Table of Contents
Summa Theologica
Pars 1
Tractatus 1
Quaestio 1 : An theologia sit scientia?
Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem
Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto
Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?
Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?
Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?
Tractatus 2
Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?
Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?
Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit
Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.
Tractatus 3
Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei
Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.
Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.
Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?
Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?
Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.
Tractatus 4
Quaestio 19 : De essentialitate
Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.
Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.
Tractatus 5
Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.
Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.
Tractatus 6
Quaestio 26 : De bono secundum se.
Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum
Tractatus 7
Quaestio 30 : De generatione Filii.
Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.
Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.
Quaestio 33 : De temporali missione Filii
Tractatus 8
Quaestio 34 : De nomine patris
Quaestio 35 : De nominibus Filii.
Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.
Tractatus 9
Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.
Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis
Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.
Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus
Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis
Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis
Tractatus 10
Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi
Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.
Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.
Tractatus 11
Quaestio 47 : De aequalitate personarum.
Tractatus 12
Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.
Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum
Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.
Tractatus 13
Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.
Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale
Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator
Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?
Tractatus 14
Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?
Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.
Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.
Tractatus 15
Quaestio 60 : De scientia Dei.
Quaestio 61 : De praescientia Dei
Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?
Tractatus 16
Quaestio 63 : De praedestinatione.
Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo
Tractatus 17
Tractatus 18
Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.
Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam
Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore
Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?
Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum
Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.
Tractatus 19
Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.
Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.
Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.
Tractatus 20
Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.
Pars 2
Tractatus 1
Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?
Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?
Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii
Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.
Tractatus 2
Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non
Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis
Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo
Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis
Tractatus 3
Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt
Tractatus 4
Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate
Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.
Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.
Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi
Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?
Tractatus 5
Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?
Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit
Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus
Tractatus 6
Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo
Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?
Tractatus 7
Quaestio 28 : De tentatione daemonum.
Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?
Tractatus 8
Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?
Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.
Tractatus 9
Quaestio 35 : De locutione Angelorum
Quaestio 36 : De custodia Angelorum
Tractatus 10
Quaestio 37 : Quid sit hierarchia
Quaestio 38 : De divisione hierarchiae
Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum
Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.
Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis
Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii
Tractatus 11
Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?
Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit
Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint
Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis
Quaestio 51 : De opere primae diei.
Quaestio 52 : De opere secundae diei.
Quaestio 54 : De numero coelorum
Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?
Quaestio 56 : De opere tertiae diei
Quaestio 57 : De opere quartae diei
Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos
Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.
Quaestio 60 : De opere quintae diei
Quaestio 61 : De opere sextae diei
Quaestio 62 : De pulchritudine universi
Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.
Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.
Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.
Tractatus 12
Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se
Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis
Quaestio 73 : De causa efficiente animae
Quaestio 74 : De causa formali et finali animae
Tractatus 13
Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis
Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis
Quaestio 77 : De unione corporis cum anima
Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate
Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat
Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis
Tractatus 14
Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate
Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam
Quaestio 86 : De tentatione primi hominis
Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum
Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius
Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.
Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium
Tractatus 15
Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus
Quaestio 94 : De libero arbitrio
Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium
Tractatus 16
Quaestio 99 : De voluntate et annexis
Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem
Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante
Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur
Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei
Tractatus 17
Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.
Quaestio 107 : De peccato originali.
Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.
Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?
Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam
Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?
Tractatus 18
Quaestio 114 : De peccato actuali
Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.
Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.
Tractatus 19
Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia
Tractatus 20
Tractatus 21
Quaestio 129 : De judicio suspicionis
Quaestio 130 : De personarum acceptione
Tractatus 22
Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati
Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante
Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi
Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava
Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae
Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur
Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam
Tractatus 23
Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum
Tractatus 24
Quaestio 15
De tertio attributo, quod est discretio personalis.Deinde, Queritur de tertio attributo, quod est personalis discretio. Et queruntur duo, scilicet an discretio personalis conveniat Angelo? Secundo etsi convenit, secundum quam rationem conveniat ei?
