Table of Contents
Summa Theologica
Pars 1
Tractatus 1
Quaestio 1 : An theologia sit scientia?
Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem
Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto
Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?
Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?
Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?
Tractatus 2
Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?
Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?
Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit
Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.
Tractatus 3
Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei
Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.
Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.
Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?
Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?
Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.
Tractatus 4
Quaestio 19 : De essentialitate
Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.
Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.
Tractatus 5
Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.
Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.
Tractatus 6
Quaestio 26 : De bono secundum se.
Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum
Tractatus 7
Quaestio 30 : De generatione Filii.
Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.
Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.
Quaestio 33 : De temporali missione Filii
Tractatus 8
Quaestio 34 : De nomine patris
Quaestio 35 : De nominibus Filii.
Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.
Tractatus 9
Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.
Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis
Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.
Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus
Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis
Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis
Tractatus 10
Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi
Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.
Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.
Tractatus 11
Quaestio 47 : De aequalitate personarum.
Tractatus 12
Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.
Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum
Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.
Tractatus 13
Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.
Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale
Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator
Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?
Tractatus 14
Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?
Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.
Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.
Tractatus 15
Quaestio 60 : De scientia Dei.
Quaestio 61 : De praescientia Dei
Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?
Tractatus 16
Quaestio 63 : De praedestinatione.
Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo
Tractatus 17
Tractatus 18
Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.
Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam
Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore
Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?
Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum
Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.
Tractatus 19
Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.
Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.
Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.
Tractatus 20
Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.
Pars 2
Tractatus 1
Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?
Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?
Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii
Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.
Tractatus 2
Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non
Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis
Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo
Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis
Tractatus 3
Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt
Tractatus 4
Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate
Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.
Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.
Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi
Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?
Tractatus 5
Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?
Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit
Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus
Tractatus 6
Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo
Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?
Tractatus 7
Quaestio 28 : De tentatione daemonum.
Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?
Tractatus 8
Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?
Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.
Tractatus 9
Quaestio 35 : De locutione Angelorum
Quaestio 36 : De custodia Angelorum
Tractatus 10
Quaestio 37 : Quid sit hierarchia
Quaestio 38 : De divisione hierarchiae
Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum
Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.
Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis
Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii
Tractatus 11
Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?
Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit
Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint
Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis
Quaestio 51 : De opere primae diei.
Quaestio 52 : De opere secundae diei.
Quaestio 54 : De numero coelorum
Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?
Quaestio 56 : De opere tertiae diei
Quaestio 57 : De opere quartae diei
Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos
Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.
Quaestio 60 : De opere quintae diei
Quaestio 61 : De opere sextae diei
Quaestio 62 : De pulchritudine universi
Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.
Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.
Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.
Tractatus 12
Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se
Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis
Quaestio 73 : De causa efficiente animae
Quaestio 74 : De causa formali et finali animae
Tractatus 13
Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis
Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis
Quaestio 77 : De unione corporis cum anima
Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate
Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat
Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis
Tractatus 14
Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate
Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam
Quaestio 86 : De tentatione primi hominis
Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum
Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius
Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.
Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium
Tractatus 15
Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus
Quaestio 94 : De libero arbitrio
Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium
Tractatus 16
Quaestio 99 : De voluntate et annexis
Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem
Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante
Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur
Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei
Tractatus 17
Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.
Quaestio 107 : De peccato originali.
Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.
Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?
Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam
Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?
Tractatus 18
Quaestio 114 : De peccato actuali
Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.
Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.
Tractatus 19
Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia
Tractatus 20
Tractatus 21
Quaestio 129 : De judicio suspicionis
Quaestio 130 : De personarum acceptione
Tractatus 22
Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati
Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante
Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi
Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava
Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae
Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur
Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam
Tractatus 23
Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum
Tractatus 24
Quaestio 4
De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.Hic secundario querendum est de hoc quod Magister dicit in libro II Sententiarum, distinct. I, quod Moyses elidit errorem Platonis, et Aristotelis, et Epicuri .
Gratia hujus oportet querere de erroribus istis: et primo de errore Platonis, de quo dicit, quod tria principia esse dixit, scilicet Deum, et exemplar, et materiam, et ipsa increata et sine principio, et Deum quasi artificem et non creatorem.
Et quia de Deo quod sit principium, nulli dubium est, queratur de materia: Utrum ipsa principium sit non de principio, sive increata? Secundo, De exemplari, Utrum in hoc erravit Plato, vel verum dixerit ? Tertio, Utrum ex hoc sequatur Deum esse opificem, non creatorem ?
De materia autem querimus quatuor: Primo, An principium sit non de principio ? Secundo, An una sit omnium ? Tertio, An materia sit eterna? Quarto, An facta sit ad rationem sive ad exemplar aliquod ?
Membrum 1
De errore Platonis.Articulus 1
De materia.ARTICULUS I. De materia. ARTICULI PRIMI PARTICULA I. Utrum materia sit principium non de principio, sive increata ?
Et videtur, quod sic: 1. Omne enim fieri cum sit accidens, habet fundari in aliquo ut in subjecto: creari est fieri; ergo creari habet fundari - in aliquo ut in subjecto. Prima pars pa tet. Secunpa scribitur II Sententiarum, distinct. I, cap. 2: "Cum ergo Deus dicitur aliquid facere, tale est ac si dicatur juxta ejus voluntatem aliquid noviter contingere vel esse." De novo aut aliquid contingere vel esse, fieri est: ergo creari fieri est: et sic habetur propositum.;
Inde sic arguitur, Omne quod est in aliquo ut in subjecto, subjectum illud natura et actu presupponit sibi: fieri est in materia ut in subjecto: ergo materiam presupponit sibi secundum naturam etactum, sive secundum esse: quod autem presuppositum est ante aliud, non dependet ab illo secundum esse: materia presupposita est ante omne fieri: ergo a nullo fieri ipsa dependet secundum esse. Et quod materia sit subjectum omnis fieri, dicit Aristoteles in I de Generatione et Corruptione sic: "Est autem hyle primo et per se generationis et corruptionis subjectum, et per conse quens aliorum motuum:" ergo relinquitur, quod creator in creando presupponat sibi materiam, et ipsa est increata.
2. Adhuc, Perfectissimi agentis perfectissimum est opus: perfectissimum autem opus non est materia, nec forma, sed compositum ex utraque: Deus autem perfectissimum agens est: ergo suum opus perfectissimum est. Deuter. xxx, 3 et 4: Date magnificentiam Deo nostro, Dei perfecta sunt opera. Boetius in III de Consolatione philosophiz': "Mundum mente gerens, similique ab imagine [formans, Perfectasque jubens perfectum absolvere par[tes."
Ergo videtur, quod Dei opus compositum sit, quia solum compositum perfectum est: sed componens presupponit componentia ex quibus componitur: ergo ante omne opus Dei presupponitur materia: sed quidquid presupponitur ante opus Dei, est increatum: ergo materia increata est: et sic verum dixit Plato.
3. Adhuc etsratio, Nobilissimi agentis ordinatissimum est opus: quia dicit Aristoteles in I prime philosophie, quod sapientis est ordinare: sed non est transitus de extremo in extremum nisi per omnia media, si illa extrema habent media: dicit enim Aristoteles in lib. IX Animalium, quod "natura non venit de extremo in extremum nisi per omnia media." Sunt autem extrema, nihil esse, et perfectum esse: et inter hec extrema medium est, quod in potentia est: quod enim in potentia est, secundum quid est, et simpliciter non est. Ergo Dei opus non immediate est ex nihilo in perfectum esse, sed ex eo quod in potentia est, in id quod actu est perfectum. Deus ergo ante omne opus suum presupponit id quod in potentia est: quod autem in potentia est, materia est: ergo materia presupposita est ab eterno.
4, Adhuc, Aristoteles in I Physicorum, ante finem: "Subjecta autem materia scibilis est per analogiam: sicut enim es ad statuam se habet, sic materia ad formam." Ergo esse formale in natura non fit nisi in materia, sicut esse formale in arte, ab arte non fit nisi in subjecto materie. Cum ergo Deus omne quod fecit, creando fecerit secundum esse formale et disposuerit et ornaverit, ante omne creatum distinctum et ornatum presupponit materiam, in qua et ex qua faceret formatum creatione et distinctione et ornatu: et sic sequitur, quod materia non est facta, nec creata, sed eterna: est ergo principium non de principio.
5. Adhuc, In libro de Intelligibilibus dicitur,quod omnis forma que est in primo motore ut in agente et exemplari, est in prima materia ut in suscipiente et potentia et capacitate omnium: sed unumquodque esse formale nec fit, nec est in eo quod est capax sui, nisi presupponat illud in quo fiat et sit: ergo ante omne quod factum est secundum formam, presupponitur id quod est capax omnis esse formalis: et sicut prius sequitur, quod illud non est factum. Et hoc videtur Augustinus dicere in libro de Symbolo sic: "Ordinatissimo Dei munere factum est, ut primo prima capacitas formarum fieret, ex qua postea formarentur quecumque fermata sunt.";
6. Adhuc, Aristotelis ratio in primo Physicorum est, quod "illud quod est ex quo est omne fieri, et ad quod est omne corrumpi, nec generatum est, nec corruptum, nec factum, nec defactum, sed est ante omne factum esse, et post omne defactum esse:" materia est ex qua est omne fieri, et in quam est omne corrumpi sive deficiens ab esse: ergo materia nec facta est, nee corrupta, nec deficiens.
7. Adhuc, Dionysius dicit in libro de Divinis nominibus, quod "non corrumpitur quid existentium, sed circa existens modis commensurationis et harmonize:" eadem auilem ratione generatur quid existentium, vel fit: ergo omne quod fit et deficit, fit et deficit modis commensurationis et harmonize: hi autem non sunt nisi circa compositum: ergo nec fit nec deficit nisi compositum: sed materia simplex essentia est, et similiter forma: ergo nec fit, nec deficit. Et hec est causa, quod. Plato posuit tria principia, Deum scilicet per intellectum agentem opificem, formas sive exemplaria wterna ad que in operando respicit, que in lumine intelligentie agentis ab eterno-esse dixit, cet materiam quasi matriculam ex qua sicut ex matricula produxit quidquid in exemplaribus intelligentis sue prehabuit ;: mundum autem esse filium Dei ex matricula materia, scilicet ad exemplar quod in lumine intelligentia agentis prehabuit productum.
Solutio. Ad primum dicendum, quod materia creata est, et principium habet durationis et esse: quia aliter principium primum non esset principium universi esse, quod est inconveniens, sicut in questione de primo principio paulo ante ostensum est?: aliquid enim esse substantiale est in materia, et si esse materiz non esset a primo principio, sequeretur quod principium primum non esset principium universi esse, et per consequens sequeretur, quod primum princi pium non esset principium primum: principium enim universi esse, intellectu et natura est ante principium hujus esse vel illius, sicut universale est ante particulare.
Ad ossectum autem dicendum est, quod creari non est fieri secundum quod fieri est transmutari. Unde Magister in libro ll Sententiarum, Distinct. 1, cap. 2: "Deus ergo aliquid facere vel agere dicitur, quia causa est rerum noviter existentium: dum ejus voluntate res nove esse incipiunt, que ante non erant absque ipsius agitatione, ut actus proprie dici non queat: cum videlicet actus omnis in motu consistat: in Deo autem motus nullus sit." Et ideo cum omne fieri physicum sive secundum substantiam, sive secundum accidens dictum, in motu et transmutatione fit, creari autem non fit in motu et transmutatione, creari non potest esse fieri, nisi extenso vocabulo, prout dicitur fieri omne quod nune primo incipit esse et ante non fuit: hoc autem in Dei actione ad imperium est et voluntatem, et non per mutationem: et ideo potius vocatur vocatio, quam actio vel factio, ad Roman. iv, 17: "Qui vocat ea que non sunt, tamguam ea que sunt". Et ideo per rationem ejus quod est fieri, nihil probatur: hoc enim tenet solum in his in quibus fieri transmutari est, et ipsa transmutatio actus imperfectus est. Et sicut dicit Commentator super tertium Physicorum, talis transmutatio non est nisi forme post formam, in qua materia continuo tempore, non subito (ut dicit Avicenna in Sufficientia) exit de potentia ad actum: et propter hoc exigit materiam subjectam in qua sit. In Dei autem actione, qui in agendo nullo indiget, nec materia, nec instrumento, ut dicit Augustinus, simul fit materia et forma, et forma in materia, et materia substans forme, et compositum: et sic universi esse est principium, scilicet formalis, materialis, et compositi. In tali autem opere non oportet quod materia duratione precedat formam, sed natura tantum: sicut fundamentum natura prius est superedificatis: ad hoc enim quod forma sit in actu et secundum esse, oportet esse materiam in qua sit.
Ad aliud dicendum, quod hoc argumentum procedit usque ad illud quod dicit, quod compositum presupponit componentia: hoc enim non est verum, nisi in illis compositis, que totum esse suum accipiunt a componentibus sicut a prima causa: et hoc in creatis non est verum: hee enim totum esse accipiunt a primo principio efficiente: in his enim fundamentum fit sub forma, et forma in fundamento: et ideo non presupponit ea secundum esse et durationem, quia sic simul procedunt in esse: sed presupponit esse secundum naturam exigentie operis, quia exiguntur ad esse compositi.
Ad aliud dicendum, quod hoc argumentum procedit de imperfecto agente, cujus aliquid dum agit, in potentia est, sicut est natura, et sicut est artifex. Perfectissimi autem agentis, quod infinite potentie est, dum agit, est excellere medium, et de extremo in extremum venire subito, et non transeundo medium: aétio enim que transit medium, est in tempore continuo et non subito, et ideo est finite el mensurate potentiz, sicut est potentia nature, et potentia artis. Et talis actio irrationabiliter attribueretur primo agenti, qui perfectissimus est et infinite potentiz, et totum opus et processum operis habet in voluntate et imperii potestate. Unde, Psal. xxxu, 9: [pse dizxit, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt.
Av atiup dicendum, quod hoc argumentum non probat materiam precedere secundum esse et durationem opus divinum, sed probat tantum, quod materia precedit esse forme secundum ordinem nature et exigentiam operis operati, et non operis operantis. i,
Ad aliud dicendum, quod similifer illud non probat, quod secundum esse et durationem materia opus divinum precesserit, sed quod precessit esse formale ordine nature et exigentia operis operari. Et hoc Augustinus vocat ordinatissimum Dei munus.
Ad rationem Aristotelis dicendum, quod illa tenet in omnibus in quibus fieri vel deficere est in transmutatione continua, in quibus est forma post formam in tempore continuo: sic enim materia nec deduci potest ad esse, nec deficere ab esse. Talis autem actio non est primi principii: sed suum est vocare ad esse perfectum et totum in momento, ex hoc quod habet in potestate imperii totius esse post non esse collationem. Hoc enim dicit Avicenna, quod primi principii est facere debere esse in omnibus que sunt.
Ad ultimum dicendum, quod sicut Dionysius dicit, corruptione que est ex passione magis facta et abjiciente a substantia, ut in TZopicis dicit Aristoteles, non corrumpitur quid existentium, ita quod existentia dicantur simplicia: sed corruptione que est tensio in nihil, nisi manu Dei contineatur, corruptibilia sunt simplicia sicut et alia creata: et ideo etiam opposita mutatione sive versione, que est ex nihilo in aliquid, tendunt in esse. Et hoc non est contra Dionysium. Tamen quia Philosophi non cognoverunt creationem secundum quod est actus creantis, sed unumquodque ens consideraverunt secundum principia proxima enti ut essentialia: ideo considerando principia entis compositi, que secundum ordinem nature tria sunt, tria principia posuit Plato, scilicet fundamentum in quo esse fundatur, et formam dantem esse. Et quia nihil facit seipsum, cogebatur ponere efficientem sive opificem. Et quia opifex operatur per intellectum, et omnis operans per intellectum, respicit rationem operis ex fine operis sumptam, et dirigit opus totum ad illam et quamlibet partem operis, ideo cogebatur ponere exemplar sive formam idealem. Et in hoc nihil peccavit, nec creationi contradixit: non enim ista posuit esse principia nullo modo principiata, sed dixit esse principia entis perfecti secundum ordinem operis et exigentiam operati: et hoc modo dixit ea presupponi et esse eterna, non simpliciter, sed prout eternum dicitur quod per transmutationem nature non accipit esse nec finem, nec subjacet transmutationi.
Et quod Magister, et Ambrosius in Hexameron, dicunt eum errasse, propter hoc est: quia hec dixit eterna fuisse, eeternum nihil aliud intelligens, nisi intransmutabile, quod naturali non subjacet transmutationi: quod non est eternum simpliciter, sed secundum quid, participatione scilicet proprietatis eterni, que est non mensurari nunc temporis, sed nunc eternitatis: secundum quod dicitur in libro de Causis, quod "inter rem cujus substantia et actio est in momento eternitatis, et inter rem cujus substantia et actio est in momento temporis, media est res cujus substantia est in momento eternitatis, et actio in momento temporis :" horum enim principiorum secundum Platonem substantia est in momento zternitatis, et actio qua faciunt et dant esse in momento temporis: talia enim omnia, ut in libro de Intelligibilibus dicitur, sunt in horizonte eternitatis et temporis. ARTICULI PRIMI PARTICULA II. Utrum una materia sit omnium ?
Et quia multipliciter una materia omnium dicta est: dicitur enim una materia confusioné, que precedit distinctionem rerum corporalium, ut dicunt sancti Basilius, Ambrosius, Gregorius, Hieronymus, Beda, Strabus, et alii quidam: quod etiam ante dixerunt philosophi, Epicurus, Anaxagoras, Melissus, Parmenides, Democritus, et Leucippus: licet diversimode. Anaxagoras enim et Melissus ponebant mixtum sive chaos esse materiam omnium corporalium. Democritus autem et Leucippus atomos dicebant materiam omnium. Unde et Ovidius in libro quem dicit Metamorphoseon, mentionem faciens de opinione Anaxagore, dicit: "Ante mare et terras, et quod tegit omnia celum, Unus erat toto nature: vultus in orbe, Quem dixere chaos."
De quo etiam Boetius facit mentionem in libro tertio de Consolatione philosophiz, metro nono, loquens de distinctione confusi sic: "Ta numeris elementa ligas, ut frigora flammis, Arida conveniant liquidis, ne purior ignis Evolet, ac mersas deducant pondera terras."
Dicitur iterum materia una, que principium individuationis est, in qua individuatur universale ad esse particularis, sive sit universale a natura forme accidentalis acceptum, ut proprium universale, et accidens: sive sit in natura formez substantialis acceptum, ut genus, differentia, et species. Et hoc modo queremus, An una sit materia omnium, hoc est, tam corporalium, quam spiritualium ? Hoc enim modo quidam dicere presumpserunt omnium esse materiam unam.
Et videtur, quod verum dicant: 1. Nihil enim fil ab opifice per creationem, quod secundum esse secundum quod est terminus actus creantis, non sit perfectum et hoc aliquid: omne autem quod est hoc aliquid et perfectum, ut dicit Boetius in libro de Hebdomadibus, aliud habet quo sit aliud quo hoc aliquid sit: sed quo hoc aliquid est, non est nisi materia, ergo videtur, quod materia una sit omnium tam corporalium, quam spiritualium.
2, Adhuc, Omnis forma de se communis est: cujus probatio est, quia illa que sunt unius speciei, substantia ultima formali non differunt, sed differunt per materiam: et similiter est in omnibus formis; tam substantialibus, quam accidentalibus: albedo enim non est hec albedo, nisi per materiam--in qua est, a qua si extrahatur per intellectum, communis est et conjungibilis multis. Similiter hoc animal non est hoc animal nisi per materiam in qua est: et similiter hic homo, et hoc rationale. Talis autem individuatio est in omnibus, tam in corporalibus, quam in spiritualibus. Ergo videtur, quod principium individuationis illius in omnibus sit unum, quod est materia.
3. Adhuc, Impossibile est, quod idem principium sit communicabilitatis et incommunicabilitatis. Dicit autem Aristoteles in primo de Celo et Mundo, quod cum dico celum, dico formam: cum dico hoc celum, dico materiam sub hac forma. Dicit autem Boetius, quod "idem est judicium de similibus." In omnibus ergo cum dicitur universale, dicitur forma: et cum dicitur particulare, dicitur materia sub hac forma: sed iste modus dicendi per se est in omnibus corporalibus et spiritualibus: dico enim Angelum, et hune Angelum: ergo videtur, quod una‘ materia sit in omnibus corporalibus et spiritualibus, que principium individuationis est in ipsis.
4, Adhuc Avicembron in libro Fontis vitz hoc probat sic: Propria passio extra proprium subjectum non invenitur: substare autem et subsistere propria passio est materie: ergo preter materiam non invenitur, et gratia materie convenit cuicumque convenit: subsistere autem et substare convenit et Angelo, et anime, et celo, et elemento, et elementatis: ergo in omnibus illis est materia una, gratia cujus convenit eis hac passio: et sic spiritualium et corporalium materia una est.
5. Adhuc, Omni quod singulare est, univoce convenit incommunicabilis existentie modum habere: sed dicit Aristoteles in secundo prime philosophiz, quod quidquid est in multis per unam rationem, in illis existens est in uno primo quod est causa omnium illorum: ergo in omnibus incommunicabilibus unum est, quod est principium incommunicabilitatis: et hoc non potest esse nisi materia, quia omnis forma de se communicabilis est: et sic in omnibus corporalibus et incorporalibus una est materia, que est principium incommunicabilitatis in ipsis.
6. Adhuc, Commentator super undecimum prime philosophie dicit, quod hoc est materia quod est in ente preeter omnem formam: sed omnis forma que est in ente, distinguitur ab aliquo: si ergo removeatur distinguens quod est in ente, sive illud sit corporale, sive spirituale, non remanet nisi unum quod preter omnem formam est in ipsis: in omni ergo ente corporali et spirituali unum est materiale principium, quod per formas substantiales et accidentales distinguitur in ipsis: et sic omnium corporalium et incorporalium est materia una subjecta.
7. Adhuc dicit Philosophus, quod idem numero est idem materia, et diversum numero diversum per materiam: sed omne quod vere est in natura, sive corporeum, sive incorporeum, est unum numero: ergo omne quod in natura vere est, ideo est, quia unum numero est et per materiam unum est: et inde sequitur, quod omnium est materia una.
In contrarium hujus est, quod 1. Materia scitur et determinatur per potentiam et motum vel mutationem. Dicit enim Aristoteles ante finem primi Physicorum; Subjecta autem natura scibilis est per analogiam: sicut enim ad statuam es, aut ad lectulum lignum, aut aliquod aliorum habentium formam materia et informe se habet, priusquam accipiat formam: sic subjecta natura se habet ad substantiam et hoc aliquid: sed hec analogia in spiritualibus et corporalibus non est una: ergo materia in corporalibus et spiritualibus non est una.
Si quis dicat, quod Aristoteles non loquitur de materia prima,sed de materia secunda, que proportionata est huic forme vel illi: et verum est, quod illa non est una cum primo modo prima materia. Contra: Prima materia est, que est in potentia ad ens actu in genere: nulla autem potentia in quantum potentia, scibilis est, nisi per actum et motum: dicit enim Philosophus, quod motus indicat potentiam: et ratio sua est, quia pateniia non est nisi ejus quod non habetur: et quod non habetur, non acquiritur nisi per motum. Ergo cujus non est unus motus cum alio in genere, illius nen eril una in materia cum alio: constat autem, quod non est unus motus spiritualium et corporalium ad actum: ergo spiritualium et corporalium non est una materia.
2. Adhue, Expresse hoc dicit Boetius in fine libri de duabus naturis in una persona Christi,sic: "Omnis enim incorporea substantia nullo materiz nititur fundamento: nullum vero corpus, cui non sit materia subjecta."
3. Adhuc, Boetius, ibidem, "Cum alia res materia fundamento nititur, ut corpus: alia omnino materia subjecta non egeat, ut incorporeum: quomodo fieri potest, ut corpus in incorporalem speciem permutetur ?"
5. Adhuc, Philosophus in primo primz philosophie, et etiam in 1X ejus dem: "Quorum est una materia, eorum est transmutatio ad invicem:" sed corporalium et spiritualium non est transmutatio ad invicem: ergo a destructione consequentis, quorum non est transmutatio ad invicem, eorum non est materia una.
