Quaestio 26
Quaestio 26
Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo
Membrum 1
Qualiter Angelus praesit Angelo? Et si bonus bono, et malus malo praeest, utrum praesit per naturam vel per gratiam
MEMBRUM I Qualiter Angelus praesit Angelo? Et si bonus bono, et malus malo praeest, utrum praesit per naturam vel per gratiam?
Ad primo objicitur sic : Videtur enim, quod Angelus non de beat praeesse Angelo per naturam institutam.
1. Subjectio enim vel servitus est, vel simile aliquid servituti : et hoc inductum est ex peccato : sicut patet, Genes. ix, 23, ubi Noe dixit propter peccatum derisionis filii : Maledietus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis. Ubi dicit Gregorius in Glossa, quod "natura omnes homines equales genuit : et ideo contra naturam est superbire, et hominem homini velle preesse." A simili ergo cum Deus omnes Angelos in hoc equales constituit, quod omnes nature rationales sunt et deiformis intellectus, superbire est contra naturam Angeli, et similiter, quod Angelus Angelo prasit.
2. Adhuc, Il Sententiarum, distinct. IIT, cap. Et sicut in predictis, dicit Magister sic: "Omnes Angeli quedam communia et equalia habebant. Quod spiritus erant, quod indissolubiles, et immortales erant, commune omnibus erat et equale." In equalibus, autem non est gradus superioritatis et inferioritatis: contra naturam ergo est, si unus alteri supponatur, et unus alii preferatur.
3. Adhuc, Cum nature completio sit gratia, et gratie completio sit gloria: si per naturam unus prelatus esset alteri, et unus subjectus alteri, hoc completius esset post acceptam gratiam, et completissimum in perfecta gloria : erit autem perfectissima gloria post diem’ judicii, quando tota ruina Angelorum erit ex numero electorum restaurata : sed tunc evacuabitur omnis prelatio. I ad Corinth. xv, 24: Cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem. Ubi Glossa Augustini dicit : "Quamdiu durat mundus, Angeli Angelis, homines hominibus, et demones demonibus presunt: sed in futuro omnis evacuabitur prelatio." Ergo a destructione consequentis, non estde natura angelica, quod unus Angelus presit, et alter subsit.
Et videtur, quod non: quia sicut jam dictum est, si ex gratia esset, in futuro non evacuatur, perfectio enim gratia non evacuaretur, sed completur per gloriam. I ad Corinth. xin, 8: Charitas numquam excidit.
Contra : 1. Gregorius super Ezechielem xxviu, 12, super illud : 7u signaculum similitudinis, dicit sic: "Dum Lucifer cunctis Angelorum agminibus prelatus fuit, eorum comparatione clarior fuit." Et paulo post, ibidem, "Tanta species illum pulchriorem reddidit, quanta illum supposi{a multitudo decoravit." Ergo per naturam prepositus iuit omnibus aliis : gradus ergo prelationis in Angelis sunt per naluram.
2. Adhuc, Gregorius, ibidem, "Consideret homo quid ipse superbiendo de elationis sue culpa passurus sit, dum superbienti illi Deus parcere noluit, quem creando in gloria tanto culmine virtutis elevavit. Consideret quid etin terra elatus mereatur, si et prelatus Angelus Angelis in ccelo prosternitur." Et ex hoc aceipitur, quod in primo statu conditionis nature angelice Angelus Angelis praelatus fuit.
3. Adhuc, Videtur quod hoc habeant ex gratia. Gregorius super illud Apostoli,I ad Corinth. xv, 24: Cum evacuaverit, dicit sic: "Hominibus Angeli, Angelis Archangeli, Deus autem omnibus preest per naturam et gratiam." Ergo Angelis Archangeli, et hominibus Angeli presunt per naturam et gratiam.
