Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Summa Theologica

Pars 1

Tractatus 1

Prologus

Praeambulum

Quaestio 1 : An theologia sit scientia?

Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem

Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto

Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?

Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?

Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 7 : De frui.

Quaestio 8 : De uti

Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?

Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?

Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit

Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei

Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.

Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.

Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?

Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?

Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 19 : De essentialitate

Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.

Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.

Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 24 : De uno

Quaestio 25 : De vero

Quaestio 26 : De bono secundum se.

Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum

Quaestio 28 : De comparatione istorum trium ad invicem, et ad ens, utrum scilicet ens, unum, verum, et bonum convertantur ?

Quaestio 29 : Secundum quam intentionem unumquodque ipsorum, scilicet ens, verum, et bonum, de Deo dicatur ?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 30 : De generatione Filii.

Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.

Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.

Quaestio 33 : De temporali missione Filii

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 34 : De nomine patris

Quaestio 35 : De nominibus Filii.

Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.

Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis

Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.

Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus

Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis

Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi

Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.

Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.

Quaestio 46

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 47 : De aequalitate personarum.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.

Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum

Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.

Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale

Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator

Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?

Quaestio 55 : De tribus causis sigillatim, efficiente scilicet, formali, et finali, qualiter Deo conveniant?

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 56 : De translatione praedicamentorum, utram alia praedicamenta a substantia et relatione proprie vel translative de Deo dicantur?

Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?

Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.

Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 60 : De scientia Dei.

Quaestio 61 : De praescientia Dei

Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 63 : De praedestinatione.

Quaestio 64 : Utrum dilectio qua Deus diligit creaturam sit eadem cum dilectione qua Pater diligi Filium, et e converso?

Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo

Quaestio 66 : De reprobatione

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 67 : De providentia

Quaestio 68 : De fato

Quaestio 69 : De libro vitae

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.

Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam

Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore

Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?

Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum

Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.

Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.

Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.

Quaestio 80

Pars 2

Prologus

Tractatus 1

Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?

Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?

Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii

Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non

Quaestio 6 : Quid sit angelus

Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis

Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo

Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate

Quaestio 14 : De secundo attributo, scilicet ratione naturaliter insita, sive intelligentiae perspicacitate ?

Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.

Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.

Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi

Quaestio 18 : Quales facti sint Angeli, utrum in gratia gratum faciente, vel in solis naturalibus bonis ?

Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 20 : Quis cecidit

Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?

Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit

Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo

Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 28 : De tentatione daemonum.

Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?

Quaestio 31 : Qualiter seminales causae inditae sint elementis mundi, secundum quas fiunt miracula ab Angelis bonis et malis, a Sanctis, et a Deo?

Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 33 : De anagogicis significationibus quae significantur in figuris corporum assumptorum ab Angelis.

Quaestio 34 : De missione

Quaestio 35 : De locutione Angelorum

Quaestio 36 : De custodia Angelorum

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 37 : Quid sit hierarchia

Quaestio 38 : De divisione hierarchiae

Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum

Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.

Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis

Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?

Quaestio 44 : An conveniebat corporalem creaturam primo in materia confusa et informi fieri, an per speciem et locum distinctam ?

Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit

Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint

Quaestio 47 : De duplici expositione Glossae super eo quod dicitur, Genes. I, 1 : In principio creavit Deus, etc. Exponit enim de principio efficiente, et de principio quod est initium temporis.

Quaestio 48 : Quare illa materia confusa informis dicatur ? Ubi ad esse prodierit ? Quantum in altuma scenderit ?

Quaestio 49 : De contrarietate quae est inter Augustinum et alios sanctos ratione hujus quod dicit Magister, quod sex diebus distinxit Deus et in formas proprias redegit cuncta quae simul materialiter fecerat.

Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis

Quaestio 51 : De opere primae diei.

Quaestio 52 : De opere secundae diei.

Quaestio 53 : De firmamento

Quaestio 54 : De numero coelorum

Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?

Quaestio 56 : De opere tertiae diei

Quaestio 57 : De opere quartae diei

Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos

Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.

Quaestio 60 : De opere quintae diei

Quaestio 61 : De opere sextae diei

Quaestio 62 : De pulchritudine universi

Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.

Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.

Quaestio 65 : Cum homo in statu innocentiae immortalis sit factus prae aliis animantibus, quomodo communem cum ipsis accepit alimoniam ?