Et quamvis hoc concorditer dicant Philosophi et Sancti, tamen quia sunt quidam defendentes contrarium, ponendz sunt rationes eorum, ut melius videatur veritas.
OxsiciruR ergo sic: 1. Omne creatum non ens in alio, prius est omni creato ente in alio: sed omne creatum est ens in alio preter materiam solam que est non ens in alio: ergo materia prior est omni creato.
Quod autem omne creatum sit ens in alio preter materiam, sic probant: Omne ens creatum preter materiam, vel est substantia, vel accidens: accidens autem in alio est: substantia vero preter materiam, vel est forma, vel compositum: si forma, constat quod in materia est: compositum vero etiam in alio est, quia in componentibus: ergo sola materia est non ens in alio, et sic prima inter creata.
Et ex hoc procedunt ulterius sic: Quidquid est prius alio, et non prius illo tempore tantum, sicut preteritum ante presens: vel ordine tantum, sicut mane ante meridiem, cum dicitur, ex mane fit meridies: vel dignitate tantum, vel consequentia nature tantum: relinquitur, quod sit prius causa: ergo materia cum sit sic prius ad alia, prioritatem causaliatis habebit ad omnia: et non habebit causalitatem cfficientis, nec forma, nec finis: dicit enim Aristoteles in secundo Physicorum, quod efficiens et forma et finis numquam tendunt in idem cum materia: ergo relinquitur, quod causalitatem materia habeat ad omnia alia: ergo omnium est materia una.
2. Adhuc, Potentia materialis est que seipsa non reducitur ad actum, ut dicit Aristoteles in IX prime philosophiez: sed talis potentia est tam in spiritualibus, quam in corporalibus substantiis; cum ergo potentia materialis non sit sine materia, erit una materia tam corporalium, quam spiritualium.
3. Adhuc, Post unum indivisibile in essentia et substantia, non est nisi principium multitudinis in essentia et substantia, sicut post monadem est dias, ut dicit Avicembron: sed unum indivisibile in substantia et essentia non est nisi Deus: ergo in omnibus que sunt post ipsum, creata est dias sive binarius: principium multitudinis substantia et essentiz: ergo in omnibus creatis est talis binarius; sed primus binarius est forme et materi: ergo in omnibus creatis est forma et materia: et sic omnium creatorum est materia una prima: et hoc dicunt Boetium velle, quando dicit, quod "in omni quod est citra primum, est hoc et hoc."
4. Adhuc, In omni ordine secundum supponit prius: ergo in ordine compositionis secunda supponit primam: sed secunda est ex subjecto et accidente, que est tam in corporalibus, quam in spiritualibus: in spiritualibus enim sunt illuminationes gratia et glorie et theophanie, que secundam dicunt compositionem: prima autem compositio est materia et forme: ergo in omnibus tam corporalibus, quam spiritualibus est materia et forma.
3. Adhuc, Per Augustinum probant hoc, qui dicit in libro XII Confessionum: "Nonnetu, Domine, docuisti me, quod priusquam istam informem materiam formares atque distingueres, non erat aliquid, non color, non figura, non corpus, non spiritus: non tamen omnina nihil, erat enim quedam informitas sine ulla specie." In hac auctoritate eadem materia aptatur omni forma, scilicet coloris, figure, corporis, et spiri-, tus: ergo videtur, quod omnium forma= torum una sit materia.
In contrarium hujus dicit Aristoteles sea contra, in X prime philosophiz, quod quorumcumque non est idem genus, eorum non est una materia. Et ibidem dicit, quod corruptibilium et incorruptibilium non est idem genus: sed spiritualia incorruptibilia sunt, et magis distant genere spiritualia et corporalia, quam corporalia corruptibilia et incorruptibilia: ergo multo minus erit unum genus spiritua— lium et corporalium, et sic nec una materia.
Solutio. Quidam Platonici Philosophi, ut Avicembron, et alii dicentes cum Platone mundum creari verbo Dei ad exemplar quod est in lumine intelligentie, dixerunt omnium materiam esse unam primam, quam matriculam esse dixerunt omnium seminum, que a primo opifice procedunt in materiam concipientem semina formarum, a prima causa in intelligentias orbium inferiorum, et ab illis in materiam sive matriculam procedentium. Et hoc dicuat sensisse Platonem in 7imeo sic dicentem: "Horum sementem ego faciam, vobisque tradam: vestrum.-erit par exsequi," hoc est,quod a me fluit in vos, sic exsequamini ad par, quod unicuique potentie materiali attribuatis formam sibi debitam. Et hoc est quod dicit Avicenna in VI de Naturalibus, quod "intelligentia dat omnes formas, et secundum diversitatem materie diversas." Et Boetius, quod "seeundum meritum materia forme infunduntur:" ut sic omnis sementis et tota per creationem fiat ab opifice, sed per intelligentias orbium aliorum instrumentaliter operantium in motibus et qualitatibus coelestibus, et qualitatibus elementalibus, materiis suis propriis adaptentur. Et hi dicunt materiam ut matriculam omnium formarum conceptivam esse unam, sicut unus est opifex totius sementis omnium formarum factivus et generativus. Et ideo dicitur, Sapientie, xm, 3: Speciet enim generator hee omnia constituit. Generator enim speciei non diceretur, nisi omnis species per creationem ab illo esset: nec hoc diceretur constituere, nisi virtutibus ccelestibus et elementalibus hoc in materia ad esse deduceret: ita quod unumquodque in actu nature esset perfectum.
Isti dicunt, quod materia a forma perficitur tripliciter per actum creantis: perficitur enim forma substantiali tota materi# potentialitas, ita quod nihil ejus est in potentia ulterius, nec ad ubi, nec ad formam: et sic dicunt esse materiam in intelligentiis, anima rationali, et Angelo. Unde subjectum in his ita perfectum dicunt, quod nec in potentia est ad quantitatem, nec in potentia ad formam, sed sola forma substantiali determinatum est: et sic una est materia spiritualium substantiarum. Aliquando determinatur forma substantiali, ita quod non remanet in potentia ad aliquam formam substantialem: remanet tamen in potentia ad formam secundariam, que proxima est materi, hoc est, ad quantitatem: et sic una est materia corporum incorruptibilium secundum locum mobilium: quia omne quod secundum locum movetur, quantum est: et hanc vocant materiam quantitate determinatam. Aliquando etiam materia non sic determinatur forma substantiali per actum creantis, quin remaneat in potentia et ad ubi, et ad furmam: et sic oportet eam esse cum contrarietate qualitatum elementalium, quia transmutatio non fit sine contrarietate: et hoc modo unam materiam dicunt esse generabilium et corruptibilium, transmu tabilium ad invicem: et hanc esse materiam dicunt determinatam contrarietate. Et sic dictum eorum redit ad hoc, quod materia per solam analogiam ad formam substantialem determinantem potentialitatem ejus,sit in omnibus spiritualibus et corporalibus una unitate talis analogia: materia autem per formam substantia lem et quantitatem determinata, sit in omnibus corporalibus incorruptibilibus una unitate analogie ad formam substantialem quantitate et figura determinatam: materia autem contrarietate determinata, in omnibus generalibus et corruptibilibus est una unitate analogie ad formam substantialem, que in esse et potentiis consequentibus et actibus determinationem exigit per contrarietatem. Et hoc modo dicunt intelligi quod Philosophus dicit, quod "materia scibilis est per analogiam:" et ea que objecta sunt ad hoc quod dicitur, quod una sit materia, concedunt.
Hec tamen positio Peripateticis nullo modo placuit: considerabant enim, quod materia per potentiam ad actum determinatur et cognoscitur: relationem enim potentie ad actum analogiam vocabant, sive proportionem, ut paulo ante dictum > est: et ideo quorum non est una analogia ad unum et eumdem actum in gencre vel specie, horum dicebant non esse unam materiam: et hee sunt quorum materia non est tota intus, nec sunt ex materia sua tota: sed extra ea est pars materie transmutabilis ad eumdem actum, et pars materie que est intra sub actu illo, transmutabilis est ad actum alium: et ideo talia omnia transmutabilia sunt ad invicem: et propter unam analogiam quam materiz talium habent ad actum sive ad actus diversos, horum dicebant esse unam materiam: et pro principio supponebant, quod quorumcumque sic est una materia, horum omnium est transmutatio ad invicem. Considerabant etiam, quod quedam sunt ex materia sua tota, ita quod materia stans sub actu, nullam: potentie analogiam habeat ad alium actum, nec aliqua materia extra ipsam habeat analogiam ad eumdem actum, sicut est sol, et ale stelle: et illa dixerunt esse ex materia sua tota, ita quod nihil materie extra ipsa existentis analogiam habeat ad eumdem actum, nec aliqua materia intra ipsa existens analogiam habeat ad alium actum. Et ideo pro principio posuerunt, quod quecumque sunt ex materia sua tota, nullo modo transmutantur ad invicem, sed sunt incorruptibilia, et ut dicit Aristoteles in II de Celo et Mundo, et in primo Afefeororum, talia non recipiunt in se impressiones peregrinas. Considerabant item, quod potentia est ejus quod non habetur, et in eodem potentia semper precedit actum secundum naturam, qui est generatio: et ideo quorumcumque suppositum vel subjectum talem analogiam non habet ad actum, horum nullam penitus dicebant esse materiam, sicut est Angelus proxime juxta creatorem factus, et sicut est intelligentia prasidens ordinibus stellarum, et sicut est anima rationalis, que (sicut dicit Isaac in libro de Diffinitionibus) in umbra creatur intelligentia, sicut et sensibilis in umbra rationalis anime, et vegetabilis in umbra sensibilis, et celum in umbra vegetabilis, et elementa et elementata inumbra ceeli. Et ideo in talibus transmutatio incipit secundum formam et esse tam substantiale quam accidentale. Et hance positionem videtur defendere Augustinus in libro sper Genesim ad litteram,qui dicit animas ex nulla creatas esse materia. Similiter Boetius in libro de Duabus naturis in una persona Christi, Et ideo secundum Catholicam fidem et philosophiam hac via videtur mihi esse tenenda.
Ad objecta ergo que inducta sunt ad hoc, quod sit una omnium materia, per ordinem respondendum est.
Ad primum ergo dicendum, quod Boetius verum dicit: sed primum quo id quod creatum est, est hoc aliquid, non est materia, sed potius suppositum na ture communis, quod in antehabitis diximus esse id quod est. Et quo est primum, non est forma materi#: quia hoc non predicatur de toto, sed est sumptum a forma totius. Unde licet spiritualia sint composita ex quod est, et quo est, non tamen sequitur quod sint composita ex materia et forma.
Ad aliud dicendum, quod materia per rationem materie non est principium individuationis, sed potius per rationem proprii subjecti est principium individuationis, ut primum subjectum. Individuum enim, ut in Logica sua dicit Algazel, fit individuum ab accidente incommunicabili: et hoc est proprii suppositi, quod vocatur id quod est. Et.ideo primum individuans est id quod est. Nec materia est individuans, nisi prout est primum subjectum ejus quod est. Et ideo illa ra tio supponit falsum, et ideo non procedit..
Ad aliud dicendum, quod cum dicit Aristoteles, quod cum dicitur, hoc celum, dicitur materia sub hac forma: vocat materiam primum fundamentum in quo fundatur compositio entis creati: et hoc modo universale et particulare accipitur in omnibus creatis, tam spiritualibus, quam non spiritualibus: sed ex hoc non sequitur, quod illud fundamentum sit unum vel unius rationis in omnibus, quia in quibusdam est materia, et in quibusdam id quod est: licet in hoc similia sint, quod in utroque fundatur esse creat et compositi.
Ad rationem Avicembron dicendum, guod non procedit: eo quod sustinere et substare equivoce dicitur in spiritualibus et corporalibus. Non enim substantia spiritualis eadem ratione substat illuminationibus, gratiis, et theophaniis, qua materia substat formis naturalibus, accidentalibus, et substantialibus. Si enim sic esset’: tunc sicut materia denomina tur a forma cui substat, et dicitur alba, calida, lapis, et lignum, et sic de aliis: ita natura spiritualis a qualibet forma que per intentionem est in ipsa, deno minaretur et diceretur alba, calida, lapis, et lignum: quod falsum est. Et iste fuit error Theophrasti, ut dicit Commentator super tertium de Anima. Et ideo dicit Aristoteles, ibidem, quod receptio formarum in intellectu, non est nisi secundum esse intentionale, quod Commentator spirituale vocat: et non est nisi secundum quid, etin quantum est receptio, plus assimilatur receptioni loci, quam materia. Et in hoc deficit illa ratio: si enim deberet esse unum principium substandi et sustinendi in omnibus substantibus et sustinentibus, oporteret quod una et eadem ratio esset substandi et sustinendi in omnibus.
Ad aliud dicendum, quod in communi una ratio est incommunicabilitatis, que sicut dicit Algazel, est ab accidente incommunicabili: et Boetius dicit, quod est a collectione accidentium que in alio impossibile est inveniri, que nomine proprii significatur, cum dicitur, socracitas, vel platonitas. Et hoc modo unum est principium singularitatis et incommunicabilitatis: et hoc est hic suppositum nature communis in qualibet natura. Unde materia secundum quod materia, non est talis singularitatis principium, sed in quantum est fundamentum primum, in quo fundatur esse hujus suppositi, cui convenit accidens incommunicabile.
Ad aliud dicendum, quod Commentator ibi non loquitur, nisi de corporalibus: horum enim materia proprie formatur et distinguitur et determinatur ad esse. In spiritualibus autem, in quibus est quod est et quo est, utrumque accipitur a toto: quod est enim pradicatur de toto quod est: omne enim quod est, est id quod est. Quo est autem, est acceptum a forma totius, secundum quod substat nature communi, secundum quod universale dicitur forma totius: sicut cum dicitur, homo est homo. Unde talium resolutio, est resolutio particularis in universale, et non resolutio compositi in componentia. Et hoc quidem est verum: quia hoc stat in ente quod indistinctam est: sed ens non ut materia se habet ad entia particularia, sed ut principium ad decem genera entium se habet per prius et posterius inventum in illis.
Ad aliud dicendum, quod hoc dictum Philosophi non est verum, nisi de corporalibus, in quibus numerum cognoscimus divisione continui: sicut dicit Aristoteles in IV Physicorum. In aliis autem, ut dicit Damascenus, differentia est causa numeri, et maxime differentia propria, que est per accidens incommunicabile, ut dictum est.
AD RATIONES eorum qui unam materiam esse omnium dicunt, dicendum ad primam, quod illa ratio bona est, sed supponit falsum in hoc, quod dicit, quod sola materia est non ens in alio. Sed in corporalibus materia est substantia non ens in alio, in qua fundantur omnia alia que formaliter insunt ipsi. In spiritualibus autem substantia non ens in alio, est id quod est, in quo fundatur secundum esse quo est, et alia quae secundum bene esse sunt in ipso, ut illuminationes, et gratie, et theophanie.
Ad aliud dicendum, quod materiale dicitur dupliciter, scilicet a veritate nar ture que dicitur materia, et a convenientia proprietatis alicujus cum materia, licet veritatem materie non habeat. Primo modo materiale non invenitur extra materiam. Secundo modo multa sunt materialia nihil materiz habentia: sicut in III de Anima dicit Aristoteles, quod | sicut in omni natura aliud est quo est omnia facere, et aliud quo est omnia - fieri: ila et in anima rationali est accipere has differentias: et intellectus possibilis quo est omnia fieri, materialis di-- citur, cum tamen nihil habeat materie. - Et secundum hunc modum id quod estin | spiritualibus distinguibile et proprium et formatum, dicitur materiale: cum tamen A nec materia sit,nec ex materia,sed in quadam proprietate conveniat cum materia.
Ad aliud dicendum, quod omne creatum est hoc et hoc: sed illa sunt quod est et quo est, et non materia-et forma in omnibus, sicut in questione de compositione creature ostensum est. Nec hoc est verum, quod primus binarius rerum, sit forma et materia, sed potius quod est et quo est: et ideo per hoc argumentum nihil probatur.
Ad aliud dicendum, quod secundum supponit primum, ubi primum est causa secundi: sed sic non est in compositione, quia compositio forme et materie non est causa compositionis accidentis et subjecti: sed ipsum subjectum, ut dicit Avicenna, occasio est accidentis. Et hec sunt ejus verba in prima philosophia sua: "Sub ectum est ens in se completum, occasionem dans alteri existendi in ipso." Etideoin multis invenitur compositio accidentis cum subjecto, in quibus nulla est compositio materiz et forme: sicut line inest curvum ct rectum,cum tamen linea non sit composita ex materia et forma.
Ad aliud dicendum, quod tam Au gstinus, quam Plato in Timzo materiam dicunt esse informitatem: eo quod nihil capax est omnis forma, nisi quod nullam formam habet, ut dicit Plato, ibidem, Sed hec materia prima est secundum intellectum accepta, et non prima secundum esse. Dicunt etiam, quod media est inter nullam, et aliquam substantiam: omnis enim aliqua substantia per formam aliqua substantia est, nulla autem substantia est que nihil est: et sic materia media est inter nihil, et aliquam substantiam: quia informitas non omnino nihil est, licet nihil sit eorum que formata sunt. Et hoc modo dicit Augustinus, quod informitas proprie nihil est: quia esse materiale actum habet matricule, vel nutricule, ut dicit Plato: que ex nullo quod ipsa sit, concipit et generatur, sed ex aliquo quod recipit ex altero, sicut semen maris. Unde comparat facturam mundi Plato tribus, scilicet materia quae ex alio concipit sicut matricula, opifici non in se sed in alio generanti, et nato sive filio, hoc est, forme mundi archetypi, quam opifex per stellas et qualitates elementales in materiam tamquam in matriculam mittit. Sed ex hoc non sequitur, quod una sit materia omnium: quia sicut paulo ante dictum est, non est una analogia talis matricule ad cujuslibet forme susceptionem.
Ad id quod objicitur in contrarium, dicendum quod Aristotelis propositio est vera: sed accipit ibi genus secundum esse, et non secundum intentionem logicam: hoc enim modo unum genus est eorum, quorum una est analogia potentiz ad actum: hoc enim modo genus habet potentia differentias specificas, et hoc modo constitutivis differentiis genus determinatur ad species: et sic non potest esse unum genus corruptibilium et incorruptibilium, et corporalium et spiritualium: licet secundum intentionem logicam accipiendi genus, omnia sint in genere substantia.:
Et videtur, quod sit eterna. 1. Dicit enim Plato sic in Timeo: "Et natura que cuncta recipit corpora, illa minime recedit ex conditioné proprid. Recipit enim cuncta, nec ullam ex eisdem trahit formam: et cum velut intra gremium ejus formentur que recipiuntur, ipsa informis manet: estque usus ejus similis molli cedentique materie, in quam imprimuntur varia signacula: moveturque et conformatur omnimode ab introeuntibus ipsam, nec formam nec motum habens ex natura sua." Et dat simile de auro,cui si imprimantur diverse figure, mutatur quidem figura in figuram, semper tamen manet in natura auri a qua nullo modo mutatur.
Inde procedunt sic: In quocumque omnia formantur, et ipsum nonformatur in aliquo, ante omnia formata ponitur esse. Materia est in qua omnia formantur, et ipsa non formatur in aliquo: ergo ante omnia formata et creata est materia: quod autem ante omnia creatum est, est eternum: ergo materia eterna est.
2. Adhuc, Plato,ibidem, "Tria in presenti genera sumenda sunt: unum quod gignitur: aliud in quo gignitur: aliud a quo similitudinem trahit quod nascitur. Idcireo comparare hic ita decet. Quod recipit, matri: unde recipit, patri: naturam istorum mediam, proli. Sed ita intelligendum est, quod cum esse debeat effigies rerum omni formarum varietate distincta, numquam illud ipsum formationis hujus gremium bene erit preparatum, nisi informe sit, et suapte natura omnibus formis quas recepturum est, careat." Et dat simile sic dicens: Ut qui unguenta suaviter redolentia confecturi sunt, humidam materiam quam certo condire odore volunt, ita preparant, ut odorem nullum proprium habeat. Etenim si hec erit alicujus eorum que in se recipit, statim non est omnium receptaculum, sed unius. Et sic vult ostendere, quod materia receptaculum omnium formarum ante omnia est, et penitus informis, nulla forma formata. Sicut ergo opifex et exemplar ad id quod formatur, eterna sunt: ita materiam in qua format opifex, necesse est eternam esse.
3. Adhuc, Ratio Platonis est hec, quod nihil formatum fieri potest, nisi formator prehabeat in quo formet: sed summus opifex et omnis speciei generator, omne quod est creatum format: ergo necesse est, quod praehabeat omnis forme receptaculum, in quo formet, ex quo formata diverse essentie et substantiz sunt ab ipso.
4. Adhuc, Plato, ibidem, "Sitne ignis aliquis seorsum a materia ipse permanens in seipso, et cetera que spe diximus per seipsa manere ? An hec sola sunt que corporis sensu percipimus, et talem im se continent veritatem? nec ullo pacto preter hec ulla uspiam, sed frustra intelligibilem uniuscujusque speciem aliquam petere solemus, nec aliud hee sunt quam verba ?" Quasi dicat: Non. Et supponit, quod species intelligibiles fuerunt ab eterno, ad quas factus est mundus sensibilis, et opificem, et matriculam in qua format opifex sensibili forma omnia que in intelligibilibus formis habuit ab eterno. Et sic videtur, quod sicut opifex et exemplar eterna sunt, ita et materia seterna sit.
5. Adhuc, Omne cujus esse precedit non esse, xternum est, et radicatur in aliqua materia: materia esse precedit non esse. Propatio: Quod presupponitur in omni deductione ad esse, illius esse precedit non esse: sed materia esse presupponitur in omni deductione ad esse: ergo materiz esse precedit non esse. Et sic habetur propositum, quod materia increata est.
6. Adhuc, Omne formatum, id in quo formatur, sibi presupponit, ut annulus aurum: sed omne creatum, formatum est: ergo omne creatum sibi presup-. ponit id in quo formatum est: quod ° autem presupponitur ante omne creatum, creatum esse non potest: et materia presupponitur ante omne esse creatum: ergo materia creata esse non. potest: et quod non est creatum, est: aeternum: ergo materia est eterna.
7. Adhuc, Ars imitatur naturam, sicut natura primum opificem: sed omnis ars in opere artis presupponit materiam, et natura similiter: cum ergo ista exemplata sint ad opus opificis primi, in opere opificis primi presupponitur ma teria: oportet ergo, quod eterna sit.
In contrarium hujus est: 1. Nihil est eternum nisi Deus: materia prima non est Deus, et impossibile est eam esse Deum: quia, sicut dicit Aristoteles, et probat in II Physicorum, efficiens et forma et finis cum materia numquam coincidunt in idem: Deus autem est efficiens et forma et finis: ergo materia numquam potest esse Deus.
2. Adhuc autem, ut ait Augustinus, "Vera incommutabilitas est vera eternitas:" ergo nihil commutabilium potest esse eternum: sed ita nihil est commutabile sicut materia: hac enim,sicut dicit Aristoteles in 1 de Generatione et Corruptione, subjecta est omni mutationi et motui: ergo nullo modo potest esse eterna.
Solutio. Dicendum, quod materia creata est, sicut probant due ultime rationes: et impossibile est eam duratione eternam esse. Unde Augustinus in libro IL Confesstonum ait: "Tu, Domine, fecisti mundum de materia informi, quam fecisti de nulla re penes nullam rem."
Ad primum ergo dicendum, quod per dicta Platonis nihil probatur, nisi hoc solum, quod materia prius natura est ante formatum ex materia vel in materia: sed quod sit prior duratione, non habetur ex verbis Platonis: maxime, quia secundum sanctam Scripturam, et precipue secundum dicta Augustini, simul cum re formata creatur materia. Et est simile in vestigio pedis in pulvere, quod fieri non potest, nisi pulvis ponatur esse cum impressione pedis in pulvere.
