Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Summa Theologica

Pars 1

Tractatus 1

Prologus

Praeambulum

Quaestio 1 : An theologia sit scientia?

Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem

Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto

Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?

Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?

Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 7 : De frui.

Quaestio 8 : De uti

Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?

Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?

Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit

Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei

Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.

Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.

Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?

Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?

Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 19 : De essentialitate

Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.

Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.

Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 24 : De uno

Quaestio 25 : De vero

Quaestio 26 : De bono secundum se.

Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum

Quaestio 28 : De comparatione istorum trium ad invicem, et ad ens, utrum scilicet ens, unum, verum, et bonum convertantur ?

Quaestio 29 : Secundum quam intentionem unumquodque ipsorum, scilicet ens, verum, et bonum, de Deo dicatur ?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 30 : De generatione Filii.

Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.

Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.

Quaestio 33 : De temporali missione Filii

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 34 : De nomine patris

Quaestio 35 : De nominibus Filii.

Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.

Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis

Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.

Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus

Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis

Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi

Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.

Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.

Quaestio 46

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 47 : De aequalitate personarum.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.

Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum

Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.

Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale

Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator

Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?

Quaestio 55 : De tribus causis sigillatim, efficiente scilicet, formali, et finali, qualiter Deo conveniant?

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 56 : De translatione praedicamentorum, utram alia praedicamenta a substantia et relatione proprie vel translative de Deo dicantur?

Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?

Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.

Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 60 : De scientia Dei.

Quaestio 61 : De praescientia Dei

Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 63 : De praedestinatione.

Quaestio 64 : Utrum dilectio qua Deus diligit creaturam sit eadem cum dilectione qua Pater diligi Filium, et e converso?

Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo

Quaestio 66 : De reprobatione

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 67 : De providentia

Quaestio 68 : De fato

Quaestio 69 : De libro vitae

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.

Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam

Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore

Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?

Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum

Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.

Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.

Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.

Quaestio 80

Pars 2

Prologus

Tractatus 1

Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?

Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?

Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii

Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non

Quaestio 6 : Quid sit angelus

Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis

Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo

Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate

Quaestio 14 : De secundo attributo, scilicet ratione naturaliter insita, sive intelligentiae perspicacitate ?

Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.

Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.

Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi

Quaestio 18 : Quales facti sint Angeli, utrum in gratia gratum faciente, vel in solis naturalibus bonis ?

Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 20 : Quis cecidit

Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?

Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit

Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo

Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 28 : De tentatione daemonum.

Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?

Quaestio 31 : Qualiter seminales causae inditae sint elementis mundi, secundum quas fiunt miracula ab Angelis bonis et malis, a Sanctis, et a Deo?

Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 33 : De anagogicis significationibus quae significantur in figuris corporum assumptorum ab Angelis.

Quaestio 34 : De missione

Quaestio 35 : De locutione Angelorum

Quaestio 36 : De custodia Angelorum

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 37 : Quid sit hierarchia

Quaestio 38 : De divisione hierarchiae

Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum

Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.

Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis

Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?

Quaestio 44 : An conveniebat corporalem creaturam primo in materia confusa et informi fieri, an per speciem et locum distinctam ?

Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit

Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint

Quaestio 47 : De duplici expositione Glossae super eo quod dicitur, Genes. I, 1 : In principio creavit Deus, etc. Exponit enim de principio efficiente, et de principio quod est initium temporis.

Quaestio 48 : Quare illa materia confusa informis dicatur ? Ubi ad esse prodierit ? Quantum in altuma scenderit ?

Quaestio 49 : De contrarietate quae est inter Augustinum et alios sanctos ratione hujus quod dicit Magister, quod sex diebus distinxit Deus et in formas proprias redegit cuncta quae simul materialiter fecerat.

Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis

Quaestio 51 : De opere primae diei.

Quaestio 52 : De opere secundae diei.

Quaestio 53 : De firmamento

Quaestio 54 : De numero coelorum

Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?

Quaestio 56 : De opere tertiae diei

Quaestio 57 : De opere quartae diei

Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos

Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.