Et videtur, quod non. 4. Ordo enim secundum rationem boni determinatur, et per malitiam a ratione boni cecidit : ergo et a gradu prelationis,
2. Adhuc, Si ita esset, tune qui plus peccavit, subjiciendus esset in prelatione omnibus aliis, hoc enim exigeret demeritum iniquitalis sue: sed hoc non est verum, adhuc enim Lucifer dicitur princeps demonum, et habetur, Matth. xxv, 41: Discedite ame, maledicti, in ignem eternum, gui paratus est diabolo et angelis ejus. Ubi alii demones non dicuntur Angeli ejus ex creatione, sed ex subjectione potestatis. Similiter adhuc dicitur princeps mundi hujus, Joan. xn, 31: Princeps hugus mundi ejicietur foras. Similiter dicitur princeps tenebrarum‘: quorum nihil posset esse secundum ordinem justitie divine, si in malis Angelis essent gradus prelationis.
3. Adhuc, Si secundum ordinem justitie divine inter malos essent gradus prelationis, tune qui plus peccavit, aliis esset tradendus ad torquendum: et e contra est : ergo videtur, quod in malis non sit gradus prelationis.
Contra: 1. Jl Sententiarum, distinct. VI, cap. Et sicut inter bonos, dicit sic: "Habent quoque secundum modum scientie majoris vel minoris, prelationes alias majores vel minores. Quidam enim uni provincia, alii uni homini, alii uni vitio presunt. Unde dicitur spiritus superbia, spiritus luxuria, et hujusmodi: quia de illo vitio maxime potest homines tentare, a quo denominatur."
2. Adhuc, Ibidem, "Inde etiam est, quod nomine demonis divitia nuncupantur, scilicet mammona. Est enim Mammon nomen demonis: quo nomine vocantur divitiz secundum Syram linguam. Hoc autem non ideo est, quod diabolus in potestate habeat dare vel auferre divitias cuivelit : sed quia eis utitur ad hominum tentationem et deceptionem."
3. Adhuc, Josue, x1, 19, super illud: Ommnes bellando cepit: Glossa adamantina sic dicit: "Non est putandum, quod unus fornicationis spiritus seducat eum qui in Britannia fornicatur, et illum qui in Judea, vel aliis locis, neque unum esse spiritum ire, qui in diversis locis diversos -homines exagitat: sed puto magis spiritum fornicationis unum esse, et innumeros qui in hoc ei officio pareant, et per singulos homines diversos spiritus esse sub uno militantes, qui eos ad hujusmodi peccata sollicitent. Similiter iracundie principem unum esse arbitror, et innumeros sub ipso, et idem de ceteris peccatis. Ideo non unus principatus dicitur esse ab Apostolo 2, sed plures, contra quos nobis pugna est."
Solutio istorum fundanda est super quoddam verbum, quod dicit Magister in libro secundo Sententiarum, distinct. IX, cap. Hic considerandum est, ubi dicit : "Ordo Angelorum dicitur multitudo ceelestium spirituum qui inter se in aliquo munere gratie similantur, sicut et in naturalium datorum participatione conveniunt."