Ad aliud eodem modo est dicendum, quod per dicta Platonis nihil probatur nisi hoc solum, quod: materia precedit formata ut fundamentum, et suscipiens: et hoc fieri potest et salvari, si materia in ipso creato et formato producatur esse.
Ad aliud dicendum, quod hee ratio teneret in opifice qui aliquid potenti habet, et aliquo indiget: et ideo est opifex imperfectus. Sed in opifice perfectissimo (cujus nihil est in’potentia et nullo indiget) non tenet: ille enim nihil presupponit, in potestate enim et voluntate habet et informe producere cum formato et informato, sicut in antehabitis de principio primo dictum est. —
Ad aliud dicendum, quod opifex et exemplar sunt eterna: quia exemplar in opifice idem est quod opifex, indistinctum ab essentia opificis: et hoc est ideo, quia in per se agentibus efficiens, forma, et finis in idem coincidunt; sed materia numquam in idem coincidit cum efficiente et forma: propter quod oportet materiam cum diverse essentie sit ab opifice, per creationem deduci in esse. Unde Plato sic dicit: "Cuncta sui similia prout cujusque natura capax poterat esse beatitudinis, effici voluit: quam quidem voluntatem Dei originem rerum certissimam si quis ponat, recte eum putare consentiam." Unde patet, quod Plato materiam in materiato vult esse creatam, et non habere ordinem prioritatis ad alia, nisi nature: sicut est ordo fundamenti ad superedificata.
Ad aliud dicendum, quod materiz esse non praecedit non esse simpliciter, sed potius e converso non esse-medium precedit esse materia duratione: sed esse materia ordine nature, subjecti, et fundamenti, non durationis, precedit esse formatorum: et aliud non probatur per illam rationem.
Ad aliud dicendum eodem modo, quod materia per illam rationem non probatur antecedere omne creatum et formatum, nisi ordine nature: sicut ordine nature pulvis precedit vestigium pedis in pulvere, quamvis secun dum esse et durationem possit esse cum ipso.
Ad ultimum dicendum, quod illa ratio decepit Platonem: quia in veritate videbatur sibi ab eterno esse, et sic esse principium non de principio: sed deceptus est, quia licet ars imitatur naturam in aliquo, tamen in certitudine imitari non potest: certius enim est opus nature, quam artis. Similiter ars et natura cum imperfecta sint, et multum potentie habentia, perfecte imitari non possunt creatorem qui nihil admixtum habet de potentia. Et ideo licet ars et natura presupponant materiam, non tamen oportet quod primus opifex presupponat eam. Nec Plato intendit, quod ex ratione actionis primi opificis oporteat presupponi materiam, sed quod ex ratione operati operis et constituli in esse - perfecto ordine nature, oporteat preexistere materiam.
Et videtur, quod non. 1, Exemplar enim non est nisi forme: materia autem nec forma est, nec a forma habet quod est materia: ergo videtur, quod materia ad exemplar facta non sit.
2. Adhuc, Nihil materiale est in Deo, ut dicit Augustinus. Ergo nihil est in Deo, quod possit esse exemplar malerie, exemplar enim materie materiale est: ergo exemplar materiale non est in Deo: et sic materia non est facta ad exemplar.
In conTRaRIUM est, quod 1. Quidquid Deus fecit, ut dicit Augustinus, ad rationem fecit: Deus materiam fecit: ergo ad rationem fecit: ratio autem est exemplar: ergo mate-. riam fecit ad exemplar: et sic materiz aliquod exemplar est.
2. Adhuc, Omne quod aliquo modo ‘| bonum est, bonitatis sue causam et ! exemplar habet in summo bono: sed; materia aliquo modo bonum est: ergo: bonitatis sue causam et exemplar habet - in summo bono. Quod materia aliquo | modo bonum sit, dicit Augustinus in libro XII Confessionum sic: "Sicut fatemur majus bonum esse quod creatum et formatum est, ita dicimus minus bonum quod creatum informe formabile est, sed tamen bonum." Non est autem bonum, nisi quod est a bono primo, ut in tractatu de bono determinatum est ex verbis Dionysii, Boetii, et Augustini. — Ergo videtur, quod materia bonitatis sue causam habet in summo bono et‘ formam, et sic videtur ad ideam esse facta.
3. Adhuc, Omne creatum antequam crearetur, in potentia fuit cause eflicientis, et ideo est ens possibile, et non ens necesse: materia creata est, quod constat ex prehabitis: ergo est ens’ possibile: ens autem possibile non est in potentia in causa efficiente (que non, est causa per accidens, sed causa per se)’ nisi secundum rationem forme exempla-: ris: ergo materia antequam esset in’ esse materia secundum actum, in poten-' tia cause efficientis fuit secundum ratio-: nem forme et exemplaris..
4. Adhuc, Sicut in prima parte: Summe theologiae, questione, Qualiter omnia creata sunt in Deo’, determinatum est, quod creata antequam fiant, in Deo sunt, sicut artificiata sunt in intellectu artificis: artificiata autem non sunt in mente artificis, nisi per exemplar: et sic cum materia creata sit, oportet quod per exemplar sit in mente divina.
5. Adhuc, Dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus?, quod si causa prima non novit aliquod causatorum a se, sequitur quod causa sit vacua secundum aliquid. Ergo prima causa novit omne suum creatum: sed non noscitur nisi cujus ratio apud noscentem habetur: cum igitur prima materia creatum sit prime cause, et noscatur ab ipsa, oportet quod prima materia per aliquam rationem sit in notitia prime cause.
Solutio. Sicut dicit Anselmus in Monologio, presumptio est dicere, quod aliquod ens sit quod non sit ab ente primo: et quod est ab ente primo, per notitiam est in ente primo, secundum rationem qua se habet ad ens, et simpliciter est ens, et actu ens. Et hoc modo est materiam dupliciter considerare, scilicet secundum quod est hoc ens absolute: et secundum quod est in habitudine ad ens actu, que habitudo abstrahi ab eo non potest, in quantum informe formabile est: sicut in arlificiatis apud artificem ratio est fundamenti: hec enim ratio non est absolute ejus quod est ‘fundamentum, sed est ratio qua se habet ut sustentans et recipiens omne superedificatum.,
Et sic dicendum est de materia prima, que licet informis sit ab omni forma ad genus vel speciem vel inviduum determinata, tamen rationem habet habitudinis et receptaculi et analogie ad omnem formam: et negari non potest, quin hee sit ratio formalis et fundamenti et materie: et hac ratione formali materia artificiatorum est in mente artilicis. Et ideo dicit Aristoteles in II Physicorum, quod architectus non ‘tantum considerat formam et finem, sed etiam materiam, Et dat exemplum de serra, in qua non consideratur tantum finis qui est incisio, nec forma que est figura dentium, et dispositio et incidendum: sed oportet, quod consideretur materia, in qua talis figura dentium et dispositio fieri possit. Propter quod, ut ibidem dicit Philosophus, intendens facere serram, non querit materiam Janam, vel aliud molle quod facile cedit, sed quzerit ferrum in quo figurari possint dentes acuti anguli, facile dividentes et corrodentes id quod dividendum est. Et sub hac ratione ab artifice queritur et consideratur materia.
Et per similem rationem informis materia prima, formabilis in omnem formam, producta est et quesita a primo opifice, et hoc modo fuit in mente divina. Informitas enim, que est evacuatio ab omni forma secundum actum, qua evacuatione formabilis est in omnem actum forme cujuslibet, aliqua forma est, ut dicit Augustinus, et aliqua ratio est qua in entis veritate constituitur: et quantum ad illam habet exemplar in mente divina, et hac ratione producitur ab ipsa sicut a per se agente. Per se enim agens est, ut in IL Physicorum vult Aristoteles quod est agens univocum: et hoc est quod agit in ratione efficientis et forme. Et dat exemplum: sicut Polycletus causa statue est sive idoli per accidens: sed statuarius causa statue est per se formaliter, et similiter Polyeletus statuarius, quia tunc agit secundum eam que in ipso est, formam et artem statue. Et sicut medicus per se est causa sanitatis, et similiter Hippocrates medicus, quia sanitatem agit secundum eam que in ipso est, formam et artem medicine sanitatis. Hippocrates autem est causa per accidens, quia Hippocrates secundum quod Hippocrates non habet in se formam et artem qua agat sanitatem: sed sanitatem agit per aliud quod in nomine efficientis non intelligitur, agit enim per hoc quod est medicus, eo quod medicina forma est et ratio sanitatis. Ita oportet intelligere in Deo, quod nihil agit sive creat, nisi cujus ratio et forma exemplaris est in ipso: aliter enim (ut dicit Augustinus) non ageret secundum rationem.
Ad primum ergo dicendum, quod licet materia secundum id quod est, formam non habeat, et ideo non possit habere exemplar formale: tamen secundum quod se habet ad ens actu, sine forma non est, et sine ratione, ut dictum est. Et hoc modo refertur ad mentem opificis primi, et idealem rationem habet in ipso.
Articulus 2
Utrum erraverit Plato in hoc quod dixit exemplar esse principiumEt videtur, quod non erraverit. 1. In prima enim parte Summe theologie, questione de ideis, inducta est auctoritas Augustini in libro LXXXIUf Questionum dicentis, quod Plato posuit ideas in mente divina, quas qui negat esse, Filium Dei negat esse, precipue sub hoc attributo, quod Filius Dei est Dei sapientia, et Dei verbum, per quod omnia facta sunt: non enim sapiens est artifex, qui in mente apud se non habet rationes operis, et omnium eorum que ad opus exiguntur.
2. Adhuc, Ut dicit Aristoteles in V Ethicorum: Sapiens est in artilicibus,qui ex fine operis rationem reddit de universo opere: sapientissimus autem Deus est, ut sepius probatum est: ergo apud eum ratio est ex fine sumpta de universo Opere: opus autem suum est universum sive mundus, cujus bonum sive finis in ipso est, sicut in duce exercitus: ergo universorum que sunt in mundo et ordinis eorum ad finem, ratio et forma exemplaris est apud ipsum. Hoc ergo ponere nihil habet erroris: et sic Plato non erravit.
3. Adhuc, Boetius in procemio primi Arithmeticorum dicit sic: "Numerorum scientiam hujus mundane molis conditor Deus, primum habuit sue ratiocinationis exemplar, et ad hanc cuncta constituit quecumque fabricante ratione per numeros assignati ordinis invenere concordiam," Ergo numerus est exemplaris forma omnium eorum que per formas distinguentes ponuntur in numerum in ordine ad finem universi, antequam esset in esse nature, et in actu est apud Deum: et hec est Catholica fides, et non error: ergo Plato non erravit hoc ponendo.
4, Adhuc, Boetius in libro II de Consolatione philosophiz: "Quem non externae pepulerunt fingere cause Materia fluitantis opus: verum insita summi Forma boni livore carens: tu cuncta superno Ducisab exemplo, pulchrum pulcherrimus ipse Mundum mente gerens, similique ab imagine [formans, Perfectasque jubens perfectum absolvere par[tes."
Hoc ergo ponere non est error, sed Catholica veritas: talia enim exemplaria ponere increata verissimum est: ergo non est error.
5. Si forte aliquis dicat, quod in hoc erravit Plato, quod exemplaria posuit extra mentem divinam. Contra: Hac sunt verba Piatonis in secunda parte Timzi: "Certe non est dubium ad cujusmodi exemplum adverterit mundani operis fundamenta constituens, utrum ad immutabile perpetuamque obtinens proprietatem, an ad factum atque elaboratum. Nam si est, ut certe est, pulchritudine incomparabili mundus, opifexque et fabricator ejus optimus, perspicuum est, quod juxta sincere atque immutabilis proprietatis exemplum mundi sit instituta molitio. Sin vero (quod nec cogitari quidem aut mente concipi fas est) ad elaboratum, quod cum sit rationis alienum, liquet opificem Deum venerabilis exempli normam in constituendo mundum esse secutum." Ex hoe patet, quod mundus non est constilutus ad elaboratum exemplum, sed ad eternum et incommutabile: hoc autem non est nisi in Deo: ergo ad exemplum quod in Deo est, mundus factus est: et sic non posuit exemplum extra Deum.
6. Adhuc, Plato post pauca ibidem dicit: "Hic, scilicet mundus archetypus, qui scilicet est venerabile exemplum elaborati mundi, cujus imago est hic mundus, factus est, qui generatorum omnium speciosissimus est: et ille actor maximus sive opifex, qui operis sui ratione prudentiaque his que semper eadem existunt accommodatus, imago est, opinor alterius." Ergo iste sensibilis mundus pulcherrimus est propter hoc, quia accommodatus est exemplari archetypi mundi: archetypus autem mundus exemplaria sunt in mente divina, cujus similitudines et imagines quasdam constat esse mundum sensibilem: ergo videtur, quod exemplaria non posuit extra mentem divinam: et sic videtur idem quod prius.
Iv contrarium hujus est, 1. Quod dicit Magister in libro IL Sententiarum, distinct. I, cap. 1: "Plato namque tria initia existimavit, Deum scilicet, exemplar, et materiam: et ipsa increata sine principio, et Deum quasi artificem, non creatorem:" quia scilicet in prejacentem materiam formam non suam, sed alienam inducit.
2. Adhuc, Magister in Histforiis sic dicit: "Plato tria fuisse ab eterno dicit, Deum, ideas, et hylen: et in principio temporum de hyle mundum factum fuisse, et ad ideas formatum."
3. Adhuc, Ibidem, Plato dicit, quod "ad unum vultum opifex non potest facere diversa in forma." Ergo Deus opifex secundum Platonem, ad unam ideam omnia que in mundo sunt, facere non potuit: et ita videtur, quod Plato posuit multitudinem idearum: sub multitudine autem non sunt in mente divina: ergo non sunt in mente divina secundum positionem Platonis: sic autem ponere error est: ergo Plato erravit.
4, Adhuc, Plato, ibidem, "Intelligendum fieri non posse, ut una existat fa cies, que omnes rerum formas vultusque contineat, variaque corporis undique ora demonstret:" ergo secundum Platonem unum non potest esse, quod sit imago et exemplar omnium formarum: oportet ergo, quod hoc ponat sub di versitate: et sic non sunt in mente divina, sed extra: et hoc est error: ergo Plato erravit.
5. Adhuc, Hoe accipitur ex verbis paulo ante inductis, ubi sic dicit Plato: "Est ne ignis aliquis seorsum a materia ipsa permanens in seipso, et cetera que sepe dicimus per seipsa manere ? an hec sola sunt, qu corporis sensu percipimus, et talem in se continent veritatem, nec ullo pacto preter hec ulla sunt uspiam, sed frustra intelligibilem uniuscujusque speciem aliquam ponere solemus, nec aliud hec sunt quam verba ?" Quasi dicat: Tales species necesse est esse.
6. Adhuc, Hoc idem probat per distinctionem intellectus et opinionis. Opinio enim cum sit tremens habitus, necesse est objecti trementis esse. De formis autem in materia existentibus, que continue, ut dicit Plato, tremunt, tamquam in Euripo, hoc est, in ebullitione sint (Euripus enim ebullitio maris est) nihil certum, nihil stabile concipi vel dici potest: unde de his non potest esse nisi opinio, et nihil de his sciri potest, sicut dixit Heraclitus. Essentie autem rerum secundum se accepte per intellectum in principiis essentialibus, uno et eodem modo sunt ubique et semper. Ergo iste separate sunt, et intelligibiles, et vere sunt: ergo forme separate qué sunt principia esse simpliciter, et scientize separate a. materia, vere sunt. Et hec fuit necessitas quare Plato posuit formas separatas.
7. Adhuc, Quare a quibusdam tales forme non ponantur esse, Plato assignat causam, et dicit, quod patiuntur idem quod somniantes: et sunt hec ejus verba: "Denique cum ad id animo intuemur quod sedem prebet his que generantur, putamus necesse esse, ut omne quod est, in aliquo loco sit positum, regionemque obtineat aliquam. Porro quod neque in terra, neque in celo est, minime existere putamus: ob quam depravationem, itemque alias con sanguineas, hoc est, consimiles, nec in reputatione quidem et consideratione vere existentis vereque pervigilis natura mente consistimus, propter hujusmodi somnium." Et intendit dicere, quod ita consuevimus sensibilia mente et animo volvere, quod vere existentia non videmus. Et sic patet, quod Plato posuit ab eterno formas separatas esse, et intelligibiles, et vere existentes.
8. Adhuc, Constat, quod principia rerum prima, quibus sunt et sciuntur, nec facta, nec temporalia esse possunt. Si enim talia essent, oporteret, quod principiorum essent alia principia, et Ulorum alia, et sic iretur in infinitum: omne enim quod fit, vel factum est, a suis principiis in esse constituitur. Et sic patet, quod ibitur in infinitum, si principia facta sunt. Principia ergo constituentia in esse unumquodgue, facta non sunt: et que facta non sunt, ab eterno sunt: ergo principia esse et cognitionis ab zeterno sunt.
9. Adhuc, Plato sic dicit: "Vere quidem opinionis ut quilibet particeps intelligentie est. Intelligentiz vero dii quidem omnes, homines vero pauci admodum participes sunt. Que cum ita se habeant,fateri oportet esse speciem, que semper eadem sit, sine ortu atque interitu, que nec in se accipiat quidquam, sensuque corporis nullo percipiatur, atque hoc est quod ad solam intelligendam pertinet, ejusque intentionis est proprium." Ex hoc expresse patet, quod Plato posuit species esse immutabiles ab eterno in semetipsis locatas, que horum sensibilium — sunt principia. Unde dicit paulo post: | "Porro quod ab hac, scilicet specie, est nativum, sensibile, substentabile, hoc est, quod in aliquo receptaculo materia susti- - neatur, cum immutatione, et interitu recedens, sensibus, et opinione noscendum. Tertium genus locus est, qui interit | quidem numquam, sed omnibus que gignuntur, sedem exhibet, hic sine tan-: gentis sensu tangitur, adulterina quadam, ratione vix opinabilis." Ex his patet,; quod directe et distincte Plato ponit tria principia esse ab eterno, scilicet opificem, materiam sive receptaculum, et formas, que sunt essentialia principia eorum que per generationem oriuntur et occidunt.
10. Si forte aliquis diceret, quod Magistri Sententiarum et Historiarum imponunt hoc Platoni: sed Sancti pre omnibus commendant eum, sicut dicit Chrysostomus in prima homilia super Joannem. Contra est, quod dicit Ambrosius expresse in Hexameron sic: "Plato disertissimus discipulique ejus tria principia constituerunt omnium, scilicet Deum, exemplar, et materiam, et ea esse incorrupta et increata, ac sine initio asseruerunt, Deumque non tamquam creatorem materiz, sed tamquam artificem ad exemplar, hoc est, ad ideam intendentem fecisse mundum: vocaveruntque hylen, que gignendi causas rebus dedisse asseritur omnibus: ipsum quoque mundum incorruptum, nec creatum, aut factum estimarunt." Ex his verbis expresse patet, quod Plato in ponendo principia erravit.
Solutio. Dicendum, quod procul dubio, sicut Sancti dicunt, et Platonis verba ostendunt, Plato erravit circa principia tripliciter.
Primo scilicet, quia tria principia sine principio ab eterno esse dixit, scilicet opificem, exemplar sive formas, et materiam.
Secundo, quia dixit ex exemplaribus, que mundum archetypum vocavit, mundum istum sensibilem sic constitui, quod sementem omnium rerum in exemplaribus sive formis eternis diis secundis attribuit: et sic formas universi extra mentcm Dei positas, per deos ceelestes, hoc est, stellas, et orbes et qualitates elementales, materie invehi, et sic formas eternas sensibiles fieri. Propter quod etiam dixit, ante mundum sensibilem deos deorum esse, qui duodecim in libro de Deo Socratis esse dicuntur, ut
Juno, Pallas, etc., et propter hoc deos deorum appellari, quia isti, incorporei existentes, per numina corporea, coelestia scilicet corpora et elementalia numen divinum habentia, sicut per instrumenta organica, formas exemplarium eternorum, quas essentias et veritates rerum appellat, materia sensibili influunt, ex quibus esse rei constituitur et ratio cognoscendi.
Tertio, gemino errore erravit circa materiam: hanc enim dixit eternam sive increatam, et receptionem materia dixit esse receptionem loci: et sicut est motus ad locum, ita esse motum formarum a datore formarum ad materiam: hoe enim erroneum est: forma enim et essentia, que est veritas rerum, secundum philosophiam et theologiam educitur de materia, et non ab extrinseco aliquo inducitur in ipsam: sed sicut dicit Augustinus de anima humana, quod infundendo creatur, et creando infunditur, talis forma que est essentia et veritas rerum educendo de materia creatur, et creando reducitur. Et hoc non convenit loco et locato: neutrum enim horum educitur de reliquo: aliter enim non esset motus et rmnutatio in rerum generatione: motus enim, ut in II Physicorum probatum est, est actus imperfectus et actus imperfecti. Actus autem imperfectus et perfectus ejusdem forme sunt in essentia, licet secundum esse non sint idem, sicut esse imperfecti quod potentie permixtum est, et esse perfecti cujus potentia per actum completa est: et ideo idem esse non possunt.
Ad primum ergo dicendum, quod ideas. et exemplaria ponere in divina mente, non est error, sed Catholica veritas. Sed hoc modo non posuit Plato, sed potius in semet consistentes, et ipsas esse essen tias et rerum veritates in luminibus intelligentiarum, quas deos vocat, eo quod in Greco ézlpev idem sonat quod intellectus Latine, accommodatas, et easdem, ut dictum est, temporaliter materia invectas.
Ad aliud dicendum, quod si hoc modo Plato posuisset, nihil errasset: sed hoc modo non posuit, sed dixit, quod ex fine operis rationem sumens, formas que sunt rerum essentie et veritates, ab zterno ex se productas fecit, et eas luminibus intelligentiarum accommodavit: ut his in factura mundi et formationibus rerum sensibilium tamquam adminiculantibus exemplaribus uteretur tamquam prototypis, ad que formaret imagines sensibilium: unde illas separatas vocavit formas: eas autem que in materia ad ipsas formate sunt, dixit esse imagines illarum et non formas. Unde, sicut in I prime philosophiz dicit Aristoteles, ista sensibilia ab eternis dixit procedere sicut ex'quodam ethivagio, hoc est, sicut sigillata a sigillo.
Ad aliud dicendum, quod Boetius verum dicit: sed numerus quem attendit ratio divina in constituendo res, non est numerus formarum, sed est numerus proportionis, acceptus penes similitudinem acceptam in solidis secundum arithmeticam medietatem conjungibilibus. In arithmeticis enim duo solida a radice sesqui altere proportionis surgentia, stabili proportione non conjunguntur, nisi per duo media, ut patet in primis solidis, quorum radices sunt duo et tria, que in sesquialtera proportione se habent ad invicem: tria enim continent duo et alteram ejus partem, que proportio Greece dyororea, Latine sesguialtera vocatur. Solidum autem surgens a binario, est bis duo bis, hoc est, octonarius: solidum vero surgens a ternario, est ter tria ter, hoc est, viginti septem. Et hee duobus mediis conjunguntur, scilicet duodecim, et decem et octo: decem et octo enim est ter tria bis: et sic conveniunt cum utriusque radice. Duodecim autem est bis duo ter: et sic etiam hoc convenit cum utriusque radice. Et sic, ut dicit Boetius, cum mundi sensibilis duo extrema solida, ignem scilicet, et terram, jecit fundamenta Deus: duobus mediis cum extremis convenientibus, aqua scilicet et aere conjunxit: propter quod mundus perfectus esse dicitur. Et hoc quidem etiam dixit Plato, et in hoc non erravit, sed in hoc quod formas ab eterno ab ipso opifice ex se productas, extra in semetipsis esse dixit, et uti eis opificem tamquam sigillo, per quod imagines earum materia imprimeret. Unde etiam dixit, quod ab zterno Deus produxit omnes animas pares numero stellarum, quas in creatione cceli stellis inseruit, ut per lumina intelligentiarum stellis presidentium, et per radios stellarum corporales moventes et informantes qualitates elementales, corporibus sensibilibus inveherentur, et sic juberentur nasci, et cibus provideretur eis: et post dissolutionem corporis, ab intelligentiis quas deos vocabat, id feenus quod dii crediderant, et simile illis erat per participationem rationis et intellectus, si in corpore existens justitiam coluisset et pietatem amasset, ‘ad se revocarent: et iterum comparibus stellis attribuerent ad secunde generationis instrumentum: et hoc patet, quod error est.