Quaestio 60 : De opere quintae diei

Quaestio 61 : De opere sextae diei

Quaestio 62 : De pulchritudine universi

Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.

Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.

Quaestio 65 : Cum homo in statu innocentiae immortalis sit factus prae aliis animantibus, quomodo communem cum ipsis accepit alimoniam ?

Quaestio 66

Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 68 : Utrum anima sit

Quaestio 69 : Quid sit anima

Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se

Quaestio 71 : Quot et quibus modis anima dicitur imago et similitudo Dei, sive ad imaginem et similitudinem?

Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis

Quaestio 73 : De causa efficiente animae

Quaestio 74 : De causa formali et finali animae

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis

Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis

Quaestio 77 : De unione corporis cum anima

Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate

Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat

Quaestio 80

Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis

Quaestio 82

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate

Quaestio 84 : Utrum Heva in primo statu concepisset et peperisset incorrupta, et virgo permansisset? et, Utrum cum dolore puerpera, vel sine dolore

Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam

Quaestio 86 : De tentatione primi hominis

Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum

Quaestio 88 : An omnis ignorantia excuset a toto et a tanto? et, An in seipsa sit peccatum ? et, Si quaedam excusat, quaedam vero non, quae sint illae

Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius

Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.

Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 92 : De sensualitate

Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus

Quaestio 94 : De libero arbitrio

Quaestio 95

Quaestio 96 : De triplici divisione libertatis arbitrii secundum Magistrum, scilicet a necessitate, a peccato, et a miseria

Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 98 : De gratia

Quaestio 99 : De voluntate et annexis

Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem

Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante

Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur

Quaestio 103 : De virtute.

Quaestio 104 : De justitia.

Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.

Quaestio 107 : De peccato originali.

Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.

Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?

Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam

Quaestio 111 : De fomite.

Quaestio 112

Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 114 : De peccato actuali

Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.

Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.

Quaestio 117 : De invidia

Quaestio 118 : De acedia

Quaestio 119 : De ira

Quaestio 120 : De avaritia

Quaestio 121 : De gula.

Quaestio 122 : De luxuria

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia

Quaestio 124 : Quomodo coalescit malum in istis quae a privatione actus denominantur, sicut ignorantia, negligentia, et omissio.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 125

Quaestio 126 : Utrum multiloquium sit peccatum? et, Utrum tacere de Deo aliquis possit sine peccato ?

Quaestio 127 : De contentione

Quaestio 128 : De maledicto

Tractatus 21

Praeambulum

Quaestio 129 : De judicio suspicionis

Quaestio 130 : De personarum acceptione

Tractatus 22

Praeambulum

Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati

Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante

Quaestio 133 : Quomodo omne peccatum sit vel ex concupiscentia carnis, vel ex concupiscentia oculorum, vel I Joan. II, 16

Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi

Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava

Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae

Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur

Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam

Quaestio 139 : De voluntate

Tractatus 23

Praeambulum

Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum

Tractatus 24

Praeambulum

Quaestio 141 : Unde sit potentia peccandi in nobis

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 3

De quo sit theologia ut de subjecto
1

QUAESTIO III De quo sit theologia ut de subjecto ?

2

Tertio queritur, De quo sit theologia ut de subjecto?

3

Et de hoc sunt quatuor positiones. Una est Augustini in libro I de Doc trina Christiania, quam sequitur Magister in Sententiis, que est, quod "qui diligenter legit continentiam nove et veteris legis, inveniet eam circa res et signa versarl."

4

Secunda est Hugonis de sancto Victore in libro Sententiarum suarum, que dicit, quod "materia divinarum Secripturarum sunt opera reparationis aliarum vero scientiarum materia sunt opera conditionis."

5

Tertia, In principio Glosse Psalterii dicitur, quod "nihil est in Scriptura divina, quod non ad Christum vel Heclesiam pertineat." Ergo caput et corpus, sponsus et sponsa, Christus et Ecclesia subjectum sunt sacre Scripture, hoc est, totus Christus integer.

