Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Summa Theologica

Pars 1

Tractatus 1

Prologus

Praeambulum

Quaestio 1 : An theologia sit scientia?

Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem

Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto

Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?

Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?

Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 7 : De frui.

Quaestio 8 : De uti

Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?

Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?

Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit

Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei

Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.

Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.

Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?

Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?

Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 19 : De essentialitate

Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.

Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.

Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 24 : De uno

Quaestio 25 : De vero

Quaestio 26 : De bono secundum se.

Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum

Quaestio 28 : De comparatione istorum trium ad invicem, et ad ens, utrum scilicet ens, unum, verum, et bonum convertantur ?

Quaestio 29 : Secundum quam intentionem unumquodque ipsorum, scilicet ens, verum, et bonum, de Deo dicatur ?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 30 : De generatione Filii.

Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.

Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.

Quaestio 33 : De temporali missione Filii

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 34 : De nomine patris

Quaestio 35 : De nominibus Filii.

Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.

Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis

Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.

Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus

Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis

Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi

Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.

Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.

Quaestio 46

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 47 : De aequalitate personarum.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.

Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum

Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.

Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale

Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator

Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?

Quaestio 55 : De tribus causis sigillatim, efficiente scilicet, formali, et finali, qualiter Deo conveniant?

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 56 : De translatione praedicamentorum, utram alia praedicamenta a substantia et relatione proprie vel translative de Deo dicantur?

Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?

Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.

Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 60 : De scientia Dei.

Quaestio 61 : De praescientia Dei

Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 63 : De praedestinatione.

Quaestio 64 : Utrum dilectio qua Deus diligit creaturam sit eadem cum dilectione qua Pater diligi Filium, et e converso?

Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo

Quaestio 66 : De reprobatione

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 67 : De providentia

Quaestio 68 : De fato

Quaestio 69 : De libro vitae

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.

Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam

Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore

Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?

Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum

Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.

Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.

Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.

Quaestio 80

Pars 2

Prologus

Tractatus 1

Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?

Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?

Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii

Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non

Quaestio 6 : Quid sit angelus

Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis

Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo

Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate

Quaestio 14 : De secundo attributo, scilicet ratione naturaliter insita, sive intelligentiae perspicacitate ?

Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.

Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.

Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi

Quaestio 18 : Quales facti sint Angeli, utrum in gratia gratum faciente, vel in solis naturalibus bonis ?

Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 20 : Quis cecidit

Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?

Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit

Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo

Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 28 : De tentatione daemonum.

Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?

Quaestio 31 : Qualiter seminales causae inditae sint elementis mundi, secundum quas fiunt miracula ab Angelis bonis et malis, a Sanctis, et a Deo?

Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 33 : De anagogicis significationibus quae significantur in figuris corporum assumptorum ab Angelis.

Quaestio 34 : De missione

Quaestio 35 : De locutione Angelorum

Quaestio 36 : De custodia Angelorum

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 37 : Quid sit hierarchia

Quaestio 38 : De divisione hierarchiae

Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum

Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.

Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis

Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?

Quaestio 44 : An conveniebat corporalem creaturam primo in materia confusa et informi fieri, an per speciem et locum distinctam ?

Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit

Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint

Quaestio 47 : De duplici expositione Glossae super eo quod dicitur, Genes. I, 1 : In principio creavit Deus, etc. Exponit enim de principio efficiente, et de principio quod est initium temporis.

Quaestio 48 : Quare illa materia confusa informis dicatur ? Ubi ad esse prodierit ? Quantum in altuma scenderit ?

Quaestio 49 : De contrarietate quae est inter Augustinum et alios sanctos ratione hujus quod dicit Magister, quod sex diebus distinxit Deus et in formas proprias redegit cuncta quae simul materialiter fecerat.

Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis

Quaestio 51 : De opere primae diei.

Quaestio 52 : De opere secundae diei.

Quaestio 53 : De firmamento

Quaestio 54 : De numero coelorum

Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?

Quaestio 56 : De opere tertiae diei

Quaestio 57 : De opere quartae diei

Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos

Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.

Quaestio 60 : De opere quintae diei

Quaestio 61 : De opere sextae diei

Quaestio 62 : De pulchritudine universi

Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.

Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.

Quaestio 65 : Cum homo in statu innocentiae immortalis sit factus prae aliis animantibus, quomodo communem cum ipsis accepit alimoniam ?

Quaestio 66

Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 68 : Utrum anima sit

Quaestio 69 : Quid sit anima

Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se

Quaestio 71 : Quot et quibus modis anima dicitur imago et similitudo Dei, sive ad imaginem et similitudinem?

Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis

Quaestio 73 : De causa efficiente animae

Quaestio 74 : De causa formali et finali animae

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis

Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis

Quaestio 77 : De unione corporis cum anima

Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate

Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat

Quaestio 80

Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis

Quaestio 82

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate

Quaestio 84 : Utrum Heva in primo statu concepisset et peperisset incorrupta, et virgo permansisset? et, Utrum cum dolore puerpera, vel sine dolore

Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam

Quaestio 86 : De tentatione primi hominis

Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum

Quaestio 88 : An omnis ignorantia excuset a toto et a tanto? et, An in seipsa sit peccatum ? et, Si quaedam excusat, quaedam vero non, quae sint illae

Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius

Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.

Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 92 : De sensualitate

Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus

Quaestio 94 : De libero arbitrio

Quaestio 95

Quaestio 96 : De triplici divisione libertatis arbitrii secundum Magistrum, scilicet a necessitate, a peccato, et a miseria

Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 98 : De gratia

Quaestio 99 : De voluntate et annexis

Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem

Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante

Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur

Quaestio 103 : De virtute.

Quaestio 104 : De justitia.

Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.

Quaestio 107 : De peccato originali.

Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.

Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?

Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam

Quaestio 111 : De fomite.

Quaestio 112

Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 114 : De peccato actuali

Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.

Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.

Quaestio 117 : De invidia

Quaestio 118 : De acedia

Quaestio 119 : De ira

Quaestio 120 : De avaritia

Quaestio 121 : De gula.

Quaestio 122 : De luxuria

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia

Quaestio 124 : Quomodo coalescit malum in istis quae a privatione actus denominantur, sicut ignorantia, negligentia, et omissio.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 125

Quaestio 126 : Utrum multiloquium sit peccatum? et, Utrum tacere de Deo aliquis possit sine peccato ?

Quaestio 127 : De contentione

Quaestio 128 : De maledicto

Tractatus 21

Praeambulum

Quaestio 129 : De judicio suspicionis

Quaestio 130 : De personarum acceptione

Tractatus 22

Praeambulum

Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati

Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante

Quaestio 133 : Quomodo omne peccatum sit vel ex concupiscentia carnis, vel ex concupiscentia oculorum, vel I Joan. II, 16

Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi

Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava

Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae

Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur

Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam

Quaestio 139 : De voluntate

Tractatus 23

Praeambulum

Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum

Tractatus 24

Praeambulum

Quaestio 141 : Unde sit potentia peccandi in nobis

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 32

De miraculis secundum comparationem ad causam.
1

QUAESTIO XXXII. De miraculis secundum comparationem ad causam.

2

Deinde queritur de miraculis secundum comparationem ad causam.

3

Et quia jam de causa formali sufficienter habitum est, ubi disputatum est de rationibus causalibus secundum quas fiunt miracula: et similiter de causa efficiente, ubi disputatum est, quod bonus Angelus, Deus, angelus malus, homo bonus ut Moyses, homo malus ut magi faciunt miracula: remanet hic querendum de duobus, scilicet quo fine fiant miracula ?

4

Secundo, Per quid fiant miracula?

5

Circa primum queruntur tria, scilicet si miracula fiant ad fidem inducendam ! Secundo, Si fides vel alia virtus impetret fieri miraculum ? Tertio, Si fides impetret miraculum, secundum quem articulum impetret il;ud?

Membrum 1

Quo fine fiant miracula
6

MEMBRUM I. Quo fine fiant miracula ?

Articulus 1

Utrum miracula fiant ad fidem inducendam
7

MEMBRI PRIMI ARTICULUS I.

8

Utrum miracula fiant ad fidem inducendam ?

9

Quod fiant ad fidem inducendam probatur,

10

1. Per Glossam in Psalmum crx, 1: Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo: super illum ¥. 6: Virtutem operum suorum annuntiabit populo suo: que dicit sic, "Hee fuit intentio miraculorum ut crederent,"

11

2. Adhuc, Ad Hebr. u, 3, super illud: Quomodo nos effugiemus si tantam neglererimus salutem ? dicit Glossa, quod loquitur de salute fidei. Et subjungitur, yy. Set 4: Que cum initium accepisset enarrandi per Dominum, ab eis qui audierunt, in nus confirmata est, contestante Deo signis et portentis, ef vartis virtutibus, et Spiritus sancti distribu. tionibus secundum suam voluntatem. Ex hoc accipitur expresse, quod signa fiunt propler salutem fidei, et ita propter fidem inducendam.

12

Solutio. Concedendum est, quod finis miraculi in homine est inductio fidei e¢ confirmatio. Et hoc videtur etiam innuere Dominus, Joan. iv, 48, ubi dicit: Nist signa et prodigia videritis, non ereditis. Et, Joan. xv, 24, ubi dicit: Sz opera in eis non fectssem que nemo alius fecit, peccatum non haberent, scilicet infidelitatis. Et hoc etiam dicit Petrus in Jtinerario Clementis ad Clementem. Cum enim Clemeris quereret rationem articulorum fidei, respondit Petrus, quod Propheta predicans fidem que supra ralionem est et intellectum hominis, per miraculum debet se probare esse Prophetam, et quia agit ea qué sunt supra virtutem nature et contra consuetum cursum ejusdem, que non possunt fieri nisi divina virtute, tunc debet ei credi de his que dicit supra rationem et supra intellectum existentibus, que per divinam habet inspirationem. Et hoc idem dicit Avicenna in libro IX sue metaphysice. Et hic quidem finis miraculi est in homine, ut dictum est.

