Table of Contents
Summa Theologica
Pars 1
Tractatus 1
Quaestio 1 : An theologia sit scientia?
Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem
Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto
Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?
Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?
Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?
Tractatus 2
Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?
Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?
Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit
Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.
Tractatus 3
Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei
Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.
Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.
Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?
Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?
Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.
Tractatus 4
Quaestio 19 : De essentialitate
Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.
Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.
Tractatus 5
Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.
Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.
Tractatus 6
Quaestio 26 : De bono secundum se.
Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum
Tractatus 7
Quaestio 30 : De generatione Filii.
Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.
Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.
Quaestio 33 : De temporali missione Filii
Tractatus 8
Quaestio 34 : De nomine patris
Quaestio 35 : De nominibus Filii.
Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.
Tractatus 9
Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.
Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis
Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.
Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus
Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis
Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis
Tractatus 10
Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi
Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.
Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.
Tractatus 11
Quaestio 47 : De aequalitate personarum.
Tractatus 12
Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.
Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum
Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.
Tractatus 13
Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.
Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale
Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator
Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?
Tractatus 14
Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?
Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.
Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.
Tractatus 15
Quaestio 60 : De scientia Dei.
Quaestio 61 : De praescientia Dei
Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?
Tractatus 16
Quaestio 63 : De praedestinatione.
Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo
Tractatus 17
Tractatus 18
Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.
Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam
Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore
Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?
Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum
Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.
Tractatus 19
Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.
Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.
Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.
Tractatus 20
Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.
Pars 2
Tractatus 1
Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?
Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?
Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii
Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.
Tractatus 2
Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non
Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis
Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo
Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis
Tractatus 3
Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt
Tractatus 4
Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate
Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.
Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.
Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi
Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?
Tractatus 5
Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?
Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit
Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus
Tractatus 6
Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo
Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?
Tractatus 7
Quaestio 28 : De tentatione daemonum.
Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?
Tractatus 8
Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?
Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.
Tractatus 9
Quaestio 35 : De locutione Angelorum
Quaestio 36 : De custodia Angelorum
Tractatus 10
Quaestio 37 : Quid sit hierarchia
Quaestio 38 : De divisione hierarchiae
Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum
Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.
Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis
Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii
Tractatus 11
Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?
Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit
Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint
Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis
Quaestio 51 : De opere primae diei.
Quaestio 52 : De opere secundae diei.
Quaestio 54 : De numero coelorum
Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?
Quaestio 56 : De opere tertiae diei
Quaestio 57 : De opere quartae diei
Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos
Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.
Quaestio 60 : De opere quintae diei
Quaestio 61 : De opere sextae diei
Quaestio 62 : De pulchritudine universi
Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.
Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.
Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.
Tractatus 12
Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se
Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis
Quaestio 73 : De causa efficiente animae
Quaestio 74 : De causa formali et finali animae
Tractatus 13
Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis
Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis
Quaestio 77 : De unione corporis cum anima
Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate
Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat
Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis
Tractatus 14
Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate
Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam
Quaestio 86 : De tentatione primi hominis
Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum
Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius
Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.
Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium
Tractatus 15
Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus
Quaestio 94 : De libero arbitrio
Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium
Tractatus 16
Quaestio 99 : De voluntate et annexis
Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem
Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante
Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur
Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei
Tractatus 17
Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.
Quaestio 107 : De peccato originali.
Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.
Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?
Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam
Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?
Tractatus 18
Quaestio 114 : De peccato actuali
Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.
Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.
Tractatus 19
Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia
Tractatus 20
Tractatus 21
Quaestio 129 : De judicio suspicionis
Quaestio 130 : De personarum acceptione
Tractatus 22
Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati
Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante
Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi
Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava
Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae
Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur
Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam
Tractatus 23
Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum
Tractatus 24
Quaestio 8
De utiMembrum 1
Quid sit uti genere, specie, et definitionePrimo queritur, Quid sit uti genere? 1. Cum autem wii sit agere, videtur quod in genere sit actionis. Uti enim est per utile agere ad finem intentionis quasi per instrumentum.
2. Adhuc, Uti est aliquid referre et ordinare ad aliud quod obtineatur per ipsum: ordinare autem et referre actiones sunt: uti ergo in genere actionis est: ergo wéi est actio.