Membrum 1
An discretio personalis conveniat Angelo?Ad primum sic proceditur: 4. Richardus in libro de Trinitate dicit, quod persona distinguitur tribus modis, scilicet origine tantum, et proprietate tantum, et utroque modo, scilicet origine et proprietate. Origine tantum, sicut in Deo Pater et Filius et Spiritus sanctus: he enim tres persone divine relatione ori ginis tantum differunt. Proprietate tantum, sicut in Angelis, in quibus unus non originatur ab alio: sed in hoc discernuntur, quod propria unius que convertuntur cum ipso et singularitatem ejus demonstrant, non sunt propria alte- - rius. Utroque modo, sicut in homine: homo enim et origine differt ab altero, et proprietate accidentium, que enumerat Boetius, quod sunt patria, parentela, locus, et tempus, et hujusmodi, quorum collectio non potest esse in alio quam in uno, et ostendunt singularitatem ejus. Sed videtur, quod persone angelice non differant proprietate tantum: que enim proprietate differunt tantum, per accidens differunt: si ergo proprietate tantum distinguuntur persone in Angelis, non nisi accidentaliter differunt: quod falsum est, nihil enim ita differt substantialiter sicut persona a persona, preterquam in divinis: est enim una persona una substantia que est hoc aliquid, et alia persona est alia substantia que etiam est hoc aliquid: et sic videtur, quod angelice persone non tantum proprietate distinguantur.
2. Adhuc, Rabbi Moyses in libro qui dicitur Dux neutrorum, dicit quod in separatis a materia non est numerus, nisi per causam et causatum tantum: sed Angeli separati sunt a materia: ergo si est in eis numerus, vel differentia numeri, hoc erit per causam et causatum: sed ratio causz et causati, ratio originis est: ergo videtur, quod angéTice persone distinguantur origine, et non proprietate tantum.
2. Adhuc, Boetius in libro de Duabus naturis in una persona Christi: "Persona est rationalis creature individua substantia:" sed individuum est, ut dicit Porphyrius, collectione accidentium que in alio non possunt inveniri: et hec sunt patria, parentela, locus, et hujusmodi, quorum nullum convenit angelice nature: ergo in angelica creatura non est individuum: ergo nec individua substantia: ergo nec per consequens persona.
4. Adhuc, Quidam objiciunt, quod sicut Angelus distinctionem habet in intellectuali natura, ita habet anima rationalis. Unde anima rationalis est per se una, sicut unus Angelus per se unus est. Sed propter hoc, quod anima est per se una in rationali natura, non potest dici persona. Ergo nec Angelus propter hoc debet dici persona.
5. Adhuc objiciunt, quod natura humana in Christo perfectioribus proprietatibus distingu tur, quam aliquis Angelus: non tamen est persona: ergo videtur, quod nec Angelus persona sit propter solam distinctionem proprietatum.
6. Si forte aliquis dicat, sieut quidam antiquorum dixeruut, quod personam esse in Angelis ostendit Grammaticorum distinctio, ubi dicitur, quod prima persona est, que loquitur de se: secunda, ad quam loquitur: tertia, de qua loquitur: sicut, Isaias, dicit, quod Seraphim stantia super solium, clamabant ad se invicem: Sanctus, Sanctus, Sanctus. Et, Daniel. x, 22, ubi dicitur, quod Gabriel alii Angelo dixit, ut instrueret Danielem: et similiter, Zacharie#,1, 10. Hoc frivolum est: quia per prosopopeiam inducitur lignum ut loquens, et alterum ut cui loquitur, et tertium de quo loquitur, ut, Judicum,1x, 12 et 13,ubidicitur, quod ierunt ligna ad vitem, et dixerunt ei: Veni, et impera nobis. Que, scilicet vitis, respondit eis: Numquid possum deserere vinum meum, quod letificat Deum et homines, et inter ligna cetera promeveri. Unde si grammaticalis distinctio sufficeret ad constitutionem persone, ligna essent persone, quod valde absurdum est. Videtur ergo, quod in Angelis aut non sit persona, aut non sit hoc modo.
7. Adhuc, Objiciunt quidam, quod Angelus non est rationalis natura, sed intellectualis: et cum persona sit rationalis nature individua substantia: ergo Angelus non erit persona.
In contrarium est, quod 4. Quilibet Angelus est per se una substantia sub hoc communi quod est natura rationalis, vel nalura intellectualis: ergo secundum Boetium quilibet Angelus est persona.
