Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Summa Theologica

Pars 1

Tractatus 1

Prologus

Praeambulum

Quaestio 1 : An theologia sit scientia?

Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem

Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto

Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?

Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?

Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 7 : De frui.

Quaestio 8 : De uti

Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?

Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?

Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit

Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei

Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.

Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.

Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?

Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?

Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 19 : De essentialitate

Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.

Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.

Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 24 : De uno

Quaestio 25 : De vero

Quaestio 26 : De bono secundum se.

Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum

Quaestio 28 : De comparatione istorum trium ad invicem, et ad ens, utrum scilicet ens, unum, verum, et bonum convertantur ?

Quaestio 29 : Secundum quam intentionem unumquodque ipsorum, scilicet ens, verum, et bonum, de Deo dicatur ?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 30 : De generatione Filii.

Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.

Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.

Quaestio 33 : De temporali missione Filii

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 34 : De nomine patris

Quaestio 35 : De nominibus Filii.

Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.

Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis

Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.

Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus

Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis

Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi

Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.

Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.

Quaestio 46

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 47 : De aequalitate personarum.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.

Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum

Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.

Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale

Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator

Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?

Quaestio 55 : De tribus causis sigillatim, efficiente scilicet, formali, et finali, qualiter Deo conveniant?

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 56 : De translatione praedicamentorum, utram alia praedicamenta a substantia et relatione proprie vel translative de Deo dicantur?

Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?

Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.

Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 60 : De scientia Dei.

Quaestio 61 : De praescientia Dei

Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 63 : De praedestinatione.

Quaestio 64 : Utrum dilectio qua Deus diligit creaturam sit eadem cum dilectione qua Pater diligi Filium, et e converso?

Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo

Quaestio 66 : De reprobatione

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 67 : De providentia

Quaestio 68 : De fato

Quaestio 69 : De libro vitae

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.

Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam

Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore

Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?

Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum

Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.

Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.

Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.

Quaestio 80

Pars 2

Prologus

Tractatus 1

Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?

Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?

Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii

Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non

Quaestio 6 : Quid sit angelus

Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis

Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo

Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate

Quaestio 14 : De secundo attributo, scilicet ratione naturaliter insita, sive intelligentiae perspicacitate ?

Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.

Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.

Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi

Quaestio 18 : Quales facti sint Angeli, utrum in gratia gratum faciente, vel in solis naturalibus bonis ?

Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 20 : Quis cecidit

Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?

Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit

Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo

Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 28 : De tentatione daemonum.

Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?

Quaestio 31 : Qualiter seminales causae inditae sint elementis mundi, secundum quas fiunt miracula ab Angelis bonis et malis, a Sanctis, et a Deo?

Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 33 : De anagogicis significationibus quae significantur in figuris corporum assumptorum ab Angelis.

Quaestio 34 : De missione

Quaestio 35 : De locutione Angelorum

Quaestio 36 : De custodia Angelorum

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 37 : Quid sit hierarchia

Quaestio 38 : De divisione hierarchiae

Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum

Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.

Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis

Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?

Quaestio 44 : An conveniebat corporalem creaturam primo in materia confusa et informi fieri, an per speciem et locum distinctam ?

Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit

Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint

Quaestio 47 : De duplici expositione Glossae super eo quod dicitur, Genes. I, 1 : In principio creavit Deus, etc. Exponit enim de principio efficiente, et de principio quod est initium temporis.

Quaestio 48 : Quare illa materia confusa informis dicatur ? Ubi ad esse prodierit ? Quantum in altuma scenderit ?

Quaestio 49 : De contrarietate quae est inter Augustinum et alios sanctos ratione hujus quod dicit Magister, quod sex diebus distinxit Deus et in formas proprias redegit cuncta quae simul materialiter fecerat.

Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis

Quaestio 51 : De opere primae diei.

Quaestio 52 : De opere secundae diei.

Quaestio 53 : De firmamento

Quaestio 54 : De numero coelorum

Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?

Quaestio 56 : De opere tertiae diei

Quaestio 57 : De opere quartae diei

Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos

Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.

Quaestio 60 : De opere quintae diei

Quaestio 61 : De opere sextae diei

Quaestio 62 : De pulchritudine universi

Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.

Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.

Quaestio 65 : Cum homo in statu innocentiae immortalis sit factus prae aliis animantibus, quomodo communem cum ipsis accepit alimoniam ?

Quaestio 66

Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 68 : Utrum anima sit

Quaestio 69 : Quid sit anima

Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se

Quaestio 71 : Quot et quibus modis anima dicitur imago et similitudo Dei, sive ad imaginem et similitudinem?

Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis

Quaestio 73 : De causa efficiente animae

Quaestio 74 : De causa formali et finali animae

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis

Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis

Quaestio 77 : De unione corporis cum anima

Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate

Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat

Quaestio 80

Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis

Quaestio 82

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate

Quaestio 84 : Utrum Heva in primo statu concepisset et peperisset incorrupta, et virgo permansisset? et, Utrum cum dolore puerpera, vel sine dolore

Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam

Quaestio 86 : De tentatione primi hominis

Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum

Quaestio 88 : An omnis ignorantia excuset a toto et a tanto? et, An in seipsa sit peccatum ? et, Si quaedam excusat, quaedam vero non, quae sint illae

Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius

Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.

Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 92 : De sensualitate

Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus

Quaestio 94 : De libero arbitrio

Quaestio 95

Quaestio 96 : De triplici divisione libertatis arbitrii secundum Magistrum, scilicet a necessitate, a peccato, et a miseria

Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 98 : De gratia

Quaestio 99 : De voluntate et annexis

Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem

Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante

Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur

Quaestio 103 : De virtute.

Quaestio 104 : De justitia.

Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.

Quaestio 107 : De peccato originali.

Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.

Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?

Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam

Quaestio 111 : De fomite.

Quaestio 112

Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 114 : De peccato actuali

Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.

Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.

Quaestio 117 : De invidia

Quaestio 118 : De acedia

Quaestio 119 : De ira

Quaestio 120 : De avaritia

Quaestio 121 : De gula.

Quaestio 122 : De luxuria

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia

Quaestio 124 : Quomodo coalescit malum in istis quae a privatione actus denominantur, sicut ignorantia, negligentia, et omissio.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 125

Quaestio 126 : Utrum multiloquium sit peccatum? et, Utrum tacere de Deo aliquis possit sine peccato ?

Quaestio 127 : De contentione

Quaestio 128 : De maledicto

Tractatus 21

Praeambulum

Quaestio 129 : De judicio suspicionis

Quaestio 130 : De personarum acceptione

Tractatus 22

Praeambulum

Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati

Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante

Quaestio 133 : Quomodo omne peccatum sit vel ex concupiscentia carnis, vel ex concupiscentia oculorum, vel I Joan. II, 16

Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi

Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava

Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae

Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur

Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam

Quaestio 139 : De voluntate

Tractatus 23

Praeambulum

Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum

Tractatus 24

Praeambulum

Quaestio 141 : Unde sit potentia peccandi in nobis

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 30

Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?
1

QUAESTIO XXX. Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?

Membrum 1

De his quae fecerunt daemones in Aegypto.
2

MEMBRUM I. De his quae fecerunt daemones in Aegypto.

3

Circa primum querunt duo, scilicet an magorum opera fuerint miracula ? Et secundo, Quid demones operentur in talibus mirabilibus ?

Articulus 1

De mirabilibus magorum factis coram Pharaone, an fuerint miracula
4

MEMBRI PRIMI ARTICULUS I. De mirabilibus magorum factis coram Pharaone, an fuerint miracula?

5

Ad primum sic proceditur: 1. Exod. vn, 10 et 44, super illud: Tulitque Aaron virgam coram Pharaone et servis ejus, que versa est in colubrum. Vocavit autem Pharao sapientes et maleficos, et fecerunt eliam ipsi per incantationes egyptiacas et arcana quedam (Interlinearis, demonum), similiter. Si ergo Aaron et Moyses verum signum fecerunt sive miraculum: et malefici per meantat:ones et arcana demonum fecerunt similiter: tunc etiam malefici fecerunt verum signum et verum miraculum.

6

2. Adhuc, Ibidem subditur, y. 12: Projeceruntque singuli virgas suas, que verse sunt in dracones: sed devoravit virga Aaron virgas eorum. Super illud dicit Augustinus in magna Glossa marginali que incipit, "Et devoravit virgas Aaron:" et dicit sic: "Si dictum esset, Absorbuit draco Aaron virgas eorum, intelligeretur verus draco Aaron phantastica illa figmenta non absorbuisse, sed virgas. Hoc enim potuit absorbere quod erant, et non quod esse videbantur et non erant. Sed quia dixit, Absorbuit virga Aaron virgas eorum: draco potuit virgas absorbere, non virzga. Sed eo nomine appellata est res unde versa est, non in quam versa est, quia in id etiam reversa est, ideo hoc vocari debebat quod principaliter erat." Ex his accipitur, quod virgee maleficorum vere verse sunt in dracones: devorari enim non potuit nisi quod vere erat: ergo virge incantatorum in veros dracones verse sunt: et sic non erant secundum phantasiam tantum, sed secundum veritalem opera magorum.

7

3. Adhuc, Strabus in Glossa ibidem: "Demones quamvis mali, naturam suam non amiserunt. Jdeo dum per incantationem eorum malefici aliquid efficere conantur, discurrunt per mundum, et subito semina eorum de quibus hic agitur, afferunt, sicque ex illis, scilicet seminibus, permittente Deo, novas rerum species producunt." Ergo ex virgis magi novas species produxerunt, hoc est, dracones: novas autem species producere verum opus est, et non phanta sticum: ergo vera opera fuerunt opera magorum, et non phantastica tantum.