3. Adhuc, Secundum nomen hujus quod est wz, tunc uti dicit actionem quam per utile perficimus: secundum nomen ergo dicit actionem: in genere ergo actionis est.
Responsto. Uti multipliciter dicitur, et in omni genere multiplicitatis agere est. Unde simpliciter uti agere est, et usus in genere actionis est. Dicitur enim wéi vel usus actus elicitus de potentia vel facultate cujuslibet rei propter quam habetur, relatus ad commodum vel delectationem hominis, sicut equitare dicitur usus equi, et vehere dicitur usus carruce. Et sic dicit Boetius in commento super Topicam Tullii, qaod "cujus usus bonus est, ipsum quoque bonum est: et cujus usus malus est, ipsum quoque malum est." Et hoc modo in precedenti membro questionis septime dictunt est, quod usus fruibilis est frui et pasci ad delectationem’. Et hoc modo cadit wéz in detinitionem ejus quod est fra: sicut dicit Augustinus, quod "frui est cum gaudio uti:" quia usus fruibilis est frui eo cum gaudio.
Et propter hoc etiam plures de eo quod’ est frui Augustinus assignavit definitiones: eo quod, sicut dictum est, frui accipitur communiter, et proprie. Tales autem definitiones non proprie definitiones, sed assignationes sunt. Definitio enim assignatur de re simpliciter et proprie: descriptio autem sive assignatio assignatur aliquando per accidentalia propria, que convertibilia sunt sicut et essentialis causa: tamen quia multa sunt que uni rei sic accidunt, ideo de una et eadem re plures aliquando tales assignantur descriptiones.
Secundo dicitur wét, rei exercitium ad inducendum habitum, secundum quod dicit Victorinus in Rhetoricis suis, quod "natura habilem facit, ars potentem, usus facilem."
Tertio dicitur wi, actus utilis quod ut adminiculum refertur ad illud obtinendum quod intenditur ut finis, sicut refertur equus ad velocitatem motus, et velox motus ad debitoris consecutionem, debitoris consecutio ad accipiendum pecuniam, et ibi sistitur. Et sicut referuntur lapides ad domum, et domus ad protectionem a caumatibus et imbribus, et ibi sistitur. Hoc enim modo mundus iste refertur ad Dei cognitionem, cognitio Dei ad fidem, fides ad visionem per speciem,. visio Dei ad fruitionem, et ibi sistitur. Quod uti est aliquid in facultatem voluntatis assumere, et ad aliud referre quo fruendum est ®.
Membrum 2
Cuius potentiae anime sit uti, et cusus habitus virtutisVidetur autem, quod rationis. 1. Ordinare enim rationis est. Quia dicit Isaac in libro de Definitionibus, quod ratio est virtus sive causa, faciens currere causam in causatum. Et intelligit de causa communi ad consequens quocumque modo. Talis autem ordinalio in omnibus illis est quorum unum ordinatur in alterum, ita quod unum acquiratur ex altero: hoc autem uti est, ut patet per definitionem Augustini: ergo uti rationis actus est.
2. Adhuc, Usus est aut collatio, aut non. Non sine collatione: collatio autem omnis ratio est: ergo uti lrationis actus est.
3. Adhuc, Bonum dividitur in tria, ut ilicit Aristoteles, honestum, delectabile, et utile: et cum honestum et delectabile, sint fines, utile erit eorum que sunt ad finem. Ergo utile non intelligitur nisi per rationem eorum gue sunt ad finem, et ulile secundum actum est relatum ad finem obtinendum per ipsum: secundum aclum autem relatum non potest esse sine comparatione unius ad alterum et ordinatione. Hoc autem non est simplicis intellectus, sed componentis et discursam disciplinam accipientis, dicente Maximo super primum capitulum Celestis hierarthie: "Discurse discipline sunt probationes eorum que spiritualia sunt per visibilia, et per res latiores efficiuntur que perenniter et repente intellectibus immituntur." Taliter autem componens in tellectus medium ad extremum, et eliciens quod sequitur, rationis nomen habet. Uti ergo actus rationis est.