Quaestio 66

Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 68 : Utrum anima sit

Quaestio 69 : Quid sit anima

Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se

Quaestio 71 : Quot et quibus modis anima dicitur imago et similitudo Dei, sive ad imaginem et similitudinem?

Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis

Quaestio 73 : De causa efficiente animae

Quaestio 74 : De causa formali et finali animae

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis

Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis

Quaestio 77 : De unione corporis cum anima

Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate

Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat

Quaestio 80

Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis

Quaestio 82

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate

Quaestio 84 : Utrum Heva in primo statu concepisset et peperisset incorrupta, et virgo permansisset? et, Utrum cum dolore puerpera, vel sine dolore

Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam

Quaestio 86 : De tentatione primi hominis

Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum

Quaestio 88 : An omnis ignorantia excuset a toto et a tanto? et, An in seipsa sit peccatum ? et, Si quaedam excusat, quaedam vero non, quae sint illae

Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius

Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.

Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 92 : De sensualitate

Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus

Quaestio 94 : De libero arbitrio

Quaestio 95

Quaestio 96 : De triplici divisione libertatis arbitrii secundum Magistrum, scilicet a necessitate, a peccato, et a miseria

Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 98 : De gratia

Quaestio 99 : De voluntate et annexis

Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem

Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante

Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur

Quaestio 103 : De virtute.

Quaestio 104 : De justitia.

Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.

Quaestio 107 : De peccato originali.

Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.

Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?

Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam

Quaestio 111 : De fomite.

Quaestio 112

Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 114 : De peccato actuali

Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.

Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.

Quaestio 117 : De invidia

Quaestio 118 : De acedia

Quaestio 119 : De ira

Quaestio 120 : De avaritia

Quaestio 121 : De gula.

Quaestio 122 : De luxuria

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia

Quaestio 124 : Quomodo coalescit malum in istis quae a privatione actus denominantur, sicut ignorantia, negligentia, et omissio.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 125

Quaestio 126 : Utrum multiloquium sit peccatum? et, Utrum tacere de Deo aliquis possit sine peccato ?

Quaestio 127 : De contentione

Quaestio 128 : De maledicto

Tractatus 21

Praeambulum

Quaestio 129 : De judicio suspicionis

Quaestio 130 : De personarum acceptione

Tractatus 22

Praeambulum

Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati

Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante

Quaestio 133 : Quomodo omne peccatum sit vel ex concupiscentia carnis, vel ex concupiscentia oculorum, vel I Joan. II, 16

Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi

Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava

Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae

Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur

Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam

Quaestio 139 : De voluntate

Tractatus 23

Praeambulum

Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum

Tractatus 24

Praeambulum

Quaestio 141 : Unde sit potentia peccandi in nobis

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 12

Ubi Angeli creati sunt
1

QUAESTIO XII. Ubi Angeli creati sunt

2

Secundo queritur, Ubi Angeli creati sint? Et hanc questionem tractat Magister in libro II Sententiarum, distinct. II, cap. Jam ostensum est.

3

Et accipitur ex verbis suis, quod tria dicit de coslo illo in quo creati sunt Angeli, scilicet quod locus corporeus est, quod totus luminosus est; quod a volubilitate mundi secretus est.

4

Et ideo tria quaeremus, scilicet utram locus creationis corporeus sit, hoc est, utrum ceelum empyreum corpus sit ?

5

Secundo, propter verbum Strabi, Utrum sit uniforme in lumine ?

6

Tertio, propter verbum Bede, Utrum quiescat vel moveatur ?

7

Quarto, fiet inquisitio de ccelo Trinitatis, Utrum scilicet sit corpus, vel non, et quid in eo contineatur ?

Membrum 1

Utrum coelum empyreum sit corpus
8

MEMBRUM I. Utrum coelum empyreum sit corpus?

9

Primo ergo queritur, Utrum coelum empyreum corpus sit ?

10

Et videtur, quod non: 1. Locus enim et locatum ejusdem nature sunt, secundum Philosophum. Unde dicit, quod idem est motus ad formam et ad locum, et idem motor: et quod quantum res accipit de forma sive de natura generantis, tantum accipit de motu consequente formam et naturam ejus et de loco ejusdem. Constat autem, quod contentum in celo empyreo totum spirituale est. Ergo videtur, quod etiam locus spiritualis sit. Gelum empyreum est locus: ergo celum empyreum non est corpus, sed spirituale est, vel ad minus spirituale quoddam.