Ad aliud dicendum, quod in hoc verbo Boetius corrigit errorem Platonis: Plato enim externas causas, que Deum opificem ad creandum impellerent, posuit: et hoc est error, ut dictum est: cum non impulerit eum ad creandum, ut dicit Dionysius, nisi exstasis amoris summi boni, sibi per naturam insiti: nec duxit ab extrinseco exemplo mundum, sed a se, qui est supremum bonum, et per rationem idealem omnium exemplum.
Ad aliud dicendum, quod Plato vocat elaboratum exemplum, quod de materia factum est temporaliter: sincerum autem et venerabile vocat, quod ab eterno a Deo productum, solo intellectu comprehensibile in sue essentie puritate, simplicitate, et veritate consistit: et talia exempla ab elerno ponere, erroneum est.
Ad aliud dicendum, quod Plato bene posuit in hoc, quod rationis divine dixit esse formas separatas et exemplaria que sunt in mente divina: sed in hoc erravit, quod exemplaria illa ab eterno dixit in esse distinctum producta ab opifice, ut postea creando mundum sensibilem, illis uteretur ut sigillis.
ILLA que in contrarium, adducuntur satis ostendunt errorem Platonis. Ratio tamen Platonis fuit, in quam omnes Stoici consenserunt ei: quia omnis rei consideratio triplex est, scilicet in principiis suis primis simplicibus, et sic consideratur in formis que sunt ante rem: et in formis dantibus esse rei, que sunt forme existentes in re: et in formis que sunt intentio rei ab ipsa re abstracta per rationem. Et ideo dixit triplex esse universale, scilicet ante rem, in re, et post rem. De eo quod est ante rem, dicit Porphyrius, quod nullo animali existente, per intellectum adhue accipitur substantia animata sensibilis, que est veritas et essentia animalis, ante animal in lumine intelligentie existens, De universali quod est in re, dicit Avicenna, quod animal est unum sensu tactus determinatum. De universali post rem, dicitur, quod animal est predicabile de homine, de asino, et sic de aliis. Et per hoc patet causa dicti Platonis, et causa ejus erroris.
Articulus 3
Utrum ex dictis Platonis sequatur Deum esse opificem, non creatorem?1. Dicit enim Magister in secundo libro Sententiarum, distinctione prima, cap. 2, quod opifex est, qui de aliquo facit cum motu, ita quod in operando et ipse movetur, et materia circa quam operatur’. Et secundum hoc videtur, quod Plato non posuerit Deum opificem: sicut enim in prehabitis a Platone preinductum est,Plato dixit, quod si quis posuerit Dei voluntatem solam causam esse eorum que facta sunt in mundo sensibili, dicit eum non errare, sed veritatem dicere: sed qui sola voluntate operatur, nihil facit, nec instrumento utitur vel subjecta materia: ille ergo non operatur ut opifex vel artifex: ergo Deus secundum positionem Platonis, opifex esse non dicitur, sed creator.
2, Adhuc, Gregorius Nazianzenus distinguens inter activum et operativum, dicit, quod activum est cujus actus est operativus motus: operativum autem dicitur quod ex seipso movetur. Plato autem posuit, quod Deus nec a seipso nec ab alio movetur, sed omnimode immobilis est. Omnis enim motus, ut dice bat Plato, est aliter se habentis. Quod nec Deo competit secundum Platonem, nec materia secundum esse materiale, sed soli competit Euripo, qui est ebullitio formarum ingredientium in materiam a formis separatis sicut a sigillis, et egredientium ex ipsa per materi transmutationem ex transmutatis in ipsa, ipsa tamen semper immobiliter permanente in esse materiali. Et ex his non sequitur, quod Deus est opifex, sed creator: non ergo Plato posuit Deum esse opificem, sed creatorem.
In contrarium hbujus est quod dicit Aristoteles in VI Ethicorum, quod ars est factivum principium cum ratione. Et ibidem dicit, quod facere est super prejacentem materiam operari: quod non potest fieri sine motu et transmutatione. Plato autem posuit prejacentem ab eterno materiam, sicut habitum est, et posuit exémplar artis ab eterno in seipso consistere, et Deum dictu, jussu, et verbo facere quod facit, et uti diis deorum et stellis et qualitatibus elementalibus in productione imaginum sensibilis mundi in materiam. Has enim formas que sunt in materia, imagines esse dixit formarum separatarum, sicut paulo ante ex verbis suis demonstratum est: et hoc est non ex nihilo aliquid facere, sed ex aliquo, et per aliquid sicut ad formam, et aliguo cooperante sicut instrumento. Posuit ergo Deum non esse creatorem, sed opificem et artificem mundi.
Quop concepENDuUM est sicut, dicit Magister in Sententiis ex verbis Ambrosii in Hexameron sumptis.
Ad primum ergo respondendum, quod Plato dixit voluntatem Dei causam esse mundi sensibilis ut primam, et non ut proximam: unde sub illa causas proxi‘mas posuit, que dicta sunt, materialem ‘scilicet, exemplarem, et instrumentalem motas a divina voluntate, jussu, dictu, et verbo, sicut dictum est, Et ex hoc sequitur ipsum esse opificem mundi sensibilis, et non creatorem.
Membrum 2
De erroribus Aristotelis.Consequenter querendum est de hoc quod dicit Magister in libro IT Sententiarum, Distinct. I, cap. 2: "Aristoteles vero duo principia esse dixit, scilicet materiam, et speciem, et tertium operatorium dictum: mundum quoque semper esse, fore, et fuisse." Que ite rum verba Ambrosii sunt in Hexameron. Dicit enim sic Ambrosius: "Alios quoque, ut Aristotelem cum suis discipulis, miror tantam opinionem assumpsisse, ut duo principia ponerent, materiam scilicet, et speciem, et tertium cum his, quod operatorium dicitur, cui suppeteret competenter efticere quod ad oriendum putasset."
Secundum, Si materia secundum ra- tionem qua posuit eam Aristoteles potest esse principium non de principio ?
Articulus 1
Utrum forma possit esse principium non de principio ?Et videtur, quod sic: 1. Omne enim quod est, aut est principium, aut de principio: constat autem, quod forma est: aut ergo est principium, aut de principio: sed non est de principio, quod probabo: ergo est principium, Et est syllogismus hypotheticus fundatus super disjuncta. Propatio medie. Forma actus est: sicut aulem dicit Aristoteles in IX prime philoscphie, actus simpliciter precedit potentiam, substanlia, ratione, et tempore: sed id quod est de principio, ut idem dicit in quinto prime philosophiz, prius est in potentia quam in actu: ergo forma cum sit simpliciter actus, non potest esse de principio: et sic sequitur, quod sit non de principio principium: et hoc est propositum, quia quidquid non de principio est, principium est.
2. Adhuc, Ratio Platonis est: quia efficiens formam dat causato: et constat, quod non dat formam nisi ad imaginem forme quam habet apud se, aliter enim non esset efficiens per se: sicut statuarius formam dat statue ad imaginem ejus quam habet apud se: propter quod Aristoteles dicit in VII prime philosophie, quod in talibus domus est ex domo, sanitas ex sanitate, ‘plaga ex plaga. Et idem procedit Plato dividendo sic, quod aut forma quam dat efficiens, procedit ab exemplari elaborato, aut ex sincero et seniper und modo existénte. Si ab elaborato: cum illud imperfectum sit, et multipliciter privationi et potentie permixtum necesse est quod imperfectum faciat opus; efficiens ergo perfectum faciens opus et per se, sicut natura facit, cum ex homine producit hominem, et equum ex equo, et fabam ex faba, et sic de aliis, et numquam deficiat in necessariis, nec abundet in superfluis, nisi per occasionem materie vel alterantis materiam per accidens: sicut dicit Ptolomeus in his que recipiunt impressionem a figura posiliunis stellarum infaustarum: sequitur necessario, quod talis efficiens omnem formam quam producit, producit ad exemplar sincerum et uno modo se habens: exemplar autem prima forma est: ergo prima fornia sincera existentia est etuno modo se habens: tale autem est principium, et non principiatum: igitur forma in eo quod forma, principium est, et non principiatum. Non igitur erravit Aristoteles ponendo forma principium non de principio.
3. Adhuc est alia ratio Platonis, quod intellectus et opinio differunt: opinio enim cum sit tremens habitus et acceptio, objecti erit trementis: intellectus vero cum sit divinus et verorum necessariorumque semper, oportet quod sit veri semper et necessarii et uno modo se habentis: est autem omnis” scientia, ut Aristoteles in principio Posteriorum dicit, ex preexistenti cognitione principiorum: igitue omnis scientia cum sit ex forma, eo quod per materiam nihil scitur, erit ex formis intellectualibus semper existentibus, et uno modo se habentibus: tales autem non sunt forme que sunt in materia: igitur ex formis que sunt in materia et rationibus earum, nulla potest esse certa scientia.
4, Si quis dicat Platoni, quod licet forma que est in materia, sit stans et necessaria: amen ratio forme stans est, et necessaria. Objicit Plato in contrarium dicens, quod ratio non est probabilis vel necessaria, nisi relata ad id quo est. Dicit enim Aristoteles in V prime philosophiae, quod "veritas est adequatio rerum et intellectuum." Unde si res de qua est ratio, certa et stans esse non potest, nec ratio secundum quod est in anima potest esse stans et necessaria: et si non est stans et necessaria, principium scientiz non est ex tali: ergo ratione nulla causatur scientia. Est autem scientia neces‘sariorum: dicit enim Aristoteles in principio primi Posteriorum, quod scire opinamur unumquodque, cum causam cognoscimus, et quoniam illius est causa, et quod impossibile est aliter se habere. Ratio ergo sive definitio, que medium demonstrationis est, non potest esse de tali forma que quiescit in materia, sed oportet quod sit de forma que ut principium est formans hanc formam, et est ante eam. Si quis igitur formam ponat principum, nihil videtur peccare.
Solutio. Dicendum, quod circa hanc questionem ab antiquo quatuor modis ° diversificati sunt Philosophi, sicut dicit Commentator super XI prime philosophie.
Quidam enim posuerunt latentiam, sicut Anaxagoras, et sui sequaces: et dixerunt omnia in omnibus esse infinite, sicut infinitus sanguis in aqua, et infinitum vinum in vile et in humore vitis, et infinitum oleum in oliva et in humore olive, et infinitos homines in homine et in humore hominis, et semen hominis esse homines parvos, non distinctos per membra, sicut etiam in libro XI Animalium determinatum est: et similiter dicebant de omnibus aliis tam homogeniis, quam heterogeniis, nisi quod homogenia dicebant ibi esse distincta in actu, sed latere: heterogenia vero non dicebant esse nisi reducta in homogenia. Hi dicebant generationem non esse mutationem de non essein esse, sed segregrationem distincti et manifesti de latenti et occulto. Hanc opinionem reprobat Aristoteles, dicens, quod quidquid est in finito, finitum est et dimensione et numero: materia autem ex quo fit generatio, finita est: ergo quod est in ea, finitum est utraque finitate: omne autem finilum ab omni finito segregabile est, ita quod nihil plus sui est in ipso: contingit ergo,quod illud quod latet in materia, totum educatur de ipsa, ita quod nihil sui remanet in ipsa, et per consequens nihil segregrabile erit ab ipsa: necesse est ergo, quod tune stet generatio: quod est inconveniens, et contra philosophiam: omnium enim Philosophorum positio est, quod necesse est generationem inquietam et infinitam esse.
Alii dixerunt, sicut Democritus et Leucippus, et eorum sequaces, quod principium omnium atomi sunt, in vacuo ab eterno discurrentes, et formas esse omnium non nisi figuras, et actus formarum sive ad vitam, sive ad ceteros actus, non esse nisi motus figuras atomorum consequentes: rotunditatem enim atomorum consequitur mobilitas. Hos dixerunt operari ad vitam et ad actus vite. Latitudinem atomorum sive quadraturam, dixerunt operari ad quietem, et ad ea que non viva sunt, ut terra, et hujusmodi. Acutum angulum in atomis, dixerunt operari ad penetrationem velocem et ascensionem: sicut est motus ignis et spiritus et luminis in mundo. Hebetem angulum sive expassum, dixerunt operari ad diffusionem super alia corpora: sicut est operatio aque, et aeris, et aliorum humidorum. Figuras autem corporum et partium corporum esse diversas, secundum quod ex diversis rotundis, vel quadratis, vel rectis constituuntur. Hoc destruxit Aristoteles dupliciter. Uno modo: quia omne atomum indivisibile est: cum copov in Greco idem sit quod indivisibile in Latino: componitur enim ab quod est privativum, et uvw, quod est divido: omne autem figuratum est divisibile, cum figura nihil aliud est, nisi. superficies plana una vel pluribus lineis terminata, et nihil divisibile ex indivisibilibus possit componi. Secundus modus: est, quod si etiam ita esse diceretur, ni-. hil horum esset, nisi consequens esse substantiale uniuscujusque rei: sicut figura capre consequitur esse capre, ut dicit Aristoteles, et figura leonis esse leonis, et figura hominis esse hominis, tam in toto, quam in partibus: propter quod alia est figura manus, alia capitis, alia pedis. Et ponit rationem, quod figure organorum sunt secundum exigentias potentiarum operantium in eis operationes proprias, sicut est in potentiis artium: potentia enim textilis artis, alias querit figuras in organis, quam potentia tibicinis: et alias similiter tectonica potentia. Propter quod Aristoteles contra Pythagoram dicit, quod qui dicit animam unius animalis ingredi in corpus alterius animalis, idem est ac si dicat, tectonica instrumenta tibicines indui: non enim tibicinat tibicen induens dolabrum et securim, que sunt instrumenta tectonici: et sic non operabitur anima humana, induens figuras membrorum capre vel leonis. Propter quod etiam dicit Commentator super secundum de Anima, quod omnis diversitas que est in membris corporis, est propter diversitatem virium anime sive potentiarum, que in aliis membris aliarum figurarum et complexionum operationes suas exsequi non possent. Ex omnibus his arguit Aristoteles quod cum ista sint consequentia esse, de accidentalibus sunt: nullum autem accidentale dat esse substantiale: forma vero dat esse substantiale: ergo de nullo istorum potest esse forma substantialis.
Post dictas opiniones de formis, que Epicureorum fuerunt, supervenit Socratis et Platonis opinio, dicentium omnes formas esse a datore formarum efficienter, formaliter autem a formis per se existentibus, quarum sementem dator formarum facit, et diis deorum tradit, sicut in questione de erroribus Platonis dictum est '. Et dicit, quod par sive zquum est eos exsequi dupliciter, scili cet quod simile sibi noverint in justitie cultura et pietatis amore et intellectu divino, sicut est anima rationalis divinorum hominum, quod hoc merito justitia et pietatis et intellectus ut immortale et bene meritum ad se revocent: quod vero immortale est non bene meritum, transcorporent ad corpora animalium similia affectibus eorum, donec tandem bene meritum cultu justitie et pietatis et intellectus sedes mereatur ethereas. Hanc opinionem defendit Socrates in Phedone, ubi dicit, quod anime infernales ab undis Cocyti, Lethes, et Stygis sepe revecte ad superos, a diis petunt reincorporari, promittentes emendam ut sedes ethereas mereantur. Alia pars sementis que cedit ad formas corporum corruptibilium et animalium corruptibilium, in infimis remanet generata et corrupta, et sicut in Euripo multis mutationibus subjecta. Hance opinionem dextruxit Aristoteles et sequaces ejus per hanc rationem, quod nihil extrinsecum ab aliquo per naturam et originem potest intelligi dare esse substantiale, nec potest esse causa ipsius secundum substantiam: cujus ratio est, quia natura est principium intrinsecum ei in quo est per se et non secundum accidens, sicut scribitur in principio I Physicorum: forma autem vel sola vel principaliter principium est omnis ejus in quo est: ab extrinseco ergo esse non potest hoc modo quo dixit Plato, scilicet quod extrinsecus primo separata sit, et postea ingrediatur.
Post ista Anaxagore venit tractatus, qui dixit, quod omnium materia erat confusum quid et chaos ex omnium for-. mis indistinctis et non continuatis ad propria subjecta, ita quod capita sive principia germanorum sive connaturalium erant ibi sine cervice, hoc est, sine continuante. Et tunc dividebatur secta illa in duas partes: ipse enim Anaxagoras dicebat, quod intellectus agens, qui solus immixtus, purus, et nulli nihil ha bet commune, lumine suo superveniens mixto, mixtum illud distinxit in formas speciales, alicui dans formam similem sibi, ut intelligentiz, et anime rationali: alicui dans formam depressiorem in materia, secundum quod plus vel minus participat de lumine intellectus ayentis. Empedocles autem et Melissus et collega eorum Parmenides dicebant, quod distinguens oportuit esse in materia: supponebant enim, quod omne distinguens in aliquo, in ipso est si naturale est: et ideo dicebant, quod lis et amicitia distinguebant formas in mixto, separando et congregando: amicitiam enim dicebant congruentiam cognatorum ad unum et idem constiluendum naturaliter convenientium: litem autem disconvenientiam oppositorum repugnantium ad unum et idem constituendum. Et quamvis hec opinio valde vicina sit opinioni Sanctorum quantum ad primam partem quam defendit Anaxagoras, tamen ab Aristotele improbata est per hunc modum: quia intellectus ex quo ponitur esse immixtus, purus, separatus, nulli nihil habens commune, non potest esse essentiale principium rei alicui: sed quidquid est ex ipso, adveniens est rei et accidens, sicut apparet in forma artis, et sicut est videre in splendoribus intelligentiarum illustrantium super animas nosiras, ut dicunt Philosophi, Avicenna scilicet, et Algazel, et alii quidam sequaces eorum. Forma autem principium intrinsecum est per se, et non secundum accidens causa esse rei in quo est: forma igitur in tali principio secundum quod extrinsecum est, esse non potest: hoc enim nec intellectus admitlit, nec sustinet natura, sicut patet per antedicta,
Omnia hee superveniens correxit Aristoteles, dicens formam esse in materia in potentia formali et effectiva: quamvis enim materia secundum quod materia est, nullo modo potest esse causa forma, sicut nec e converso forma potest esse causa materia secundum esse et substantiam: tamen in materia sunt quaedam principia formalia et effectiva, que faciunt materiam esse hujus materiam vel illius secundum analogiam quam habet ad hanc formam vel illam. Et hee principia secundum eum colliguntur ex tribus, scilicet ex calore vel virtute ccelesti, in quibus est virtus motoris primi, et motoris secundi, et tertii et sic dein ceps: que virtus immittitur materi per respectum luminis celestis ad materiam, et virtute cujus principia que sunt in materia, movent et mutant materiam ad hance speciem vel illam. Colligitur etiam ex virtutibus elementalibus, sicut calore ignis digerente et purificante materiam, spirituali humido aeris spirante in materia et undique deferente virtutem, corporali humido aque continuante partes materi, et terrestri siccitate continente in figura et consistentia partes materie. Colligitur etiam ex formativa que est ex generante in semine ex quo fit generatio. Et est in his complexus sicut in fato: formativa enim movet virtute et informatione quasi instrumenta liter virtutibus elementalibus. Virtutes elementales instrumentaliter se habent ad virtutes coelestes. Et in his omnibus principatur causa prima secundum providentiam qua singula producit ad esse, alia ratione producens asinum, et alia equum, ut dicit Augustinus: preter hoc solum, quod animam rationalem sive intellectualem secundum seipsum producit prima causa Deus ad imaginem et similitudinem suam, non ad imaginem vel similitudinem virtutum ccelestium, vel elementalium, vel virtutum formativarum generantium. Et hoc est quod dicit Aristoteles in libro de Causis, quod primum est dives in se, et dives in om-. nibus aliis: et quod -primum regit res omnes, preterquam quod permisceatur cum eis. Propter quod dicit Aristoteles in XI prime philosophiz, quod omnis generatio est ex convenienti. Et hoe multipliciter ibidem probatur in commento, tam in generatis univoce, sive per se, quam in generatis aquivoce, sic-. ut ex putrefactione, et monstris que per occasionem fiunt. In omnibus enim hee principia influxa sunt in materiam generabilium, ex quibus ipsa materia fit conveniens ad hance formam vel illam: et pet que ipsa forma producitur in esse. Et si quis subtiliter hoc inspiciat, prima causa in his principatum tenens, ex providentia sua et largitate bonitatis ejus, in omnibus dat esse forme per creationem, quia creatio est proprius actus ejus. In aliis autem secundis, et deinceps principiis, que sine ipsa nihil possunt, operatur ad forme determinationem et distinctionem, preter hoc quod animam intellectualem seipsa producit operatione propria. Et hoc est quod dicit Aristoteles in libro XVI de Animatibus, quod solus intellectus est ingrediens ab extrinseco: extrinsecum vocans primum principium materia nullo modo commixtum: et ex hoc habet intellectus, quod nullius corporis est actus, et quod subjectum est veritatis eterne secundum Platonem: et anima intellectualis ex hoc habet radicem immortalitatis, ut dicit’ Alpharabius in libro de Intellectu et intelligibili. Et hance fateor esse meam opinionem: quia et philosophie congruit, et Catholice fidei et Sanctorum dictis in nullo contradicit: sic enim Deus operatur omnia in nobis, ut dicit Apostolus, ad Philip. nu, 13.
Ad primum ergo dicendum, quod forma non est principium non de principio, nisi particulariter, et quorumdam, et secundum esse formale tantum. Et secundum dictum Aristotelis, nihil probatur: non enim intendit Aristoteles, nisi quod actus est ante potentiam definitione, substantia, et tempore: sicut efficiens primum, quod simplex actus est et purus, est ante omnia que fiunt ab ipso.
Ad aliud dicendum, quod hoc procedit optime et de necessitate: sed non probat, nisi quod omnium forme exemplariter ab eterno sunt in mente di vina: et hoc verissimum est. Et ex hoc non sequitur, quod hec forma huic rei dans esse, sit principium non de principio, imo potius quod creata sit ad hoc, quod hujus esse sit principium.
Ad aliud dicendum, quod intellectus et scientia sunt de formis secundum rationem et intellectum existentibus: et sic procedit ratio Platonis. Nec est verum, quod ea que secundum rationem et intellectum stantia et necessaria sunt, secundum esse stantia et necessaria sint: sic enim “causata sunt, et sunt in his quorum sunt. Nos autem querimus hic de forma secundum quod est principium esse hujus rei vel illius causate et create: et hoc est de principio. Et in argumento est fallacia secundum quid ad simpliciter: sicut hic intellectus est stan tis et necessarii secundum rationem: ergo est stantis et necessarii simpliciter.
Ad aliud dicendum eodem modo, quod ratio que medium demonstrationis est, sive definitio, non est stans et necessaria, nisi relata ad principia intellectualia ipsius, et sic est ubique et semper: relata autem ad esse quod habet in materia, non facit nisi trementem habitum et opinionem, que per inquisitionem est de uno in alterum: quas acceptiones Dionysius vocat discursas disciplinas. Propter quod Ptolemeus in principio Almagesti dicit, quod de naturalibus qua, ut dicit Aristoteles, in ratione sui concipiunt materiam, non potest esse scientia, nisi multis opinionibus permixta. Sed ex hoc non sequitur, si forma est stans in se ad principia universalia et intellectualia relata, quod sit principium stans et semper existens, secundum quod est principium esse hujus: sed peccat argumentatio secundum quid ad simpliciter, ut dictum est.
Articulus 2
Utrum materia secundum rationem qua posuit eam Aristoteles, possit esse principium non de principio ?MEMBRI SECUNDI ARTICULUS II. Utrum materia secundum rationem qua posuit eam Aristoteles, possit esse principium non de principio ?
Secundo queritur, Utrum materia secundum rationem qua posuit eam Aristoteles, possit esse principium non de principio ?