13

Finis autem in Deo faciente miraculum, triplex est secundum tria que considerantur in miraculo. Consideratur enim potentia facientis, que demonstratur in miraculo, et hoc est quod dicit Glossa in Psalmo cxtiv, 1, 12, super illud: Exaltabo te,Deus meus rez, etc., ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam: Glossa, "Sanctis enim predicantibus nota facta est potentia Dei, quia vindicat in malos: et gloria regni, quia coronat bonos, ne ignorata minus quereretur." Et subdit: "Nota etiam facta est, quando Apostoli virtutes sive miracula fecerunt."

14

Consideratur etiam in miraculo, quando scilicet fit, et quomodo, et quibus, que sunt ad ostensionem sapientia: sapiens enim considerat quid, quando, quibus, et ad quid faciat: aliter potentia sua temerarie operaretur. Et sic miraculum est ostensivum sapientia: et hoc est quod dicit Augustinus in libro IX super Genesim ad litleram, sic super opera sex dierum: "Non potentia temeraria, sed sapienti# virtute omnipotens est’." Consideratur etiam in miraculo utilitas, et quod non nisi ex bonitate Dei fit. Et sic est ostensivum bonitatis: unde super illud Psalmi cxvit, 129: Mirabilia testimonia tua: Glossa, id est, tue bonitatis et potentie: perhibent enim Deo testimonium bonitatis et magnitadinis ceelum et terra et omnia visibilia opera ejus: que omnia, ets quedam mortalibus usu viluerunt, si bene attendantur, sunt admiratione digna. Hee autem admiratio non terret, sed est causa cur scrutetur. Unde subdit Ideo scrutata est ea anima mea.

15

Istis ergo tribus finibus fit miraculum a Deo, scilicet in ostensionem potenti, sapientia, et bonitatis.

16

Finis autem ex parte hominis cui fit, est inductio fidei, ut dictum est.

Articulus 2

Utrum fides vel alia virtus impetret fieri miraculum
17

MEMBRI PRIMI ARTICULUS II. Utrum fides vel alia virtus impetret fieri miraculum ?

18

Secundo queritur, Utrum fides vel alia virtus impetret fieri miraculum?

19

Et videtur, quod fides sive fidei motus impetret miraculum ut patet.

20

1. Matth. rx, 22: Confide, filia: quod videtur esse dictum, Movearis fide. Et, Marci, 1x, 22, ubi pater intercessit pro filio, dicit Christus: Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti.

21

2, Adhuc, Matth. xvu, 18 et 419, ubi dixerunt discipuli ad Dominum: Quare nos non potuimus ejicere eum ? Dixit illis Jesus: Propter incredulitatem vestram. Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huie: Transi hine illuc, et transibit: et nihil impossibile erit vobis'.

22

3, Adhuc, Ad Hebr. x1, 14: Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit: Glossa, "Prius quidem risit, sed ex gaudio, nondum tamen fide plena: sed post verbis Angeli in fide solidata fuit, et tune concepit."

23

4. Adhuc, Luc. 1, 43, super illud: Beata quex credidisti, quoniam perficientur ea que dicta sunt tibi a Domino, Glossa: "Apparet Mariam non dubitasse quando dixit: Quomodo fiet istud ? sed modum quesivisse, et ideo fructum consecutam esse."

24

25

5. Adhuc, Luc. 1, 34, super illud: Quomodo fet istud ? et super illud ¥. 20: Eris tacens et non poteris logur: Glossa, "Cur non fiunt mute Sara et Maria sicut Zacharias ?" Et subdit: "Sed Sara et Maria non dubitant faciendum fore quod promittitur, sed modum requirunt: Zacharias autem qui negat se scire, negat se credere: et ideo signum tacendi accepit, dicente Angelo: Eris tacens, et non poteris logui." Et sicut dicit Apostolus, I ad Corinth. xiv, 22: Signa non fidelibus, sed infidelibus data sunt.

26

Contra videtur, quod 1. Motus spei impetret miraculum. Ad Roman. iv, 18, de Abraham dicit Apostolus: "Qui contra spem in spem credidit". Glossa: "Contra spem nature in spem gratia." Et ideo emortuo corpore suo et emortua vulva Saree, ab uno, sicut dicitur, ad Hebr. x1, 12, ortt sunt (et hoc emortuo) tamquam sidera celi in mullitudinem, ete. Et hoc etiam dicitur ad Roman.1v, 19 et 20, et in textu et in Glossa. Et notatur. Genes. xxi, 7, ubi enim nos habemus: Quts auditurus crederet Abraham, quod Sara lactaret filium ? littera Hebraica habet, filios: comprehendit enim filios promissionis et gratie in filio nato per naturam.