11

2. Adhuc, Locus est ad quem est motus: motus autem Angeli totus in Deum est, ut dictum est in questione de definitione Angeli: ergo locus Angeli Deus est: ergo locus creationis Angeli non est aliquod corpus.

12

3. Adhuc, Angeli intra Deum currunt, quocumque mittuntur: sed intra quodcumque aliquid movetur, locus est ejus: ergo Deus locus creationis Angeli est: ergo non est ceelum empyreum.

13

4. Adhuc, Locus, ut dicit Philosophus, contentivus et salvativus est locati: nullum corpus ut contentivum et salvativum se habet ad spiritum: ergo si coelum empyreum est locus Angeli, aut non est corpus, aut non est locus creationis Angeli.

14

5. Adhuc, Omne corpus quod in ccelestibus est,cognoverunt per rationem Philosophi: de celo empyreo nihil cognoverunt ergo videtur, quod cclum empyreum in ccelestibus non sit.

15

In conTrartom est, quod 4. Dicit Dominus in Evangelio Luce, x, 18: Videbam Satanam sicut fulgur de celo cadentem. EX sicut dicit Magister in libro IL Sententiarum, distinct. J], cap. Jam ostensum est, "non appellatur hoc celum firmamentum quod secunda die factum est, sed celum splendidum, quod dicitur empyreum, id est, igneum asplendore, non a calore: quod factum,statim Angelis repletum est, quod est supra firmamentum." Sed omne splendens corpus est. Ergo celum empyreum corpus est, in quo fuit Satanas tamquam in loco creationis ante casum, et similiter alii Angeli.

16

2. Adhuc, Genes. 1, 1, super illud: In principio creavit Deus celum et terram, dicit Strabus sic: "Coolum non visibile firmamentum hic appellat, sed empyreum, id est, igneum, vel intellectuale, quod non ab ardore, sed a splendore dicitur: quod statim factum, sanctis Angelis est repletum." Et ex hoe accipitur idem: quia igneum sine splendidum corpus est, et sic locus creationis Angelorum corpus est.

17

3. Adhuc, In libro I Sententiarum, distinct. XXX VII, determinatum est, quod omnis creatura localis est, et quod solus Deus loco non continetur, eo quod immensus est: ergo angelica creatura localis est: locus autem omnis, sive circumscriptive, sive definitive contineat, corpus est: ergo ceolum empyreum quod definitive continet Angelum, corpus est.

18

Sed tunc queritur, Quomodo dicatur sanctis Angelis esse repletum ?

19

Repletus enim dicitur locus uno solo modo, quando scilicet ita plenus est, quod eadem distantia est quantitatis loci impleti, et contenti implentis. Constat autem, quod cum Angelus spirituale sit, hoc modo penitus nihil implet: ergo videtur, quod celum empyreum Angelis non possit esse repletum.

20

Si forte aliquis dicat, qued spirituale implet corporale, sicut anima implet corpus, quando ubique vivificat et informat per omnes partes. Hoc non potest dici de Angelo. Sed hoc dicitur de tali spirituali, quod est actus corporis: secundum hoc enim Angelus esset vivificans celum et actus ejus, quod absurdum esset: videtur ergo quod non possit dici, quod celum empyreum Angelis sit repletum.

21

Solutio. Dicendum cum Sanctis, quibus solis de ceelo credendum, eo quod | illi soli Patrem ccelestem cognoverunt, quod ccelum empyreum summum celum est, et corpus est: et quod creatura omnis quamvis etiam in se sit spiritualis, aliquo modo corporea est, sicut in questione de definitione Angeli secundum definitionem a Joanne Damasceno sumptam declaratum est: et ideo celum empyreum corpus est.

22

Ad primum ergo dicendum, quod hoc quod probat objectio, verum est in his que circumscriptive sunt in loco: in his enim partes loci et locati ad unum terminum communem copulantur: quod non potest esse, nisi eedem linew mensurent locum et locatum. Angelus autem non sic continetur in aliquo loco, sed definitive: quia, sicut dicit Damascenus, ibi necesse est eum esse, ubi operatur: et quando est hic, non est alibi. Et hoc modo Angelus creatus est in colo empyreo, et quando est ibi, non est in terra: et quando in terram aliquid nuntiaturus vel operaturus mittitur, in terra est, et non in coelo empyreo.