8

4, Adhuc, Augustinus in Glossa magna: "Insunt rebus corporeis per omnia elementa mundi quedam occultae seminariae rationes, quibus cum data fuerit oportunitas temporalis atque causalis, prorumpunt in species modis suis et finibus debitas". Si ergo per incantationes magorum, per semina indita virgis, virge proruperunt in serpentes modis et finibus illorum debitis, et tale opus verum opus est et naturale, etiam vera et naturalia fuerunt opera magorum; et propter modum, quia subito fecerunt, vera miracula sunt dicenda.

9

5. Adhuc, Magister in preinducto libro IL Sententiarum, distinct. VII, eodem cap. inducit Augustinum in libro Ill de Trinitate sic dicentem: "Video, inquit, infirme cogitationi quid possit occurrere: cur scilicet ista miracula etiam magicis arlibus fiant. Nam et magi Pharaonis serpentes fecerunt, et alia ‘'." Ex hoc accipitur, quod magi Pharaonis vera miracula fecerunt.

10

ConTRA: 1. Strabus in Glossa ibidem: "Sciendum quod diabolicis tigmentis oculos spectantium deludebant, ut resin sua natura manentes aliud viderentur." Ergo videtur, quod figmenta fuerunt opera eorum, et nun vera opera.

11

2. Adhuc, Augustinus in Glossa magna: "Quid ergo dicendum est de virgis magorum, an veri dracones facte fuerant, sed ea ratione virge appellate sunt, qua et virga Aaron: an potius videbantur esse quod non erant ludificatione venefica?" Ex hoc accipitur, quod ad minus dubium est, utrum fuerunt opera magorum, vel phantastica.

12

3. Adhuc, Tempore Antichristi major erit potestas demonum quam nunc, sicut in premissis determinatum est: sed sicut dicitur, II ad Thessal. 1,9,adventus Antichristi erit secundum operationem Satanae, in omni virtute, et prodigiis, et signis mendacibus. Et illud tractans in libro XX de Civitate Dei dicit Augustinus: "Tunc solvetur ille Satanas, et per Antichristum in omni sua virtute mirabiliter quidem, sed mendaciter operabitur: mortales sensus per phantasmata decepturus 4." Gum ergo tune minoris potestatis fuermt tempore Moysi, etiam tempore Moysi vera signa facere non potuerunt, sed fallacia.

13

4, Adhuc, Augustinus in libro III de Trinitate: "Per demones magice artes possunt quidquid possunt: nec possunt valere aliquid nisi data desuper potestate. Datur autem vel ad fallendum fallaces, sicut in /Zgyptios, et in ipsos etiam magos data est, ut in eorum spi rituum seductione viderentur admirandi, a quibus fiebant a Dei veritate damnandi®." Sed in veris operibus transmutationum de specie in speciem nullus fallitur. Ergo transmutationes virgarum per magos facta, non fuerunt vere, sed phantastice et deceptoriz: aliter enim non fuissent ad fallendum fallaces.

14

Uterius queritur, Cum magi ministerio demonum fecerunt serpentes ex virgis, ita quod demones collegerunt semina vertentia virgas in serpentes, ufrum hoc miraculum esse dicendum est ?

15

Et videtur, quod non. Dicit enim Augustinns in libro de Mirabilibus sacre Scripture: "Omnium eorum que fecit Deus per Moysen et Aaron, nihil contra naturam factum est. Rane enim de aquis et sciniphes de pulvere naturaliter oriuntur: aqua in sanguinem non contra naturam versa est: sed quod in aliis rebus per temporis successionem naturaliter fieret, hoc jubente Deo protinus efficitur."

16

Contra: Licet vinum (ut dicit Empedocles) fiat ex aqua putrefacta in vite naturaliter: tamen cum vinum subito fit ex aqua, miraculum est. Joan. n, 41: Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilee... et ecrediderunt in eum discipult ejus. Ergo a simili, cum transmutatio virgarum in serpentes subilo facta sit et protinus, miraculum dicenda est.

17

Sontvurio. Dicendum ad primo quasitum, quod mutatio virge Aaron in draconem, et mutatio virgarum magorum in serpentes vere fuerunt. Dicuntur tamen mutationes virgarum magorum mendacia ad fallendum fallaces permissa, non quod falsa sint in re, sed quia semper habent intentionem fallendi in illis operibus demones, que sic facere permittuntur. Et hoc modo, II ad Thessal. u, 9, omnia que fiunt a demonibus temporibus Antichristi, dicuntur signa et prodigia mendacia: quia fiunt ad fallendum fallaces, in quibus tamen exercerentur et probarentur Sancti qui tunc temporis erunt. Et hoc est quod dicit Augustinus in libro III de Trinitate, quod fiunt ad monendum fideles, ne tale quid facere pro magno desiderent, quod etiam facere malis coneeditur sive permittitur. Propter quod etiam nobis in Scriptura sunt prodita, vel ad exercendam, probandam, manifestandamque justorum patientiam. Et hoc inducitur a Magistro in libro Il Sententiarum, distinctione VII, cap. ultimo. Unde Augustinus in hbro XX de Civitate De? dicit: "Sicut mali homines in terra, sic dxmones non omnia que volunt facere possunt: nisi quantum illius ordinatione sinuntur, cujus judicia sicut nemo plene comprehendit, ita nemo juste reprehendit. Unde dicimus, quod vere et secundum rem facte fuerunt mutationes Moysi et Aaron virgarum in dracones, et etiam magorum in dracones. Cujus indicium est, quod textus Exodi dicit: Fecerunt et malefici similiter: et,Exod. vut, 19, ubi sciniphes malefici producere non poterant, quas produxit Moyses, statim impotentiam suam confessi dixerunt: Digitus Dei est hic, hoc est, expresse indicium indicans virtutem divinam, quam nos non habemus: nec operatur ad maleficorum invocationem."