27

2. Adhuc, Videtur quod charitatis sit impetrare miraculum. Dicit enim Augustinus, quod "charitas Dei deposuit eum de ccelo ad terras, et fecit eum’ hominem." Hoe autem est mirabile sublimius omnibus mirabilibus. Si autem hoc fecit charitas, multo magis omnia alia mirabilia.

28

Solutio. Dicendum, quod pro certo motus fidei impetrat miraculum, sicut probant auctoritates et Glosse primo inducte.

29

Ad id quod objicitur de spe et chari tate, dicendum quod spes non impetrat, nisi cum fide: spes enim elevat fidem, et invitatur verbis promissionis et promittentis, et sic elevata efficacior est ad impetrandum. Et hoc notatur, ad Roman. vil, 25, ubi dicit Apostolus sic: "Si quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus". Charitas autem per informationem juvat fidem, ut facilius impetret, et fortius credat: amicus enim ex charitate diligens, non decipit in hoc quod promittit. Ethoc est quod dicitur, ad Roman. iv, 20 et 21, de Abraham: "In repromissione Dei non hesitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo: plenissime sclens quia quecumgue promisit, scilicet ei Deus, potens est et facere".

Articulus 3

Si fides impetrat miraculum, secundum quem fidet articulum impetret
30

MEMBRI PRIMI ARTICULUS III, Si fides impetrat miraculum, secundum quem fidet articulum impetret ?

31

Tertio queritur, Si fides impetrat, secundum quem articulum fidei impetrat?

32

Et consuevit communiter dici, quod per articulum de omnipotentia.

33

1. Cujus Prepositivus duas assignat rationes: Una est, quod ille est primus articulus in symbolo: "Credo in Deum Patrem omnipotentem:" nec ab Apostolis positus fuisset primus, nisi haberet influentiam et inductionem ad omnes alios credendos. Qui enim credit Deum omnipotentem, facile credit incarnationem: quia hoc et alia potest facere Deus si omnipotens est. Secunda ratio, quia si est miraculum in his que fiunt contra cursum nature, non potest fieri ab ali qua potentia creata: relinquitur ergo, quod fiat a potentia divina: et illa est omnipotentia: si ergo motus fidei impetrat miraculum, erit ille motus ad omnipotentiam.

34

2. Adhuc, Hoc etiam confirmatur auctoritate: guia in his que maxime contra naturam sunt facta, sicut quod senex ex vetula generaret ', et quod virgo conciperet et pareret °, quorum utrumque fidei altribuitur: Angeli hoc nuntiantes, faciunt mentionem de articulo omnipotentie. Dicunt enim, Genes. xviu, 14: Numquid Deo quidguam est difficile ? Ac si dicat: Deo qui omnipotens est, nihil erit difficile. Similiter, Lue. 1, 34, cum beata Virgo quereret: Quomodo fieé istud ? Angelus dixit, ¥. 37: Non erit impossibile apud Deum omne verbum: quod esse non potuit, nisi per omnipotentiam.

35

3. Adhuc, Apostolus ubi loquitur de fide Abrahe, ad Roman. iv, 19, ubi dixit: "Nec consideravit corpus suum emortuum, cum jam fere esset centum annorum, eb emortuam vulvam Sare": ibi Glossa, "Non sine causa hec et alia fecit Deus contra naturam: ideo enim talia fecit, ut errorem auferret, et se omnipotentem Deum omnium demonstraret. Aliqui inflati sensu mundi Deum neglexerunt: et ideo hee et alia que mundo impossibilia sunt, Deus fecit: ut qui per hoc crederent, salvarentur Domino mancipati."

36

In contrarium tamen objicitur sic: 1. Si fit miraculum ad impetrationem fidei, tunc maxime fit motu fidei ad illum articulum, ad cujus invocationem fit miraculum: sed, Marci, xvi, 17 et 18, sic dicit Christus: In nomine meo demonia esicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent, etc., illud autem est articulus Incarnationis: ergo motu fidei in articulum incarnationis fit miraculum.

37

2. Adhuc, Istum modum tenebant Apostoli, Act. mm, 6, dixit Petrus: Ar gentum et aurum non est mihi: quod autem habeo, hoc tibi do. In nomine Jesu Christi Nazareni, surge, et ambula. Et, Act. 1x, 34: Abnea, sanat te Dominus Jesus Christus. Et, Joan. rx, 35 et seq., ubi Christus cecum natum illuminavit: quem cum postea in templo invenisset illuminatum, dixit ei: Tu credis in Filium Dei? et ille diceret: Quis est, Domine, ut credam in eum ? Et dizit ei Jesus: Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est. Hujus dicti non potest esse causa, nisi ut fidem ceci ad articulum incarnationis excitaret: virtute ergo illius articuli qui est de incarnatione, videntur fieri miracula.