23

Ad aliud dicendum, quod motus effectivus Angeli totus in Deo est: et ideo in Psalmo ixxxu, 15, flamma ignis dicitur, ut dicit Damascenus, quia semper accensivus est per effectum, et ascensivus in Deum, ut dicit Augustinus. Quod in corporalibus est pondus, hoc in spiritualibus est amor: et sicut corpus movetur ad locum ad quem tendit pon dus ejus, ita in spiritualibus movetur spirilus in id ad quod tendit amor ejus. Habet tamen Angelus alium motum ministerii, quo mittitur: et hoc modo movetur de loco ad locum et per spatium, et hoc modo definitive continetur in loco, et exigit locum corporalem.

24

Ad aliud dicendum, quod Deus locus est Angeli ut causa salutis et continens in esse, intra quem est Angelus ubicumque est: sedtamen quoad motum ministerii et locum et definibilitatem suam, exigit etiam locum corporalem.

25

Ad aliud dicendum, quod ille conditiones loci, contentivum et salvativum esse, non conveniunt nisi his que physice suntin loco: sic autem Angelus non estin ccelo empyreo, nec in aliquo loco: et ideo illa objectio non procedit.

26

Ad aliud dicendum, quod Philosophi non cognoverunt corpus in observationi bus astrorum, nisi quod per motum aliquem manifestabatur illis: quia ccelum empyreum nullo motu manifestabatur illis, ideo non cognoverunt.

27

Tria que inducuntur in contrarium, procedunt.

28

Ad id quod queritur, Quomodo ccelum dicatur repletum Angelis? planum est respondere, Non enim est repletum sicut corporalis locus corporali contento repletur, sed est repletum proportionaliter ad mansiones beatitudinis, que per sapientiam Dei create sunt in ipso, ita quod nulla illarum vacua est, sicut dicitur, Joan, xiv, 2: fn domo Patris mei mansiones multe sunt. Illarum enim nulla vacua est, quin habeat Angelum in beatitudine sibi proportionatum.

29

Ad id quod dixerunt quidam, quod Angelus replet sicut anima corpus: dicendum, quod hoc dicere absurdum est et hereticum, sicut bene probat objectio,

Membrum 2

Utrum coelum sit uniforme in lumine
30

MEMBRUM II. Utrum coelum sit uniforme in lumine?

31

Secundo queritur propter verbum Strabi, Utrum celum, sit uniforme in lumine ?

32

Et videtur, quod sic. 1. Strabus enim dicit, quod zgneum dicitur non ab ardore, sed a splendore, quia totum splendidum est.

33

2, Adhuc, Celum empyreum locus contemplantium est: contemplantibus autem per congruentiam debetur locus luminosus: ergo celum empyreum locus luminosus et uniformis est in lumine.

34

3. Adhuc, Locus damnatorum per oppositas dispositiones habet se ad locum beatorum: sed locus damnatorum perpetuis tenebris est addictus: ergo per oppositum locus beatorum perpetuo lumine plenus est.

35

4, Adhuc, Matth. xin, 43: Tune justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum: sed in tota natura locus semper per congruentiam respondet locato. Cum ergo locatiin ccelo empyreo fulgeant sicut sol, et celum empyreum respondeat eis per congruentiam, ccelum empyreum debet splendere sicut sol.

36

In contrarium hujus est, quia secundum ordinem nature primum, semper et supremum influentiam habet super inferiora: et sicut dicit Aristoteles in II de Generatione et Corruptione, idem eodem modo se habens, semper facit idem: si ergo celum empyreum uniforme est in lumine, secundum ccelum cui influit et formam et virtutem, erit etiam uniforme in lumine: sed hoc falsum est, quia se cundum celum est firmamentum, quod valde difforme est in lumine, sicut patet in deformitate stellarum, et in partibus etiam cceli non stellatis.