18

Ad primum ergo dicendum, quod quinque prima concedenda sunt: quia concludunt hoc quod dictum est ex dictis Sanctorum et textu.

19

Ab primum quod contra objicitur ex dicto Strabi, dicendum quod Strabus dubitando hoc dicit, et non asserendo, sicut in ipsa Glossa patet: "Aliqui enim minus intelligentes litteram sic possent dicere, quamvis non verum est."

20

Ad aliud dicendum, quod Augustinus dicit esse dubium, non propter rem dubiam quam expresse determinat textus Exodi: sed propter diversorum diversas opiniones dubitantium, utrumne illud factum sit illusione, sicut sepe demones ludificant oculos intuentium phantasticis et non veris prestigiis,

21

Ad aliud jam patet solutio per antedicta: signa enim dicuntur fallacia ab intentione fallendi, non a falsitate rei: et sic etiam tempore Moysi fallacia et mendacia fuerunt signa magorum.

22

Ad aliud patet solutio per idem: fuerunt enim ad fallendum fallaces ab intentione fallendi, non a falsitate rei.

23

Ad id quod ulterius queritur, dicendum, quod verum miraculum quatuor in se habet.

24

Unum quod dicunt Dionysius in Eeeclestastica hierarchia,et Chrysostomus super Joannem, quod scilicet sit opus solius voluntatis divine, et non nature.

25

Secundum quod etiam ponit Dionysius in Ecclesiastica hierarchia, de resurrectione mortuoram,quod ita sit elevatum super naturam, quod natura secundum ordinem potentiarum nature nullo modo possit in illud,nec ordinem habeat ad illud.

26

Tertium, quod ipsa productio non sit morosa, sicut productio nature, sed subita et in momento facta. Et hoc ponit Augustinus in homilia VI super Joannem, ubi dicitur, quod de quinque panibus et duobus piscibus pavit Dominus quinque millia hominum '. Dicit enim ibi, quod "majus miraculum est, quod de paucis granis per segetes miultiplicatis pascit Dominus universum mundum, quam quod ex quinque panibus pavit quinque milia hominum. Sed illud nemo miratur: istud omnes mirantur, non quia majus est, sed quia rarius est."

27

Quartum etiam ponit Augustinus in libro LXXXIII Questionum, scilicet quod miraculum fit per publicam justitiam, sive per signa publica justitia ad eruditionem credentium. Et hoc est quod dicit Glossa Marci, xvi, 17, super illud: Signa eos qui erediderint, Dicit enim: "Signa in exordio Ecclesie fuerunt, ut fides credentium miraculis nutriretur: propter quod fide jam confirmata, cessaverunt."

28

Unde si omnia hec quatuor simul fiunt in ratione miraculi: tune miraculum strictissime accipitur, et non dicitur miraculum opus magorum. Ordine enim nature seminibus sparsis in elementis natura ligni in virgis mutata est et in dracones conversa, Cujus signum est, quod spe in arboribus putrefactis loco medulle generate serpentes inveniuntur et dracones, et maxime in arbore que dicitur ¢idia. Unde cum demones pro subtilitate nature et agilitate subito valeant illa congregare, et per ea virgas in dracones producere, nihil faciunt super ordinem natura existens: sed hoc quod secundum ordinem nature paulatim operantis produceretur, velocius et repente producunt quam natura possit: et ideo tale opus proprie mirabile dicitur, et non miraculum.

29

Av w quod contra objicitur, dicendum quod vinum secundum naturam fit ex aqua digesta per vitis virtutem, impuro putrefacto ejecto per depurationem que fit in vite: sicut dicit Aristoteles in IV AMeteororum,quod omnis digeslio, et maxime ea que prepausis dicitur, que est in fructiferis lignorum et herbarum, est completio a naturali et proprio calore ex contrajacentibus passionibus perfecta. Sed hoc modo Christus non fecit vinum ex aqua, sed solo imperio sue voluntatis, cui omnis creatura obedit. Unde illa objectio supponit falsum, que dicit, quod solum sit miraculum propter hoc quod factum sit subito: sed miraculum est, quia super ordinem natura fuit elevatum, et secundum solam obedientiam creature ad voluntatem Dei perfectam. Nec opera magorum vel demonum facta sunt subito, hoc est, in nunc: sed facta sunt velocius quam natura ex talibus seminibus possit ea producere. Et ideo dicunt quidam, quod facta sunt repente, hoc est, in non perceptibili tempore: propter quod mirabilia, et non miracula sunt.