38

Contra hec omnia videtur esse, 1. Quod dicit Gregorius. Dicit enim, quod virtus faciendi miracula datur ad sanctitatem Ecclesia demonstrandam, et non ad demonstrandam sanclitatem facientis: quia faciens miracula aliquando sanctus non est, sicut malefici Pharaonis. Spiritus autem sanctus est sanctificans Ecclesiam. Cum enim dicitur: "Credo in sanctam Ecclesiam," hoc exponitur communiter, hoc est, in Spiritum sanctum sanctificantem Ecclesiam: quia non potest esse objectum fidei, nisi Trinitas, vel aliqua personain Trinitate. Videtur ergo, quod per articulum de Spiritu sancto fiunt miracula.

39

2. Adhuc, Exod. vii, 19, ubi defeceruot magi in tertio signo, dixerunt: Digitus Dei est hic. Digitus autem Dei dicitur Spiritus sanctus, sicut patet in hymno Ambrosii ubi dicitur: "Tu Dei digitus," in Veni creator. Ergo videtur, quod per articulum de Spiritu sancto fiunt miracula.

40

3. Adhuc, Luc. x1, 20 dicit Dominus: Siin digito Det ejicio demonia, profecto pervenit in vos regnum Dei’. Et expresse dicit, quod operationem digiti Dei attribuere Beelzebub, est blasphemia in Spiritum sanctum. Ergo videtur, quod miracula fiant per motum fidei in articulum de Spiritu sancto.

41

Contra omnia hec que dicta sunt, scilicet quod miracula fiant impetratione tidei et ad fidem inducendam, videntur esse quedam dicta Sanctorum.

42

1. Dicit enim Gregorius, quod fides non habet meritum, cui humana ratio prebet experimentum. Cum ergo miraculum sensibile prebeat experimentum, videtur quod non inducat vel confirmet fidem, sed evacuet et meritum fidei.

43

2. Adhuc, Joan. xx, 29: Quia vidisti me, Thoma, credidisti, hoc est, fides tua per experimentum visionis est, et ideo parva. Beati qui non viderunt, et crediderunt. Ac si dicat: Beatitudo fidei est in hoc, quod experimentum sensus non habet, et tamen credit: quia illa fides est, que credit Deo propter se et super omnia: illa est perfecta fides, que nullj innititur experimento, sed divine virtuti tantum.

44

3. Adhuc, Fides que est per miraculum, arguitur a Domino, Joan. iv, 48, ubi dixit Christus ceuturioni: Mist signa et prodigia videritis, non creditis. Glossa dicit, quod "arguitur infidelitas centurionis, qui non credidit, quod non presens corporaliter salvare posset." Et sunt verba Gregorii. Econtra, Matth. vin, 8 et seq., laudatur alius centurio, qui dicit: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum: sed dic tantum verbo, etc. Quia noluit accipere experimentum sensus ad credendum. Unde Dominus dixit: Amen dico vobis, non invent tantam fidem in Israel. Videtur ergo, quod miraculum non prodest, sed nocet ad fidem.

45

Juxra hoc ulterius queritur, Si fides impetret miraculum, utrum hoc sit fides informis vel formata ?

46

Et videtur, quod formata, 1. Per illud Jacobi, 11, 20: Fides sine operibus mortua est. Mortua autem fides nihil impetrat. Ergo videtur, quod hoc non intelligitur de fide informi.

47

2. Adhuc, I ad Corinth. xi, 2: Sz habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habuero, nihil sum. Quod autem nihil est, nihil impetrat, Fides ergo informis nihil impetrat, sed fides formata.

48

ConTRA: Matth. vu, 22 et 23: Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo demonia ezecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus ? Et tune confitebor illis: Quia numguam novi vos. Glossa ibidem, "Monet fideles, ne decipiantur, putantes ibidem esse invisibilem sapientiam, ubi est miraculum visibile." Tales autem constat, quod non habent fidem formatam, sed informem. Ergo videtur, quod fides informis impetret miraculum.

49

Solutio. Ad primo quesitum dicendum, quod fides impetrans miraculum, procul dubio innititur arliculo omnipotentie, sicut bene dixit Prapositivus, et omnes antiqui. Et rationibus, et auctoritatibus ad hoc inductis consentiendum est.

50

Ad primum quod contra objicitur, dicendum quod invocatio ibi pro illo tempore in primitiva Ecclesia dispensatorie fiebat, ut scilicet sub invocatione nomi-nis innotesceret Christus esse omnipotens Deus, qui miracula faceret, et hominem in anima et in corpore salvare posset.

51

Per nocetiam patet solutio ad tres auctoritates continue inductas.

52

Ad id quod ulterius objicitur de articulo de Spiritu sancto, dicendum quod revera miracula fiunt ad sanctitatem Ecclesia demonstrandam; sed per arti culum de Spiritu sancto non principaliter fiunt miracula quantum ad factum, quia factum miraculum indicium est omnipotentie#: sed motus fidei ad articulum de Spiritu sancto et ad sanctitatem Ecclesia dispositive et preparative cooperatur impetranti miraculum, quod semper per Ecclesia sanctitatem impetratur: et iste est intellectus verborum Gregorii.

