Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Summa Theologica

Pars 1

Tractatus 1

Prologus

Praeambulum

Quaestio 1 : An theologia sit scientia?

Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem

Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto

Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?

Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?

Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 7 : De frui.

Quaestio 8 : De uti

Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?

Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?

Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit

Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei

Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.

Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.

Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?

Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?

Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 19 : De essentialitate

Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.

Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.

Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 24 : De uno

Quaestio 25 : De vero

Quaestio 26 : De bono secundum se.

Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum

Quaestio 28 : De comparatione istorum trium ad invicem, et ad ens, utrum scilicet ens, unum, verum, et bonum convertantur ?

Quaestio 29 : Secundum quam intentionem unumquodque ipsorum, scilicet ens, verum, et bonum, de Deo dicatur ?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 30 : De generatione Filii.

Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.

Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.

Quaestio 33 : De temporali missione Filii

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 34 : De nomine patris

Quaestio 35 : De nominibus Filii.

Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.

Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis

Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.

Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus

Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis

Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi

Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.

Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.

Quaestio 46

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 47 : De aequalitate personarum.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.

Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum

Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.

Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale

Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator

Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?

Quaestio 55 : De tribus causis sigillatim, efficiente scilicet, formali, et finali, qualiter Deo conveniant?

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 56 : De translatione praedicamentorum, utram alia praedicamenta a substantia et relatione proprie vel translative de Deo dicantur?

Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?

Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.

Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 60 : De scientia Dei.

Quaestio 61 : De praescientia Dei

Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 63 : De praedestinatione.

Quaestio 64 : Utrum dilectio qua Deus diligit creaturam sit eadem cum dilectione qua Pater diligi Filium, et e converso?

Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo

Quaestio 66 : De reprobatione

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 67 : De providentia

Quaestio 68 : De fato

Quaestio 69 : De libro vitae

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.

Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam

Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore

Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?

Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum

Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.

Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.

Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.

Quaestio 80

Pars 2

Prologus

Tractatus 1

Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?

Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?

Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii

Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non

Quaestio 6 : Quid sit angelus

Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis

Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo

Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate

Quaestio 14 : De secundo attributo, scilicet ratione naturaliter insita, sive intelligentiae perspicacitate ?

Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.

Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.

Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi

Quaestio 18 : Quales facti sint Angeli, utrum in gratia gratum faciente, vel in solis naturalibus bonis ?

Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 20 : Quis cecidit

Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?

Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit

Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo

Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 28 : De tentatione daemonum.

Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?

Quaestio 31 : Qualiter seminales causae inditae sint elementis mundi, secundum quas fiunt miracula ab Angelis bonis et malis, a Sanctis, et a Deo?

Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 33 : De anagogicis significationibus quae significantur in figuris corporum assumptorum ab Angelis.

Quaestio 34 : De missione

Quaestio 35 : De locutione Angelorum

Quaestio 36 : De custodia Angelorum

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 37 : Quid sit hierarchia

Quaestio 38 : De divisione hierarchiae

Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum

Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.

Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis

Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?

Quaestio 44 : An conveniebat corporalem creaturam primo in materia confusa et informi fieri, an per speciem et locum distinctam ?

Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit

Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint

Quaestio 47 : De duplici expositione Glossae super eo quod dicitur, Genes. I, 1 : In principio creavit Deus, etc. Exponit enim de principio efficiente, et de principio quod est initium temporis.

Quaestio 48 : Quare illa materia confusa informis dicatur ? Ubi ad esse prodierit ? Quantum in altuma scenderit ?

Quaestio 49 : De contrarietate quae est inter Augustinum et alios sanctos ratione hujus quod dicit Magister, quod sex diebus distinxit Deus et in formas proprias redegit cuncta quae simul materialiter fecerat.

Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis

Quaestio 51 : De opere primae diei.

Quaestio 52 : De opere secundae diei.

Quaestio 53 : De firmamento

Quaestio 54 : De numero coelorum

Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?

Quaestio 56 : De opere tertiae diei

Quaestio 57 : De opere quartae diei

Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos

Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.

Quaestio 60 : De opere quintae diei

Quaestio 61 : De opere sextae diei

Quaestio 62 : De pulchritudine universi

Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.

Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.

Quaestio 65 : Cum homo in statu innocentiae immortalis sit factus prae aliis animantibus, quomodo communem cum ipsis accepit alimoniam ?

Quaestio 66

Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 68 : Utrum anima sit

Quaestio 69 : Quid sit anima

Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se

Quaestio 71 : Quot et quibus modis anima dicitur imago et similitudo Dei, sive ad imaginem et similitudinem?

Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis

Quaestio 73 : De causa efficiente animae

Quaestio 74 : De causa formali et finali animae

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis

Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis

Quaestio 77 : De unione corporis cum anima

Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate

Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat

Quaestio 80

Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis

Quaestio 82

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate

Quaestio 84 : Utrum Heva in primo statu concepisset et peperisset incorrupta, et virgo permansisset? et, Utrum cum dolore puerpera, vel sine dolore

Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam

Quaestio 86 : De tentatione primi hominis

Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum

Quaestio 88 : An omnis ignorantia excuset a toto et a tanto? et, An in seipsa sit peccatum ? et, Si quaedam excusat, quaedam vero non, quae sint illae

Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius

Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.

Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 92 : De sensualitate

Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus

Quaestio 94 : De libero arbitrio

Quaestio 95

Quaestio 96 : De triplici divisione libertatis arbitrii secundum Magistrum, scilicet a necessitate, a peccato, et a miseria

Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 98 : De gratia

Quaestio 99 : De voluntate et annexis

Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem

Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante

Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur

Quaestio 103 : De virtute.

Quaestio 104 : De justitia.

Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.

Quaestio 107 : De peccato originali.

Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.

Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?

Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam

Quaestio 111 : De fomite.

Quaestio 112

Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 114 : De peccato actuali

Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.

Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.

Quaestio 117 : De invidia

Quaestio 118 : De acedia

Quaestio 119 : De ira

Quaestio 120 : De avaritia

Quaestio 121 : De gula.

Quaestio 122 : De luxuria

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia

Quaestio 124 : Quomodo coalescit malum in istis quae a privatione actus denominantur, sicut ignorantia, negligentia, et omissio.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 125

Quaestio 126 : Utrum multiloquium sit peccatum? et, Utrum tacere de Deo aliquis possit sine peccato ?

Quaestio 127 : De contentione

Quaestio 128 : De maledicto

Tractatus 21

Praeambulum

Quaestio 129 : De judicio suspicionis

Quaestio 130 : De personarum acceptione

Tractatus 22

Praeambulum

Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati

Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante

Quaestio 133 : Quomodo omne peccatum sit vel ex concupiscentia carnis, vel ex concupiscentia oculorum, vel I Joan. II, 16

Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi

Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava

Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae

Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur

Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam

Quaestio 139 : De voluntate

Tractatus 23

Praeambulum

Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum

Tractatus 24

Praeambulum

Quaestio 141 : Unde sit potentia peccandi in nobis

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 13

De Angeli essentiae simplicitate
1

QUAESTIO XIII. De Angeli essentiae simplicitate.

Membrum 1

Utrum Angelus sit essentia simplex
2

MEMBRUM I. Utrum Angelus sit essentia simplex?

3

Quod autem Angelus sit essentia simplex,

4

4. Sic probat Augustinus; Primum attributum angelice nature est essentia simplex: ergo videtur, quod Angelus simplex essentia sit.

5

2. Adhuc, In libro de Spiritu et Anima dicitur, quod anima est essentia simplex: minus autem videtur, quod anima est simplex, quam Angelus: ergo multo magis Angelus est essentia simplex.

6

3. Adhuc, Constat, quod Angelus vel est composita essentia, vel simplex. Si est composita, cum omne compositum sit resolubile in componentia vel actu vel intellectu, Angelus resolubilis erit in componentia: sed hoc non est verum: componentia enim composito ipso priora sunt et tempore et generatione: Angelum componentia etiamsi aliquis fingere velit, non precedunt tempore et generatione: ergo remanet, quod Angelus est essentia simplex.

7

4, Adhuc, Esse Angeli non precedunt nisi duo, scilicet Deus, et nihil: Deus enim creavit Angelum, et ex nihilo creatus est Angelus: et constat, quod ex his non potest habere compositionem aliquam: remanet ergo, quod sit essentia simplex.

8

5. Adhuc, Philosophi prima componentia dixerunt esse formam et materiam:in omnibus autem talibus materia primum est ut subjectum, et per motum accedit forma ut actus: et tale quid non potest poni in Angelo: ergo videtur, quod sit essentia simplex.