Quod procul dubio concedendum est. Quamvis in contrarium esse videatur quod dicit Augustinus in libro X de Trinilate, quod "uti est aliquid in facultatem voluntatis assumere, et ipsum ad aliud referre':" et per hoc videatur esse uti voluntatis, et non rationis.
Non enim potest esse virtutis moralis: quia illarum nulla collativa est, sed simpliciter unius sicut finis ut natura: talis enim habitus, ut dicit Tullius, in modum nature rationi est consentaneus. Erit ergo alicujus habitus intellectualis: non autem nisi electivi, quia electio est eorum que sunt ad finem, ut dicit Aristoteles in II Ethicorum: electio autem non nisi prudentiae est: uti ergo prudentie est. Electivum autem voco habitum eum, cujus actus electio est, non eum qui ab actu voluntario vel electivo generatur: quia sic omnis actus moralis habitus electivus est, ut dicit Aristoteles in Ill Fthicorum. Electio autem, ut dicit Damascenus, est duobus vel pluribus prepositis unum alteri preoptare. Hoc autem prudentia est, ut dicit Augustinus in libro de Moribus Fecelesiae, sic diffiniens prudentiam: "Prudentia est amor, ea quibus adjuvatur ab his a quibus impeditur, sagaciter eligens." Uti ergo prudentie actus est.
Contra hoc autem esse videtur, quod Augustinus dicit, quod uti voluntatis est: ergo est alicujus habitus in voluntate consistentis: prudentia autem in voluntate non est: uti ergo prudentie non est.
Solutio. Concedendum, quod uti prudentiae et rationis actus est. Et quod dicit Augustinus, quod uti est aliquid in facultatem voluntatis assumere, et ad aliud referre, dicendum quod aliud est facultas, et aliud voluntas. Facultas enim facilis potestas est et prompta habens omnia ex quibus potest tendere in volitum. Hec autem potestas prompta causatur ex ordine rationis et prudentie-componentis et conferentis omnia que sunt ad finem facile consequendum, et omnia illa referentis ad finem, ex quibus efficitur facilis potestas ad proficiendum sive tendendum in finem, eo modo quo tendit in finem quiimpetum facit quo in finem proficit. Quod autem ita sit, probatur ex dicto Aristotelis in VI Ethicorum, ubi dicit, quod virtus moralis quantum ad finem in quem tendit et inclinat, per se finis est, sicut et voluntas, et non eorum que sunt ad finem. Cui tamen prudentia necessaria est propter electionem eorum que sunt ad finem, quorum virlutis moralis electiva non est. Unde talis facultas rationis est et prudentiae sicut agentis, voluntatis autem sicut per ipsam expedite et disposite ad tendendum in finem. Et cum dicitur facultas rationis et facultas voluntatis, facultas cum eo quod dicitur rafionis, construitur in habitudine cause efficientis: cum eo quod dicitur voluntatis, construitur inhabitudine dispositionis et forme. Et fallacia amphibologiw est in argumento.
Et quod quidam dicunt ex Anselmo sumentes, quod cum dicitur, quod wii est aliquid in facultatem voluntatis assumere, quod voluntas ibi sumitur prout voluntas est generalis motor omnium potentiarum anime ad agendum, perfectam rationem veritatis non habet. Hoc enim non est voluntatis, sed libertatis. Dicit enim Avicenna in sexto de Naturalibus, quod omnis potentia anime sensibilis et rationalis in potestate suae libertatis habet agere et non agere, et agere hoc et contrarium hujus, ut videre et non videre, videre album et videre nigrum, Et haec est intentio Augustini.
Membrum 2
Ad quid sit utiTertio queritur, Ad quid sit uéi ? 4. Et videtur secundum rationem nominis, quod sit ad omne illud quod intenditur acquiri. Utd enim est aliquid in facultatem voluntatis assumere, et ad aliud referre: quod sepe fit in malis, sicut jocalia referuntur ad virginem obtinendain et corrumpendam.