Et videtur, quod sic: 1. Sic enim arguit in fine primi Physicorum: Quidquid subjicitur in omni generatione, ante omnem est generationem: materia subjicitur in omni generatione naturali: ergo est ante omnem generationem naturalem: sed generari est mutari ad esse, ut dicit Aristoteles: ergo materia est ante omne mutari ad esse: quod autem est ante omne mutari ad esse, principium est non de principio: materia igitur erit principium non de principio.
2. Adhuc, Boetius in Topicis: Generatio est ingressus in esse: quod igitur est ante omnem generationem, est ante omnem ingressum in esse: sed, ut jam probatum est, materia est ante omnem generationem supposita et ordine nature, et ordine cause: ergo et ordine nature et ordine cause est ante omnem ingressum in esse: ergo materia principium et causa est omnis esse, nec causatum vel principiatum est ab aliquo materia: igitur est principium non de principio.
3. Adhuc, Aristoteles probat materiam esse incorruptibilem in fine primi Physicorum sic: Id in quod corrumpitur omne quod corrumpitur, manet post omnem corruptionem: materia est in quam corrumpitur, omne quod corrumpitur: ergo materia manet post omnem corruptionem. Ex his concludit, quod materia est ingenerabilis et incorruptibilis.
Ex hoc ulterius arguitur sic: Quid-. quid est ingenerabile et incorruptibile,: nec est in potentia ad esse, nec est in potentia ad non esse, et per consequens nihil habet potenti, omnis enim poten-. tia vel est ad esse, vel est ad non esse: omne autem quod nihil habet potentie, principium est non de principio: materia secundum quod materia nihil habet potentie: ergo materia in eo quod materia principium est non de principio.
4, Adhuc Aristoteles in fine primi Physicorum dicit, quod materia se habet ut parens in totam naturam: parens au- tem habet rationem principii ad ea quorum est parens: ergo materia rationem principii habet in totam naturam: sed quod rationem principii habet in totam naturam, non potest esse principiatum in natura: ergo materia principium est in totam naturam, et non de principio.
In contrarium est, quod i. Materia etiam secundum Aristotelem, supponitur in omni generatione et mutatione naturali: queratur ergo, unde veniat ? Aut enim ex se est: quod esse non potest, quia nihil suiipsius principium est in esse: ergo relinquitur, quod sit ab alio.
2. Adhuc, Si materia esset principium sui in esse: cum constet etiam primum. principium efficiens esse, quod, sicut dicit Avicenna in prima philosophia sua, facit debere esse in omnibus que sunt, | oporteret plura esse principia universi esse: quod nec intellectus capit, nec natura admittit, sicut in prehabitis in tra-- ctatu de principio universi esse probatum est ‘. Oportet ergo, quod materia et materia esse in esse processerunt a primo. principio creante.
3. Adhuc, Materia in eo quod materia nullius esse potest esse principium, nisi elementale, in quo principietur esse uniuscujusque quod est, ab eo quod est vere omnis esse principium. Contra intellectum igitur est et contra rationem primi principii, quod materia alicujus esse ponatur principium non de principio: nec hoc umquam aliquid Philosophus dixit, qui sciret quid diceret. Unde et Plato qui dixit voluntatem Dei, mundi et universi esse principium esse, dixit quod primo preparavit materiam tamquam receptaculum et matriculam, in qua omnium esse fundaretur.
4, Adhuc, Si plura principia essent universi esse, efficiens scilicet, et materia; tunc bonum universitatis quod convertitur cum esse, non esset in uno sicut in duce exercitus: quod est contra Aristotelem et in VII prime philosophiz,et in XI ejusdem.Hoc etiam esset contra probataa Pythagora in IT Arithmetice, ubi probatur, quod omnis multitudo redit ad unum, et ab uno procedit. Hoc etiam esset contra Dionysium in libro de Divinis nominibus, cap. de uno et mulio, ubiprobat, quod "que multa sunt processibus, sunt unum principio."
Solvtio. Dicendum sicut probant ultime rationes, quod nec. intellectus admittit, nec natura, quod materia sit principium non de principio: sed principium elementale est eorum, quorum est principium, hoc est, generatorum et corruptorum; et est principium ut subjectum, et non ut causa esse alicujus: propter quod dicit Aristoteles in primo de Generatione et Corruptione, quod materia primum et per se subjectum est generationis et corruptionis. Et ratio potissima probans hoc est hee: quia quidquid appetens est aliquid extra se tamquam divinum et optimum quod in ipso sit principium esse divini et optimi, hoc illud non habet intra se, nec potest esse principium illius: materia est appetens divinum et optimum quod extra se est, quod insit in ipsa habitum principium esse divini et optimi: materia igitur nullius esse potest esse principium. Propter quod Aristoteles in fine primi Physicorum dicit, quod materia appetit formam sicut divinum et optimum, sicut turpe bonum, et sicut feemina masculum: preter hoc, quod non secundum se est turpe, sed per accidens, secundum quod subjacet privationi ::
quod non convenit ei secundum se, sed secundum analogiam quam habet ad formam, ad quam mutatur, et non habet eam: omnis enim motus propter indigentiam est. Nec secundum se est foemina, sed per accidens, scilicet secundum analogiam, qua formabilis est ad esse per formam: sicut in generatione gutta femine (ut dicunt Aristoteles et Avicenna) postquam ingreditur in eam gutta maris, sicut spiritus in corpus, digeritur, purificatur, distinguitur, et formatur in partum. Propter quod etiam mari et feemine assimilatur, non per esse suum quo materia est, quia ab illo non mutatur, sicut in prehabitis rationibus Platonis probatum est, sed per analogiam ad formam, qua formabilis est ad esse hujus vel illius in genere, specie, vel indivi duo.
Ad primum ergo dicendum, quod Aristoteles non ponit principia nature nisi proxima: et ideo ratio illa non probat, nisi quod sit ante omne esse acceptum per generationem: et hoc verum est. Sed in prehabitis ostensum est, quod actus principii universi esse creatio est: et ideo non est remotum, quin per illum actum acceperit esse, et sic de principio est.
Ad aliud dicendum, quod cum dicit Boetius, quod generatio ingressus est in” esse, intelligit ingressum qui est mutatio naturalis ad esse: in prehabitis autem in tractatu de creatione ostensum est, quod creatio non est mutatio naturalis, sed ut dicunt Damascenus, et Magister in libro II Sententiarum, distinct. I, est opus voluntatis divine, ut nunc aliquid sit, quod antea numquam fuit: et hoc modo materia exivit in esse, et principium habuit.
Ad aliud dicendum, quod per hoc nihil probatur, nisi quod materia est ingenerabilis et incorruptibilis mutatione nature, et quod non habet potentiam ad esse materiale mutatione nature: sed non removetur per hoc, quin sit in potentia ad efficiens primum, et quin secundum potentiam efficientis primi, mutabilis sit ad esse per creationem, eo modo quo creatio elargato nomine potest dici mutatio.
Ad ultimum dicendum, quod parens non est principium nisi ut femina, et quod est principium ut feemina, semper est principiatum ab alio, sicut paulo ante dictum est. Unde per hoc non probatur, nisi quod materia est principium materiale in rebus naturalibus, formabile in omni esse rerum naturalium: ab alio tamen principiatum, et ad esse deductum.
Articulus 3
Quid sit illud quod vocat Aristoteles operatorium ?De hoc enim dicit Ambrosius in Hezameron, quod Aristoteles dicit esse operatorium, quod ex materia et forma facit, quod ad oriendum esse putasset. Et secundum hoc operatorium videtur, quod primum format res in genera, species, et individua, sine sui motu et passione. Et in hoc Gregorius Nysgenus videtur distinguere opus ab actu, quod opus sive operatio sit uniuscujusque naturalis et substantialis actus sive motus, secundum quod in movente est motus, et non in eo quod movetur: actus autem est uniuscujusque a sua forma procedens actio non sine passione et motu, secundum quam in id quod subjicitur, agere dicitur.
Quezratur ergo secundum hoc, Quid sit operatorium primum, quod formam dat omnibus que ad orienda sive generanda esse preordinavit ?
Et videtur Avicenna in VII de Naturalibus dicere, quod hoc est intelligentia; dicit enim, quod intelligentia dat omnes formas. Et ratio sua est ab hoc, quod uuiuscujusque rei lumen quod intelligibilis efflicitur, forma sua est: lumen autem intelligibile omne, necesse est, quod ab intelligentia sit: propter quod sicut lux corporalis se habet ad colores, ita quod non sint visibiles nisi in actu lucis: ita se habet intelligentia ad formas, ita quod non sunt intelligibiles secundum actum, nisi secundum quod sunt in lumine agentis intellectus. Propter quod Aristoteles in III de Anima dicit, quod intellectus agens est sicut sol illustrans super intelligibilia. Dicit etiam in primo Ethicorum, quod sicut oculus in corpore, ita intellectus in anima. Propter quod dicit Avicenna, quod intelligentia dat omnes formas: sed recipiuntur secundum dispositionem materi# in qua sunt: generaliter enim verum est quod dicit Aristoteles in Il de Anima, quod actus activorum sunt in patientibus et dispositis, secundum potentiam patientium, et non secundum potentiam agentium. Et dat simile Avicenna, quod sicut ignis ex se generans ignem in lignis, primo in’ materia impura fumigosa non statim generat sibi similem formam, sed aliquam sub ipsa impuriorem, ut fumum,. et postea in materia depurata et sibi plene convenienti, generat sibi similem in splendore et lumine: ita intelligentia in materia multum recedente ab equalitate ceeli, formam generat oppressam a materia, sicut sunt forme coagulationis, liquationis, elixationis, et alia quas de-- terminat Aristoteles in IV Meteororum,,
In materia vero non ita recedente ab eequalitate cceli, generat formam minus oppressam, ut est forma vite in vegetabilibus. In alia vero minus recedente ab equalitate ceeli, generat adhuc minus oppressam, ut formam sensus. Et si om- nino accedat ad equalitatem celi in complexione et compositione, generat formam sibi similem, ut animam rationalem et intellectualem. Intelligentiam vero dicit esse ceeli formam et motorem.
Et hee de operatorio sententia Avicenns est in VII de Naturalibus, et similis est positioni Democriti, in cujus physica hoc positum expresse invenitur.
Contra hoc tamen objicitur: quia 1. Operatorium proprie est, quod ex se operatur ;: ex se autem non operatur nisi primum principium: intelligentia non est primum principium, sed procedens a primo principio, secundum quod in libro de Causis determinatum est: ergo intelligentia non est operatorium proprie.
2. Adhuc, Hoc videtur esse contra Platonem, qui Deum inducit loquentem ad deos sive ad intelligentias sic: "Horum sementem ego faciam, vobisque tradam." Et constat, quod sementis intelligitur forme, operatorium autem formarum proprie Deus est: non ergo convenit intelligentiz esse operatorium.
3.. Adhuc, Operatorium proprie est, quod primum et per se et in se et in omnibus operatur, illi enim soli operatio gratia suiipsius attribuitur: hoc autem non est nisi Deus, et non intelligentia: videtur ergo, quod solus Deus operatorium sit.
4, Adhuc, Operatorium esse est per se, et non secundum accidens, nec per aliud quod facit debere esse in omnibus que sunt: hoc autem est solum primum principium, ut sepius habitum est: ergo solum primum principium proprie et per se est operatorium.
alio operatorio: intelligentia ad sui esse indiget alio operatorio, producitur enim in esse a prima causa: ergo non potest universaliter et per se esse operatorium esse.
6. Adhuc, Error est contra Catholicam fidem, quod intelligentia hoc modo det animam rationalem, et quod sic educatur de materia, quod ubi invenit materiam propinquissime accedentem ad equalitatem ceeli, in illam inducat animam rationalem: dicitur enim in Psalmo xxxn, 13: Qui finxit sigillatim corda eorum: qui intellgit omnia opera eorum. Kt constat, quod secundum expositionem Augustini per corda intelliguntur anime.
Patet ergo, quod non sicest tenendum, quod intelligentia dat omnes formas, et maxime animas rationales.
Et noc concedendum est. Unde dictum Avicenne non potest esse verum, nisi uno modo, quod intelligentia dicatur esse Deus intelligens, per intellectum idealem unicuique propriam formam attribuens: et hoc modo etiam per intelligentiam creat animam rationalem: quia per intelligentiam que in ipso est,et que ipse est,et ad conformitatem et ad imaginem illius creat eam. Et'sic etiam in libro de Causis dicitur, quod per intelligentiam prima causa creat animam, et posuit eam ut stramentum ipsius, et quod intelligentia illuminationes et splendores imprimit in animam, sicut anima vitam, et motum, et sensum imprimit in naturam corporis. Et hac ratione dictum est, quod inter mentem hominis et Deum nihil est medium, neque Angelus, neque intelligentia (quam ponunt Philosophi) cujuscumque ordinis immediatior est quam mens hominis. Ex ordine tamen quo nobilitate nature et simplicitate, et Angeli secundum Theologos, et intelligentie secundum Philosophos,superiores sunt hominibus: et Angeli et intelligentia habent immittere- splenderes in animas. Quia sicut dicit Dionysius: in- Calesti Hierarchia, - "divinitatis lex est-in omni ordine nature per prima media, et per media ultima reducere." Et per hoc patet solutio ad totum.
Articulus 4
Utrum Aristoteles duo principia vel tria posuerit ?Et sumantur verba Aristoteles ante finem primi Phystcorum, ubi dicit, quod "principia numero sunt duo, ratione autem tria," Et exponit se, quod materia in duplici ratione sumitur, scilicet secundum se, et sic est principium entis corporalis, et non est principium rei mobilis: et ut subjecta privationi, et sic est alia secundum rationem et esse, sed non alia ‘secundum substantiam et numerum. Aliud: principium’ est forma, quod et principium entis est, et principium motus, et est aliud numero a materia. Forma enim secundum quod forma est et esse formale -habet, nec est materia, nec hoc habet a materia: sicut materia secundum quod materia est, et esse mate riale habet, nec forma est, nec hoc habeta forma. Et sic planum est quomodo principia numero tantum sunt duo, ratione vero’ tria.
Et videtur, quod sic: 1. Non enim generatur unum ex alio nisi corrupta forma substaritiali que in primo est: et si corrumpitur forma substantialis; necesse est corrumpi alias formas consequentes illam: et si sic est, omnes formae corrumpuntur que in ea - sunt :. nuda igitur et sola transit ad aliam - formam. Et ut hoc pateat, detur exemplum. Cum de semine hominis fit homo, ad idem nunc ad quod corrumpitur forma seminis et desinit, et incipit forma hominis, ad idem corrumpitur quantitas seminis, et qualitas seminis, et sic de aliis formis. Videtur ergo, quod sola materia et nuda sine omni forma transferatur ad formam hominis. Et sic videtur, quod sola materia subjicitur mutationi.
2. Adhuc, Aristoteles in fine primi Physicorum probans, quod materia manet post omnem corruptionem, dicit quod omne quod corrumpitur, corrumpitur in hoc,hocest, in materiam. Cum ergo corruptio unius, sit generatio alterius, videtur quod generatio alterius ex sola sit hac et nuda: et sic videtur, quod mutationis et entis non sint nisi duo principia, materia scilicet, et forma.
In conrrarivm hujus est, 1. Quod Aristoteles dicit, quod materia appetit formam sicut divinum et optimum privationem vero non appetit nec materia, nec forma. Et dicit rationem: quia nihil appetit suiipsius corruptionem: privatio autem corruptio forme est, et corruptio materia est secundum esse divinum at optimum quod habet a forma: privatio ergo nec appetitur a forma, nec a materia: si ergo aliquid appetitur, necesse est, quod forma appetatur a materia. Inde arguunt Porphyrius et Boetius, quod nihil appetitur ab. aliquo nisi per aliquid quo appetens est simile sibi quod appetitur: et ratio eorum est, que dicta est ab Aristotele, quod nihil appetit destructionem suiipsius, sed conveniens sibi: non autem conveniens est nisi per aliquid assimi lans: ergo nihil appetit aliquid nisi per hoc quod est simile illi in aliquo.
2. Adhuc, Ratio Porphyrii est super finem primi Physicorum, quod omne quod appetit aliquid delectatione naturali, - delectatur in consecutione illius, et in. ipso refloret et diffunditur, ut ipso undique perfruatur: constat autem et secun- dum Platonem et secundum Aristotelem et secundum omnes Philosophos, quod etiam expresse dicunt Dionysius et Augustinus, quod delectatio naturalis numquam est nisi ex conjunctione convenientis cum convenienti: ergo necesse est, quod materia in aliquo convenientiam habeat cum forma: aliter enim non delectaretur naturaliter in consecutione ipsius.
3. Adhuc, Dicit Aristoteles in fine primi Physicorum, ubi assignat quomodo principia sunt duo, et quomodo tria, quod album fit ex non albo, non ex quolibet non albo, quia ex linea (ut ipse exemplificat in V Physicorum) non fitalbum, sed ex non albo, quod esse potest album, sicut nigrum, vel medio colore coloratum. Et hoc modo non est album, quod in eodem genere est cum albo. Regulariter enim verum est, quod quorum est unum genus, eorum est una materia. A simili, homo fit ex non homine, et faba ex non faba, et equus ex non equo, et leo ex non leone, non ex quolibet, sed ex eo quod analogiam habet ad formam hominis, fabe, equi, et leonis. Sed quorum est analogia ad invicem, eorum est convenientia in analogia illa. Analogia enim non facit equivocum casu et for‘tuna, sed ponit respectum ad unum: et ille respectus non causatur, nisi per aliquid conveniens illi ad quod respicit: sicut patet cum dicitur, animal sanum, cibus sanus, urina sana. Cibus enim non dicitur sanus, nisi per analogiam quam ponit ad sanitatem animalis ut conservans, urina etiam non dicitur sana, nisi quia respectum ponit ad eamdem sanitatem animalis ut indicans. Similiter ens non dicitur de substantia, quantitate, qualitate, et sic de aliis, nisi quia res aliorum predicamentorum convenientem analogiam. ponunt ad ens principale quod est substantia. Verbi gratia, Quantitas dicitur ens, quia mensura est ejus quod est vere ens. Qualitas dicitur ens, quia dispositio est ejus quod est vere. ens. Relatio dicitur ens, quia respectus est ejus ‘quod est vere ens. A simili ergo, si materia analogiam habet ad formam (quod certum est, et negari non potest, aliter enim non moveretur ad ipsam) et ex se secundum quod ipsa est, nullam analogiam habet, oportet quod aliquid sit in ipsa suppositum, per quod illam habet analogiam.
4. Adhuc, Constat, quod privatio et habitus sicut et alia omnia opposita, sunt in eodem genere: omnium autem quorum est unum genus, est una convenientia in genere illo et in forma generis illius: privationis ergo et habitus convenientia est in forma generis. Cum ergo materia supponatur motui-et mutationi, sub privatione existens, sub forma generis supponitur ad habitum quem accipit per motum et mutationem.
5. Adhuc, Due sunt definitiones, materialis scilicet, et formalis: et oportet, quod una reducatur ad alteram, quia sicut dicit Aristoteles, sicut est unum esse, ita necesse est esse unam definitionem que esse indicat. Reducatur ergo: constat tunc,quod materialis reducitur ad formalem. Sed quorum nulla est convenientia, nulla est reductio ad invicem. Oportet ergo, quod convenientiam inter se habeant formalis et materialis: sed non est convenientia nisi materia se habeat ad formam sicut genus ad differentiam constitutivam: sed certum est, quod genus potestate indistincta et confusa in se habet differentiam: dicit enim Porphyrius, quod genus potestate habet omnes differentias, actu nullam: ergo et materia indistincta et confusa potestate in se habet formam, et sub alia subjicitur motui et mutationi: nec aliter subjectum motus et mutationis esse potest. Et. ideo dicit Aristoteles, quod omnes forme educuntur de materia, et potestate sunt in materia. Et Commentator super XI prime philosophie multipliciter probat propter hoc, quod omnis generatio’ est ex convenienti: et hoc jam in antehabitis in questione de forma explanatum est.
Solvutio. Dicendum, quod materia secundum quod ‘in ultimis objectionibus probatum est, potentia in se habet formam: et sicut dicit Porphyrius super Physicam Aristotelis, potentia hec est potentia inchoationis forme, hoc modo quo omnis habitus inchoatur in sua privalione: ambitus enim unius generis continet et privationem et habitum: et’ in genere illo est speciei inchoatio.
Preterea,Omnis privatio relinquit subjectum cum aptitudine, quamvis aliquando ponat subjectum remotius ab habitu, et aliquando propinquius, ut docet Aristoteles in V prime philosophie, cap. de privatione. Aptitudo autem illa non potest esse nisi ex analogia ad formam: et ideo dicit Commentator super XI prime philosophiz, quod omnes alii Philosophi, scilicet et ponentes latentiam, et ponentes datorem formarum, qui mediantibus virtutibus ccelestibus et elementalibus et formativis generantium virtutibus, influit et invehit formas in materiam, voluerunt idem dicere quod dixit Aristoteles, quod scilicet forme potentia in materia essent: sed verbis propriis nesciverunt exprimere: et nisi sic dicatur, omnis materia equaliter se habebit ad omnem formam: quod valde absurdum est. Quedam enim sunt ex materia sua tota, sicut incorruptibilia, et hec potentiam non habent ad aliam formam, ut sol, et luna, et hujusmodi. Quedam sunt ex materia sua non tota, ut transmutabilia ad invicem, et hec habent potentiam ad aliam formam, cujus in seipsis habent privationem.
Preterea, Nisi sic dicatur, motus non erit continuus exitus de potentia ad actum, sicut probatur in II Physicorum, et in textu, et in commento. Idem enim quod est in actu, fuit in potentia: propter quod Commentator ibidem dicit, quod motus est forma post formam, vel ubi post ubi: aliter enim oporteret di cere, quod definitio que complectitur potentiam et actum, non esset unum, sed multa: quod multipliciter Aristoteles reprobat in VII prime philosophiz.
Ad primum ergo dicendum, quod illud procedit, ac si dicatur, quod forme actu sint in materia: et hoc non est verum. Quamvis enim omnes forme que actu sunt, in ea corrumpantur: tamen potentia quam habet ad alias formas, et privatio qua informis est respectu aliarum formarum, formabilis ab eis et transmutabilis ad eas, nullo modo in ea corrumpitur, nec ab ea tollitur; et hec nonnullaforma est in ea. Propter quod dicit beatus Augustinus, quod informitas materize nonnulla forma est, non secundum quod informitas est, sed secundum quod relinquit formabilitatem ad formam: et per hane, ut dicit Augustinus, accipit rationem entis et veri et boni, sicut in prima parte Summez Theologiz, tractatu de ente vero et bono’, determinatum est.
Ad aliud dicendum, quod hoc vile argumentum est: corruptio enim in materiam nullius generatio est. Et quod dicit Aristoteles, quod generatio unius est corruptio alterius, et e converso: hoc dicit in secundo de Generatione et Corruptione, ubi agit de circulari generatione simplicium elementorum ex se invicem, et in solis illis verum est, quod generatio unius est corruptio alterius, et e converso.
Articulus 5
De erroribus Philosophorum mundi aeternitatem ponentium.Et quia in hac questione Epicurei et Stoici et etiam Peripatetici Philosophi, Theologis contradicunt, necesse est, quod dicta omnium inspiciantur et ponderentur.
Primo, Ponemus rationes Aristotelis in VIII Physicorum, et ponderabimus eas, utrum sufficienter probent mundi eternitatem secundum dicta Anaxagore et Empedoclis, qui ambo Epicurei fuerunt?
Secundo, Queremus de opinione Stoicorum Socratis et Platonis, qui dixerunt mundum sepe incipere et sxpe desinere.
Tertio, Ponemus septem vias, quas colligit Rabbi Moyses in secunda parte libri, qui dicitur Dux neutrorum, sive dubiorum quorumdam probantium mundi zternitatem, et ponderabimus singulas quantum concludere possint.