6

Alia positio est, quod Deus sit subjectum sacre Scripture, sicut et per no- men significatur quo ¢heologia vocatur.

7

De istis ergo positionibus queritur. Et principaliter quidem queritur de subjecto.

8

Sed quia per subjectum scientia est una vel plures, secundo queritur, utrum theologia scientia sit una vel plures? et, Qua unitate est una, si una est ?

9

Item, Ex subjecto habet quod sit practica vel theorica.

10

Adhuc, Ex subjecto habet quod sit universalis vel particularis. Et ideo quarlo queritur, utrum universalis vel particularis est scientia ?

Membrum 1

De subjecto theologiae secundum quatuor positiones assignatas.
11

MEMBRUM I. De subjecto theologiae secundum quatuor positiones assignatas.

12

Primum ergo inter haec est querere de subjecto theologiz.

13

Et queramus primo de positione Augustinis, qui dicit res et signd esse subjectum,

14

Hoc enim probatur sic: Jam enim habitum est, quod theologia est scientia de his que ad salutem hominis pertinent: ergo erit de his que salutem faciunt effective, et sunt objecta salutis, et de his que ad salutem disponunt, et de ipso homine percipiente salutem secundum quod salutis est perceptibilis. Erit ergo de rebus quibus fruimur tantum, in quibus salutis est complementum. Et erit de utilibus disponentibus ad hoc. Et hoc dupliciter, scilicet ex parte intellectus, et ex parte affectus. Ex parle quidem intellectus significando ut signa. Ex parte autem affectus ut disponentia ad salutem per se vel per accidens in recessu a malo, vel in accessu ad bonum: et hac sunt utilia. Et hac ratione dixit Augustinus?, quod tota theologia versatur aut circa res quibus fruendum est, que sunt Pater, Filius, et Spiritus sanctus: aut circa res quibus utendum est, significando vel disponendo ad salutem: aut circa res fruentes vel utentes, que sunt salutis perceptibiles, ut homo. Sic enim signum ad rem utilem reducitur, secundum quod uti est, ut dicit Augustinus, aliquid in facultatem voluntatis assumere, et ad aliud referre significando vel disponendo.

15

Sed contra hanc opinionem videtur esse, quod 1. Signa et res non videntur esse ordinabilia sub uno genere subjecti. Unde in aliis scientiis, scientie de signis ut de sermonibus, distinguuntur a scientiis de rebus. Sermotionales enim a realibus scientiis distinguuntur. Ergo videtur, quod in ista scientia non possit esse una scientia de rebus et de signis.

16

2. Adhuc, Signa valde multiplicia sunt: quedam enim sunt signa per allezoriam, quedam vero per modum sacramentalem: et illa in una parte scientiae non continentur: alia enim scienlia sacramentalis est, et alia symbolica. Et ita videtur, quod res et signa materia non possunt esse sacre Scripture.

17

3. Adhuc, Res valde ample accepta est secundum quod ad unam scientiam non videtur posse reduci. Res enim quibus utimur et fruimur, omnia continent: omnibus enim quot sunt in ceelo et in terra utimur vel fruimur: ergo videtur, quod theologia sit de omnibus: et consequenter tunc aliis scientiis non indigeremus.

18

Contra positionem secundam, scilicet Hugonis, sic objicitur:

19

1. Statim in principio Genesis theologia est de operibus conditionis: ergo non videtur materia sacre Scripture tantum esse de operibus reparationis.

20

2. Adhuc, Sacra theologia est de causa operum conditionis et reparationis: non ergo videtur, quod sit de operibus reparationis tantum ut de subjecto.