Ad primum ergo secundum hoc di~ cendum, quod Angeli in naturalibus non sunt creati equales : nec gradus pralationis et subjectionis fecit in eis peccatum sicut et in hominibus: sed potius inclinatio datorum naturalium que sun secundum Augustinum et Magistrum in libro II Sententiarum, distinct. HI, simplicitas essentie, perspicacitas intelligentie, liberi arbitrii potestas, et discretio personalis, de quibus jam ante multa disputata sunt, Unde si ordo prelationis et subjectionis dicitur praeminentia in talibus datis naturalibus, in quibus ine. quales sunt Angeli, ordo est a natura per dispositionem qua unus disponitur ad gradum superioritatis, et alter ad gradum subjectionis. $i vero dicitur a perfectione gratie : tunc ordo non est a natura, sed a convenientia doni gratiz, in quo quedam multitude Angelorum convenit, Et talis subjectio nihil habet servituti simile : libere enim unus subjicitur alteri : eo quod illuminationes percipit ab ipso, sicut Apostolus, ad Galat. iv, 13, dicit de omnibus fidelibus: Vos in libertatem vocati estis, fratres, fantum ne libertatem in occasionem detis carnis. Unde talis subjectio nihil habet simile, cum servitute hominis, que ex peccato causata est: nec tale preesse, est contra naturam superbire : quia secundum naturam homini concessum est: est enim gradus nature quem facit ordinatrix providentia: sicut etiam secundum nataram homini concessum est, ué presit piscibus maris, et volatilibus celi, et bestiis, universeque terre', Et sicut dicit Plato in Timeo, quod ordini natuturali congruit et rationi, ut sapientiores et meliores presint, et alii subsint, non subjectione servitutis, sed subjectione - providentie et regiminis. Unde etiam inter Angelos quidam dicuntur dominatores, quorum (ut dicit Gregorius) ordinatione disponuntur actus ministrantium.
Ad id quod queritur, Utrum sit ex gratia? Dicendum, quod complementum talis prelationis est ex gratia, et ex dono gratie. Et bene concedendum est, quod complementum nature est gratia, et com plementum gratiz gloria.
Ad id autem quod objicitur, quod tunc non esset evacuanda in maxima gloria post diem judicii talis pralatio : dicendum, quod propter plenitudinemn glorie non evacuatur, sed propler hoc, quod tune finitur officium ministerii Angelorum, et officium exercitii tentationis damonum, et omnia immediate in Deum referuntur, aut sicut ad judicem, aut sicut ad objectum gloriz omnium. Unde et ipse Apostolus ibidem statim subdit : Et erit Deus omnia in omnibus ?.
Ad id quod ulterius queri'ur de pra- latione demonum: dicendum sicut in auctoritatibus inductis dicitur, quod quamdiu durat mundus, demones demonibus preesunt, propter exercitium tentationis, in quo unus demon subjicitur alteri : sicut inter tortores alicujus regis unus alteri subjicitur ad obediendum, duplici ratione, scilicet quia hoc pertinet ad ordinem familie regni: aut ex ‘voluntaria subjectione, quia scilicet unus demon voluntarie se subjicit alteri, ut secundum mandatum ejus de eodem vitio tentet, de quo superior tentandi accepit potestatem.
Ad primum quod in contrarium objicitur, dicendum, quod ordo in hoc retinet rationém boni, quod prelatio inter malos Angelos a providentia divina ordinatur ad bona, que eliciuntur ex tentatione demonum : et ab illo bono per peceatum Angelus non cecidit, sed polius per providentiam Dei ad illud ordinatur, ne malilia ejus penitus indecora remaneat,
Membrum 2
Quis sit actus superioris in inferiorem
Et hic ab omnibus dicilur i//uminatio, descendens a superiore in inferiorem in theophaniis et aliis illaminationibus, sicut dicit beatus Dionysius. Que illuminatio tria operatur in inferiori, scilicet purgationem, luminis immissionem sive infusionem, et perfectionem. Purgat enim in hoc, quod ab illuminato toll:t dissimilitudinis habitum, hoc est, habitualem nescientiam in qua fuit antequam illuminaretur : in hoc enim dissimilis fuit illuminatis a veritate. Iuminat in hoc, quod revelat ei per lumen veritatis quod ante nescivit. Perficit in hoc, quod per lumen infusum reducit et converlit eum ad fontem eterai luminis, qui Deus est; utilli toto amore inhereat. Sicut enim secundum Dionysium, bonum est quod esta bono, et plantatum in bono, et ad bonum: ita lumen illuminationis talis, est a lumine superiori, et plantatum in forma talis luminis ad lumen eterni fontis, sicut dicitur, Isa. tx, 19: Krit tibi Dominus in lucem sempiternam, ef Deus tuus in gloriam tuam. Per primum purgat, per secundum illuminat, per tertium perficit.