Si principia causantia mundum in effectu, semper fuerunt, et numquam defecerunt, et numquam inceperunt: mundus semper fuit, et est, et erit. Sed principia mundi causantia mundum in effectu, semper fuerunt in actu causandi. Ergo mundus semper fuit, est, et erit. Prosatio prime. Principia causaniia mundum in‘actu et in effectu, sunt motus orbium ceelestium et stellarum: et motus orbium ceelestium et stellarum semper fuit, est, et erit, sine inceptione est et sine finilione erit: ergo mundus semper fuit, et non incepit: est, et erit, et non desinet.
Quod autem motus orbium sit principium mundi et omnium que in muzdo sunt, probat Aristoteles primo per auctoritatem omnium Philosophorum: et sunt hec verba ejus: "Esse quidem igitur motum omnes affirmant de natura aliquid dicentes: propter hoc quod mundum faciunt et de generatione et corruptione inesse considerationi omnibus, supple, que mundi sunt: quod impossibile est esse nisi sit motus." Et vocat motum circularem, qui causa est omnium aliorum, sicut probatur et in VII et in VILL Physicorum: et precipue motus accessionis et recessionis in circulo obliquo qui vocatur zodiacus, super cujus polos totus motus est, qui dicitur planes, hoc est, erraticus, septem planetarum et omnium imaginum cceli et omnium stellarum. Propter quod in IT de Generatione et Corruptione dicit, quod accessus et recessus in obliquo circulo, quia sine quiete sunt et numquam deficiunt, necesse est generationem et corruptionem in mundo sensibili inquietas esse et non deficere. Ex omnium autem Philosophorum auctoritate quasi concludendo dicit, quod "motus ceelestis, nec factus est, nec corrumpitur, sed erat semper, et erit. Et hoc immortale est, et sine quiete inést his que sunt ut vita quedam ta+ tura subsistentibus omuibus." Et inten dit dicere, quod sicut vita est continuus aclus anime in corpus quod vivit, et quamdiu durat continuitas actus, tamdiu durat vivum: ita vis celestis motus influens per motum in mundum istum sensibilem inferiorem, continue causat in eis esse, ef generationem et corruptionem: et sicut non incepit motus ceelestis circuli, sed semper est, fuit, et erit: ita mundus iste inferior sensibilis numquam incepit, sed semper fuit, est, ‘et erit. Et ideo in libro de Plantis dicit, quod mundus iste numquam cessavit producere plantas et animalia, sicut nunc producit, nec cessabit.,
Ad hanc rationem confortandam, Rabbi Moyses inducit in secunda collectione Ducis neutrorum, cap, 20, quod Aristoteles dicit in Ide Celo ef Mundo, quod omnes antiqui convenerunt in hoc, quod ccelum esset locus et sedes Dei. Et dicit, quod Aristoteles hoc ideo dixit, quod sicut Deus sine initio est, et semper fuit, et erit: ita celum quod est locus ejus, sine initio et semper fuit, est, et erit: ita et motus ceeli.
Secunda est, quod si detur, quod motus incepit: aut incepit sicut dixit Anaxagoras, aut incepit sicut dixit Empedocles. Dicit enim Anaxagoras: "Similiter hoc est uno modo omnibus existentibus et quiescentibus, in infinito tempore motum facere intellectum et disgregasse." Et ut verba ista intelligantur, notandum, quod Anaxagoras, sicut alii, posuit mixtum, quod chaos vocaverunt, in quo omnia latebant in omnibus, et hoc sic stetisse in facto sive in determinato tempore, et intellectum agentem qui solus separatus et immixtus est, et nulli nihil habet commune, qui per considerationem superterebatur mixto, et distinxit segregando unum ab alio in formas generum, specierum, et individuorum. Cu- jus opinionis mentionem facit Boetius in libro III de Consolatione philosophiz sic dicens: "Quem non externe pepulerunt fingere cause Materie fluitantis opus: verum insita summi Forma boni."
Et infra: "Tu numeris elementa ligas, ut frigora flammis, Arida conveniant liquidis, ne purior ignis Evolet, ac mersas deducant pondera terras."
Facit etiam mentionem Ovidius in hbro I Meiamorphoseon, sic: "Ante mare, et terras, et quod tegitomniacelum, Unus erat toto natures vultus in orbe, Quem dixere chaos."
Hec opinio inter omnes vicinior est opinioni Sanctorum, sicut in antehabitis notatum est in questione de forma.
Empedocles autem dixit, quod mixtum quidem erat, sicut dixit Anaxagoras, ab initio: sed dixit hoc sepe moveri, et sepe quiescere secundum partes temporum. Dixit enim duo esse moventia, amicitiam scilicet et discordiam. Moveri quidem per amicitiam, cum amici- tia ex multis facit unum, vel complexione, vel compositione: complexione, cum contraria ab excellentia virtutum suarum alterata, conveniunt in unam formam mixti et complexionis, sicut sunt complexiones hominum et animalium diversorum et plantarum. Compositione componuntur corpora animalium et plantarum ex diversis membris tam homogeniis quam heterogeniis, ut est manus, pes, caput, cor et hepar: et in plantis radix, stipes, ramus, virga, folium, et hujusmodi. Discordia autem movet, ut dicebat, quando actione contrariorum hec resolyuntur in prima miscibilia et in prima componentia. Quies autem ab omni.motu estin mediis temporibus, quando nec amicitia movet ad congregationem, nec discordia ad segre gationem: et tunc dicebat, quod uno modo omnia quiescunt in mixto. Unde dicebat, quod tunc in mixto multorum capita germanorum fuerunt sine cervice, hoc est, sine colligatione, que postea per amicitiam colligata sunt.
Contra utrumque istorum disputat Aristoteles, quod hoc modo quo dicunt, motus nec cessare, nec incipere potuit. Si enim ita inciperet ut dixit Anaxagoras, hoc non posset esse nisi ex altera duarum causarum, scilicet ut nec movens, nec mobile esset, et ideo esset impedimentum motus: aut quod essent movens et mobile, sed propter aliquam causam movens non moveret, et mobile non moveretur. Si primo modo: tunc oporteret ad hoc, quod motus inciperet, quod movens mutaretur ad esse, et mobile similiter: mutatio autem de non esse ad esse, generatio est, et est mutatio causata non prima: motus enim primus causans omnem motum et mutationem, motus circuli est duplex, planes scilicet et aplanes. Motus aplanes est, qui est super polos mundi et super circulos parallelos, sive equidistantes circulo qui dicitur eguinoctialis. Motus planes est, qui est super polos zodiaci et super circulos parallelos, sive s#quidistantes secundum latitudinem, que est ab Austro in Aquilonem, zodiaco, qui a Philosophis vocatur circulus orbis signorum, et circulus declivis.
Et quocumque istorum modorum dicatur, secundum Aristotelem sequitur inconveniens, scilicet quod mutatio que ordine nature et causati posterior est, sit ante primum motum qui ordine nature et cause primus est, quia ab ipso causatur omnis mutatio: et hoc est magnum inconveniens in natura. Ex hoc enim sequitur, quod omnia naturalia confusa et inordinata sint, et quod nihil proprium esse et proprium gradum retineat. Esse enim, ut dicit Boetius, est quod ordinem retinet servatque naturam, Si autem altero modo est, scilicet quod movens fuit semper, et mobile semper fuit: sed tamen movens non semper movit, nec mobile semper movebatur: hoc non potuit esse nisi ex altera duarum causarum, scilicet quod fuerit aliqua dispositio prohibens moventem, ne movere posset: vel aliqua dispositio prohibens mobile, ne moveri posset: vel utrumque, et movens scilicet, et mobile. Et quocumque modo dicatur, duo magna inconvenientia sequuntur.
Unum, quod oportebat alterari movens antequam moveret, si impedimentum fuit ex parte moventis, et oportebat alterari mobile antequam moveretur: vel oportebat alterari utrumque, si ex parte utriusque fuit impedimentum. Et sic iterum sequitur, quod alteratio, que est causata et secundi ordinis, mutatio fuit ante motum circularem, qui ordine nature et cause primus motus est: quod est inconveniens.
Secundum inconveniens quod addit Abubaker, quod hoc modo = sequitur, quod impressiones peregrine ingrediuntur super motorem primum, et super mobile primum: quod ab omnibus Philosophis improbatum est. Inducit etiam Abubaker ad confirmationem istius rationis, rationem quam dicit esse formatissimam sic: Si motus illius qui omnis motus et mutationis et omnis factionis causa est, est aliquod principium inceptionis quo nunc sit et non ante, hoc non potest esse nisi motus vel mutatio in movente, vel mobili, vel utroque: et tunc queretur eodem modo de illo motu: si inceperit, vel non? Si inceperit, iterum de illo motu quo ille incepit, queretur, et ibitur in infinitum.
Si autem incepit motus, sicut dixit Empedocles, per amicitiam scilicet, et discordiam, non multum contra hoc disputat Aristoteles, eo quod hoc sibi irrationabile videtur. Sed hoc solum dicit, quod oportet hoc mirari: si enim quies fuit primo ante motum, oportuit quod aliqua esset causa quietis illius: quies autem privatio motus est: ergo ante primum motum et mutationem erat mutatio illa, cujus illa quies privatio fuit: quod absurdum est.
Tamen etiam contra Anaxagoram dieit Aristoteles, quod contra ordinem nature locutus est: et sunt hee ejus verba: "Nihil inordinatum ecorum est que in natura et secundum naturam sunt." Natura enim omnibus causa ordinationis est. Infinitum autem ad infisitum nullam habet rationem ordinis: ordinatio autem omnis rationis est, omnis enim ordo secundum rationem determinatur. Infinito autem tempore quiescere omnia in mixto, ut dicit Anaxagoras, postea motum esse aliquando: hujus autem neque unam differentiam esse rationis quare nunc magis quam prius, supple, distinguat intellectus per motum, et sic motus incipiat: neque iterum aliam rationem ordinis habere, non nature est opus. Aut enim similiter se habet quod est nature, et non aliquando quidem sic, aliquando vero aliter, ut ignis sursum natura fertur, et non aliquando quidem, aliquando vero non. Aut rationem habet quare non simpliciter, hoc est, semper. Dupliciter enim fertur deorsum, hoc est, duplici ratione: sicut sequendo propriam materiam, sicut titione descendente, sequitur ignis titionem sicut propriam materiam. Et in asup, qui cum non invenit locum ascendendi, repellitur a contrarietete loci et descendit. Asup autem ignis ascendens est, qui a vulgo vocatur stella cadens. Propter quod dicit in hac parte Empedoclem melius dixisse, quam Anaxagoram: quia ille ad minus rationem qua inciperet motus dixit ex discordia et amicitia. Et dicit, quod in naturis non oportet dignitatem irrationabilem facere. Dignitas enim est, ut dicit Boetius, quam quisque probat auditam; et illam causam ostendit, quia aliter non probaretur. Et oportet causam dicere in naturis, aut inductionem, aut demonstrationem ferre: quod non fecit Anaxagoras.
Adhuc inducit rationem Aristoteles, quam fortissimam reputat ad hoc, quod aeternus sit motus, et sic mundus non inceperit, neque desinat: et hanc accepit propositionem tamquam per se notam, quod prius et posterius non possunt esse nisi in tempore, nec possunt esse nisi dempore existente. Deinde accipit hanc, quod tempus non potest esse nisi sit motus, et probat eam per hoc, quod tempus est numerus motus, aut motus quidam, quia passio motus. Ex his concludit, quod si tempus semper est, nec incipit, nec desinit, quod et motum necesse est esse perpetuum, neque incipere, neque desinere. Deinde probat, quod tempus semper est, nec incepit, nec desinet, ab auctoritate omnium philosophantium, preter unum, hoc est Platonem: .de tempore enim preter illum similiter omnes videntur intelligere in hoc, quod dicunt ipsum esse ingenitum et non factum.
Et hoc probat a signo per Democritum, cui sicut dicit Ambrosius in Hezameron, tota antiquitas concessit auctoritatem: et hic dixit et demonstravit, quod impossibile est omnia esse facta. Et dat instantiam in tempore, dicens quod impossibile est tempus factum esse. Plato autem tempus generat solus: simul enim ipsum cum ceelo, factum esse dicit: ceelum autem factum esse dicit. Et sunt verba Platonis hee in secunda parte Timzi: "Tempus celo coxquevum est: una orta, una dissolventur, si modo dissolvi fas ratioque patietur." Ex hac auctoritate Democrili arguit Aristoteles, quod de tempore nihil est accipere nisi nunc: preteritum enim abiit, et accipere non est futurum: quod enim nondum est, accipi non potest. Nunc quod medium est et instans est, solum accipi potest; sed accipi non potest nisi in ratione finis et principii, finis preteriti quod terminatur ad ipsum, principium futuri quod incipit ab ipso. Accipiatur ergo nunc in quo incepit motus, llud erit finis preteriti: ergo ante hoc fuit tempus: et si tempus, ergo et motus: et si motus, ergo motus ante primum motum: quod impossibile est, quia in nullo genere est aliquid prius primo.
Eodem modo probat, quod non desinat motus: quia accipiatur nune ad quod definit motus, illud erit principium futuri: ergo post hoc erit futurum temporis: ef si tempus, ergo et motus: ergo post ultimum motum in quo motus esse desinit, erit motus, quod est impossibile: quia in nullo genere est aliquid ultimius ultimo.
Hec sunt omnia que induxerunt Aristotelem ad hoc, quod dixit motum nec factum esse, nec corrumpi aliquando, sed esse sine quiete, et immortale, et esse ipsum tamquam vitam quamdam existentibus omnibus: et qui causa esset et principium, quare materia omnium generabilium et corruptibilium continue et sine quiete moveretur ad generationem et corruptionem: et hoc dixit nec aliquando incipere, nec aliquando posse desinere.
In contrarium hujus sunt, 1. Duo que Commentator inducit super VII Physicorum: quia si mundus et motus ceeli est antiquus in preteritum secundum infinitum tempus, tunc infinite circulationes cceli fuerunt ante hodiernam; sed infinitum non contingit transire: ergo numquam fuit devenire usque ad hodiernam: et sic dies hodierna non est, quod est contra sensum.
Aliud est, quod si mundus stetit in infinito tempore in antiquitate preterita, ex morientibus hominibus remanserunt infinite anime, cum anima sit immortalis: et sic infinitum secundum additionem in numero factam actu est: quod est contra Aristotelem in III Physicorum, qui dicit, quod infinitum secundum divisionem in continuo et secundum additionem in numero non est, nisi potentia, et non actu.
2. Fortius objicitur ad hoc quod tempus inceperit: quia, secundum doctrinam Aristotelis in X prime philosophig, ommium eorum que sunt in une genere, id quod est simplicissimum in illo genere, principium est: sicut patet in generatione continui, cujus principium punctum, quod fluxu suo constituit lineam, que fluxu suo constituit superficiem in latum, et non in longum fluens: superficies autem in profundum fluens constituit corpus. Et hoc vocatur in geometricis duci in se: ita quod linea ducta in se, facit superficiem: et superficies ducta in se, facit corpus: et sic procedit discretum ab unitate, in discretis habentibus permanentiam in partibus: vel ab indivisibili sono elementi litteree in oratione que permanentiam in partibus non habet: et est discreta quantitas. Ergo cum wternum, et evum, et tempus, sint in uno genere more, ut dicit Gilbertus Porretanus: eternitas enim est mora indeficientis et immutabilis, evum ejus quod extensam habet potentiam, sed non substantiam: tempus mora ejus quod extensam habet potentiam, substantiam, et actum, et mutabilia. Hee igitur tria in uno genere sunt, quod est mora. Necesse est igitur, quod a simplicissimo sui principientur secundum esse: simplicissimum autem inter illa eternum est: evum ergo et tempus fluunt ab eterno secundum esse. Et hoc est quod dicit Boetius in libro III de Consolatione philosophiz: "Qui tempus ab avo Ire jubes."
3. Adhuc (salva pace Aristotelis) ipse non ponit rationem Platonis, quam si poneret, ratio sua parum valeret. Et est hee, quod id quod non factum est, sed aeternum, semper sibi presens est et totum simul, nihil sui abjiciens in preteritum, et nihil sui exspectans in futurum: sed totum se possidet in uno indivisibili nunc stante, et non movente sese: et ideo non novit fuisse, nec fore, sed esse tantum. Sed quod factum est, distentum habet esse, et non stat in uno simul, sed aliquid sui abjicit in preteritum, et exspectat in futurum. Cum ergo mensuretur unumquodque mensura sua propria et sui generis, factum non potest mensurari eterno. Sed sicut factum se habet ad eternum, ita se habet tempus ad eternitatem. Constat autem, quod factum principium sui esse habet a non facto, quia aliter iretur in infinitum, Ergo tempus secundum esse principiatum est ab eterno, et est imago zternitatis, serpens (ut dicit Plato) continue ad imitationem eternitatis secundum permanentiam: sicut forma que est in materia, imago est forme secundum se accepte, et quantum potest serpit ad imitationem ipsius: ut quod in uno simul et totum habere non potest, saltem per vices et successionem obtineat.
4. Adhuc, In prehabitis, tractatu de primo principio:, probatum est, quod sicut in nullo quod est circa primum, idem est quod est et esse: ita nihil eorum que sunt citra primum, totum suum esse habet simul: sed, sicut dicit Boetius, quod heri habuit, hodie non habet: et quod hodie habet, cras non habebit. Constat autem, quod omnium eorum quorum esse non est simul, mensura est tempus: omnium ergo qux sunt a primo secundum esse, proprie loquendo mensura tempus est. Propter quod in libro de Jntefligibilibus dicitur, quod "tempus mensurat esse, et locus mensurat ens." Et intelligitur de loco, qui per definitionem mensurat, eo modo quo quelibet res in se definita et terminata localis est, ut dicit Augustinus, et in prima parte Summex Theologiz, questione de localite rerum, determinatum est’.
Ex hoc proceditur sic: Incipiente mensurabili, incipit mensura secundum naturam proprie adjacens illi: esse aulem eorum que sunt a primo, constat quod incepit a primo per creationem, sicut in prehabitis multipliciter ostensum est, tractatude primo principio: esse ergo mensure propriz illorum adjacentis illis, per creationem incepit a primo esse: esse autem illius mensure, est esse temporis.
Unde ad rationes Aristotelis respondendum est: et primo ad primam, et dicendum, quod hoc verum est, quod si principia causantia secundum actum, motum, et mutationem in inferioribus semper fuerunt sine initio: sequitur de necessitate, quod motus et mutatio semper fuerunt et sine initio: quia causa in actu, ponit causatum in actu. Sed nos negamus hanc, quod motus ceelestis circuli semper fuerit sine initio.
Et quod dicit Aristoteles, quod omnes philosophantes hoc posuerunt, falsum dicit: quia Plato, qui inter philosophantes fuit precipuus, oppositum dicit. Dicit enim, quod Deus faciendo mundum sensibilem, primo ccelestem - circulum fecit, et eumdem in duos circulos divisit, scilicet in circulum aplanes, et in circulum planes: sicut et Eudoxus dicit. Deinde circulum planes in octo distribuit, scilicet in circulum stellarum fixarum et imaginum ceeli, et in septem circulos planetarum, qui descendendo sic numerantur, Saturni, Jovis, Martis, Solis, Veneris, Mercurii, Lune: et eis sic distributis motus proprios adhibuit, et cum motu tempus adesse fecit et partes temporis, que sunt annus, mensis, septimana, dies, et hora.
Ad aliud quod dicit Aristoteles, quod omnes antiqui dixerunt, quod ccelum esset sedes Dei :.dicendum quod hoc non ideo dictum est, quod celum sit sine initio sicut est Deus: hoc enim esset contra ipsum in epistola de prineipio universitatis, ubi probat, sicut dicit Alpharabius, quod principium universitatis non est nisi unum, a quo sunt omnia alia, et in quo sicut in regente et movente sunt omnia alia que sunt in universo, et sunt in ipso sicut in duce exercitus. Sed ideo dictum est, quia celum uno modo se habet, et impressiones peregrinas non recipit, et ideo per ipsum et per motum ejus sicut in throno sedens, regit et ordinat universa que generantur et corrumpuntur et moventurin inferioribus.
Ad id quod Aristoteles deducendo ad inconveniens dicit, dicendum, quod secundum theologiam et Catholicam fidem dicimus, quod mixtum, hoc est, confusum ex materia quatuor elementorum, primo quidem fuit, ut dicit Moyses: sed in infinito tempore non ‘quievit: sed potius Deus quando voluit, illud secundum intellectum idealem quem in se habuit, secundum quod previdit et preordinavit ab aterno, in formas distinxit, sicut dicit Magister in libro II Sententiarum, distinct. I, cap.1: Moyses spiritu Dei afflatus.
Nec ista per discordiam et amicitiam, sicut dixit Empedocles, distincta vel segregata vel ordinata sunt: quia ratio non admittit, quin omnis distinctionis et ordinationis et segregationis prima causa sit intellectus: sed hunc intellectum ponimus esse intellectum Dei, se cundum sapientiam et scienliam et prudentiam omnia preordinantem, qualiter et quando et quomodo unumquodque debeat fieri, et omnia producentem secundum ordinem et tempus et modum, in quo unicuique magis convenit. Sicut enim dicit Plato: "Nulli negat aliquid eorum, que commoda sunt sux nature et ordini et tempori:eo quod summe bonitatis est principium, et invidia longe relegata est ab ipso." Et bene concedimus, quod si infinito tempore quievisset, et postea per amicitiam et discordiam. motum esset illud mixtum in formas distinctas per casum et fortunam, sicut dixit Empedocles, hoc non esset naturale, sed polius contra ordinis naturam et rationem.
Ad id quod Aristoteles contra Anaxagoram dicit, dicendum, quod movens semper fuit ab eterno, sed mobile non semper fuit: et ideo motus incepit mobili facto ad imperium moventis, et quando voluit, et ubi voluit, et sicut voluit secundum definitionem providentie eterne: et quando mobile fuit, ubi voluit, et quando voluit, incepit motus.
Et quod dicit Aristoteles, quod secundum hoc motus fuit ante primum motum, falsum est. Creatio enim, ut probatum est in tractatu creationis', non est motus, sed simplicis divine voluntatis vocatio ad esse eorum que antea nihil fuerunt, et secundum seipsa et nihil sunt et ex nihilo sunt: et ideo Aristoteles multum erravit in ista ratione.
Ad aliud dicendum, quod Aristoteles in illa ratione multum oblitus est suiipsius: ipse enim probavit hoc et in If de Anima, et in XI prime philosophiz, quod intellectus agens sine omni alteratione suiipsius quandoque agit, et quandoque non agit pro libertatis arbitrio. Unde multum oblitus fuit sui quando dixit, quod intellectus divinus non potest quandoque agere, et quan- doque non agere, nisi accipiat impres siones peregrinas que excitent eum ad agendum quando agit. Nec mobile oportet quod recipiat impressiones peregrinas, quod per substantiam suam et esse naturale, ut dicit Aristoteles, et Averroes in libro de Substantia orbis, factum est, ut moveatur motu primi motoris.
Ad aliud dicendum, quod in veritate Empedoclis dictum irrationabile fuit, sicut dictum est: nec ili innitimur secundum Catholicam fidem, sed potius dicimus, sicut dictum est, quod Deus qui est intellectus purus et verus, secundum definitionem providentie eterne, quando voluit, et sicut, et ubi voluit, mixtum quod creavit ex materia quatuor elementorum, distinxit in formas determinatas, sicut nunc videntur.
Ad aliud dicendum, quod Anaxagoras sine dubio preter rationem dixit, quod dixit mixtum illud infinito tempore quievisse: hoc enim falsum est: et falsius in hoc dixit, quod dixit intellectum agentem sine omni providentia et ratione tunc mixtum illud distinxisse. Nos autem non dicimus sic, sequendo Moysen doctorem nostrum: quinimo dicimus in principio temporis Deum illud mixtum in esse produxisse ex nihilo, et secundum magne providentie sue rationem tunc-et non ante in formas distinxisse. Ideo illa ratio nihil facit contra fidem.
