Table of Contents
Summa Theologica
Pars 1
Tractatus 1
Quaestio 1 : An theologia sit scientia?
Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem
Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto
Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?
Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?
Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?
Tractatus 2
Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?
Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?
Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit
Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.
Tractatus 3
Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei
Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.
Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.
Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?
Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?
Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.
Tractatus 4
Quaestio 19 : De essentialitate
Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.
Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.
Tractatus 5
Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.
Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.
Tractatus 6
Quaestio 26 : De bono secundum se.
Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum
Tractatus 7
Quaestio 30 : De generatione Filii.
Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.
Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.
Quaestio 33 : De temporali missione Filii
Tractatus 8
Quaestio 34 : De nomine patris
Quaestio 35 : De nominibus Filii.
Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.
Tractatus 9
Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.
Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis
Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.
Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus
Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis
Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis
Tractatus 10
Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi
Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.
Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.
Tractatus 11
Quaestio 47 : De aequalitate personarum.
Tractatus 12
Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.
Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum
Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.
Tractatus 13
Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.
Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale
Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator
Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?
Tractatus 14
Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?
Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.
Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.
Tractatus 15
Quaestio 60 : De scientia Dei.
Quaestio 61 : De praescientia Dei
Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?
Tractatus 16
Quaestio 63 : De praedestinatione.
Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo
Tractatus 17
Tractatus 18
Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.
Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam
Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore
Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?
Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum
Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.
Tractatus 19
Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.
Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.
Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.
Tractatus 20
Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.
Pars 2
Tractatus 1
Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?
Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?
Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii
Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.
Tractatus 2
Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non
Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis
Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo
Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis
Tractatus 3
Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt
Tractatus 4
Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate
Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.
Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.
Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi
Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?
Tractatus 5
Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?
Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit
Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus
Tractatus 6
Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo
Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?
Tractatus 7
Quaestio 28 : De tentatione daemonum.
Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?
Tractatus 8
Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?
Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.
Tractatus 9
Quaestio 35 : De locutione Angelorum
Quaestio 36 : De custodia Angelorum
Tractatus 10
Quaestio 37 : Quid sit hierarchia
Quaestio 38 : De divisione hierarchiae
Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum
Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.
Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis
Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii
Tractatus 11
Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?
Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit
Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint
Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis
Quaestio 51 : De opere primae diei.
Quaestio 52 : De opere secundae diei.
Quaestio 54 : De numero coelorum
Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?
Quaestio 56 : De opere tertiae diei
Quaestio 57 : De opere quartae diei
Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos
Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.
Quaestio 60 : De opere quintae diei
Quaestio 61 : De opere sextae diei
Quaestio 62 : De pulchritudine universi
Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.
Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.
Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.
Tractatus 12
Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se
Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis
Quaestio 73 : De causa efficiente animae
Quaestio 74 : De causa formali et finali animae
Tractatus 13
Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis
Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis
Quaestio 77 : De unione corporis cum anima
Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate
Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat
Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis
Tractatus 14
Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate
Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam
Quaestio 86 : De tentatione primi hominis
Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum
Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius
Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.
Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium
Tractatus 15
Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus
Quaestio 94 : De libero arbitrio
Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium
Tractatus 16
Quaestio 99 : De voluntate et annexis
Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem
Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante
Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur
Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei
Tractatus 17
Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.
Quaestio 107 : De peccato originali.
Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.
Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?
Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam
Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?
Tractatus 18
Quaestio 114 : De peccato actuali
Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.
Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.
Tractatus 19
Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia
Tractatus 20
Tractatus 21
Quaestio 129 : De judicio suspicionis
Quaestio 130 : De personarum acceptione
Tractatus 22
Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati
Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante
Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi
Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava
Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae
Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur
Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam
Tractatus 23
Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum
Tractatus 24
Quaestio 136
Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiaeDeinde transeundum est ad trigesimam nonam distinctionem hujus libri II Sententiarum, que sic incipit: Hic autem oritur quetio satis necessaria.
In qua distinctione secundum tria capitula Magister tria querit. In primo capitulo querit, Cum voluntas naturaliter insit anime sicut aliae potenti#, nec peccatum potest corrumpere totum, licet vitiari possit, quare actus aliarum potentiarum non dicuntur esse peccatum sicut actus voluntatis ?