21

Contra positionem tertiam sic objicitur: quia 1. Multa sunt in sacra Scriptura que nec de Christo sunt, nec de Ecclesia, sicut quod Deus creavit in principio cclum et terram, quod diluvium inductum est, quod lingue divise sunt, et alia multa que de ceelis, elementis, et Angelis scribuntur. Videtur ergo, quod totus Christus non sit materia sacre Scripture.

22

2. Prwterea, Mali sive in via, sive in inferno, et diabolus, non sunt de capite, nec de corpore: et tamen de illis etiam sub differentiis eorum in sacra Scriptura determinatur.

23

Contra quartam positionem objicitur per hoc, quod i. Multa tractantur in sacra Scriptura que non sunt Deus, nec de Deo probantur ut de subjecto.

24

2. Adhuc, Quia dicit Boetius in libro de Trinitate, quod "Deus subjectum esse non potest:" ergo non potest esse subjectum theologia.

25

Solutio. Ad haec et similia dicendum, quod subjectum in scientiis tripliciter assignatur, scilicet quod principaliter intenditur et in principali parte scientia, sicut Deus dicitur esse subjectum prime philosophie, quia in principali parte ejus de Deo intenditur et de substantiis divinis que separate sunt, a quo etiam ab antiquis Philosophis theologia vocabatur; denominatio enim debet fieri ab ultimo et optimo,

26

Secundo modo assignatur subjectum in scientiis, de quo et de cujus partibus probantur passio nes: sicut ens subjectum esse dicitur prime philosophie, quia unum et multa, potentia et actus, et ens necesse et ens possibile probantur de ente.

27

Tertio modo assignatur subjectum scientiae, circa quod est continentia ejus propter bonitatem et claritatem doctrine, et talia sunt quecumque sunt adminiculativa ad subjectum primo modo vel secundo modo dictum, per que declaratur in prima vel in secunda intentione subjectum, sicut prima philosophia est circa positiones antiquorum, et circa principia demonstrabilium, et circa uno modo vel multipliciter dicta, etiam circa definitiones secundum se, vel physicam, et circa principia definilionis utriusque,

28

Et in omnibus generalibus scientiis hance triplicem subjecti determinationem necesse est esse.

29

Dicimus igitur, quod si assignetur subjectam theologiae secundum quod principaliter est intentum, et propter quod cognoscendum tractatur de omnibus aliis, Deus est subjectum theologia, et ab ipso denominatur. Si vero dicitur subjectum secundo modo de quo probantur passiones, et quod per passiones determinatur, Christus et Ecclesia est subjectum, vel Verbum incarnatum cum omnibus sacramentis que perficit in Ecclesia. Et hoc est idem dicere, quod opera reparationis sunt subjectum: haec enim de capite probantur ut de influente, de Ecclesia autem ut de eo cui influuntur. Et hac declarant Deum prout est res qua perfecte quis fruitur. Si vero tertio modo assignatur subjectum, prout subjectum est ‘circa quod ut adminiculans ad hoc, est sacra Scriptura: tunc sacra Scriptura habet res et signa.

30

Ad id ergo quod primo contra hanc positionem objicitur, dicendum quod alia scienti# considerant signa secundum principia que signa faciunt esse signa, et non secundum principia secundum que signa fiunt signata: et ideo divisa est consideratio signorum a signatis. Theologia autem considerat signum sub ratione utilis rei, et ideo in generali consideratione signum comprehendit cum re: et si distinguit ab ipsa particulari consideratione, hoc facit, quia particularis consideratio scientiam secundum se in species non dividit.