37

Solutio. Dicendum cum Sanctis, quod ccelum empyreum uniforme est in lumine: aliter enim non congrueret contemplationi beatorum, que tota in lumine est. Unde Basilius etiam dicit super illud Psalmi xxvii, 7: Vox Domini iné ercidentis flammam ignis, quod "in die judicii lumen quod est in igne, ascendet ad locum beatorum: et ardor fuliginosus descendet ad locum damnatorum: et sic vox Domini sive preceptum intercidit flammam ignis."

38

Unde argumenta inducta ad hoc, concedenda sunt. Nihil enim in corporalibus ita simile est spiritualibus sicut lux: et ideo spirituali luci in contemplatione beatorum nihil ita congruit sicut locus luminosus corporali luce.

39

Ad id quod objicitur in contrarium, dicendum, quod non semper est verum, quod idem eodem modo se habens, semper facit idem, nisi in recipiente quod eliam eodem modo se habet. Unde quamvis dicamus, quod primum ccelum influit super secundum, non tamen oportet, quod secundum fiat uniforme sicut primum: quia secundum non habet se eodem modo in recipiendo, et in quadam parte sui receptibile est luminis, et in quadam parte non: et ideo licet primum sit uniforme in lumine, tamen secundum potest esse difforme.

Membrum 3

Utrum coelum empyreum quiescat vel moveatur
40

MEMBRUM III. Utrum coelum empyreum quiescat vel moveatur?

41

Tertio queritur propter verbum Bede, Utrum celum empyreum quiescat vel moveatur ?

42

1. Magister enim in libro II Sententiarum, distinct. II, cap. Jam ostensum est, inducit Bedam sic dicentem: "Hoc superius celum, quod a volubilitate mundi secretum est, mox ut creatum, sanctis Angelis repletum est." Si ergo a volubilitate mundi secretum est, videtur quod non volvatur, nec moveatur: et sic immobile est.

43

2. Adhuc, Quies congruit beatis et contemplationibus: quia illi quiescunt omnes in una fruitione, scilicet summi boni: et cum habitator et habitaculum congruere debeant, et ccelum empyreum sit habitaculum fruentium et beatorum, erit celum empyreum immobile.

44

In conrrartum est, quod dicit Alpetra- gius, quod virtus primi motoris fortior et vehementior est in mobili sibi proximo, quam in eo quod sibi per medium conjungetur: et ideo primum ccelum est vehementissimi motus: est autem ccelum empyreum, primum ccelum et supre- mum: ergo primo motori proximum: ergo velocissimi motus.

45

Si quis dicat, quod omnis motus est propter indigentiam, et primum celum nullo indiget, quia totum est in actu: et ideo non movetur. Hoc nihil est: quia propositio quam inducit, et super quam se fundat, falsa est. Non enim omnis motus est propter indigentiam: aliquis enim motus est in demonstrationem potestatis et virlutis: sicut si extendo brachium, et moveo ad hoc, quod demonstrem virtutem quam habeo in brachio.

46

Similiter, motus secundum quod est actus motoris, numquam est indigentia, sed secundum quod est actus mobilis aliquando est propter indigentiam.

47

Similiter, si celum empyreum inter orbes corporeos magis appropinquat primo motori, videtur quod in eo per velo cissimum motum debet demonstrari virtus motoris primi.

48

Solutio. Dicendum, quod celum empyreum immobile est, ut dicunt Sancti: eo quod immobilitas et quies in habitaculo magis congruit habitatori qui fruitur summo bono, quam motus: quia quod movetur, renovatur secundum formam vel situm, et numquam statin uno: et non hoc congruit ei qui fruitur, quia ille stat in uno. Unde Augustinus in libro I de Doctrina Christiana: "Fruimur cognitis in quibus voluntas delectata conquiescit."

49

Ad id quod objicitur in contrarium, dicendum, quod duplex est appropinquatio ad primum motorem. Una est appropinquatio ad ipsum in quantum motor est: et sic maxime appropinquat, quod maxime movetur ab ipso: et de hoc procedit objectio. Alia est appropinquatio non in quantum motor est, sed per conformitatem ad eum, in quantum est objectum beatitudinis: et sic quod maxime accedit, minime movetur. Et hoc modo inter orbes corporeos magis accedit celum empyreum: et ideo dicunt Sancti, quod magis a volubilitate mundi secretum est.