1. Est enim peccatum universalis corruptio nature, et virium anime: et quod corruptum egreditur in actum, non potest egredi nisi in actum corruptum, sicut tibia corrupta non egreditur nisi in actum corruptum claudicationis, et non ambulationis recta: videtur ergo, quod nulla potentia, sicut nec voluntas in actum rectum possit egredi.
2. Adhuc, Inducit Augustinum in libro XV de Trinitate sic de ratione dicentem: "haec est imago in qua homines sunt creati, qua ceteris animalibus presunt que quantumcumque vitietur peccato, bona tamen esse non desinit: quia peccatum non potest in toto consumere bonum quod est in ea." Ft cum justificatur homo per gratiam, tune a deformi forma in formosam mutatur formam, gratiae scilicet. Cum ergo ingenium non dicatur malum, nec ratio, nec intellectus, etiam cum de malo ratiocinatur, vel cum malum intelligit, videtur quod nec voluntas debeat dici mala cum malum yult.
3. Adhuc, Augustinus dicit et Dionysius in libro de Divinis nominibus , quod omnis homo naturaliter vult bonum, et quod malum est involuntarium, infecundum, et pigrum.
Querit ergo Magister, Quare dicatur voluntas mala, et non ingenium malum, nec ratio mala, nec intellectus malus, cum contingat quodlibet illorum inordinatum esse sicut et voluntatem ?
1. Dicit Augustinus, quod malum est privatio modi, speciei, et ordinis: sed quamlibet illarum potentiarum contingit esse privatam modo, specie, et ordine: ergo quodlibet illorum est malum sicut et voluntas.
2. Adhuc, Tam in peccato cordis, quam oris, et operis, sicut voluntas determinat quod libeat, ita intellectus vel ratio dete inmat quod debeat, et quando, et quomodo: ergo sicut peccatum contingit esse in libito, ita etiam contingit peccatum esse in actu rationis, memorie, et hujusmodi.
3. Videtur etiam, quod solutio nulla sit quam Magister inducit. Dicit enim, quod voluntas duplex est: naturalis, et deliberativa: et quod naturalis semper bona est, quia omnis homo naturaliter vult bonum. Et hoc est quod dicunt Aristoteles, Dionysius et Tullius, quod omnia optant bonum naturaliter, et propter illud agunt quidquid agunt. Et ideo definiunt bonum dicentes, quod bonum est quod omnia optant. Deliberativa autem non semper bona est quia ex deliberatione aliquando vult malum. Et hance dicit esse causam, quod voluntas aliquando dicitur mala, et non ingenium malum, ut intellectus malus, Et hoc non videtur stare: quia sicut voluntas dicitur naturalis, ita ingenium naturale et intellectus naturalis dicitur.
4. Adhuc, Si memoria mali mala est, et similiter cogitare de malo malum est, quia inficit animam: tune videtur, quod equaliter sit in omnibus potentiis sicut in voluntate.
Ulterius queritur de eo quod quarit in cap. 3, ibi, Preterea queri solet. Ubi querit Magister, Quomodo intelligendum sit illud Apostoli, ad Roman. vu, 19: Non enim quod velo bonum, hoc facio: sed quod nolo malum, hoc ago. Super quod dicit Ambrosius in Glossa: "Homo subjectus peccato facit quod non vult, quia naturaliter vult bonum. Sed voluntas hec semper caret effectu, nisi gratia Dei adjuvet et liberet." Et ex hoc infert, quod in homine sunt dus voluntates, una scilicet naturalis, que est nature prime institute, qua vult bonum: et alia damnati hominis, qua vult quod non vult secundum naturam, sicut peccatum. Et tertiam addit que est voluntas hominis reparati per gratiam, que efficaciter potest velle bonum.