Et videtur, quod non: ab ipsa enim summa sapientia sufficienter inferior formatur ad talem illuminationem: nulla ergo indigentia est Angeli superioris, qui sic illuminet inferiorem..
Adhuc, Augustinus (et ponitur in libro de Spiritu et anima) dicit, quod inter mentem nostram in qua imago Dei est impressa, et Deum,nihil est medium. Cum ergo, sicut dicit Gregorius, imago Dei expressior sit in Angelo, quam in bhomine, infer quemlibet Angelum et Deum nihil est medium: et sic superiores Angeli non sunt medii in illuminando inter inferiores Angelos et Deum.
Et videtur, quod a natura: loqui enim secundum quod bonus bonis loquitur, et malus malis, et bonus malis, et malus bonis, illuminatio quedam est de his, de quibus loquitur unus ad alierum: et non est a gratia, esset enim in Angelis etiamsi nulla adesset eis gratia : ergo videtur, quod et illuminatio et revelatio sinta natura, et non a gratia.
Adhuec, Damaecenus in libro II de ide orthodoza : "Qui eminent inter Angelos, traduntinferioribus cognitionem suam secundum eminentiam ordinis et nature *." Sed tradere cognitionem, est illuminare et revelare. Ergo secundum conditionem nature superior illuminat inferiorem.
Conrra : Illuminatio non est nisi luminis acceptio et traditio : luminis acceptio non est nisi per gratiam, et non a natura: ergo videtur, quod illuminatio non sit nisi per gratiam.
Et videtur, quod per medium. 1. In inferioribus enim in quibus fit intuellectualis visio et illuminatio, non perficitur illuminatio, nisi mediante theo phania, ut dicit Dionysius. Ergo et inter Angelos cum superior illuminat inferiorem, oportet quod medium aliquod sit, quod fluat ab illuminatore ad illuminatum,
2. Adhuc, In naturalibus, ut dicunt Philosophi, nec secundum intellectum, nec secundum visum perficilur visio sive illuminatio, nisi mediante eo quod est actus, vel intelligibilium, sicut illustratio intelligentiz : vel quod est actus visibilium, sicut lumen corporale. Cum ergo naturalia imitentur divina sicut ars naturam, videtur quod etiam in divinis quando unus spiritus illuminat alterum, illuminatio illa non perficiatur nisi mediante aliquo.
3. Adhuc, Quando unus Angelus illuminat alium, constat quod per essentiam non immittit se ei. Dicit enim Beda, quod per essentiam nihil illabitur spiritui angelico vel humano, nisi Deus : ergo oportet, quod utatur medio, vel non iluminabit eum.
ConTRA: Si utitur medio : aut illud medium est corporale, vel spirituale. Constat, quod non corporale, medium enim corporale non est nisi inter extrema corporalia : in tali autem illuminatione extrema spiritualia sunt, quia et illuminator est spiritus, et illuminatus est spiritus. Si autem dicatur, quod erit spirituale : aut erit substantia, aut accidens. Non substantia: non enim sunt nisi tres substantie spirituales, scilicet Deus, Angelus, et anima rationalis : et constat, quod Deus non est media substantia inter illuminantem et illuminatum. Nec Angelus aliquis potest esse medium : quia tunc ejusdem nature esset medium et extremum. Nec anima rationalis potest esse : quia illa secundum naturam est inferior extremo sive Angelo illuminato ;: medium autem debet esse inter extrema, non post extrema. Si dicatur, quod sit accidens, oportet quod sitin aliquo sicut in subjecto : aut ergo est in illuminatore, aut in illuminato : et quodcunque dicatur, non erit medium : medium enim inter extrema est, et non in extremo.
