Quia relatio existentium est que per se sola sunt, non potest significari modo relativi quod exercitam habet relationem, licet significetur modo relativi quod conceptam habet relationem. ‘Adhuc, Cum proprietas in aliquo sit et singulariter conveniens, non potest significari modo essentie que semper communis est, et plures uniens, licet si- ‘gnificetur ut hoc in eo qui habet naturam. Et ideo secundum modum signifificandi non possunt convenire ei illa que repugnant modo significandi proprietatem, sed ea que non repugnant. Et ideo unire vel uniens, quod modum essenlie dicit, non potest convenire proprietati: et Deus de Deo, quod’ modum relativi dicit, proprietati non conyenit. Similiter creans, regens, gubernans, et cetera, que modum agentis: dicunt, proprietati non conveniunt. Et similiter est de his que appropriantur per se existentibus, ut potens Patri, sapiens Filio, amans vel diligens Spiritui sancto: que proprieta ti convenire non possunt, eo quod proprietas non significatur ut per se existens,sed ut in quodam. Sed quecumque significant essentiam absolute dictam et ab omnibus his modis separatam, dicuntur etiam de proprietate. Unde paternitas deitas est, essentia est, Deus est..
Vel si dicantur de essentia per abnegationem ejus quod essentiea non convenit secundum seipsam, sicut increatam esse, immensam esse, eternam esse, ubique esse, simplicissimam esse: hac quia iodo significandi propriefati non repugnant, dicuntur etiam de proprietale. Propter quod etiam proprietas, sive jternitas, sive alia, increata est, immensi est, eterna est, ubique est, simplicissima est.
Ad opsectum in contrarium, dicendum quod diversus modus. significandi proprietatem et essentiam causa est: sed hoc non impedit in persona: quia non est idem modus significandi proprietatem et personam. Persona enim significalur ut per se existens: et ideo conveniunt ei tam adjectiva quam substantiva existentis per se. Proprietas autem non sic significatur, sed ut in quodam existens: et ideo talia predicata, sive adjective, sive substantive pradicata, ei non conveniunt. Cujus ratio potest esse: quia ea que sunt in intellectu alicujus, per se predicantur de ipso, ut de homine animal et substantia, et ea que conveniunt animali et substantiae per se similiter. Quia persona de intellectu suo ponit essentiam, persona enim suppositum essentiae est, ideo pradicata de essentia predicantur de persona.Proprietas autem quantum est de intellectu suo, nec ponit essentiam in recto, nec in obliquo: et ideo proprietas non recipit predicata de essentia que modumessentie dicunt: proprietas enim non est essentiz#, sed persone.
Articulus 3
Quae sit comparatio notionum sive proprietatum ad personamVidentur enim non esse persona. 1. Si enim paternitas est Pater, sequi videtur, quod si Pater generat, quod paternitas generat. Hoc autem falsum est, ut jam habitum est. Quod enim generat, per se existens est: paternitas autem non significatur ut per se existens.
2, Similiter, Si filiatio Filius est, videtur sequi, quod filiatio est ille qui est yenitus. Sed in divinis genitus est in generante per indifferentiam essentiae, sicut Filius in Patre, et Pater in Filio: et sic sequeretur, quod filiatio esset in Patre: et in quocumque est. filiatio, est ilius: ergo Pater est Filius: quod valde est inconveniens: quia dicit Auyustinus, et idem dicit Richardus, quod nec fides permittit, nec intellectus admitlit, quod ille qui est ab aliquo, sit idem inasculine cum eo a quo est, licet neu- raliler idem sit cum ipso, quod admittunt et fides et intellectus. Eodem modo sequitur, quod Filius est Pater: quia Pater est in Filio: et paternitas est Pater: ergo paternitas est in Filio,
3, Adhuc, Vicinius se habent persona et notio, quam persona et essentia. Nolio enim sive proprietas ad minus in obliquo dicunt personam de intellectu suo: essentiam autem non dicunt: nec in di- vinis enim, nec in inferioribus essentia de intellectu notionis est vel proprietatis. Proprietas enim per subjectum definitur, ut dicit Aristoteles in VIII prime philosophieg. Essentia autem, ut dicit Boetius, nulli subjectum est. Cum ergo essentialia quedam dicuntur de proprietate, ut jam habitum est, propter identitatem proprietatis ad essentiam, multo magis personalia dicentur de proprietatibus propter identitatem proprietatis ad personam. Cum enim dicitur proprietas in intellectu suo habere personam ut in qua est, vicinior est intellectui proprietatis persona, quam essentia.