Articulus 2

Quid daemones operentur in talibus mirabilibus
30

MEMBRI PRIMI ARTICULUS II. Quid daemones operentur in talibus mirabilibus ?

31

Secundo queritur, Quid deemones operentur in talibus mirabilibus ?

32

Videtur enim, quod non nisi prepa rent materiam. 1. Si enim secundum predicta, non nisi colligunt semina putrefacientia et transmutantia virgas a ligni natura, et per hoc disponentia eas ad formam serpentis et naturam: tunc non nisi disponunot materiam: et ita videtur, quod operatio eorum non sit, quod dent formas, sed quod disponant materiam tantum.

33

2. Adhuc, Idem videtur ex verbis Augustini in libro IIT de Trinitate sic dicentis: "Sicut nec parentes dicimus creatores hominum, nec agricolas creatores frugum, quamvis eorum extrinsecus adhibitis motibus ista creanda Dei virtus operetur interius: ita non solum malos, sed nec bonos fas est putare creatores, si pro subtilitate sui sensus et corporis, semina istarum rerum nobis occultiora noverunt, et ca per congruas temperationes elementorum latentes spargunt, atque ita gignendarum rerum et accelerandorum incrementorum prebent occasiones?." Ex hoc videtur, quod non disponunt nisi materiam, et non dant formam.

34

Contra: 1. Natura corporalis in rebus impotentior est, quam natura spiritualis; sed natura corporalis in generatione naturali et disponit materiam ut transmutetur, et inducit formam qua res in propria specie generetur: ergo videtur, quod multo magis Angelus, qui natura spiritualis est, potest et disponere materiam et inducere formam.

35

2. Adhuc, In generatis ex putrefactione secundum naturam, ut dicit Philosophus, inferior natura disponit putrefaciendo, et superior natura, ceelestes virtutes stellarum, et figurarum que sunt in stellis per reffexiones radiorum, dant speciem: videtur ergo, quod similiter sit in operibus Angelorum, guod natura inferior per semina collecta putrefaciat, sed natura superior que est Angelus, det speciem.

36

3. Adhuc, Semen (ut dicit Aristoteles in II Physicorum) non dat tantum causam materialem, sed etiam efficientem: semina ergo collecta ab Angelis, non sunt tantum materialiter disponentia, sed etiam virtutem effectivam speciei habentia: hance autem virtutem effectivam non possunt habere ab elementis in quibus sparsa sunt: videtur ergo, quod hance virtutem accipiant ab Angelis colligentibus: et sic videtur, quod Angeli colligentes dent eis virtutem qua inducunt speciem.

37

4. Adhuc, Quare dicitur, quod Angeli non possunt inducere formas ? Si enim hoc dicitur, quod creatura non potest creare, et ita Angeli boni nec mali possunt dici creatores: hoc sine causa est, quia quod ex talibus seminibus educitur ad actum, de potentia materiali et de potentia formali, in qua confuse inchoatum est, ut dicit Avicenna, educitur ad actum: et hoc non est creare, quia creare ést ex nihilo aliquid facere, non ex potentia.

38

3. Adhuc, Ut dicit Plato in Timezo, Deus deorum opifex et pater planetarum, planetis dedit semina generandorum,et polestatem exsequendi sive deducendi ea ad par, hoc est, speciem tali generationi congruam. Dicit enim sic: "Horum sementem ego faciam, vobisque tradam: vestrum erit par exsequi, ut scilicet quodlibet seminum par sue generationi faciatis." Gum ergo Angeli nobilioris nature sint quam planeta, videtur quod non solum committitur eis colligere semina,sed etiam exsequi ea ad speciem, et transmutare.

39

Gratia hujus queritur ulterius, Utrum aliqua differentia est in colligendis seminibus bonorum ac malorum Angelorum ?

40

Videtur, quod sic: Glossa super illud Psalmi LXXVII, 49: Immissiones per Angelos malos, dicit sic: "Ea quae mirabiliter facta sunt malis Angelis tribuere non audemus." Ergo videtur, quod nulla mirabilia fiunt per Angelos malos: et sic in vanum est quod dicit Augustinus, quod virgee magorum per malos Angelos in dracones converse sunt.

41

Soxurto. Sine prejudicio melioris sententie ad ista dicendum videtur, quod Angeli mali et etiam boni in talibus mirabilibus non inducunt formas, sed disponunt materiam tantum. Et hoc expresse ex verbis Augustini accipitur in libro IIT de Zrinitate, ubi dicit, quod extrinsecus adhibitis motibus Angelorum ad ista creanda, Dei virtus operatur interius. Et ideo formam istam (quam Deus facit) ex nihilo non inducit nisi Dei virtus operans interius. Quamvis enim multa sint naturaliter et instrumentaliter operantia ad generationem, Dei tamen virtus est primum et universaliter operans in omnibus illis. Et hoc jam in principio istius secunde partis Summe theologie, questione de generatione forme, determinatum est’.