31

Ad aliud dicendum, quod theologia hoc modo est de omnibus, non sub ratione diversa qua differunt singula, sed sub una ratione, que est utile esse significando vel disponendo ad id quo fruendum est. Et sic non sequitur, quod non indigeamus aliis scientiis: ill enim tractant de rebus secundum differentias essentiales quibus differunt ab invicem,

32

Ad i quod objicitur contra secundam positionem, jam patet solutio. Sacra enim theologia non est de operibus conditionis nisi ut de subjecto circa quod: accipit enim ea ut adminiculantia per modum signi vel usus ad id quo fruen- dum est, et ad opera restaurationis vel reparationis, que de Christo et Ecclesia demonstrantur. Non enim optime sciretur qualiter homo reparatus est, nisi sciretur quantus et qualis fuit lapsus ejus.

33

Quantitas autem lapsus nesciretur bene, nisi sciretur a quo lapsus est: hoc enim scitur ex hoc, quod ostenditur bonum ejus in quo conditus est in seipso et omnibus que creata sunt propter ipsum: el sic inducitur de opere conditionis et creationis mundi.

34

Ad aliud dicendum, quod est de causa conditionis et reparationis: sed causa non sufficieuter innotescit secundum hoc quod causa est, nisi per opera sive effectus: et ideo oportet, quod in sacra Scriptura etiam de operibus tractetur conditionis et reparationis. Et sic Christus ut causa et materia et ut finis est sacre Scripture. Jam enim ante diximus, quod non est inconveniens, quod materia circa quam sit et efficiens et finisin quibusdam, licet inconveniens sit in materia ex qua. Sic prima fidei veritas materia est circa quam et efficiens et finis.

35

Ad id quod contra tertiam positionem objicitur, dicendum quod sacra Scriptura de illis agit secundum tertium modum accipiendi subjectum. Adminiculantia enim sunt ad judicium Dei cognoscendum, et sic per modum fuge inclinantia ad opera reparationis et ad res quibus fruendum est.

36

Per em patet solutio ad sequens. Malum enim detestatione sui fugam inducit, et accessum ad bonum: et sic consideratur in scientia que secundum pietatem est.

37

Ad id quod contra quartam positionem objicitur, dicendum quod Deus est subjectum in primo modo sumendi subjectum: et quecumque alia in sacra Scriptura tractantur, sunt de subjecto tertio modo dicto, et assumuntur ut adminiculantia ad cognitionem ipsius.

38

Ad aliud dicendum, quod dictum Boetil intelligitur, quod Deus in genere cause non potest esse subjectum. Est enim in genere cause efficientis, formalis, et finalis, que numquam in eamdem rem coincidunt cum materia subjecta. Intelligitur etiam, quod in genere entis non potest esse subjectum. Subjectum enim in genere entis est substans, vel nature essentiali, vel accidenteli: et si primo modo esset subjectum, esset in ipso universale et particulare: quod est inconveniens. Si secundo modo, esset in ipso accidens, et esset mutabilis: quod iterum esset inconveniens. Sed non intellexit Boetius, quin posset esse subjectum de quo multa probantur, que per modum relationis et attributionis conveniunt ei: talia enim multa etiam Philosophi probaverunt de Deo, sicut quod sit simplex, et eternus, et principium, et hujusmodi alia que de ipso ut de subjecto probata sunt.

Membrum 2

Utrum theologia sit scientia una, vel plures ? Et, Qua unitate sit una, st una est?
39

MEMBRUM II. Utrum theologia sit scientia una, vel plures ? Et, Qua unitate sit una, st una est?

40

Juxta hoc secundo queritur, Utrum theologia sit una, vel plures, et qua unitate sit una, si una est ?

41

Videtur, quod non sit una. 1. Dicit enim Aristoteles in I Posteriorum?, quod una scientia est, que est unius generis subjecti. Et est sensus, quod una scientia est de uno subjecto in genere, ad cujus ambitum predicationis reducuntur omnia que sicut partes sunt in totalitate subjecti. Sicut geometria de quantitate continua est, ad cujus communitatem omnia reducuntur que considerat geometria. Et sic arithmetica una scientia est, que est de numeris. Et non tantum hoc est in realibus, sed etiam in logica, que de syllogismo est et partibus syllogismi, ad cujus formam omnes aliz rationes reducuntur. Ad unum autem tale commune res et signa reduci non pos- sunt, nec Christus et opera reparationis. Crucifixio enim et mors passiones sunt: resurrectio vero et ascensio actiones: actio vero et passio ad unum commune genus non reducuntur. Similiter caput et corpus, et actiones capitis et corporis, in uno communi genere non continentur cum passionibus eorumdem.