4, Adhuc, Si definio simum adjective dictum, aliter definio quam simitatem substantive diclam. Simum enim dico, quod est nasus curvus: et sic simum et nasus curvus sunt idem: et quod attribuilur uni, attribuitur alteri. Si-autem definio simitatem substantive dictam, dico quod simitas est nasi curvitas: et sic simitas et curvitas non sunt idem: quia sic curvitas est genus, et simitas est species: et per hoc quod additur, nasi, contrahitur per differentiam, Genus autem et species non sunt idem. Et sic videtur esse inter paternitatem et Patrem. Unde si paternitas omnino ponatur idem esse cum Patre, videtur quod quidquid attribuitur uni, altribuatur alteri: et sic si Pater generat, paternitas generat. Si autem non omnino ponantur esse idem, sicut curvitas et simitas: tunc verum est, quod non quidquid convenit uni, convenit alteri.
3. Adhuc, Objiciunt quidam quod prima simplicissima reflectuntur super se, sicut unitas seipsa est una: sed paternitas simplicissimum est: cum erge determinet ad generandum, et sit proprietas active generationis, videtur, quod seipsa generat: et sic actus notionalis persone attribuitur proprietati. Sotvtio. Dicendum, quod secundum Catholicam fidem est proprietas persona illa cujus est proprietas: et hoc est propter indifferentiam simplicitatis et identitatem ejus quo est ad id quod quis est, sive quod est, secundum quod suppositum quod est esse dicitur. Proprietas enim dicitur quo est persona a persona: eo quod proprietas determinans est esse personale ut sit hec substantia, vel illa. Hypostasis autem sive suppositum est sicut determinatum, ut sit hac persona, vel illa. Sed si proprietas substantive per abstractionem significetur, et non adjective, et quasi per contractionem: tunc nullo modo adjective notionalia que conveniunt persone, vel nominaliter, vel verbaliter, vel participialiter possunt attribui proprietati substantive significa te. Et hujus causa paulo ante dicta est. Talia enim adjectiva querunt et innituntur substantivis non solum per se existentibus, sedetiam significatis ut per se existentibus, sicut est hypostasis, sive suppositum singulare. Proprietas autem ut proprietas, licet idem sit cum tali supposito realiter, tamen non significatur ut per se existens, nec tali modo significari potest, quia non significaretur ut proprietas. Hit ideo adjectiva per se existentis ut per se existentis, proprietati que ut proprietas abstracte significatur, attribui non possunt. Et ideo paternitas nec est generans, nec generat, nec filiatio generatur, nec processio procedit.
Ad primum patet solutio ex dictis: quia propter diversum modum significandi non oportet si Pater generet, quod paternitas generet.
Ad aliud dicendum est, quod licet verum sit quod concludit, tamen ex virtute argumenti non sequitur, Quia licet in divinis genitus sit in generante, et e converso: hoc non dicitur propter hoc, quod proprietas geniti ut proprietas sit in generante, quia hoc est impossibile: sed dicitur propter indivisionem et genito. Primo autem modo procedit argumentum, et ideo non valet.
Ad aliud dicendum, quod vicinitas vel longinquitas ab intellectu proprietalis, non est causa quare id quod attribuitur uni, vel attribuatur, vel non attribuatur alteri: sed potius repugnantia ad modum significandi unum, et ad modum signilicandi alterum. Id enim qnod non puotest esse nisi per se existentis et perfeclum esse habentis in seipso, nullo muodo potest convenire vel attribui ei quod non potest significari ut in seipso existens et in quodam esse habens.Et sic se habet proprietas ad personam, ut rotunditas ad circulum, et simitas ad nasum. Et ideo adjectiva significantia actus vel passiones talium subjectorum, talibus proprietatibus abstracte significatis, nullo modo attribui possunt, sicut patet in exemplis. Emungere enim vel emungi non attribuitur simitati, sed naso simo. Similiter inficere anhelitum, non simitati, sed naso simo attribuitur, licet simitas nasum ad hoc determinet. Similiter tangere in puncto planum non attribuitur rotunditati, sed rotundo, licet rotunditas rotundum ad hoc determinet.
Ad aliud dicendum, quod non sunt omnino eadem que realiter sunt eadem: sed oportet, quod etiam modo significandi essent eadem: et ideo non procedit argumentum, sicut patet ex predictis.
Ad vultimum dicendum, quod ad hoc quod simplicissima seipsa determinent, oportet quod idem sit in subjecto et pradicato adjective et substantive significatum: sicut cum dicimus, unitas est una, et differentia seipsa differt. Sic autem non est hic, paternitas generat, et filiatio generatur: et ideo non est simile quod inducitur pro simili.
Ex omnibus his qua dicta sunt, quasi ex corollario patet etiam, quod una notio de alia non potest predicari per hoc verbum, est, etiamsi proprietates sint in eadem persona, propter scilicet oppositos vel diversos modos significandi hanc notionem vel illam. Dico autem opposi tos, ut paternitas, et filiatio: diversos autem, uf paternitas, et innascibilitas. Sicut enim unitas essentie non excludit diversitatem personarum, sed admittit eam: ita unitas persone non excludit diversitatem notionum, sed admittit eam.