42

Unde prima duo concedenda sunt, quia recte istud idem concludunt.

43

Ad primum quod in contrarium objicitur, dicendum quod non est simile de natura corporali, et de Angelo qui est natura spiritualis. Corporalis enim natura, aut est generans univoce, aut equivoce. Si generat univoce: tunc ex simili producit sibi simile in specie, ut hominem ex homine, fabam ex faba: et habet in se simile, cujus virtute simile producatur: habet etiam in se materiam, ex qua producatur. Si autem generat equivoce: tunc, sicut dicit Aristoteles, productio forme fit ex convenienti: tunc enim nihil in potentia est in altero, nisi quod uno motore educitur de illo, sicut dicit Commentator super VU prime philosophie. Unde sic idolum non est in potentia in terra, sed in cupro: quia uno motore artifice educitur de cupro. Cuprum autem in potentia est in terra: quia uno motore, scilicet calore solis educitur de illa. Et ideo non valet argumentatio, si sic arguatur: spiritualis natura simpliciter plus potest, quam ‘corporalis: ergo plus potest in productione forme: est enim ibi processus ab eo quod est simpliciter, ad id quod est secundum quid.

44

Ad aliud dicendum, quod nihil est simile quod inductum est pro simili: quia in generatis ex putrefactione haberet in se conveniens ad formam producti: et illud virtute producentis commiscibile est materia putrefactorum. Unde in talibus simile producitur ex simili, hoc est conveniens ex convenienti: sicut etiam Commentator dicit super VII! primez philosophie, quod sit in generatione monstrorum, sicut quando porca parit porcellum in figura capitis hamani. Angelus autem sive bonus sive malus nihil in se habet commiscibile materia, unde conveniens ex convenienti generetur: et ideo si fieret, oporteret quod ex imperio Angeli, et subito fieret ex nihilo: et sic Angeli essent creatores: quod esse non potest, ut dicit Augustinus: quia creare non est actus communicabilis alicui creature.

45

Ad aliud dicendum, quod sicut dicit Augustinus, semina virtutem effectivam habent a virtute divina interius operante, et non ab elementis in quibus sparsa sunt, nec ab Angelis. Et hoc est quod in textu ct in Glossa dicitur, I ad Corinth. ut, 7: Negue gui plantat, est aliquid, neque qui rigat: sed gut incrementum dai, Deus, hoc est, virtutem incrementi.

46

Ad aliud dicendum, quod causa jam patet quare Angelis non potest attribui, quod inducant formam: quia forma talis producta non est in seminibus ut in causa materiali vel causa formali confusa, sed est in virtute Dei sola, que in talibus seminibus operatur occulte.

47

Ad aliud dicendum, quod nihil est simile quod dicitur de planetis: quia sicut jam dictum est, planete ex scintillatione radiorum et figuris reflexionis radiorum habent virtutes commiscibiles materie, per quas conveniens ex conyenienti producitur: et horum nihil habent vel habere possunt Angeli, cum simplices sint substantia spirituales.

48

Api quod ulterius queritur, dicendum quod in fine operis bonorum et malorum Angelorum magna differentia est: quia facta a bonis Angelis semper sunt ad eruditionem et fidei confortationem: ea autem que fiunt per malos, semper fiunt ad fallendum fallaces. Unde etiam que per bonos Angelos in Veteri Testamento facta sunt, semper fuerunt signa alicujus miraculi faciendi per Christum, et veritatis future tempore gratia: facta vero per malos, nullius boni signa sunt. Et hoc expresse dicit Glossa super illud Psalmi exvint, 130: Declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis. Hoc etiam notatur in textu Exodi, vn, 12, ubi dicitur, quod devoravit virga Aaron virgas magorum. Ubi dicit Augustinus, quod virga que os non habuit, devorare non potuit: sed draco ex virga factus, qui virga dicitur, eo quod ex virga factus est, devoravit dracones magorum: quia virga sapientie spiritualis que rectitudine regit, consumpsit in draconibus magorum potentiam redeundi ad virgas: quia potentia seculi (que per dracones magorum significatur) in se tortuosa et reflexuosa, ad rectitudinem regiminis referri non potest.

49

Ad Glossam que inducta est super illud Psalmi txxvn, 49: Immissiones per Angelos malos: dicendum, quod Glossa ibi intendit, quod illa que facta sunt per Angelos malos, non possunt referri ad bonos et sanctos, nisi quafenus in corpore aliquando pcenaliter exercitantur, sicut beatus Job a Satana passus est: quibus tamen nullam potestatem habent nocendi secundum animam: in malos autem possunt et spiritualiter et, corporaliter vexando. Et non intendit, quod nulla mirabilia fiant per Angelos malos.