Membrum 4

Quid sit coelum Trinitatis, scilicet utrum sit corpus, vel non, et, Quid in eo contineatur
50

MEMBRUM IV. Quid sit coelum Trinitatis, scilicet utrum sit corpus,vel non ? et, Quid in eo contineatur?

51

Detnve ratione hujus quod in fine ejusdem distinctionis dicit Magister, cap. Hic queri solet: oportet querere de ccelo Trinitatis,’ Quid sit, utrum scilicet sit corpus, vel non ?

52

Et, Quid in eo contineatur ? Quod corpus sit, probatur sic: 4. Quecumque sunt ejusdem divisio- nis, sunt ejusdem nature communis: celum Trinitatis cum aliis ccelis que enumerat Rabanus in Glossa super Deuteronomium, ubi dicit, quod est celum Trinitatis, empyreum, crystallinum, firmamentum, igneum, olympium, ethereum, aereum, hoc ccelum Trinitatis enumeratur sub hoc communi quod est coelum: ergo commune quod est celum, per unam naturam est in omnibus enumeratis: sed per naturam corporei est in ceelo Trinitatis: ergo ccelum Trinitatis est corpus.

53

2. Adhuc, Aristoteles in Predicamentis pro principio ponit: Quando alterum dicitur de altero ut de subjecto, quecumque de predicato dicuntur, omnia de subjecto dicuntur. Constat autem, quod ccelum Trinitatis est celum: ccelum autem est corpus, ut prius habitum est: ergo ceelum Trinitatis corpus est.

54

3. Adhuc, Omne quod per differentias situs determinabile est ad locum, corpus est: ccelum Trinitatis per differentias situs determinatur ad locum, dicitur enim esse supremum, supra autem et infra differentia situs sunt et loci. Ergo constat propositum, scilicet quod celum Trinitatis est corpus.

55

In contrarium est, quod Deus est in celo Trinitatis, sicut dicunt Sancti. Matth, vi. 9: Pater noster, qui es in ce lis’ Si ergo continetur in ipso sicut in corpore, tunc Deus finitur ad aliquod corpus, et est in aliquo corpore inclusus in illo, quod est contra fidem. II Paralip. vi, 18: Sicelum et celi celorum non te capiant, quanto magis domus ista quam exdificavi, scilicet tibi. Gregorius: "Deus est in omnibus non inclusus." Patet ergo, quod celum Trinitatis non potest esse corpus.

56

Quzrator ergo, Utrum ccelum Trinitatis sit ipse Deus ?

57

Et videtur, quod non: 1. Dicit enim Philosophus in IV Physicorum, quod nihil est in seipso per se: cum ergo Deus sit in coslo Trinitatis, et | non in aliquo per accidens, nullum enim accidens convenit Deo, constat quod ceelum Trinitatis non potest esse idem cum Deo.

58

2. Adhuc, Isaizw, uxvi,1: Calum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum, Constat autem, quod Deus est in ceelo illo quod sedes ejusdem est: et hoc dividitur contra terram: cum ergo nullum increatum dividitur contra creatum, et terra creata sit et dividatur contra ccelum, oportet coelum creatum esse: sed nullum creatum est Deus: ergo celum Trinitatis non est Deus.

59

3. Adhuc, Isa. xiv, 13 et 14, dixit Lucifer: Jn celum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum: sedebo in monte testamenti.... Similis ero Altissimo. Ergo per hoc quod in ecelum voluit conscendere, similis voluit esse Altissimo: sed per nullius corporis vel creature ascensionem potuit esse similis Altissimo: et hoc scivit,cum sapiens esset: ergo non intendit aliquam corpoream altitudinem vel creatam, quando dixit: In eelum conscendam: ccelum ergo Trinitatis nec corpus est, nec aliquid creatum.

60

Si autem hoc conceditur: tune queritur, Qua altitudine ceelum Trinitatis elevetur super alios.ccelos ?

61

Dicit enim Philosophus in II de Celo et Mundo, quod extra celum supremum nec locus est, nec tempus, sed vita beata. Et sic videtur, quod cum Deus infinitus innullo corpore possit esse inclusus in illo, nec extra aliquod corpus exclusus ab illo, quod ccelum Trinitatis elevatione corporali sive locali esse non possit supra celum empyreum, nec intra ipsum.