9

6. Adhue, In libro de Causis dicitur, quod intelligentia est substantia que non dividitur: sed Angelus vel est intelligentia, vel intelligentiz similis.: ergo non dividitur, nec substantia, nec motu, nec tempore. Omne autém compositum aliquo illorum trium dividitur vel intellectu vel actu: Angelus nullo illorum dividitur: ergo remanet, quod sit essentia simplex,

10

7. Adhuc, Rabbi Moyses in libro Ducis neutrorum, cap. de uno Deo, dicit, quod omne compositum est corpus Angelus non est corpus: ergo non est compositus: et sic adhuc remanet, quod sit essentia simplex, et sic idem quod prius.

11

3. Adhuc, Si dicitur Angelus esse compositus, queratur, In quo dignosci tur compositio ejus? Si dicatur, quod in hoc, quod aliquod influxum sibi potest recipere. Contra: Constat, quod Angelus non est in potentia recipiendi ab aliquo inferiorum: sed si recipit, recipit a prima causa influxas sibi illuminationes et bonitates. Et sic dicitur in libro de Causis: "Quanto plures recipit bonita. tes a prima causa, tanto plus accedit ad unum." Per hoc autem, quod aliquid accedit ad unum, non recipit compositionem, sed simplicitatem: ergo per talem receptionem non dignoscitur Angelus esse compositus, sed potius simplex essentia.

12

IN CONTRARIUM est,. 1. Quod dicit Boetius in libro de Hebdomadibus, quod "omne quod est citra primum, est hoc et hoc:" Angelus est citra primum: ergo est hoc et hoc: et omne quod est hoc et hoc, est compositum: ergo Angelus est compositum, et non essentia simplex.

13

2. Adhuc, Boetius, ibidem, "Quod est, habere aliquid potest, preter id quod est: esse vero nihil habet admixtum;" Angelus vero aliquid habere potest preter id quod est, quia illuminationes, et bonitates, a prima causa sibi influxas: ergo Angelus est ex quod est et quo est: omne autem tale compositum est: ergo Angelus compositum quid est.

14

3. Adhuc, In libro de Uno Deo dicitur, quod "omne quod est simplex, esse suum a seipso habet, et non ab alio:" cum igitur Angelus esse suum a seipso non habeat, non potest esse essentia simplex.

15

4. Adhuc, Boetius in libro de Hebdomadibus: "Omne quod est, alio participat ut sit, et alio ut hoc aliquid sit:" Angelus autem est, et hoc aliquid est: ergo in substantia sua habet a quo est, et aliud quo hoc aliquid est: omne autem tale compositum est: ergo Angelus composita essentia est.

16

5. Adhuc, Boetius dicit, et in primo libro Senéentiarum, distinct. VIII, tra ctatu de simplicitate divina probatum est, quod propter simplicitatem divinam in Deo non est accipere universale et particulare: ergo a destructione consequentis, si in Angelo est accipere universale et particulare, Angelus non est substantia simplex: sed in Angelo est accipere universale, et particulare, possum enim dicere, Angelus, et hic Ange= lus: ergo a positione antecedentis, An gelus non est substantia simplex.

17

6. Adhuc, Aristoteles in JIL de Anima: "Jn omni natura aliud est quo est omnia facere, et aliud est quo est omnia fieri." Et dicit, quod oportet in anima accipere istas differentias. Sed in Angelo aliud est quo est omnia intelligibilia facere, et aliud quo est omnia intelligibilia fieri: ergo in substantia Angeli sunt duo: ergo est substantia composita.

18

7. Adhuc, Ab uno simplici non fluit nisi unum: sed ab essentia Angeli potentie naturales fluunt diverse: dicit enim Augustinus, quod memoria, intelligentia, et voluntas, et liberum arbitrium: ergo relinquitur, quod essentia sua non sit simplex.

19

8. Adhuc, Idem eodem modo se habens, non potest esse principium contradictorioram et contrariorum: sed in Angelo est quod convenit multis, et est communicabile, scilicet quod Angelus est, quod spiritus est, quod lumen divinum est: et est in eo quod est incommunicabile, et convenit uni soli: ergo hec non causantur ab uno, quod sit in substantia Angeli, sed a diversis: sed quidquid diversa habet in substantia, compositum est: ergo Angelus composita substantia est.