Ad hoc quod Aristoteles objicit de tempore, multum mirandum est: quia ipse docuit nos, quod omne continuum fluit ab indivisibili: et sicut in continuo est indivisibile medium continuans, ita in eodem est accipere indivisibile principium a quo fluit, et indivisibile ultimum ad quod terminatur: et sicut in divisibili medio, ex parte ante semper est accipere aliquid de esse continui, et ex parte post aliquid similiter: aliter enim caderet a ratione principii et finis, et a ratione continuantis: opposito modo se habet in indivisibili primo quod principium est continui: ante illud enim nihil est de esse continul: et si accipiatur in termino, hoc est in indivisibili ad quod terminatur continuum, post illud nihil erit de esse continui. Cum ergo negari non possit quin totum esse continuitatis temporis fluat ab indivisibili nunc: propter quod etiam ipsum nunc ab Aristotele in IV Physicorum dicitur esse substantia temporis,sicut punctum linee: quia quidquid principiat et terminat in omnibus existentibus, est substantia principiati et terminati, si secundum esse substantiale principiat et terminat ipsum. Accipiamus ergo tempus in primo nunc, a quo fluit quod in esse per creationem deductum est cum ceelo et terra et confusa materia quatuor elementorum: ante hoc nune nihil erit de esse temporis, sed tantum nunc eternitatis, in quo solum Deus precedit mundum. Et hoc dicit Boetius in V de Consolatione philosophiz, sic: "Non recte quidam, qui cum audiunt visum Platoni, mundum non habuisse initium temporis, nec habiturum defectum,hoc modo mundum conditum conditori coeternum fieri putant. Aliud enim est per interminabilem duci vitam: quod mundo Plato tribuit. Aliud interminabilis vite totam pariter complexam esse presentiam: quod divine mentis proprium esse manifestum est. Nec enim Deus conditis rebus antiquior videri debet temporis antiquitate vel quantitate, sed simplicis potius proprietate nature‘."
Ex hoc patet, quod de primo nunc a quo fluit tempus, nihil valet ratio Aristotelis: et similiter nihil valet de ultimo’ ad quod terminatur.
Et quod dicit Aristoteles, quod de tem- pore nihil est accipere nisi nunc conti- nuans et medium, hoc est verum, siaccipiatur tempus secundum esse et de cursum temporis: si autem accipiatur secundum substantiam et naturam et originem qua fluit ab evo sive ab eterno, certe tunc non est verum: imo tune naturalius accipitur in primo nunc a quo fluit, et in ultimo ad quod terminatur, quam in medio quod est continuans ipsum secundum esse et decursum ipsius in re temporali.
Hoc quop in contrarium objectum est a Commentatore et Abubaker, dolose objectum est, ut quasi soluto illo error videatur esse confirmatus. Et solvit primum, scilicet de circulationibus, quod circulatio dividitur non per se, una enim manet, sed quoad nos et per accidens: et non est inconveniens continuum in infinitum dividi potentia et per accidens: sed accepta sic per divisionem semper sunt finita, fintuntur enim ad mille, vel ad decem millia, vel ad centum millia annorum, vel quantumvis temporis: et finita sic accepta contingit transire numerando, et contingit devenire ad hoc vel illud terminatum: quia partes infiniti hoc modo accepte non sunt infinite.
Hoc autem quod objicit Abubaker, solvitur secundum eumdem: quia ambo ili unicum solum intellectum dixerunt inesse omnibus animabus: et dixerunt, quod ex omnibus animabus morientium unum solum est quod remanet, scilicet intellectus: et sic non sequitur, quod sint actu infinita. Hunc autem errorem nos in sequentibus destruemus, in tractatu de homine. Hic autem sufficit, quod multiplicatio animarum hominum, non est ad infinitum, sed ad certum numerum prescitorum et predestinandorum a Deo.
Et si quis considerare vult in dictis Aristotelis et aliorum philosophorum, pro certo inveniet, quod nihil probatur ex dictis eorum, nisi quod mundus et motus non incepit per generationem naturalem, et quod non corrumpetur per corruptionem natfuralem. Et hoc accidit eis, quia creationem intelligere non poterant ex principiis nature. Omnes enim convenerunt in hoc principio, ut dicit Aristoteles in primo Physicorum, quod "ex nihilo nihil fit:" et principia nature quesiverunt non prima, sed proxima: talia enim principia dare, et ex talibus procedere, physici proprium est.
ILL que objiciuntur contra questiohem, concedenda sunt: hac enim tam fidei, quam rationi congruunt.
ARTICULI QUINTI PARTICULA II. De opinione Stoicorum, Socratis, et Platonis, qui dixerunt mundum sepe incipere et desinere.
Secundo, Queritur de opinione Stoicorum, Socratis, et Platonis, qui dixerunt mundum sepe incipere, et sepe desinere.
Ponentes enim considerationem in solis astris et circulo ceelesti, quem dixerunt esse causam motuum omnium inferiorum: supponentes etiam propositionem hance, quod idem eodem modo se habens, facit idem: dixerunt, quod quotiescumque uterque circulus ceelestis, scilicet aplanes, et planes, redil in eamdem figuram imaginum et positionis stellarum, incipit novus mundus, qui per omnia etiam numero coincidit cum precedenti mundo, ita quod in novo mundo redibit idem Socrates, et idem Plato cum eisdem sociis, eadem tractantes que tunc tractaverunt cum viverent. Hanc autem revolutionem Chalcidius in commento super Platonem, dicit fieri in quibuslibet quindecim millibus annis. Epicureus autem Democritus hee dixit fieri in viginti septem millibus annis.
Et utrumque sine ratione dictum est: Ptolemeus enim in Almagesto demonstravit,quod stelle fixe super polos orbis signorum, qui est motus planes, non moventur in centum annis nisi gradu uno, et in eodem spatio temporis moventur auges planetarum: et hoc secundum divisionem circuli in trecentos sexaginta gradus non completur nisi triginta sex millibus annis: et in his secundum veram rationem astronomicam completur magnus annus. Kt tamen non est probatum, quod in tota illa revolutione imagines revertantur in easdem figuras et respectus platenarum, sive radiationes eorum ad easdem figuras revertantur. Radiationes enim fixarum stellarum et planetarum fiunt secundum descriptionem et figuram polygonii descripti in circulo: et demonstratum est in Geometria, libro [V, quod si polygonii descripti in circulo anguli in infinitum multiplicentur, polygonium illud nec ad quantitatem nec ad figuram circuli deveniet: certum est autem, quod ex figura radiationum, ceelestis circulus movet inferiorem materiam ad generationem et corruptionem: et sic secunda circulatio non erit eadem, eodem modo se habens cum prima: propter quod radix positionis Socratis et Platonis falsa est: et per consequens totum falsum est quod sequitur ex radice illa.
Adhuc, Probatum habemus ab Aristotele in II de Generatione et Corruptione, quod quecumque habent substantiam corruptibilem motam, non reiterantur eadem numero: constat autem, quod individua prime circulationis habuerunt substantiam corruptibilem motam: ergo in secunda circulatione non reiterantur eadem numero: et sic non redibit idem Socrates et idem Plato cum eisdem amicis eadem tractantes.
Tamen ita dixerunt Socrates et Plato. Et dixerunt, quod dii quorum tempus vita longum est, in una circulatione discunt quid in secunda predicere debeant. Dixerunt etiam, quod mundus successio ne talium circulationum stetit infinito tempore, et stabit sine fine. Et hoc mirum est, quomodo tanti viri dixerunt: quia nos Ptolemeo docente in Quadripartiio, cap. 1, didicimus per probationem efficacem, quod virtutes astrorum non deveniunt ad inferiora, nisi per aliud et per accidens, Per aliud, quia per qualitates elementorum. Per accidens, quia per virtutes que sunt in materia. Et sic sola astra non sunt causa omnis mutationis que fit in inferioribus, sed etiam dispositiones materie inferioris: et sic ex solis stellis inferiorum mutationes non possunt causari. Et ideo etiam dicit Ptolemeus in Ceniilogio,quod "sapiens homo dominatur astris." Et Hali in commento dat exemplum, quod si corpora ceelestia scintillant ad quartanas et ad melancholiam, sapiens medicus corpora disponet ad sanguinem, et non inducentur quartane. Et Meseallach dicit in libro de Sphera mota, quod sapiens homo juvat celestem circulum, sicut juvatur terra aratione et seminatione. Et Aristoteles in libro de Somno et vigilia dicit, quod in talibus est sicut est circa principem de consilio procerum, et de consilio familiarium secretorum: sepe enim consilium procerum apud principem mutant et annihilant familiares consiliarii. Ita scintillationes stellarum et motus sepe mutant et annihilant dispositiones materiz inferioris.
Unde positio ista nihil valet, et falsa est, et non tantum theologice, sed etiam — demonstrative tam astronomice, quam geometrice, et etiam naturaliter, et ex propriis principiis tam astronomia, quam naturalis scientie irrefragabiliter hic est improbata. Et ideo mirum est, quod a tantis viris hoc aestimari potuit.
ARTICULI QUINTI PARTICULA III De septem viis quas collegit Rabbi Moyses, quibus probatur mundi eternitas,
Tertio, Ponemus septem vias quas collegit Rabbi Moyses in secunda parte libri, qui dicitur Dux neutrorum, sive dubiorum quorumdam probantium mundi eternitatem: et ponderabimus singulas quantum concludere possint.
Prima via est, que dicta est per rationes Aristotelis positas in principio VII Physicorum: et de illa jam satis expediti sumus,
Secunda via est, que fundatur super illam, et est illa quam adduximus de Abubaker, quod scilicet quidquid est?omnis factionis et mutationis et motus que fiunt in materia, principium, non potest esse de principio aliquo: circularis motus cli omnis factionis et mutationis et motus que fiunt in materia, principium est, ut omnes philosophi dicunt: ergo non potest esse de principio, et per consequens non potest incepisse, sicut in ra tionibus Aristotelis probatum est. Et de hac via constat per antedicta, quod non probat motum non incepisse per creationem, sed quod non incepit per mutationem et motum, ut in primo articulo istius questionis sufficienter dictum est. Tertiam rationem inducit ad idem ex ratione temporis, ad hoc quod motus nec incepit, nec destruitur, et illa etiam jam in primo articulo istius questionis a nobis soluta est. Hec omnia Rabbi Moyses ponit in una via: quia fundantur super tres rationes quas ibidem inducit Aristoteles. In secunda via ponit id quod dicit Aristo teles in fine primi Physitcorum de materia, et est hec: Materia nec generatur, nec corrumpitur: nec incipit esse, nec desinit: si enim incipit esse, quidquid incipit esse, mutatur ad esse: quidquid mutatur ad esse, subjectam habet materiam: ergo materia est antequam sit materia, quod est impossibile. Eadem ratione probat, quod non desinit nec corrumpitur. Et hac via procedit sic: Res mundi sensibilis numquam separantur a materia, nec e converso materia ab ipsis: ergo quandoque fuit materia, et est, et erit, quandoque fuit et est et erit mundus sensibilis: sed sine initio fuit materia, et sine fine est et erit: ergo mundus sensibilis semper fuit sine initio, et sine fine semper est et erit. Et de hac via jam expediti sumus in tractatu de erroribus Aristotelis, questione de materia.
Tertia via est sumpta de natura ceeli, cujus materia elongata est a generatione et corruptione: propter quod omnes antiqui convenerunt, quod ccelum esset locus Dei: manente autem ccelo numquam defuit motus ejus: manente motu numquam cessavit mundus producere animalia et plantas: substantia orbis et motus sine initio manserunt, et manent, et manebunt sine fine: ergo mundus sine initio mansit, manet, et manebit sine fine. Et per hanc viam etiam non probatur, nisi quod mundus per naturalem mutationem non incepif, nec per naturalem corruptionem desinet: et hoc verissimum est. Corpus enim celeste tale est, quod non recipit impressiones peregrinas, et ideo non patitur ab aliquo corpore agentein ipsum passione abjiciente a substantia. Sed per hanc viam non probatur, quin possit dissolvi, sicut Plato dicit, scilicet per rectam rationem ejus qui condidit ipsum.
Quarta via est, que in veritate Aristotelis non est, nec ex verbis ejus accipitur, sed Commentatoris et Grecorum scilicet quorumdam, ut Alexandri, et Themistti, et quorumdam Arabum, ut Averrois, et Abubaker, et Alpharabii et aliorum. Et est hec, quod omne quod incipit esse, prius est in potentia quam in actu: om: nis autem potentia in materia est subjecla privationi: si ergo celum et motus ceeli incipiunt esse, prius fuerunt in potentia quam in actu, et de potentia exiverunt ad actum: sed exitus de potentia ad actum, est motus: ergo ante primum motum ceeli, qui principium omnis motus est, secundum naturam fuit motus, quod est impossibile. Et hae vita debilis est: non enim concludit, nisi in his que fiunt secundum naturam. Nos autem dicimus, quod ccelum et materia quatuor elementorum a principio universi esse quod est Deus, facta sunt per simplicem voluntatem et per creationem: que ausic fiunt, antequam fiant in actu, non sunt in potentia nisi cause efficientis, et non materie: aliter enim (sicut in prehabitis in questione de primo principio! ostensum est) non esset primum principium universi esse, si preexigeret materiam vel instrumentum: ens enim in potentia, ut in libro de Causis probatur, non est in potentia, nisi ad ens necesse, quod est solum principium primum, quod est principium universi esse, et quod solum facit esse debere in omnibus que sunt.
Quinta via est debilis valde, et sumitur ex XI prime philosophiz, scilicet quod sit primum principium agens per intellectum et voluntatem, et quandoque agit et quandoque non agit: tunc de potentia agente fit actu agens: sed nihil educit de potentia ad actum seipsum: ergo habebit alium diviniorem se qui extrahat ipsum de potentia ad actum. Et hee via debilis est,ut diximus, etin questione de immutabilitate Det improbata. Non enim sequitur, quod Deus aliter se habuerit quam prius, sed quedam aliter se habeant adipsum, quam prius que facta sunt ab ipso: voluntas enim ejus et intellectus immutabiliter ab eterno sunt, ut hoc fiat nunc, et hoc nunc, ut unumquodque in suo tempore. Et est exemplum Augustini de sole, qui quedam objecta sibi illuminat, que ante non illuminavit: et tamen non sequitur, quod sol mutatus sit, vel aliter se habeat, quam prius, sed quedam ad. illuminationem suam aliter se habeant, quam prius.
Sexta via estin qua multum gloriantur, quod omne agens per voluntatem et intellectum, si quandogque agens sit, et non semper, indiget altero duorum, scilicet aut removente impedimentum sue actionis cum velit agere, et non possit propter aliquod impedimentum sue actionis: aut expergefaciente sive excitante intellectum et voluntatem ejus, ut modo agat,.cum ante non egerit. Et hoc probant, quia sic est in nobis agentibus per intellectum et voluntatem. Et ista via debilissima est: probatur enim XI prime philosophiz, quod intellectus Dei semper est in actu, et quod nihil accipit ab in telligibilibus, sed potius ipse est causa omnium intelligibilium. Et talis intellectus non potest habere impedimentum, quin agat quando vult: nec potest habere expergefaciens, cum ipse semper sit in actu, et nihil accipiat ab intelligibili: omne enim expergefaciens intellectum qui in potentia est, sicut in nobis, ab intelligibili est acceptum, sicut probat Aristoteles in III de Anima, cap. de movente, quod antequam fiat motus per voluntatem et appetitum, oportet quod fiat nuntium de appetibili ad quod movet: talis autem non est intellectus Dei, ut in XI prime philosophie demonstratum est.
Septima via est, que sumitur ex XI prime philosophiz, et fundatur super quasdam propositiones ibidem probatas, scilicet quod ordo sive inclinatio motoris primi ad motum, est substantia sua, et voluntas sua: et ipsa substantia sua est voluntas sua, et e converso: sicut ergo numquam defuit, nec deest, nec deerit ei substantia, ita nec voluntas mo vendi, nec ordo ad motum et mobile: ergo semper movit, movet, et movebit: sed ad motum sequitur mundum esse: ergo mundus semper fuit, est, et erit. Per hanc viam nihil concluditur: quia licet in Deo in quo nihil est nisi Deus, idem sint substantia, voluntas, et ordo ad motum: tamen modus significandi non est idem, nec connotata sunt eadem, nec subjecta voluntati subjecta sunt sub stantie, nec etiam ordini ad motum. Et si fiat tale argumentum: Substantia ab eterno non defuit: et voluntas movendi vel causandi mundum est substantia: ergo voluntas movendi et causandi mundum ab eterno non defuit. Incidit fallacia accidentis: eo quod putatur idem subjecto et accidenti inesse: et hoc non est necessarium.
Quaestio incidens 1
Utrum probari possit, quod mundus sit aeternus, eo modo quo probatur a quibusdam ?QUAESTIO INCIDENS PRIMA. Utrum probari possit, quod mundus sit aeternus, eo modo quo probatur a quibusdam ?
DeinpE jam expeditis singulis que de opinionibus Philosophorum de hac ma teria Joquentium dicenda videbantur, disputanda est hec questio theologice, secundum quod disputat eam beatus Augustinus in libro II de Civitate Dei.
Et querimus duo. Utrum probari possit, quod mundus sit eternus, eo modo quo probatur a quibusdam ?
Secundum, Utrum hec duo compossibilia sunt secundum intellectum, scilicet quod mundus a Deo factus sit, et tamen duratione hoc modo sit eternus, quod duratio ejus initium non habuerit?
Ad primum objiciunt quidam sic: 1. Bonitas Dei causa efficiens est creationis mundi: sed ab eterno est bonus: ergo ab eterno creavit mundum.
2, Adhuc, Dionysius dicit, quod amor .divinus exstasim facit, et non sinit eum esse solum. Dupliciter autem facit exstasim, utipse dicit Dionysius, ad generationem Filii et processionem Spiritus sancti, qui sicut divina lumina et divini flores ab eterno pullulant ex eo: et ad creationem mundi: cum enim invidia longe relegata sit ab ipso, ut dicit Plato, voluit quod omnia participarent bonitate sua, prout unicuique possibile fuit, et nulli negavit commoda et utilia ad hoc pertinentia, per que bonitate sua participare posset. Et hoc etiam dicit Boetius in libro quinto de Consolatione philosophiz. Et hic amor in Deo est ab eterno: Ergo sicut ab eterno fecit exstasim generationis Filii, et processionis Spiritus sancti: sic ab eterno fecit exstasim creationis mundi.
3. Adhuc, Causa voluntaria perfecta efficitur ad opus tribus, scilicet si possit, si sciat, et si velit: Deus ab eterno potuit, scivit, et voluit creare mundum: ergo ab eterno creavit.
4, Adhuc, Mundus archetypus causa et exemplar est mundi sensibilis, ut dicit Plato, et concordant cum eo Sancti: mundus archetypus fuit ab eterno: ergo mundus sensibilis fuit ab eterno.
5. Adhuc, Deus ab eterno aut voluit et potuit creare mundum: aut voluit, sed non potuit; aut potuit, sed non vo luit. Si primo modo voluit et potuit: ergo ab eterno creavit. Si secundo modo, scilicet quod voluit, sed non potuit: tune ab zterno impotens fuit, quod blasphemia est dicere de Deo. Si tertio modo, scilicet quod potuit, sed noluit: sequitur tunc, quod invidus fuit, quod iterum est blasphemia in Deum. Hee objectio in simili casu, scilicet de generatione secundi filii, et tertii, et sic deinceps, fuit Eunomii heretici contra Augustinum in libro XV de Trinitate +.
6. Adhuc, Si bonitas Dei causa creationis mundi est, et nihil aliud, ut dicunt Sancti: et non ab eterno creavit: tunc bonitas Dei antejfuit vacua, quam esset plena: quod magnum inconveniens videtur esse, quod exuberans bonitas in ultima et perfectissima plenitudine umquam vacua fuisse dicatur.
Solutio. Dicendum, quod duplices sunt cause agentes. Quedam agunt per necessitatem nature, ut calidum calefacit, et splendidum splendet: et ille statim ut sunt, non de necessitate producunt effectum, nisi materia sit presens in quam agant: calidum enim non calefacit, nisi calefactibile sit prasens: et splendidum non illuminat, nisi illuminabile sit presens. Unde etiam si daremus, quod Deus esset talis causa mundi (quod tamen non est verum) non sequeretur, quod si ipse ab eterno est, effectus ejus (qui mundus est) ab eterno esset: oporteret enim primo producere materiam, ex qua faceret mundum: et cum productio materie de necessitate exigit tempus, eo quod ipsa temporalis est secundum totum suum esse, in quo tempore incipiat, fiat, et perficiatur, oportebat quod mora intercederet inter causam et causatum. Aliaw cause sunt, que a proposito agunt, ut dicit Aristoteles in Hi Physicorum, et ille dominium habent super suos actus et libertatem: et perfectio earum est, quod secundum or dinem et dispositionem sapientie, et in-. clinationem bonitatis ad agendum secun-. dum libertatem quam habent ad agendum quando volunt, et ubi volunt, et sicut. volunt, convenienter et libere agant quidquid agunt. ZLibere autem dico, quando. gratis et sine merito propter solam suam: bonitatem agunt, ut scilicet ea que efficiunt, sua bonitate perfruantur prout unicuique possibile est secundum facultatem et analogiam proprie nature. Et talis causa prima agens est Deus: et sub. ipsa secunda causa agens est Angelus. Tertio loco est homo sapiens et bonus.
Et est similis questio que fit ab his qui dicunt, Quare Christus tantum incarnationem suam distulit ? Ad quam respondet Apostolus, ad Galat. iv, 4: Ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum. Et vocat plenitudinem temports, tempus predefinitum a Deo trinitate.
Si autem queritur, Quare ante creare noluit ? Secundum Augustinum fatua est questio: voluntatis enim divine causa querenda non est. Tamen ne sine respon- | sione videamur esse, dicimus, quod mundum ab eterno et ante tempus a — Deo creari non conveniebat secundum | ordinem et dispositionem creantis.
Et plus dicimus, si queritur, Quare non conveniebat ante creari ab eterno? Dicimus, quod non potuit creari ab eterno: et hoc in sequenti articulo questionis ostendemus.
Si autem queritur, Si possibile fuit Deo creare mundum ab eterno? Dici-' mus, quod de potentia possibile fuit, sed non secundum ordinem sapientiz et dis-- positionem, qua omnia ordinate facit Deus, et nihil in ordinatum relinquit, sic-— ut, Sapient. vin, 1, dicitur: Aftingit a. fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. Et, in eodem, xi, 21: Sed omnia in mensura, et numero, et pondere disposuisti. Ubi dicit Augustinus, quod omnia disposuit in se numero, pondere, et mensura.
Et si sequimur dictum Anselmi, quod minimum de Deo inconveniens, est impossibile, tunc secundum hoc impossibile fuit Deo ab eterno facere mundum, et sine temporis initio. Et si queritur, Quare inconveniens fuit ? Antiqui assignaverunt causam, scilicet quod creatura in nullo debet parificari Deo: si autem non habuisset initium durationis et esse, in hoc parificaretur Deo, qui solus est sine initio secundum esse et durationem, eo quod ipse est principium univers! esse. Ego autem dico, quod creatura ita fieri non potuit, ut sine initio esset durationis, et ab eterno: et Deus non respicit quid ipse facere possit, eo quod propter indigentiam propriam non agit: sed potius quid secundum ordinem sapientie et affectum sui amoris creature: conveniens et commodum sit.
Ad primum ergo dicendum, quod bonitas Dei causa sufficiens est creationis mundi finalis et movens efficientem: sed quia non movit nisi secundum ordinem sapientie et dispositionem, ideo nihil producit nisi convenientissime et ordine congruentissimo, quo unumquodque produci potest: de convenientia autem creature est, quod non ab eterno, nec sine initio temporis fiat, ut dictum est.