62

Juxta hoc ulterius queritur, Quid in | ccelo Trinitatis contineatur ?

63

Et videtur, quod omnes Angeli et omnes beati. Ad Coloss. 1, 1: Que sursum sunt querite, ubi Christus est in dextera Dei sedens. Si querenda sunt illa, tune permanendum est in eis. Christus autem sedet ad dexteram Dei in ccelo Trinitatis. Ergo videtur, quod sanctis omnibus ma nendum sit in celo Trinitatis.

64

Unrerivs queritur de beata Virgine, g,, Utrum ipsa sit in ceelo Trinitatis ?

65

Et vidétur, quod sic, per verbum Hieronymi insermone, Cogitis me, o Paula et Eustochium, quod "exaltata est super omnes choros ad ceelestia regna." Super omnes autem choros Angelorum non est nisi ccelum Trinitatis. Ergo exalpata est in ccelum Trinitatis.

66

Utrerius queritur de Christo homine gu in quantum homo, Utrum sit in ccelo Trinitatis ?

67

Et videtur, quod sic. 4. In symbolo enim dicitur: "Ascendit in celum, sedet ad dexteram Dei Patris." Dextera autem Dei Patris est in ceelo Trinitatis: ergo Christus homo in quantum homo est, in ccelo Trinitatis est.

68

2. Adhuc, Idem probatur per verbum Stephani, Act. vm, 56: Ecce video celos apertos, et Jesum stantem a dextris Dei.

69

3. Adhuc, In Psalmo xvi, 7: A summo celo egressio ejus: ef occursus ejus usque ad summum ejus. Summum autem cceelum, ccelum Trinitatis est: nec occursus ejus est usque ad summum, nisi occurrat in ceelum Trinitatis: ergo videtur, quod Christus homo in quantum homo, sit in celo Trinitatis.

70

In contrarium est, quod dicit Magister in libro Il Sententiarum, distinct. II, cap.ultimo,quod cum dicitur ceelum Trinitatis,in quod concupivit Lucifer ascen dere, ibidicitur ccelum Dei celsitudo: etest tale, Ascendam in ccelum, hoc est, ad equalitatem Dei’: sed ad equalita tem Dei, nec beata Virgo, nec etiam Christus homo in quantum homo, neo aliqua creatura umquam ascendit: ergo in ceelo Trinitatis nihil est, nisi ipsa Trinitas, scilicet Pater et Filius et Spiritus sanctus. Unde etiam, Joan. xiv, 28, dicit Christus homo in quantum homo: Pater major me est. Kt in symbolo Athanasii: "Aiqualis Patri secundum divinitatem, minor Patre secundum humanitatem."

71

Solutio. Dicendum, quod in celo Trinitatis nihil est, nisi ipsa Trinitas: et ceelum Trinitatis non est corpus, sed ipsa Trinitatis eminens celsitudo, continens in esse, et salvans omne quod est: quod Philosophi celo attribuebant, et hoc celum vocabant: ideo celum sedem Dei esse dixerunt.

72

Ad primum ergo dicendum, quod ea que sunt ejusdem divisionis sub aliquo communi, sunt ejusdem rationis et ejusdem nature in illo communi, si illud commune ut genus predicatur de eis. Si autem predicatur ut commune per analogiam sive proportionem, tunc non est verum: et ita predicatur celum de celo Trinitatis, et aliis ccelis. Secundum hoc enim dicitur celum, quod est continue continens et salvans contenta sub ipso: et hoc modo celum Trinitatis per prius est celum: quia simpliciter continet et salvat omnia Dei summa celsitudo: alii autem cceli quedam continent et salvant quodam modo et non simpliciter. Dico autem guodam modo, quia per influentiam luminis et motuum, et non simpliciter: non enim salvant ut causa efficiens que per essentiam, presentiam, potentiam, sit in omnibus, sicut est eminens Dei celsitudo.

73

Ad aliud dicendum, quod regula Aristotelis intelligitur de his que predicantur ut genus, vel ut natura communis: et non de his que predicantur in communitate analogie sive proportionis.

74

Ad aliud dicendum, quod ccelum Tri nitatis per differentias situs et loci non determinatur ad aliquem locum, Deus enim localis non est: et quando dicitur supremum vel summum, intelligitur de eminentia dignitatis, non loci.