20

9. Adhuc, In quocumque est compositio secunda, que est ex substantia et accidente, in illo est compositio prima, que est ex natura suppositi, ef ex natura communi cui suppositum est. Et hoc probatur ex Boetio in libro de Hebdomadibus, qui dicit,quod "materia sim-=- plex subjectum accidentis esse non potest." Et ex Avicenna qui dicit, quod "subjectum est ens in se completum, quod est causa vel occasio accidentis existendi in eo, vel quod insit sibi accidens :" accidens enim causatur asubjecto, et nullum habet esse, nisi per hoc quod est in subjecto: accidentis enim esse est inesse, ut dicit Porphyrius, et Aristoteles dicit, quod accidens est quod cum sit in aliquo, non est in eo sicut quedam pars, et impossibile est esse sine eo in quo est. Sed in Angelo est compositio secunda, habet enim gratiam et virtutem. Ergo Angelus est subjectum. Et in omni subjecto aliud est quod substat, et aliud cui substat: omne autem tale substantia composita est: ergo Angelus substantia composita est.

21

Sotvutio. Dicendum, quod Angelus substantia composita est, et est suppositum, et hoc aliquid. Suppositum autem et hoc aliquid in ratione sui habent, quod sint compositum ad minus ex quod est et quo est: onine enim suppositum alicui substat communi, scilicet nature, qua est in genere vel specie illius nature: etomne quod substat, res nature determinata est in illa natura ad hoc quod est signatum hoc aliquid. Et per hoc patet, quod in ratione suppositi est,. quod compositum sit.

22

Et si objicitur de puncto et unitate, que sunt hoc aliquid: et tamen dicuntur simplicia esse. Dico, quod simplicia sunt, id est, quantitatem non habentia, et secundum quantitatem indivisibilia: nihilominus tamen partibus essentialibus composita sunt. Quod patet per rationes eorum si ponantur: punctum enim est substantia, in continuo habens positionem determinatam: et si substantia est secundum id quod est, indivisibile quoddam est: et si positionem habet in natura continui, aliquid est: et sic compositum est, et non habet idem in seipso id quod est et esse, sive quod est et quo est. Et similiter est de unitate relata ad genus discreti.

23

Unde omnes rationes que inducuntur ad hoc, quod Angelus composita substantia sit, procedunt.

24

Ad primum ergo quo videtur probari, quod simplex substantia sit, dicendum quod cum Augustinus dicit simplicitatem esse attributum Angelice nature, non intelligit de simplicitate simpliciter, sed de simplicitate secundum quid, qua scilicet non habet compositionem quantitativam et corpoream: habet tamen compositionem essentialem que est ex quod est et quo est, eo modo quo etiam anima simplex esse dicitur respectu corporis.

25

Ad aliud similiter dicendum, quia nec anima, nec Angelus simpliciter simplicia sunt, hoc est, omni compositione privata: habent enim intra se essentialem compositionem, et ex principiis essentialibus composita sunt.

26

Ad aliud dicendum, quod componentia aliquid, non semper precedunt generatione et tempore: sed in corruptibilibus simul sunt cum composito, et non sunt priora ipso, nisi natura: nec compositum resolubile est in ipsa, nisi secundum intellectum tantum: quia, sicut dicit Damascenus, subtilibus intelligentiis distinguuntur in ipso, quamvis secundum actum compositum numquam resolvatur in ea, sicut patet in ceelo et in omnibus incorruptibilibus. Dicit enim Philosophus in primo de Calo et Mundo, quod cum dico celum, dico formam: cum dico hoc celum, dico formam in hac materia: per formam intelligens creaturam communem, que est forma totius predicabilis de toto, que universale vocatur: per formam in hac materia intelligens incommunicabile suppositum, substans nature communi, quod de aliis ejusdem nature non predicabile est, nisi large sumendo predicationem, qua aliquid dicitur de seipso, sicut dicimus, quod Socrates est Socrates: sed hec predicatio non est per inherentiam sed per identitatem.

27

Ad aliud dicendum, quod Deus pra cedit esse Angeli ut principium efficiens, non componens, et nihil precedit esse Angeli ordine tantum, sicut post quod est esse Angeli sed principia componentia Aiigelum, sicut quo Angelus est, et hoc est, sunt principia compositionis, et non precedunt esse Angeli nisi natura et intellectu, sicut paulo ante dictum est.

28

Ad aliud dicendum, quod Philosophi ponendo mate.iam et formam, non posuerunt principia compositionis, nisi generabilium et universaliter mobilium motu physico: et ideo talia Angelis non competunt, sicut satis supra in questione de compositione rerum determinatum est.

29

Ad aliud dicendum est, quod Angelus est substantia, que procul dubio non dividitur motu, vel tempore, vel actu; et sic intelligitur dictum Philosophi. Dividitur tamen intellectu et intelligentia Angelus: quia per intellectum distincta accipiuntur in ipso principio compositionis essentialis, que sunt quod est, et quo est.