Membrum 2

De his quae adhuc faciunt daemones ad hominum delusionem
50

MEMBRUM II. De his quae adhuc faciunt daemones ad hominum delusionem.

51

Deinde queritur de his que adhuc faciunt demones ad hominum delusionem.

52

1. Quod enim deludant oculos aliquando intuentium, expresse dicit Strabus in Glossa super illud Exodi, vn, 41: Vocavit Pharao sapientes, sic: "Sciendum, quod malefici diabolicis figmentis spectantium oculos deludebant, ut res in sua natura manentes non viderentur." Ergo videtur, quod magi per demoniacas operationes oculos possint illudere intuentium, ut aliud videantur res quam sint.

53

2. Adhuc, Augustinus in libro de Spiritu et anima sic dicit: "Dicit enim humana opinio, quod quadam arte mulierum et potestate demonum homines converti possunt in lupos et jumenta, et queque necessaria portare, et post peracta opera iterum ad se redire: nec tamen fieri in eis mentem bestialem, sed rationalem humanamque servari”." Ergo videtur, quod demones habent potestatem convertendi formas hominum in bestias et opera bestiarum.

54

3. Adhuc, Augustinus in eodem, infra, dicit sic: "Demones quedam futura predicunt, et quedam mira faciunt, quibus homines alliciunt et seducunt, Unde quedam muliercule post Satanam converse, demonum illusionibus et phantasmatibus seducte, credunt se et profitentur nocturnis horis cum Diana, Paganorum dea, vel Herodiade et Minerva et innumera mulierum multitudine equitare. Ipse namque Satanas, qui transfigurat se in Angelum lucis, cum mentem cujusque muliercule ceperit, et hanc sibi per infidelitatem subjugaverit, illico transformat se in diversarum personarum species ac similitudines: et mentem quam captivam tenet in somnis deludens, modo leta modo tristia, modo cognitas modo incognitas personas ostendens, per devia queque deducit. Et cum solus hoc patitur spiritus infidelis, non in animo tantum, sed et in corpore evenire opinatur. Idcirco nimis stultus et hebes est, qui hec omnia que in spiritu fiunt, etiam accidere in corpore arbitratur: cum Ezechiel et alii Propheta, Joannes etiam Evangelista, et alii Apostoli in spiritu, non in corpore tales visiones viderint?."

55

Quaeritur ergo, Qualiter tales fiant illusiones ?

56

Non enim potest dici, quod non fiant: quia

57

1. In libro [IV Dialogorum narrat Gregorius, quod quedam puella operatione cujusdam malefici, equa esse videbatur, que cum adducta esset ad beatum Benedictum, dixit puellam non esse equam: et formam eque non esse in ipsa puella, sed in oculis intuentium: et ideo judicium quo judicabatur ab intuentibus de puella, non esse rectum. Et ex hoc accipitur, quod hujusmodi illusiones in oculis intuentium sunt, et non in rebus.

58

. 2. Adhuc, Si hee illusio esset in rebus visibilibus: aut esset secundum mutationem forme substantialis, quod fieri non potest, ut scilicet quod est homo, videretur esse asinus, vel aliud animal: quia si vere mutaretur in aliam formam substantialem, et sub illa videretur et esse judicaretur, hoc non esset illusio, sed veritas. Aut esset secundum formam accidentalem. Et si esset secundum formam accidentalem: aut esset secundum formam qualitatis, aut quantitatis. Si secundum formam qualitatis, ut scilicet diabolus quod est album, mutaret in nigrum, et sic presentaret: aut quod est in una figura, mutaret in aliam, et iterum sic prasentaret: tunc iterum non esset illusio, sed veritas. Veritas enim est, quando res videtur et judicatur esse in forma in quam vere mutata est, sive illa sit color, sive figura. Si autem illusio ista est in videntibus, et non in re visa. Aut est in organis sensuum exteriorum, qui guinque sunt et noti, scilicet visus, auditus, olfactus, gustus, et tactus. Aut est in organis sensuum interiorum, qui etiam quinque sunt, ut dicit Avicenna, scilicet sensus communis, imaginatio sive formalis, phantasia, zstimativa, et memorativa sive memoria. Si est in organis sensuum exteriorum: cum illi nihil accipiant nisi presente re et materia, ut dicit Aristoteles in If de Anima, ubisic dicit: "Sensus est susceptivus sensibilium specierum presente materia:" non videbitur iterum illusio, sed veritas: veritas enim est cum judicatur de re sicut est, et sicut se objicit sensibus. Si autem est in organis sensuum interiorum: tunc oporteret, quod aliquid objiceret formam illusionum illarum sensibus interioribus, et non tantum objiceret, sed etiam imprimeret: quia judicium de re non potest fieri sola objectione forme ad sensus: sed oportet, quod forma objecta intra sensum interiorem recipiatur. Si ergo demon vere objicit et vere imprimit tales formas sensibus interioribus, tune iterum non videtur esse illusio, sed veritas: imaginari enim rem sive estimare, sive memorari, sicut imaginationi et xstimative et memorize objecta et impressa est, non est illusio, sed veritas,

59

Solutio. Dicendum, quod revera hujusmodi illusiones fiunta demonibus, et a maleficis arte demonum: hoc enim expresse dicunt Sancti: et communis est omnium opinio, et docetur in necromantia in parte illa que dicitur de imaginibus et annulis et speculis Veneris et sigillis demonum Achot Greco, et Grema Babylonico, et Hermete Egyptio: et invocationes ad hoc ordinate describuntur in libro Hermogenis et Phileti necromanticorum, et in libro qui dicitur Almandel Salomonis.