42

2. Adhuc, Deus in nullo genere est, nec genus alicujus rei. Que ergo tractantur in sacra Scriptura, ad nullum unum genus reduci possunt. Ergo sacra Scriptura una scientia non est.

43

3. Adhuc, Etiamsi signa reducantur ad res, secundum quod res dicitur ens ratum: tamen res utiles et fruibiles ad unum genus nullo modo possunt reduci, eo quod fruibile nec genus est, nec cum aliqua re in uno genere. Relinquitur ergo, quod de fruibili et utili non potest esse una scientia.

44

In contrarium hujus est, quod 1. Sancti loquuntur de theologia sicut de scientia una. Dicit enim Augustinus in libro XIV de Trinitate quod "sacra Scriptura est de his que ad salutem hominis pertinent."

45

2. Adhuc, Si non est una, sequitur quod est plures: et sic sunt plures theologie, subjectis passionibus et principiis a se invicem divise.

46

Solutio, Ad hoc dixerunt quidam, quod omnia que tractantur in sacra Scriptura sub una ratione stant, que est revelabile esse: et sic de ipsis est sacra Scriptura ut una. Et quod hoc falsum sit, statim patet. In sacra enim Scriptura tractatur de historiis, parabolis, moribus, et potentiis anime: et non secundum quod accipiuntur per revelationem, Adhuc autem de Deo secundum quod via rationis investigatur: que quamvis communi nomine revelatio vocatur, 1 ad Co rinth. u, 10: "Nobis revelavit Deus": tamen haec scientia non est forma uniens scientias vel scibilia sub una forma coarclans: alioquin omnis scientia esset una scientia. Dicit enim Ambrosius, et ponitur super epist. I ad Corinth. xu, 3, super illud: Nemo potest dicere: Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto, quod "omne verum a quocumque dicatur, a Spirita sancto est." Adhuc, Forma que unit scientiam secundum Aristotelem, forma est que subjectum facit unum et solum et totam causam passionis, ita quod passio per se vel sub disjunctione dicitur de subjecto per se et de omni totalitate subjecti et temporis et secundum quod ipsum, sicut triangulus rectilineus subjectum est ejus quod est habere tres ingulos equos duobus rectis, et convenit omni triangulo per se et semper et secundum quod ipsum. Nisi enim talis forma uniret subjectum, omnia que demonstrantur de subjecto, demonstrarentur per accidens. Revelatio autem sive revelabilitas non est forma sic uniens ea quz in sacra Scriptura determinantur. Kevelatio enim non est aliquid ponens in eo quod revelatur, sed in eo cui fit revelatio. Ergo nihil est dicere, quod ab unitate revelationis wna dicatur scientia. Alii vero dixerunt, quod non oportet ita stricte quarere subjectum in sacra Scriptura, eo quod est scientia generalis, omnia quodammodo considerans. Contra quos objicitur: quia in metaphysica, qua scientia generalis est, talis requiritur unitas subjecti. Nisi enim talis sit, procul dubio quacumque de subjecto ustenduntur, per accidens ostenduntur, sive superiora, sive inferiora sint subjeclo, Sicut habere tres angulos, per accidens ostenditur de isoscele, eo quod accidit triangulo isoscelem esse: et per accidens de figura, quia accidit figure riangulum esse. Et hec unitas requiritur in metaphysica sicut in aliis scientiis. Haec autem que concludunt de necesxilale, concedimus dicentes quod theolovia una est scientia ab unitate forme unum = facientis subjectum, secundum quod substat et causa est passionum que determinantur de subjecto, quod secundum primam intentionem subjecti dicitur. Jam enim habitum est, quod signum refertur ad utile: utile autem refertur ad fruibile. Dicit enim Philosophus, quod ubi unum propter alterum, utrobique unum. Et est sensus, quod finis et non aliud quam finis inspicitur et queritur et in seipso et in eo quod est ad ipsum: et sic utrobique quaritur finis: et sic in utili queritur fruibile, et stat sub forma fruibilis. Et haecc unitas non est generis, nec speciei, sed principii: quod simpliciter est in uno et in aliis secundum modum quo respiciunt in ipsum per analogiam unicuique determinatam: et talis unitas est prime philosophia et theologie.