53

Ad aliud dicendum, quod licet digitus per metaphoram attributur Spiritui sancto, eo quod per articulationem donorum Spiritus sancti homo melius et diligentius operatur divina: digitus enim, ut dicit Aristoteles in lib. XII de Animalibus, ad hoc datur manui, que est instrumentum intellectus practici, ut articulatione digiti subtilius et melius in opus educat formas intellectus practici. Tamen secundum hunc metaphoram non accipitur, Exod. vin, 19, sed quia potius digito indicamus id quod demonstramus, sumitur ibi digitus pro demonstratione etindicio potenti divine ad quam deficit omnis potentia humana, et maxime potentia malefici.

54

Kopem modo solvendum est id quod objicitur de Evangelio, scilicet, Sz in digito Dei, etc. Digitus enim ibi accipitur pro operatione divine potentia, que operatio est divini spiritus, secundum quod Pater est spiritus, Filius spiritus. Spiritus sanctus spiritus est, et hi tres unus spiritus, ut dicit Augustinus, Et id quod tribus convenit, communiter Spiritui sancto attribuitur appropriate: quia spiritum malignum expellere appropriate convenit Spiritui sancto: et ideo illi qui attribuebant hoc Beelzebub, principi demoniorum, blasphemabant in Spiritum sanctum.

55

Ad id quod contra omnia hec inducitur, dicendum quod absque dubio, sicut dicit Gregorius, nihil est medium quod ut operans inducat fidem quantum ad assensum prime veritatis: sed, sicut Dionysius dicit libro de Divinis nominibus: "Fides est lumen immediate sine omni adminiculo creato, locans credentes in prima veritate, et veritatem in ipsis ‘." In quantum autem fides oritur ex cogitatu de credito, sic habet inducentia multa, sicut verbum Dei. Ad Roman. x, 17: Fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. Et sic habet miraculum inducens et preparans, ut facilius homo assentiat veritati. Ad Coloss. 1,29: In guo et laboro, certando secundum operationem ejus, quam operatur in me in virtute. Glossa: "Certo contra perfidos, adjuvantibus me signis virtutum: et labori meo adjungit Deus miracula ad confirmationem." Unde licet assensus veritatis non sit nisi opus divinum, tamen ex parte cogitationis de credito, ex qua oritur assensus ille quantum ad preparationem et inclinationem, multa habet media preparatoria et inclinantia, que Apostolus, I ad Corinth, in, 1 et 2, lac vocat dicens: Zamquam parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam,

56

Ad aliud dicendum, quod fides quantum ad assensum prime veritatis nulli innititur experimento, sed prime veritati assenlit propter se et per se et super omnia: sed quantum ad cogitare de credito, multa sunt que inducunt ad fidem.

57

Eopem modo dicendum est ad duas auctoritates sequentes: non enim arguitur incredulitas centurionis, nisi quia quoad assensum prime veritatis querebat sensibile signum, per quod ipse assentiret, cum propter se, per se, et super omnia prime veritati assentire deberet. Et e contrario laudatur alius centurio, Matth. vii, 8 et seq., quia tale signum — non querebat.

58

Ad id quod ulterius queritur, solvendum est per quod dicitur, Matth. vn, 22 et 23, super illud: Afilt: dicent mihi in illa die: Domine, Domine: et est inductum in objiciendo. Et ideo dicendum, quod non semper oportet, quod motus fidei qui impetrat miraculum, ex parte impetrantis, sit fidei formate: sed sufficit, quod sit fidei cujuscumque. Et hoe est ideo, quia miraculum fit ad sanctitatem Ecclesie demonstrandam, non facientis. Et quod dicitur, Jacob. u, 20: Fides sine operibus mortua est: quoad hoc dicitur, quod non vivificat credentem vita gratie: et non dicitur propter hoc, quod nihil operatur ad sanctitatem Ecclesie demonstrandam. Et hoc patet in administratione sacramenti baptismi, quod est sacramentum fidei, ut dicit Augustinus, quod equaliter operatur impressionem characteris et remissionem pec catorum, sive per bonum, sive per malum ministrum conferatur. Et hoc est ideo, quia non minister, sed invocatio nominis divini operatur in sacramento impressionem characteris, et remissionem peccatorum.Et similiterdemiraculo: non minister, sed invocatio nominis divini impetrat miraculum: et Deus invocatus, sua propria virtute perficit miraculum.

59

Per noc etiam patet solutio ad id quod dicitur, I ad Corinth. xm, 2. Non enim dicitur nihil esse fidelis non habens charitatem, ita quod fides ejus nihil operetur: sed dicitur nihil esse quoad vitam merendam eternam.