Solutio. Dicendum ad primam partem questionis, quod voluntas in actu magis dicitur bona vel mala quam alia potentia propter duas causas. Una est, quia sola libera est: et quidquid libertatis est in anima, ab ipsa est: et ideo sola vera causa est suorum actuum. Unde dicit Aristoteles in primo Metaphysicorum: "Liberum dicimus hominem, qui causa suiest." Socrates autem dicit, sicut refert Aristoteles in Politica, quod servus est, qui nullam habet virtutem nist ad domimum respiciens: et voluntas domini est virtus sua, ultra quam nihil potest. Quia ergo libertas tota est penes voluntatem, propter hoc causa actuum suorum est: et ideo denominantur actus ab ipsa boni vel mali, et non alia potentia. Scire enim malum non est malum, et memorari malum ut caveatur. Et propter hoc dicit Boetius, quod "scientia mali bono deesse non potest." Unde actus bone voluntatis boni sunt, et actus male voluntatis mali sunt: et sic non est in aliis potentiis.
Secunda causa est quam dat Anselmus in libro de Libero arbitrie dicens, quod "voluntas universalis motor est in toto regno anime." Si enim dicam: Possum intelligere, subauditur, si volo sinolo, non. Et similiter, Possum ambulare, subintelligitur, si volo: si nolo, non, et sic de alts. Et ideo bonum et malum omnium virium in regno anime in voluntate sunt sicut in causa: et sic bonum et malum dividunt potius actus voluntatis, quam aliarum virium.
Ad primum ergo quod in contrarium objicitur, dicendum quod licet vires corrupt sunt, ista tamen corruptio est pene, non culpe: quia dicit Augustinus, quod peccatum adeo est voluntarium, quod si non sit voluntarium, non est peccatum. Et ideo soli actus voluntatis dividuntur per bonum vel per malum, gratia scilicet vel culpa.
Ad aliud dicendum, quod hoc intelligit Augustinus de bono naturali, quo quelibet res in quantum est, bona est: quia sic bonum convertitur cum ente, et est habilitas’ ad bonum illi nature debitum: et hoc est in homine virtus et gratia: et deformatur per peccatum, et formatur per gratiam, que precipue sunt in voluntate, ut dictum est. Et propter hoc dicit Aristoteles in Hl Ethicorum, quod tria exiguntur ad virtutem, scire, velle, et perseverare: et quod scire parum prodest, velle et perseverare multum.
Ad aliud de Augustino et Dionysio, dicendum, quod jam patet solutio. Omnis enim homo naturaliter vult bonum. Sed quare voluntas dicatur mala, et aliae vires non, jam dictum est.
Ad aliud dicendum, quod licet quamlibet illarum contingat esse privatam modo, specie, et ordine: tamen bonum et malum moris non conveniunt secundum actus illarum potentiarum, sed voluntatis propter dictas causas. Et hujus signum est: quia virtus definitur et vitium per voluntatem, et non per alias potentias. Tullius in fine prime Rhetorice: "Virtus est habitus voluntatis in modun nature rationi consentaneus."
Ad aliud dicendum, quod licet ratio determinet, tamen nulla est vera causa eliciendi actum ad bonum vel malum, nisi libitum voluntatis.
Ad aliud dicendum, quod voluntas natura bona est sicut et alia potentia: sed talis bonitas non sufficit ad eliciendum, sed libitum voluntatis: et ideo non est simile de voluntate et aliis potentiis.
Ad aliud dicendum, quod licet imaginari malum et cogitare, malum sit, tamen non habent malum moris, ut dictum est.
Ad hoc quod ultimo queritur de tertio capite, dicendum quod supra, distinctione XXVI ejusdem libri IL Sententiarum, de hoc valde disputatum est et determinatum, et ibi requiratur. Ibi enim adducta est Glossa. Apostoli, ad Roman. vu, 19, que distinguit triplex velle, scilicet velle nature quod ad bonum est imperfectum: et velle vitii, quod velle natura corrumpit et impedit: et velle gratie, quod velle nature liberat, et velle vitii destruit.
On this page