47

Ad primum igitur dicendum, quod cum dicit Philosophus, quod una scientia est que est unius generis subjecti, intelligitur unum genus in communi ad unitatem generis et unitatem proportionis sive analogiz. Unitas enim generis facit unitatem scientiae specialis: unitas autem analogie facit unitatem scientia communis.

48

Ad aliud dicendum, quod licet Deus in nullo genere sit predicabili cum aliquo, eo quod nec est genus, nec est species, nec particulare: est tamen in multis sicut per analogiam communibus. Tale enim commune in uno simpliciter est, et in aliis non sunt nisi modi ejus, qui sunt extra ipsum, et realiter sunt in his que respiciunt ad ipsum. Et sic in forma fruibilis est utile et signum, et in forma cause est et opus conditioniis et opus reparationis: nihil enim queritur in eo quod est ad finem, nisi finis.

49

Ad id quod in contrarium objectum est, concedimus. Solutiones etiam inducle nulle sunt sicut de necessitate probatum est.

50

Per hoc patet solutio ad totum.

Membrum 3

Utrum theologia sit scientia practica vel theorica
51

MEMBRUM III. Utrum theologia sit scientia practica vel theorica ?

52

Deinde queritur juxta idem, Utrum sit scientia practica vel theorica? Hoc enim a modo subjecti habet determinare.

53

4. Dicit autem Aristoteles in I de Anima, quod practice scientiae stant ad opus, speculative autem ad causam et ad verum, Ista autem scientia ad opus stat sicutad ultimum perfectivum. Jacobi,1,25: Qui perspexerit in legem perfectam hbertatis, et permanserit in ea, non auditur obliviosus factus, sed factor operis, hic beatus in facto suo erit. Videtur ergo, quod id ad quod stat Scriptura, factum sit et opus: ergo practica est.

54

2. Adhuc, In operibus traditur, et in historicis, et in parabolicis, et praeceptis legalibus, et in Evangellis, et propheticis, et epistolis Apostolorum: omnes enim ille admonitorie sunt et exhortativee ad opera.

55

Adhuc, Ad Titum, i, 1: Secundum jidem electorum Dei, et agnitionem veritatis que secundum pictatem est. Ergo theologia non est veritatis ut veritatis, sed veritatis ut est inclinativa pietatem: slat ergo ad opus, et non ad verum: videtur ergo, quod practica sit.

56

Iy contrarium hujus videtur esse, quod sacra doctrina est de Deo et operibus ejus, in quibus opus nostrum non requiritur, sed requiritur verum quod est in eis. In omnibus autem practicis sive liberalibus sive mechanicis opus nostrum requiritur videtur ergo; quod hac scientia sit theorica et non practica.