60

Ip quop contra objicitur, jam solutum 44 opect, est per preedicta.

Membrum 2

Per quid fiant miracula
61

MEMBRUM II. Per quid fiant miracula ?

62

Deinde queritur, Per quid fiant miracula ? Et dicit Augustinus in libro LXXXUI Questionum 1, quod "boni fideles et sancti miracula faciunt aliquando per publicam justitiam, sive per invocationem publice justitie: mali autem (qui sunt fideles fide inform) faciunt aliquando miracula, vel videntur facere per signa publice justitia."

63

Et queritur, Quid vocatur publica justitia ?

64

Publicum enim in civilibus idem est quod commune vel solemne. Unde etiam dicitur respublica, justitia qua regitur communitas secundum communes leges, vel civitati, vel regno. Constat autem, quod per talem justitiam non fiunt miracula: quia sic per reges et justitiarios civitatum (qui poliéic: in civilibus vocantur) magis quam per sanctos deberent fieri miracula: et hoc non est verum,

65

Adhuc queritur, Quid sint signa publice justitie ?

66

Si enim dicitur, quod est invocatio divini nominis, sicut quidam dicunt, vel exorcismus per nomen Domini: videtur esse falsum per illud Actuum, xix, 13 et seq., ubi dicitur de filiis Sceve Judai, qui septem exorciste erant, quod cum super quemdam in quo erat demonium pessimum, dicerent: Adjuro vos per Jesum, quem Paulus predicat.,.. Respondens autem spiritus nequam, dixit eis: Jesum novi, et Paulum seio: vos autem qui estis ? Et insiliens in eos homo in quo erat demonium pessimum, et dominatus amborum, invaluit contra eos, ita ut nud et vulnerati effugerent de domo illa. Et cum essent exorciste, constat quod erant fideles fide informi ad minus: et tamen ad invocationem.nominis Jesu non fecerunt miracula, sed vulnerationis incurrerunt nocumenta. Ergo videtur, quod per malos ad invocationem nominis divini non fiunt miracula.

67

Ulterius queritur, Ex quo miracula fiunt per bonos et malos ut dicit Augustinus, utrum boni potentiores sint ad miracula facienda, quam mali, vel e converso, vel equaliter sint potentes ?

68

Et videtur, quod boni potentiores sint: sive enim illa miracula fiant per Angelos, sive per Deum immediate: constat, quod per naturam, quamvis sint equales boni et mali, tamen per malitiam mali multum ceciderunt a dignitate nature, et vitiata sive corrupta est natura in ipsis: in bonis autem per gratiam e contrario natura exaltataest et elevata. Videtur ergo, quod boni sive homines sive Angeli, potentiores sint in faciendis miraculis, quam mali sive Angeli sive homines.

69

Contra: 1. Dicit Augustinus in libro LXXXII Questionum: "Intelligimus quedam miracula etiam sceleratos homines facere, qualia Sancti facere non possunt, nec tamen ideo potioris loci apud Deum arbitrandi sunt scelerati quam justi: non enim acceptiores erant Deo magi Pharaonis quam populus Israel, quia non poterat ille populus facere quod illi faciebant: quamvis Moyses virtute Dei majora potuerit 2." Et post subdit: "Ideo non datur hee potestas Sanctis, ne perniciosissimo errore decipiantur infirmi, existimantes in talibus factis majora dona esse quam in operibus justitie, quibus eterna vita comparatur. Propterea, Luc. x, 20, Dominus prohibet hinc gaudere discipulos cum ait: In hoc nolite gaudere, quia spiritus vobis subjicientur: gaudete autem, quod nomina ve stra scripta sunt in celts." Ex hoc accipitur, quod mali aliquando potentes sunt ad faciendum miracula, et non Sancti.

70

2. Huic tamen videtur esse contrarium, quod communiter fit in Ecclesia in canonizatione Sanctorum, ubi per testimonia probantur miracula in signum sanctitatis Sancti canonizandi: et hec testimonia fallacia erunt, si mali zeque potentes essent ad facienda miracula ut boni.:

71

Uxreriws queritur, Si miracula possunt fieri in omni re creata ?

72

Et videtur, quod sic: omnis enim res creata, ut in premissis habitum est, ratione obedientiali subjicitur creatori ut fiat ab ea quidquid Deus voluerit: ergo ex omni re spirituali et corporali potest fieri miraculum.

73

Contra: Nullum miraculum fit sine transmutatione substantie in toto, vel ip parte: sed non est substantia transmutabilis, nisi materia corporalis: ergo miracula non possunt fieri, nisi in materia corporali.

74

Solutio. Ad primo quesitum dicendum, quod justitia publica qua fiunt miracula, est divina et eterna dispositio et regula, qua ab eterno prefixit et ordinavit quid, de quo, quando, et quomodo de unaquaque re fiat quod Deus vult, sive ad conservationem nature, sive ad testimonium gratie reformantis naturam corruptam in homine: et per illam justitiam publicam fiunt miracula a Sanctis guidem, quia ab hac justitia influitur eis virtus transmutationis ad formam miraeuli.