Ad aliud dicendum, quod si amor sine ordine et dispositione sapientie aliquando fuisset in Deo, tune haberet locum quod objicitur: sed ille amor esset cecus, et inordinate faceret exstasim: talis autem amor numquam fuit in Deo. Unde licet ab eterno fecerit exstasim ad generationem Filii, et processionem Spiritus sancti, propter identitatem nature et essentie, in qua generatur Filius, et procedit Spiritus sanctus: ta men non ab eterno debuit tacere exstasim ad creationem mundi, propter causas que dicte sunt.
Ad aliud dicendum, quod ab eterno potuit, et scivit, et voluit: si potentia, scientia, ef voluntas referantur ad Deum scientem, volentem, et potentem: quia nihil est in Deo, quod eternum non sit. Si autem scientia, potentia, et voluntas referantur ad subjecta, hoc est, ad ea que potest, scit, et vult, non est verum de potentia ordinata, et de scientia disponente et ordinante, et voluntate creationis actum eliciente: tunc enim de potentia ordinata potuit, tune et de scientia disponente disposuit, et de voluntate eliciente actum voluit tunc, quando creavit et non ante: et hoc est propter causas que dicta sunt.
Ad aliud dicendum, quod hoc nihil penitus valet: mundus enim archetypus est a proposito secundum ordinem sapientia agentis: nec potentia utitur, nisi secundum ordinem et dispositionem sapientiz: et ideo non agit nisi quod conveniens est, et quando conveniens est, et ubi, et sicut conveniens est: conveniens autem non fuit, quod ab eterno produceret mundum, ut patet ex antedictis.
Ad aliud dicendum, quod Deus ab eterno et potuit et voluit creare mundum. Sed hee locutio duplex est: eo quod hac determinatio ab eterno, potest determinare hee verba, potuit et voluit: et sic composita est, et vera. Vel potest determinare hoc verbum, creare: et sic divisa est, et falsa: et nullo sensu procedit divisio: et ideo conclusio falsa est, et non sequitur. Non enim sequitur, si ab eterno voluit, et non ab eterno creavit, quod impotens sit: non enim impotens est, qui inconvenientia non facit: sed, ut dicit Anselmus, qui inconvenientia potest facere, impotens est si facit ea: quia quanto plus potest inconvenientia facere et facit, tanto plus adversitas et perversilas possunt in ipsum. Nec sequitur, si ab eterno potuit, et non ab eterno voluit ut ab eterno fieret, sed voluit ut congruo tempore fieret, quod invidus fuerit: sed fuit ordinatissime voluntatis propter causas que dicte sunt.
Ad ultimum dicendum, quod bonitas Dei numquam vacua fuit, sed semper exuberans ab eterno, tam in generatione Filii, quam in processione Spiritus sancti, et predestinatione sanctorum in gratia et gloria: sed non semper fuit exuberans in creatione mundi: et hoc est ideo, quia in effectu non exuberat nisi secundum ordinem et dispositionem sapientia, ne inconvenienter aliquid agat: hoc enim non esset bonitatis, sed inordinationis. Inconveniens autem fuisset, ab eterno creari mundum, propter antedictas causas.
Quaestio incidens 2
Utrum hae duo compossibilia sint secundum intellectum, scilicet quod mundus a Deo sit factus, et tamen duratione hoc modo sit aeternus, quia duratio ejus initium non habuerit ?QUAESTIO INCIDENS SECUNDA. Utrum hae duo compossibilia sint secundum intellectum, scilicet quod mundus a Deo sit factus, et tamen duratione hoc modo sit aeternus, quia duratio ejus initium non habuerit ?
Secunpo queritur, Utrum hee duo compossibilia sint secundum intellectum, scilicet quod mundus a Deo sit factus: et tamen duratione hoc modo sit eternus, quod duratio ejus initium non habuerit ?
Et.ad hoc objicitur: 4, Secundum determinata a Boetio et Platone, Deus nulli negat commoda ad bonitalis sue participationem: et omnia facit convenientissimo modo quo fieri possunt: et ideo etiam gradus distinguuntur in entibus: ergo temporale facit temporaliter: Sed omne illud quod totum esse suum, nosse, et posse in uno esse simplici non possidet, sed per vices accipit, et uno tempore habet, quod alio tempore non habet, aliquo modo temporale est: hoc igitur nec in eterno, nec ab zterno (nisi ab prepositio notet ordinem) fieri non potest secundum convenientiam nature sue: omnis autem creatura tale habet esse: ergo nulla creatura sive sit spiritualis, sive corporalis, nec in eterno, nec ab eterno fieri potuit, nisi sicut dictum est, prepositio ab ordinem notet, qualis est ordo temporis ad zternitatem.
2. Adhuc, Dicit Augustinus in libro VIIL super Genesim ad litteram', et ponitur in libro I Sententiarum, distinct. XXXVII, cap. Cumague divina: quod Deus movet creaturam spiritualem per tempus, creaturam autem corporalem per tempus et locum: sed nihil movet Deus per tempus, nisi quod aliquo modo temporale est.
Si enim dicatur, quod in actibus intelligentie et affectionis, que simul non suntin Angelis, sed per vices, creatura spiritualis movetur per tempus tantum. Contra hoc est, quod nullus intellectus capit, quod actus numeretur per vices et. moveatur, quin potentia agens a qua egreditur actus, et cui ipse actus substantialis est, sicut intelligere substan tiale est intellectui, et velle substantiale voluntati: nullus, inquam, intellectus capit, quod actu tali numerato per vices, et distenso per tempus, polentiaa qua egreditur actus, non numeretur per vices, etper tempus non distendatur: ita quod in uno tempore presenti totum esse suum possideat. Et cum radicetur potentia in essentia, impossibile est intelligere, quin esse substantiale secundum quod est in potentiis, que sunt naturales potentie ipsius, per tempus extendatur in illis: potentize enim tales omnes consequuntur esse per naturam, et sunt substantiales ipsi essentie, secundum quod substantiale dicitur, quod non derelinquit substantiam per naturam et per esse radicatum in illa. Ergo tale temporale est, et simul esse suum non habet in uno: nec igitur ab eterno fieri potuit convenienter.
3. Adhuc, Omne fieri quod non extenditur in infinitum, initium habet et finem: omnis creature creari, ex parte creature fieri est non extensum in infinitum: ergo initium habet quo incipit, et finem quo desinit: ergo quadam mensura finita mensuratur, ita quod dicitur momentaneum, vel horarium, vel diurnum, et sic de aliis: ergo quamvis creator infinite potentie sit, et possit in momento producere quidquid vult, tamen ex parte creature necesse est quod fieri illud tempore mensuretur: ergo temporale est et in tempore. Dicit enim Aristoteles in [V Physicorum, quod "in tempore esse, est quadam parte temporis Inensurari."
4. Adhuc, Solius Dei est proprium, ut dicit Boetius in libro V de Consolatione philosophiz, in uno simplici nunc eternitatis presenti semper totum esse, nosse, et posse suum possidere: ergo hoc nulli convenit creature: nulla ergo creatura totum esse, nosse, et posse in uno simplici nunc possidet: sed immediate ex opposito dividuntur, in uno simplici nunc esse possidere, yel in nunc non simplici neque stante, sed movente sese per tempus, esse accipere: ergo sic accipere esse in nunc non stante, sed sese movente, convenit omni creature: nulla ergo creatura ab eterno, vel in eterno fieri potuit, sed in nunc temporis.
5. Adhuc, Sancti dicunt super principium’Genesis, quatuor esse coequeva, et simul facta, scilicet coolum, materiam quatuor elementorum, et angelicam naturam, et tempus. Nec esset ratio quare tempus coequevum esset creatum, et ratione primi sui nunc, quod substantia ipsius est, tempus inciperet cum creatura, si extra nunc temporis aliqua creatura fieri posset: quidquid autem initio temporis fit,ab initio sine principio et sine initio esse non potest: contra intellectum ergo creature est, quod creata sit, et sine initio temporis.
Si forte dicat aliquis, quod creatura secundum esse creata est’ et principium habet, sed duratione infinita est et sine initio, sicut dicit Augustinus, quod vestigium pedis in pulvere causatur quidem, et principiatur a pede, et esset eternum si pes in pulvere esset eternus. Similiter instant quidam de sole, qui ex se emittit radium, cujus causa et principium est, et esset radius eternus si sol esset eternus. Et sic volunt dicere, quod cum Deus sufficiens causa mundi, eternus sit et sine initio durationis, mundus creatus ab ipso, licet secundum esse causaliter creatus sit, tamen duratione Deo potest esse cowternus et sine initio esse durationis. Sic dicere est dicere ea que homo non potest intelligere: non enim intelligibile est, quod esse alicujus rei initium habeat temporis, et proprietas consequens esse ejusdem temporis non habeat initium: cum non possit intelligi, quod proprietas in definitione et intellectu suo non claudat subjectum secundum incipere et perficere et desinere: aliler enim non valeret ars demonstrativa Aristotelis in primo Posteriorum, ubi dicit, quod secundus modus dicendi per se est, quando subjectum po nitur in definitione predicati, nec negari potest, quin duratio propria proprietas sit umiuscujusque esse quod durat.
6. Adhuc, Constat, quod creatura sit ex nibilo, hoc est, post nihil, ut dicunt Sancti: ita quod negatio que est nihil, neget totum quod de creatura potest esse antequam fiat: sed constat, quod duratio aliquid est de esse creature: ergo duratio non potest intelligi extendi in preteritum, nec ultra nunc inceptionis creature, creatura enim sic fieretex aliquo, non ex nihilo. Constat enim, quod preposisitio ez, cum dicitur, creatura fit ex nihilo, non notat aliquod principium materiale essentiale, quod materiale sit seu formale, sed simplicem ordinem tantum, hoc est, post nihil.
Et licet hac certissime probata sint, tamen sunt qui dicunt, quod cum dicitur, Creatura fit ex nihile, nihil precedit creaturam natura, non ordine dura- tionis: quia scilicet creator in creando non indiguit aliquo, cum ipse sit principium universi esse: quod probatum est in prehabitis, questione de principio universi esse’. Sed hoc dictum mirabile est: illud enim precedit natura, quod aliquid est de principiis naturalibus rei, et quod in sequenti est actu et intellectu, et est in primo modo dicendi per se quando predicatur de ipso, secundum doctrinam Aristotelis in primo Posteriorum. Cujus autem natura vel naturale principium nihil sit, nullus umquam intelligere potuit. Unde constat, quod cum dicitur, creatura fit ex nihilo, prepositio ex notat ordinem durationis ejus quod est nihil ad creaturam, ita quod nihil fuit privativum omnis esse creature et durationis ejus.
Membrum 3
De erroribus EpicureorumMEMBRUM III. De erroribus Epicureorum, et maxime de antiquo errore Anaximenis, qui dicit Deum et materiam primam esse idem.
Deinde queritur de erroribus Epicureorum, et maxime de antiquo errore Anaximenis, qui nuper per quemdam, David de Dinanto renovatus est, qui dixit Deum et materiam primam esse idem.
1. Inducens super hoc antiquum Anaximenem, qui dixit omnia esse unum, ut dicit Aristoteles in primo prime philosophiz, et hoc unum dixit esse Deum: et illud unum David de Dinanto interpretatur esse materiam, eo quod nihil secundum eum verum est, nisi materia: formas enim non dicit esse, nisi secundum sensum.
Inducit etiam discipulum Anaximenis Democritum, qui compulsus sequi sensum, duo dixit esse, unum scilicet secundum rationem, et alterum secundum sensum: dicebat enim, quod omnia que sunt, unum sunt indivisibile, eo quod omni forma ablata a materia, substantia indivisibilis est: indivisibile autem in quo omnia fundantur et tenentur, et quod in omnibus est, non esse nisi materiam primam, de qua dicit Plato, quod est sicut matricula concipiens omnia que in natura formata sunt: et de qua Ari- | stoteles dicit infine primi Physicorum, | quod est parens in totam naturam. Et hoc dixit esse Deum: quia hoc quod omnia tenet, et in quo omnia fundantur ut in esse permaneant, non potest esse nisi Deus.
2. Ad hoc etiam inducit versus quosdam, qui scripti leguntur in templo Palladis, apud eos qui Palladem dixe runt esse deam omnium, eo quod Palladem dixerunt esse deam sapientie. Per sapientiam autem et providentiam et omnia producuntur et reguntur et continentur. Hoc autem dixerunt esse materiam et Deum. Sensus autem versuum iste est, quod Pallas est quidquid fuit, quidquid est, et quidquid erit: nec aliquis homo detexerit peplum quo facies ejus velabatur.
Dicit etiam, quod refert Plutarchus, quod vetustissimi Philosophorum interpretati fuerunt, illud fuisse dictum de Deo, qui peplo tectus est, quia omnes eum ignorant, et omnes nihil aliud quam ipsum vident. Peplum autem quo ipse tectus est, videtur esse sensus qui est in anima, et forma que est in corpore: quibus duobus circumscriptis ab anima et corpore, apparet ipse Deus in propria sui natura.
Et hac est ratio sua prima. 3. Secundo, Inducit, quod Aristoteles dicit in primo Physicorum, quod antiqui Philosophi dixerunt unum solum esse id quod est, et illud esse invisibile et immobile, et hoc esse hylen, sive primam materiam. Unum autem quod est indivisibile et immobile, dicit non posse convenire nisi Deo: et sic Deum et materiam primam dicit esse idem.
4. Tertio, Pro se inducit versus Orphei, in quibus, ut dicit, Deum universum esse affirmat: et cum constet, universum esse in forma diversum et unum in materia, arguit quod hoc non potest esse, nisi Deus et materia prima sint idem. Dicit etiam, quod ipsos versus Aristoteles inseruit cuidam libro suo in quo sermonem facit de Deo.
5. Quarto, Pro se inducit, quod longo tempore post, Lucanus eosdem versus operi suo inseruit dicens: "Scimus et hoc melius nobis non inseret Hamon. Heremus cunctis superis, temploque tacente, Nil agimus, nisi sponte Deum." "Et post pauca: Estne Dei sedes, nisi terra, pontus, et aer ? Juppiter est quodcumque vides, quocumque [moveris."
6. Quint inducit pro se Senecam sic dicentem Quid est Deus ? Et respondet: Mens universi. Quidest quod vides totum, et quod non vides totum ? Totum vubique est: opus suum in terra et extra replet: cui demum magnitudo sua redditur, quo nihil majus excogitari potest. Hee omnia intelligi vult de materia prima, et quod hee sit Deus.
7. Discipulus autem ejus quidam, Balduinus nomine, contra meipsum disputans, talem licet vilem induxit rationem, quod quecumque sunt et nullo modo differunt, sunt eadem: Deus et materia prima et %¢ sunt, et nullo differunt: ergo sunt eadem. vous autem Grace, Latine sonat mens. Et nolebat, quod ita se haberet vod; ad intellectum et intelligibilia, sicut se habet hyle ad sensibilia. Quod autem nullo modo differant, sic nitebatur probare: Quecumque nullam differentiam habent, nullo modo differunt: dicitenim Aristoteles in VII Zopicorum, quod idem est, a quo non differt differentia. Simplicia autem prima nullam differentiam habent, quia si differentiam haberent, composita essent: Deus, hyle, vod, simplicia prima sunt: ergo nullam habent differentiam: ergo nullo modo differunt: et sic per consequens eadem sunt: et hoc est propositum ipsius.
1. Dicit igitur Aristoteles in IT Physicorum': Est et propositio concessa ab omnibus, quod tres cause in unam rem coincidunt: quarta vero numquam cum eis, scilicet materia. In una enim re aliquando sunt efficiens, formalis, et finalis: quamvis causalitatum semper sint diversarum. Materia autem cum aliis numquam in unam rem coincidit: sequeretur enim, quod contradictoria verifificarentur de eodem. Efficiens enim semper actu est agens: materia semper in potentia est, et numquam actu. Si ergo materia et efficiens essent idem, sequeretur quod idem esset actu, et non esset actu, quod est impossibile. Constat autem, quod omnes qui Deum ponebant, ponebant ipsum universi esse prineipium, et quod facit debere esse in omnibus que sunt. Et hoc non potest esse, nisi principium efficiens. Ergo hoc non potest esse umquam idem cum materia.
2. Adhuc, In libro de Causis dicitur, et ponitur ut theorema per se notum, quod primum regit res omnes absque hoc, quod commisceatur cum eis: materia in nullo est, nisi commisceatur cum ipso: ergo primum quod est Deus, cum materia numquam potest esse idem.
3. Adhuc, In fine primi Physicorum dicit Aristoteles, quod materia appetit formam ut turpe bonum: nihil autem aliquid appetit nisi indigcat ipso ad esse, vel ad bene esse: ergo materia indiget forma ad esse, et ad bene esse: Deus autem nullo penitus indiget, nec ad esse, nec ad bene esse: cujus probatio est, quod si aliquo indigeret, mobilis esset ad illud quo indiget, et sic immobilis non esset, quod est contra omnes qui Deum ponebant: omnes enim ponebant eum esse immobilem, et motorem omnium. Unde est ille versus Boetii in libro III de Consolatione philosophiae: "... Stabilisque manens, das cuncta moveri."
Adhuc, Si mobilis esset, cum nihil moveatur a seipso, oporteret quod haberet alium superiorem motorem se, qui principium motus esset in ipso: et sic ipse non esset primum principium uni versi esse, quia aliquod esse per motum ab alio motore causaretur in ipso.
4, Adhuc, Dicitur in libro de Causis, quod primum est dives in se, et dives in omnibus aliis: materia prima indigentissima est in se, et indigens in omnibus aliis: primum ergo et materia prima non possunt esse idem. Ab omnibus autem dicitur, quod primum est Deus: ergo Deus et materia prima numquam possunt esse idem.
Adhuc, In libro de Causis dicitur, quod secunda causa quod est, et quod causa est, habet a causa prima: nulla causarum quod est, et quod causa est, potest habere a materia: ergo materia non potest esse causa prima. Causa autem prima ab omnibus antiquis ponitur esse Deus: ergo materia et Deus non possunt esse idem.
5. Adhuc, Causa primaria plus est influens super causatum, quam secundaria: materia minime est influens inter omnes causas: ergo materia numquam potest esse causa primaria: sed inter efficientes causa primaria ab omnibus ponitur esse Deus: ergo Deus et materia numquam possunt esse idem.
Solutio. Dicendum, quod pessimus error est, et abominabilis Catholice fidei, et rationi, et philosophie, quod Deus et materia prima sint idem: et ideo ultime rationes procedunt, et de necessitate concludunt.
Api quod primo David de Dinanto inducit de Anaximene, dicendum quod Anaximenes falsum dixit, sicut et ceteri Epicurei qui tunc fuerunt: et Democritus falsum dixit, sicut in multis locis probat Aristoteles. Tamen sicut legitur in libro Democriti, hoc non dixit quod imponit ei David, sed potius, quod una esset omnium formaa primo datore formarum data, et non esset diversa nisi secundum ea in quibus est: unde in quibusdam oppressa a materia, non facit nisi esse simpliciter: in quibusdam minus opressa, facit vivere et vitam, secundum quod vivere viventibus est esse: in quibusdam adhuc magis libera, facit vivere et sentire. Quamvis hoc etiam error sit: quia secundum hoc una esset forma origine et divina: et diversificatio ejus non esset secundum differentias specificas forme, sed secundum libertatem majorem vel minorem quam haberet super materiam: et hoc accidit forme: et sic res non differrent nisi per accidens quod valde inconveniens est.
Ab auivp dicendum, quod illa inscriptio Palladis non significabat, nisi occultum sapientiz divine que nobis non innotescit nisi per signa. Et hoc sufficienter nullus umquam investigavit, nec detexit. Et idem est quod continetur, Actuum, xvu, 23: Invent et aram in qua scriptum erat: Ignoto Deo. Propter quod exclamat Apostolus, ad Roman. x1, 33: "O altitudo divitiarum sapientiz, et scientiae Dei quam incomprehensibilia sunt iudicia ejus, et investigabiles vie eius". Tamen hic error fuit, quod antiqui sapientiae diversum numena Deo altribuerunt, et hoc numen deam Palladem appellaverunt. Nec est verum, quod quidquid continet aliquid sicut materia vel locus, hoc virtutem numinis habeat: sed hoc quod continet aliquid manu potentie infinite, ne in nihilum decidat unde factum est, hoc est Deus, ut dicit Gregorius.
Et quod dicit, quod illud unum est immobile quod est materia, falsum est: nihil enim mobile nisi materia.
Et quod dicit, quod illud sit indivisibile, hoc etiam falsum est: quia potentia divisibilis est, et per actum generationis dividitur in omne quod generatum est vel corruptum. Deus autem nec potentia nec actu divisibilis vel mobilis est. Unde concedendum est eodem modo, quod antiqui errabant in hoc: propter quod etiam Aristoteles reprehendit eos. Unde per hoc nihil probatur.
Ad aliud dicendum, quod si Orpheus hoc dixit, mentitus est, sicut et ipse Da vid: tamen hoc non concordat dictis Orphei, qui ponebat inane et atomos, sicut continetur in primo de Anima: unde dicebat, quod anima aitrahitur a respirantibus ventis, et quod vivunt animalia quamdiu possunt hoc facere. Et quod dicit Aristoteles inseruisse versus illos libro suo, dicimus talem librum ad nos non pervenisse, nec credimus esse verum, cum Aristoteles probet et dicat contrarium, sicut patet ex preinductis.
Ad id quod inducit de Lucano, dicendum quod non intellexit: cum enim dicit Lucanus: "Nil agimus nisi sponte Deum," non intellexit, quod Deum ageremus: Deus enim non agitur ab aliquo: sed intellexit, quod dixerunt Aristoteles et Dionysius et multi alii sancti et Philosophi, quod omnia summum bonum desiderant, et propter illud agunt quidquid agunt, licet diversimode querant ipsum. Quidam querunt ipsum in se et ubi est, ut dicit Augustinus: et illi non errant, sed inveniunt quod querunt, sicut Sancti. Quidam querunt in imagine sua, sicut in deliciis, divitiis, et honoribus: et quia imago non implet id cujus est imago, sed est imago secundum quid, et non simpliciter, ideo frequenter abducuntur et errant, et non inveniunt quod querunt. Propter quod dicit Augustinus: "Ve his qui diligunt nutus tuos pro te, et ignorant quid innuunt !"
Quod etiam dicit Lucanus: "Estne Dei sedes, nisi terra, pontus, et aer ?" non intellexit, quod Deus esset ista materialiter, sed quod Deus esset ubique spirituali extensione indeficiente, essentialiter, presentialiter, et potentialiter, quemadmodum in prima parte Summe
theologiae determinatum est. Et quod dicit, quod "Juppiter est quodcumque vides," procul dubio, sicut dicit Josephus ad Cesarem, antiqui Deum celi Jovem vocaverunt: sed hoc ad stellam quam Jovem appellamus, non retulerunt, sed ad nominis significationem et compositionem, Jupiter enim dicitur juvans Pater. Et sic verum est, quod Deus est in omnibus non inclusus, et non habet sedem in hoc tantum vel in illo. Unde Augustinus: "Domine, ubique es: et qui a te recedit, quo ‘it, nisi a te placido ad te iratum ?"
Ad id quod inducitur de Seneca, dicendum quod Seneca verum dixit: Deus enim mens universi est, non per essentiam, sed per regnum mentalis sapientie. Et hoc plane verum est, quod opus suum ubigue est: quia omnia ab eo sunt: sed ipse est eorum que nihil sunt ab ipso.
Ad ultimum dicendum, quod hee vera est, quod que nullo modo differunt, eadem sunt: quia illam ponit Aristoteles: sed hee est falsa, quod prima simplicia, que propter sui simplicitatem nullam differentiam constituentem se habent, nullo modo differant: imo maxime differunt, quia seipsis differant: sicut homo et asinus differunt rationali et irrationali.
Et si queritur, Quomodo differunt rationale et irrationale ? oportet, quod dicatur, quod seipsis differunt: vel oporteret, quod in differentiis iretur in infinitum, quod est inconveniens: tamen in hoc falsum dixit, quod votv dixit se habere ad animas, sicut materiam ad corpora: anime enim ex nullo uno materiali producuntur, sed sigillatim creantur, sicut nos in sequentibus in proprio loco ostendemus.