2. Adhuc, Hoc nomen, persona, nomen civile est: et individui homines insiguiti prelaturis, persone dicuntur, sicut preses, tribunus, proconsul,’ et hujusmodi: sed tales prelature sunt in Angelis ad dignitatem pertinentes, quia unus purgat, et alius purgatur: et unus illuminat, et alter illuminatur: et unus perficit, et alter perficitur, ut dicit Dionysius in Celesti hierarchia: igitur personatus sunt in Angelis: ‘sed personatus non commiituntur nisi his qui secundum naturam persone sunt distinct sub hoc communi quod’est rationalis natura: ergo Angeli distincte persone sunt: ergo personalis discretio convenit Angelis.
Soxutto. Dicendum, quod personalis discretio convenit Augelis, ut probatum est: et he discretio sola proprietate cognoscitur, ut dicit Richardus.
Ad primum ergo dicendum, quod Richardus bene dicit, quando dicit, quod tribus modis distinguuntur persone. In divinis enim non nisi relatione originis, ut in prima parte Summe theologiz probatum est: substantia enim una et eadem est in tribus personis. In humanis autem distinguuntur origine et proprietate: nec una substantia est eadem in pluribus personis, sed sunt substantiz individue a se invicem distincte. In Angelis etiam aliud est discretionem substantia faciens, et aliud est discretam substantiam ostendens, Sicut enim in materialibus individuatio nature com. munis super hancmateriam determinatam et propriam, facit hoc aliquid, et hoc est individuum: ita in natura spirituali in qua differt quod est a quo est, natura communis que significatur per quo est particulata super hoc quod est singulariter demonstratum, facit singularem existentie modum, et facit hoc aliquid et spiritualis nature individuum. Kt sicut in corporalibus est collectio accidentium, que indicat in hoc corporali individuo singularis et incommunicabilis existentia modum: ita in hoc spirituali individuo quedam collectio proprietatum est, sicut circumscriptio sive localitas definitiva, non corporalis, et sicut officlum, et actus proprius, que in eo indicant singularis existentie modum et incommunicabilis. Et quando dicit Richardus, quod proprietate sola distinguuntur person® angelice, tangit illud quod est ostendens distinctionem, et non faciens.
Ad aliud dicendum, quod dictum Rabbi Moysis intelligitur de his que separata sunt a materia et materiali principio: et hoc non est in divinis, que sunt in fine simplicitatis, et est in eis idem quod est et esse. In Angelis autem licet non sit materia corporalis, tamen est ibi diversum quod est et quo est, et quod est in hoc materiale est, quod principium est individuationis nature communis: et per hoc fit divisio substantie per quam persone differunt secundum substantiam: que differentia ostenditur collectione proprietatum incommunicabilium,
Ad aliud dicendum, quod Angelus unus, et individuum est, et rationalis nature est, et ideo persona est. Et quod dicit Porphyrius de collectione accidentium, dicit de corporalibus que individuantur per hanc materiam: et ideo spiritualibus individuis illa non conveniunt: et ideo illorum est collectio spiritualium proprietatum, que incommunicabilis existentie modum ostendunt in uno, et non in alio.
Ad aliud dicendum, quod vilis objectio est: non enim vere individuum est, quod unibile est alteri. Individuum enim est in se consistens unum ab omnibus aliis divisum. Et sic anima etiam separata non est individuum: quia adhuc unibilis est corpori.
Eopem modo dicendum est ad sequens: natura enim humana in Christo unita est divine in una persona Filii: et ideo nec per se proprie una est, nec individua.
Ad aliud dicendum, quod nihil valet dictum illud, sicut bene improbatum est: Angelus enim per se et propria persona est: est enim hypostasis individua, distincta a proprietate ad dignitatem pertinente: intellectualis enim natura semper digna est: et propter hoc hujus solius individuum est persona, et nullius alterius nature individuum persona est, ut dicit Boetius.