75

Per hoc patet solutio ad primo quesitum: non enim accipitur hie publica justitia sicut in civilibus: sed publica justitia dicitur, qua rerum universitas regitur divina dispositione ad conservationem vel reformationem.

76

Ad id quod queritur, Que sint signa publice justitie per que mali faciunt miracula, ut dicit Augustinus, dicendum quod illa sunt invocationes nominis ejus, qui primum exemplar et regula est publice justitie per essentiam.

77

Ad id quod, Act. xix, 13 et seq., in contrarium objicitur, dicendum quod ta li signo non de necessitate et semper adjungitur signatum, ut dicit Augustinus: sed tune adjungitur, quando Deus potestatem influit, et opportunum judicaverit secundum eternam dispositionem. Et qua filii Sceves temerarie hoc usurpaverunt sibi, propter hoc peenas reportaverunt: temere enim usurpatur, quod presumitur non concessa potestate a superiori.

78

Ad id quod ulterius queritur, dicendum quod procul dubio boni potentiores sunt ad faciendum miracula, quam mali. In illis enim a publica justitia influitur virtus faciendi miracula, sive impetrandi, in facientem propter vite sanctitatem: et in rem in qua fit miraculum, influitur virtus transmutationis ad formam miraculi. Quando autem mali faciunt miracula, non influitur virtus in facientem, sed ex virtute nominis invocati tantum influitur virtus in rem in qua fit miraculum, ut transmutetur ad formam miraculi.

79

Ad id quod contra objicitur, dicendum ad object.t. quod verba Augustini non sunt contra hoc quod dictum est: quinimo hoc dicunt. Sed Augustinus ibi ostendit rationem, quare malis aliquando datur potestas talia faciendi,et non Sanctis: et confirmat, quod quando bonis datur potestas, datur ad similia vel majora: et ponit exemplum in Moyse, qui majora fecit, quam magi, quando data est eia Deo potestas.

80

Ad aliud dicendum, quod testimonia miraculorum sanctitatis queruntur propter influentiam virtutis in facientem miracula, sive in impetrantem: et sic sunt signa veracia sanctitatis. Si autem quererentur propter influentiam virtutis per quam fit miraculum: tune pro certo essent signa fallacia, quia sic aliquando fiunt miracula per malos, et non per bonos, ut dictum est.

81

Ad id quod ulterius queritur, Utrum in omni re possit fieri miraculum ?

82

Dicendum, quod non, IJntellectualis enim res sive rationalis, ut anime hominum, et Angeli, non sunt ex materia transmutabili secundum formam, ut dicit Boetius in libro de Duabus naturis in una persona Christi. Unde Angeli et homines secundum animam factores sunt miraculorum, non quod in eis fiat miraculum.

83

Ad opsectuM dicendum, quod licet legi obedientiz subjiciatur omnis creatura, ut fiat in ea quidquid creator voluerit: tamen non vult, quod substantia spiritualis transmutetur secundum formas: quia non vult in ea aliquid fieri contra legem quam ipse inseruit eidem: inseruit autem, quod non esset transmutabilis secundum formas.

84

Opsectio autem facta in contrarium, procedit.

85

Ex ex hoc accipitur modus quo fiunt miracula: hee enim fiunt secundum modum transmutationis materie. Et illa transmutatur secundum formam substantialem tantum: et hoc tripliciter, scilicet remanente in materia impotentia ad miraculum: et tune est, quod virgo concepit et peperit manens virgo: virginitas enim dicit impotentiam ad conceptum et partum: unde hoc miraculum totum potentia divina perfectum est supra potentiam nature, et ideo novum, et miraculum miraculorum vocatur a Sanctis: super quod exclamat Isaias, Lxy1, 8: Quis audivit umquam tale ? et quis vidit huic simile? Et, Jerem. xxx1, 22: Creavit Dominus novum super terram.

86

Aut fit cum transmutatione forme, tamen prius collata potentia nature: et hoc est, quod cecus videt, claudus ambulat,leprosus mundatur, mortuus resurgit: prius tamen accepta potentia ad hos actus per reintegrationem nature corrupte. Cecus enim accepto visu videt, et claudus accepta vi gressibili ambulat, et leprosus recepta munditia nature, et mortuus recepta influentia vite per animam restitutam.

87

Aut fit cum transmutatione forme et multiplicatione materi in seipsa ex sola potestate multiplicantis: et tunc est sic ut saturatio quinque millium hominum ex quinque panibus, quos Deus potestate sua in seipsis sine additamento exteriori multiplicavit, ut sufticerent saturationi quingue millium hominum, et ultra abundarent in duodecim cophinos fragmentorum.

PrevBack to TopNext