Solutio. Dicendum,quod in distinctionibus Angelorum secundum gradus preJationis, hoc est de ipsius distinctionis ordine, ut dicunt Dionysius et Damascenus, quod superiores de quibus plus noverunt et potentiores sunt, illuminant inferiores : aliter enim non esset verum quod dicit Ierotheus, quod amor sive naturalis sive divinus, qui secundum formam boni movet, movet superiora ad inferiorum providentiam, sicut inferiora movet ad conversionem eorum ad supe~ riora et reverentiam : et sic inter inferiora et superiora fit quidam indissolubilis amoris complexus.
Ad opsectum quod contra hoc est, dicendum, quod illuminatio que est per gratiam gratum facientem, non potest esse nisi a Deo immediate : et sic inteltigitur quod dicit Augustinus, quod inter mentem nostram in qua est impressa imago Dei, et Deum informantem et Uluminatorem nihil est medium. Sed illuminatio que est de civilibus acceptis, sive per naturam, sive per gratiam revelationis, potest unus Angelus illuminare alium, et Angelus animam rationalem : ita tamen, quod sola sapientia divina auctoritate et virtute perficiat omnes illuminationes : sed Angelus Angelum illuminat instrumentaliter, et potestate sibi collata ab auctore prime illuminationis, qui est sapientia divina. Unde, Matth. xxur, 10 : Magister vester unus est, Christus. Quod tractans Augustinus in libro de Magistro, dicit, quod et unus est Magister, et plures magistri : unus auctoritate et virtuale: plures ut instrumentales, et virtutem docendi a primo accipientes : et plures necessarii sunt, ut disponant et preparent eum qui docetur, ut facilius doctrinam veritatis accipiat. Unde Gregorius idem tractans sic dicit : "Frustra extra laborat lingua Doctoris, nisi intus adsit virtus Condito= ris."
Ad id quod ulterius queritur, Utrum sit a natura, vel gratia : dicendum, quod ab utroque. In divinis enim et theophaniis non potest esse nisi a gratia. In his autem que naturaliter per habitus concreatos plus sciunt superiores quam inferiores, et potentiores sunt, eo quod sunt perspicatioris intelligentia quam inferiores, potest esse anatura : nisi gratia dicatur gratis data, sicut totum quod sunt et quod habent, gratia est. I ad Corinth. xv, 10 : Gratia Dei sum id quod sum.
Ad opsectum contra dicendum, quod ipsa illuminatio gratia est, et etiam theophania, secundum quod data naturalia gratis data et per meritum non empta, gratia dicuntur : sed hac gratia non est altioris virtutis, quam ipsa natura in datis naturalibus considerata.
Dicendum, quod non potest esse nisi per medium, sicut probant objectiones primo inductea. Et bene concedendum est, quodillud medium non est corporale, sed spirituale : et non sit substantia que sit spiritus, vel divinus, vel angelicus, vel anima. Nec est proprie accidens, quia ab accidente non potest perfici sub stantia secundum proprium et connatu-. ralem actum : sicut etiam Aristoteles in VII Physicorum probat, quod secundum illam speciem qualitatis que est dispositio et habitus, non potest esse motus physicus : quia sive accipiat virlutem intellectualem, sive moralem, secundum eam non dicetur alteratus, sed perfectus: - et non secundum esse accidentale, sed secundum proprium et connaturalem habitum, qui est actus ullimus et perfectissimus, qui inest perfecte sicut vigilia, non sicut somnus : sicut dicit Aristoteles in Il de Anima, quod actus ensis ultimus, est incidere, qui est ejus actus ut vigilia : figura autem ensis, est actus ejus ut somnus.
Dicendum, quod est in uno per comparationem ad alterum., Illuminatio enim est in illuminatore, procedens in illuminatum per ipsum actum illuminationis : sicut species intelligibilis ab intelligentia agente procedit in intellectum possibilem, et facit eum actu intelligentem et perfectum secundum formam intelligibilis : et sicut species visibilis per actum lucis procedit in visum in oculo, et facit eum actu videntem et perfectum secundum formam speciet visibilis.