Membrum 2
Si convenit Angelo personalis discretio, secundum quam rationem et conveniatSunt enim quatuor rationes persone. Una est, secundum quod persone dicuntur que representantur in theatris, quando facta heroum recitantur vel cantantur a comcedis et trageedis: sicut circumligatur ab aliquo facies sive larva similis faciei Hectoris, vel’ Hecube, et cantantur facta heroica illius. Et sic persona accipitur in poetis. Propter quod etiam dicit Boetius in libro de Duabus naturis in una persona Christi, quod debet pronuntiari media circumflexa, eo quod inter os poete cantantis, et figuram oris larve per quod cantat, cantus fieri non potest nisi accentu circumflexo et spiritu. Hoc modo persona non potest accipi in Angelis, nisi forte quando assumunt corpora: sed nos hic de tali discretione personali non loquimur, sed potius de illa qua quilibet Angelus ab alio discreta persona monstratur.
Est et alia ratio persone quam ponit Boetius in libro de Duabus naturis in una persona Christi, quod "persona est rationalis nature hypostasis sive substantia individua." Et secundum hanc iterum videtur personalitas non convenire Angelo: quia secundum Philosophum, principium individuationis est hac materia, et collectio accidentium que in alio inveniri non possunt: inter que (sicut dicit Boetius) precipuum est distinctio per locum: quia individuum sic est hic, quod non est alibi: et sic est hic, quod aliud non est secum in eodem loco. Propter quod etiam Philosophus dicit, quod "distincta subjecto, sunt distincta loco." Igitur secundum hanc rationem personalitas non convenit Angelo.
Est iterum ratio persone quam dat Richardus in libro de Trinitate, dicens, quod "persona est existens per se solum secundum quemdam singularis existentia modum." Et secundum hanc rationem iterum non videtur personalitas convenire Angelo: quia secundum Richardum, existens est quod ex alio quodam sui generis secundum’ causalitatem vel principii rationem proeedit, ut Deus ex Deo, et homo ex homine. Et talis processus originis non convenit Angelis, ut preostensum est.
Est et ratio persone in civilibus, quod persona est hypostasis sive substantia individua insignata ad dignitatem pertinente. Et secundum hanc rationem iterum non convenit discretio personalis Angelis: quia secundum hoc non quilibet Angelus esset persona, sed tantum illi qui in sublimioribus officiis et ordinibus constituti sunt ordine hierarchico: et hoc falsum est.
Solutio. Dicendum, quod secundum quamlibet rationum inductarum, Angelo convenit personalitas. Dictum est enim in membro precedenti hujus questionis, quod discretionem personalem facit individuatio nature communis, que significatur cum dicitur, quod Angelus est spiritualis et intellectualis natura super id quod est, quod est suppositum et res nature ejusdem, eductum de non esse ad esse per creationem. Sed proprietates. incommunicabiles, que sic sunt unius,, quod non aiterius, ostendunt unum discretum esse ab alio: qua cum accipian-. tur ex officiis et actibus et gratiis Angelorum singularibus, sunt sicut facies sive larva circumligata in theatro, que unum singularem Angelum secundum discretum esse demonstrant.
Similiter cum ex io individuus An gelus ab omnibus aliis divisus, ab hoc communi quod est spiritualis nature intellectualis, sicut suppositum demonstre(ur, secundum discretum esse suppositi erit Angelus secundum rationem secundam persone: erit enim rationalis nature substantia individua. Sed verum est, quod principium individuationis in eis non est materia, sed id quod est sub quadam convenientia ad materiam, de quain membro pracedenti istius questionis dictum est.
Secundum tertiam autem rationem Richardi, si existens refertur ad rationem originis secundum quod unum originatur ad aliud sui generis, personalitas non convenit Angelis. Si autem referatur ad principia essentialia, qua sunt quod est et quo est, secundum quod dicitur existens vere ens in natura ex quo est determinato ad quod est, ex qua determinatione discretum esse accipit, nihil prohibet etiam secundum illam rationem personalitatem etiam convenire Angelo: sic enim quilibet Angelus secundum se est existens per se solum secundum quemdam singularis existentie modum.
Secundum quartam rationem, qua persona nomen civile est, scilicet proprietas ad dignitatem pertinens, si sumitur ab officio, tune secundum eam non generaliter personalitas convenit Angelo. Si autem sumitur a natura, secundum quod dicimus, quod dignissima creaturarum est natura spiritualis et intellectualis, que propria efficitur ex individuatione sui super id quod est: tune etiam se cundum eam personalitas convenit omni Angelo.