75

Ip quop objicitur in contrarium, deducit ad inconveniens, et procedit.

76

Ad id quod ulterius queritur, utrum sit ipse Deus ?

77

Dicendum, quod absque dubio ccelum Trinitatis est ipse Deus Trinitas.

78

Ad idw quod objicitur in contrarium, dicendum quod nihil est in seipso, ut dicit Philosophus: sed oportet diversitatem esse inter continens et contentum: sed hec est diversa: in composilis enim localibus inter continens et contentum est diversitas rei: et de his intelligitur dictum Philosophi. In simplicibus autem non localibus sufficit diversitas secundum modum significandi: et sic est hic cum dicitur, Deus est in eminentia dignitatis sue, sive in ccelo: tunc enim per Deum significatur causa continens et salvans omnia, et per celum significatur idem, sed alio modo, significatur enim ut ambiens omnia que continet et salvat,

79

Ad aliud dicendum, quod Isaias non loquitur de ccelo Trinitatis, sed de ccelo prout locus beatorum est: et hoc dicitur sedes Dei, quia per eminentiorem effectum gratiz et gloriz apparet in illo. Et bene concedendum est, guod hoc est creatum. Et terra dicit secabellum pedum ejus: quia non apparet in ea expressa species quam contemplantur beati, sed potius obscurumivestigium, quod sequuntur hi qui per creaturas quasi mendicando discunt Deum. Videmus nune per speciem in enigmate: tunc autem facie, ad faciem, sicut dicitur, ] ad Corinth. xin, 42.

80

Ad aliud dicendum, quod hoc procedit et probat veritatem secundum Catholicam fidem.

81

Similiter dicendum est ad sequens, scilicet de elevatione coli, quod hac ratione vere concludit et procedit: extra celum enim empyreum nec locus nec tempus est, sed vita beata, que dicitur ibi esse in Deo sicut in objecto, non sicut in loco: Deus enim cum infinitus sit, nullo loco vel tempore finitur vel continetur, sed est in quolibet non inclusus, ut dicit Gregorius.

82

Ad id quod ulterius queritur, Quid sit in ceelo Trinitatis ?

83

Dicendum, quod solus Deus Trinitas est in colo Trinitatis. Nihil enim creatorum potest pervenire ad equalitatem eminentie divine:

84

Et quod objicitur de dicto Apostoli ad Colossenses, dicendum, quod ibi dicuntur esse sursum in dextera Dei bona potiora, quibus fruitur Christus: et dicunturjad dezteram, quia spiritualia sunt: et per oppositum temporalia per metaphoram dicuntur esse ad sinistram.

85

Ad id quod objicitur de beata Virgine, dicendum, quod ipsa quia creata est, non est in equalitate Dei, et per consequens non est in ceelo Trinitatis.

86

Ad dictum Hieronymi dicendum, quod licet super choros Angelorum nihil sit nisi ceelum Trinitatis quantum ad distinctionem mansionum in beatitudine: tamen chori Angelorum ad Dei equalita tem non ascendunt, sed inter eminentiam Dei et elevationes Angelorum infinita distantia est tam in gradibus dignitatis, quam in gradibus gloria, in quibus beata Virgo exaltata super choros Angelorum esse dicitur: quod, ut dicit Hieronymus, nulli Sanctorum preter eam est concessum :tamen ad aqualitatem eminentie divine non ascendit.

87

Adw quod queritur de Christo, dicen- sag dum, quod Christus homo est in ccelo Trinitatis, sed non in quantum homo: quia. hoc quod dico, in quantum, synca tegorematice sumptum, conditionem na ture dicit, et ex conditione humana non habet Christus, quod sit in ccelo Trinita tis, sed potius ex unitate persone.

88

Et sic de Christo homine non in quantum homo intelligitur dictum symboli, sicut bene explanatur per dictum Athanasii in symbolo, Quicumque vult.

89

Per idem patet solutio ad illud quod objicitur de auctoritatibus et Psalmo. Hac enim de Christo homine dicuntur, nonin quantum est homo, sed in quantum est divina persona.

90

Ip guop objicitur in contrarium, simpliciter concedendum est: quia hoc est Catholica fides.

PrevBack to TopNext