57

Solutio. Ad hoc dicendum, quod in veritate sacra Scriptura practica est, et stat in opere virtutis vel theologice vel cardinalis: quia si etiam verum in re fruibili vel utili inquirit, hoc ipsum refert ad affectum, ut scilicet in fide vel in eo quod succedit fidei fruatur per affectum vel intellectum affectivum summa veritate, per speciem vel spei succedens summe beatificante, per charitatem summa bonitate. Historice autem proposita et preceptive in lege et parabolice ad opus refert meritorium. Hymnidice autem ut in Psalmis descripta, ad atfectum refert pietatis: et verum quod inquirit, de Deo et operibus ejus inquirit, non ut verum simpliciter, sed ut summe beatificans, in quod referat totam pietatis intentionem in affectu et opere. Sicut etiam Aristoteles in X Lthicorum felicitatem contemplativam determinat, ut ad finem ad quem referantur actus virtutum intellectualium et moralium et heroicarum: propter quod et ipsa que tractat de felicitate contemplativa, moralis sive practica est sicut et ceteree partes moralis scientia. Differt tamen ab allis practicis quas Philosophus considerat. Allie enim practice stant ad opus perfectum perfectione virtutis acquisile: ista autem stat ad opus perfectum perfectione virtutis infuse per gratiam. Et per hoc patet solutio ad totum.

Membrum 4

Utrum theologia sit scientia universalis, vel particularis
58

MEMBRUM IV. Utrum theologia sit scientia universalis, vel particularis ?

59

Demum juxta idem queritur quarto, Utrum sit universalis vel particularis scienlia ?

60

Et videtur, quod universalis. 1. Est enim de universali subjecto quod omnia comprehendit, et est de omnibus, sicut jam ante habitum est quod autem de omnibus est, universale est.

61

2. Adhuc, Aristoteles in II prime philosophiae dicit, quod est scientia que considerat ens in quantum ens: et hac est hon una de scientiis particularibus, sed est scientia universalis. A simili ergo et ista universalis est, que considerat omne ens,

62

3. Adhuc, Si particularis scientia dicilur a particulari subjecto, et universalis ab universali, videtur haec esse universalis, quia nihil relinquit quod non consideret sive in practicis scientiis sive in theoricis: hoc enim facere non potest nisi sub aliquo communi subjecto ad omnia.

63

In contrarium hujus est, quod sicut ens particulare in principio est in ente universali, sic principia entis particularis sunt in principiis entis universalis sicut in primis essentiantibus ipsa, sive sint complexa, sive incomplexa: incomplexa, sicut subjectum et passio: complexa, sicut dignitates et principia que sunt propositiones sive virtute sive subjecto syllogismum ingredientes. Sicut ergo omnes particulares scientie principia sua accipiunt a scientia universali que est prima philosophia, sic a theologia accipient,si ipsa est scientia universalis: hoc autem falsum est: ergo theologia non est scientia universalis. Solutio. Ad hoc dicendum, quod theologia proprie loquendo non est particularis, nec universalis. Proprie enim universalis est, que est de ente quod universale est essentialiter omnibus. Particularis autem, que est de aliqua. specie entis sive parte ejus per formam substantialem coarctati sub ente communi sicut sub principio, et non sub genere. Theologia autem non est de ente ut ens est, nec de partibus entis est ut entis partes sunt: sed est de ente determinato per formam analogie ad id quo fruendum est, et de partibus ejus secundum quod specialem habet analogiam ad illud. Et ideo non simpliciter est universalis vel particularis, sed quodammodo universalis et particularis, sicut et ethica que quodammodo de omnibus est et moralibus et fortuitis, ut de potentatu, et divitiis, et partibus utriusque istorum, prout organice vel condecorative ad felicitatem civilem faciunt. Quia enim in ratione speciali de omnibus est, propter hoc non potest esse scientia universalis. Et quia haec ratio specialis omnibus applicabilis est per modum diversum signi vel utilis vel fruibilis, ideo proprie particularis esse non potest: propter quod etiam aliae scientie ab ipsa principia sua accipere non possunt: non enim considerat id quod commune essentialiter omnibus particularibus est per principia essentialia,sed per analogiam, secundum quod dictum est.

PrevBack to TopNext