2. Adhuc, Sicut dicitur wétle, sic et uti: utile autem in malis est: ergo et uti. Quod autem utile in malis sit, probatur, I Reg. xvi, 14: Domini auiem nutu dissipatum est consilium Achitophel utile, ut induceret Dominus super Absalon malum. Ergo et utile videtur in malis esse.,
Contra hoc est quod dicit Augustinus in libro I de Doctrina Christiana: "Un est id quod in usum venerit, referre ad obtinendum illud quo fruendum est: alias abuti est, non uti: nam usus illicitus abusus vel abusio nominari debet ‘."
Juxta hoc queritur, Quare. dicitur frui et fructus in bonis, et non abfrut vel abfructus in malis: sicut uti et usus in bonis, et abuéi et abusus in malis ? cum dicat Augustinus, quod "omnis perversitas humana est uti fruendis, et frui utendis:" et ita videatur malus fructus vel mala fruitio que privationem dicit vere fruitionis, sicut abusus privationem veri usus ??
Solutio. Dicendum, quod accipiendo uli proprie et simpliciter, uti non est nisi in bonis, secundum quod accipitur in terlia significatione superius, scilicet secundum quod uli est ad aliud quid obtinendum utile referre, Et hujus ratio est, quia utile rationem habet cujusdam boni, secundum quod bonum dividitur in honestum, utile, et delectabile. Sic enim dicitur wéile quod utenti utile est et non hocivum, et cum hoc quod expediens ost ad consequendum id quod intenditur. Kix his enim duobus conficitur ratio utilis, scilicet quod confert quod adjuvat ulentem: et quia promovet et expedit, hoc est, pedes in prompto ponit ad con sequendum intentum. In malis autem primam partem amittit sue significationis; quia licet expediat ad intentum, tamen nihil confert utenti, sed nocet. Unde propter unam partem significationis sue dicitur consilium Achitophel utile. Quiatamen simpliciter rationem utilis perfectam non habet, ideo de operibus malorum dicitur, Sapient.1v, 3: Fructus eorum inutiles et acerbi ad manducandum.Et talium usus abusus est: eo quod non perfectam rationem habet usus. Unde de talibus dicunt impii, Sapient. v,.8:. Quid nobis profuit superbia ? aut divitiarum jaclantia quid contulit nobis ? Ac si dicant: Kitsi superbia et divitia tunc deservierunt ad consequendum id quod male intendimus: tamen nil boni conferentis contulerunt nobis, sed plurimum nocuerunt. Et hac est causa quare dicitur abusus per causam sue aperte significationis. -
Cum autem ratio ejus quod est frui, imponatur in termino: inherere autem alicui propter se, inhesionem in termino
dicit: ante terminum autem nihil est: ideo ratio ejus quod est frui-sic dividi non potest, ut per amissionem partis rationis dicatur abfrui vel abfructus, sicut dicitur abuti vel abusus. Omnis enim qui fruitur, simpliciter et. perfecta ratione fruitionis fruitur. Et ideo dividitur fruitio in bonam et malam, et non frui perfect rationis et imperfecta.
Si tamen cum dicitur, quod refertur utile ab obtinendum id quo fruendum est, accipiatur guo fruendum est simpliciter ut ullimo et optimo bono: tunc utile quod refertur ad illud, non erit nisi duplex. Non enim refertur ad illud nisi quod confert ad signandum illud ut cognoscatur et sic obtineatur per intellectum. Vel quod refertur ad illud ut habeatur, hoc est, quod causa est habendi ipsum: et hoc modo referuntur virtutes et gratia et opera, per que sicut causas meritorias obtineatur id quo fruendum est. Et sic strictissime accipiendo, non ulimur nisi signis et causis fruitionis ejus quo fruendum est. Signa autem sunt dupliciter, scilicet res hujus mundi in quibus, sicut dicitur in libro XI de Civitate Dei, "Deus sue signilicationis sparsit indicia ‘." Et signa que dicuntur sacramenta veteris et nove legis: que signa sunt gratie causantis in nobis fruitionem ejus quo fruendum est. Et hoc modo wii non est nisi referre ad id quod obtinendum est signa vel causas salutis. Et hoc modo utile et fruibile dividunt et determinant id circa quod est sacra Scriptura: circa talia enim est, et non circa alia.