60

Aad id quod queritur, Qualiter fiant? utrum scilicet secundum organa sensuum exteriorum, vel interiorum ?

61

Dicendum videtur sine prejudicio, quod utroque modo fiunt, et secundum organa sensuum exteriorum, et secundum organa sensuum interiorum: fiunt enim in visione corporali, et in visione imaginaria, ut dicit Augustinus.

62

Secundum organum sensuum exteriorum fiunt sic: quia sicut demones et etiam boni Angeli potestatem habent assumendi corpora, ita habent potestatem assumendi figuras et colores corporum et quantitates: et in his potestatem habent objiciendi se organis exteriorum sensuum ad illusionem, fallaciam, et deceptionem. Et est in hoc deceptio et illusio, quod judicatur res esse sub forma sub qua non est: sicut dicit beatus Gregorius de puella que equa videbatur esse: quia licet sensus particularis exterior non decipiatur in proprio objecto, tamen sensus communis qui componit et dividit sensibilia cum subjecto sensibilium, quod est magnitudo, frequentissime decipitur, judicans aliquod sensibile compositum esse cum hoc cum quo non est compositum, et judicans aliquod sensibilium esse divisum ab hoc a quo non est divisum: et he deceptiones, ut dicit Alpharabius, sunt secundum fallaciam consequentis. Similiter sensus per accidens, qui ex sensibili proprio judicat de specie, vel genere, vel individuo pro prio, sicut crispum, tonsum, decorum, filium Dionis judicamus a collectione accidentium individuantium, frequentissime decipitur: et, ut dicit Alpharabius, deceptio est secundum fallaciam accidentis. Demon enim talia sensibilia objiciens, objectum facit judicari quod non est, secundum corporalem visionem. Et hoc docetur in parte necromantie que dicitur de prestigiis ab Hermogene et Phileto necromanticis: et ponuntur ibi carmina et invocationes demonum ad hoc ordinata.

63

Secundum sensus autem interiores fiunt hoc modo: sicut enim dicit Aristoteles in primo de Somno et vigilia, imagines que apparent in somnis in sptritu animali, elevantur ad caput et ad organa sensuum interiorum, sicut elevantur imagines liquefacti salis a fundo usque ad superficiem aqua: et sicut elevantur imagines nubium, in quibus homocentauri et diverse imagines animalium representantur in vapore aqueo vel terreo, qui a terra per calorem solis ad medium interstitium aeris elevatur. Et propter hoc imagines somniales diversas figuras accipiunt secundum diversas complexiones vaporis elevantis: et quod elevatur in vapore cholerico, sicco calido, videtur esse flamma ignis conburentis: et quod elevatur in vapore phlegmatico dulci, sentitur in dulcedine mellis, quando fluit ad organum gustus: et quod elevatur in vapore melancholico nigro, apparet tetrum horribile, et quasi in figura demonum: et quod elevatur in vapore cholere aduste que melan-’ cholia est accidentalis, sentitur ut mordax vulnerans, acutum et incisivum, et valde amarum, fellica amaritudine infectum. Et est in hoc illusio: quia anima capta atalibus, ad ea convertitur sicut ad res. Et quod elevatur in vapore dulci sanguinis, clarum apparet et quasi in adspectu rosarum et florum. Demones igitura Deo potestatem habentes formandi species taltum, et imprimendi eas in spiritus animales, per tales spiritus representant personas modo letas, modo tristes, modo humanas, modo bestiales, modo opprimentes, et modo ad volatum elevantes. Et quia anima convertitur ad ea sicut adres, videtur aliquando homini, quod sit asinus oppressus sacco: et aliquando, quod sit aliqua volans: et aliquando, quod cum Diana et mulieribus de loco ad locum transferatur. Et ideo talia frequenter contingunt in somnis et de nocte, et non in die, nisi forte melan cholicis quibusdam et insanis: qui hoc patiuntur in vigiliis, quod aliiin somnis.

64

Et per hoc patet solutio ad omnia objecta que facta sunt in hac questione. Illusio autem in talibus est in hoc, quod anima talibus detenta, parvos motus ut magnos sentit, ut dicit Aristoteles in primo de Somno et vigilia: unde paryum sonum reputat esse tonitruum, et ad parvam illuminationem candele reputat esse coruscationem.

PrevBack to TopNext