30

Ad aliud dicendum, quod Rabbi Moyses dicit esse compositum quod ex partibus quantitativis per modum totius integralis compositum est: et ideo dictum ejus nihil facit ad propositum.

31

Ad ultimum dicendum, quod Angeli compositio dignoscitur in hoc quod Angelus est, et hic Angelus per hoc quod recipit bonitates influxas a primo, dignoscitur esse suppositum recipiens, tenens, et sustinens illas bonitates: et per hoc non accedit ad unum quo sit essentialiter, sed ad unum ad quod est finaliter: et accessus ejus est per imitationem similitudinis, et non per modum simplicitatis.

Membrum 2

Utrum modus simplicitatis Angeli sit, quod Angelus sit quidquid habet, et, Utrum Angelus et potentia Angeli sint idem
32

MEMBRUM II. Utrum modus simplicitatis Angeli sit, quod Angelus sit quidquid habet ? et, Utrum Angelus et potentia Angeli sint idem ?

33

Secundo, Queritur de modo simplicitatis angelice nature.

34

Et queritur, Utrum modus simplicita tis ejus sit, quod Angelus sit quidquid habet ?

35

Et maxime, utrum Angelus et potentia Angeli sunt idem?

36

1. Hoc enim videtur Augustinus in libro XV de Trinitate dicere, quod "memoria, intelligentia, et voluntas, sunt una vila, una mens, et una essentia:" constat autem quod non est nisi essentia anime rationalis: ergo memoria, intelligentia, et voluntas, sunt idem quod essentia anime rationalis: sed major est simplicitas in Angelo, quam in anima rationali: ergo multo magis in Angelo potentia eadem est cum ipso: et sic essentia Angeli eadem est cum potentia ipsius, Et ex hoc sequitur, quod intelligentia, memoria, et voluntas idem sint cum essentia Angeli, nec habeat aliam essentiam.

37

2. Adhuc, Dionysius dicit, quod "Angelus est essentia simplex." Dicitur autem, quod in perpetuis idem est posse et esse: quia si simplex est, non potest esse quod ab alio dependeat potentia, et ab alio essentia. Ergo videtur, quod in Angelo potentia sit idem cum essentia: et sic iterum relinquitur, quod memoria, intelligentia, et voluntas, in Angelo sint essentia ipsius.

38

3. Adhuc, In libro de Spiritu et anima dicitur, quod "Deus est omnia sua:" anima autem quedam sua, habet enim intellectum, et ipsa est suus intel lectus: et habet memoriam, et ipsa est sua memoria: et habet voluntatem, et ipsa est sua voluntas. Sed in Angelo major simplicitas est, quam in anima rationali. Ergo multo magis Angelus est quelibet suarum potentiarum, et essentia Angeli idem cum qualibet potentia sua.

39

In contrarium est, quod 1. Hoc est contra omnem intellectum, quod id quod fluit ab aliquo ut qualitas ipsius, idem possit esse essentialiler cum ipso: unum enim est in genere qualitatis, etin specie qualitatis que dicitur naturalis potentia vel impotentia: alterum autem est in genere substantie ut principium essentialiter constitulivum substantie: ergo numquam potest intelligi, quod sint eadem essentia: sed constat, quod omnis potentia Angeli flait ab essenlia ipsius ut naluralis potentia ergo humquam potest esse vel intelligi, quod essentia Angeli idem sit cum potentia ipsius.

40

2. Adhuc, Potentia media est semper inter essentiam et actum: medium autem cum extremo numquam potest esse ejusdem essentix: ergo potentia et essentia Angeli diversa sunt. Et hoc concedendum est.

41

Dicendum igitur, quod hoc soli Deo convenit, quod ipse est quidquid habet: eo quod sibi soli convenit, quod in ipso est idem penitus quod est et esse: et quod quidquid est in ipso, est idem cum substantia ipsius.

42

Ad primum ergo dicendum, quod cum dicit Augustinus, quod memoria, intelligentia, et voluntas, sunt una vita, una mens, una essentia: non intelligit, quod essentialiter sint idem et indivisa secundum essentiam, quia hoc est impossibile, sicut probat objectio: sed intullicit, quod in spiritualibus non est enim potentie distribuuntur secundum partes silu distantes, ila quod non tolum corpus secundum essentiam adest cuilibet potentie: in spiritualibus autem, sicut in anima, et in Angelo, non sic distribuuntur: sed anima et Angelus secundum totam essentiam, secundum totam vilam, secundum totam meniem, adest cuilibet potentiz.

43

Ad aliud dicendum, quod Dionysius dicit, quod Angelus est quodammodo simplex: sed non dicit, quod est in fine simplicitatis. Unde essentialiter compositus est: et ideo ab alio dependet esse ipsius, et ab alio potentia: nec est idem in eo posse et esse.

44

Ad aliud dicendum, quod si sustinea tur dictum in libro de Spiritu et anima, non potest sustineri, nisi eo modo quo dictum est de dicto Augustini in libro de Trinitate: aliler enim omnino falsum est et absurdum. Et secundum hoc ex dicto illo non sequitur, quod potentia idem sit quod essentia, sed quod indistans sit anima secundum essentiam et vitam a qualibet potentia.

Membrum 3

Quae sit comparatio simplicitatis Angeli ad simplicitatem divinam, et ad simplicitatem animae rationalis?
45

MEMBRUM III Quae sit comparatio simplicitatis Angeli ad simplicitatem divinam, et ad simplicitatem animae rationalis?

46

Tertio queritur, Quae sit comparatio simplicitatis Angeli ad simplicitatem divinam, et ad simplicitatem anime ralionalis ?

47

Et videtur, quod nulla. 1. Dicit enim Augustinus, quod simplicitas divina tanta est, quod Deus est quidquid habet: habet enim vitam, et ipse est sua vita: habet justiliam, et ipse est sua justitia: habet virlutem, et ipse est sua virtus. Angelica simplicitas nihil horum admittit: Angelus enim nec vita sua est, nec intelligentia, nec justilia, nec aliquid eorum que habet. Ergo nulla est comparatio simplicitatis divine ad angelicam.

48

2. Adhuc, Damascenus in libro IE de Fide orthodoza dicit, quod "Angelus in comparatione Dei corporalis est’:" corporalis autem ad simpliciter incorporale, in simplicitate nulla est comparatio vel: proportio: ergo videtur, quod Dei et Angeli in simplicitate nulla sit comparatio.

49

3. Adhuc, Ad animam rationalem non videtur esse comparatio: unibilis enim cum corpore, et non unibilis, in simplicitate nulla comparatio est: aninia rationalis unibilis est cum corpore, Angelus non unibilis: ergo in simplicitate nullam habent comparationem.

50

Sotunio. Dicendum, quod duplex est comparaltio. Una est univoci, que est secundum unum quod est in duobus vel pluribus secundum unam et eamdem rationem, sicut dicimus album, albius, albissimum: et de hac dicit Philosophus, quod comparatio univoci est. Et talis comparatio in simplicitate non est inter Deum, et Angelum, et animam rationalem.

51

Alia est comparatio analogi, hoc est, unius quod est in pluribus secundum analogiam sive proportionem ad aliquod unum, sicut dicimus esse Deum justiorem Angelo vel ,homine: quia secundum proportionem justitie ad actum, que est reddere unicuique quod suum est, Deus essenlialiter justus est, et reclitudinem et perfectionem actus justitize semper conlingit, et ab eo deflecti non potest. Angelus autem et homo participative justi sunt, et a rectitudine actus et perfectione deflecti possunt.

52

Similiter dicimus de simplicitate, quod cum simplicitas in Deo, in Angelo, et in anima rationali non sit univoce, secundum primum modum non potest esse comparatio simplicitatis inter Deum, et Angelum, et animam rationalem. Secundo autem modo quodammodo est comparatio: quia maxima simplicitas est, que est in fine simplicitatis, ut scilicet idem sit habens et quidquid habet, et sint idem per essentiam, hoc est, quod una sit essentia habentis et quidquid habet. Et minor simplicitas est in eo quod participalive simplex est, nec est quidquid habet. Et minima simplicitas sit ejus quod unibile est corpori quantitatem habenti, et dividitur secundum potentias secundum parles organicas corporis.

53

Ad primum ergo dicendum, quod non est comparalio sicut univoci, sed quodammodo est sicut analogi.

54

Ad aliud dicendum, quod Angeli non dicuntur corporales, nisi secundum quemdam modum: quia scilicet locales sunt definitive, sicut dictum est in questione de definitione Angeli.

55

Ad aliud dicendum, quod unibilitas anime ad corpus non impedit comparationem analogi, licet impediat comparationem univoci.

PrevBack to TopNext