Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Summa Theologica

Pars 1

Tractatus 1

Prologus

Praeambulum

Quaestio 1 : An theologia sit scientia?

Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem

Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto

Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?

Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?

Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 7 : De frui.

Quaestio 8 : De uti

Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?

Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?

Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit

Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei

Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.

Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.

Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?

Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?

Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 19 : De essentialitate

Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.

Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.

Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 24 : De uno

Quaestio 25 : De vero

Quaestio 26 : De bono secundum se.

Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum

Quaestio 28 : De comparatione istorum trium ad invicem, et ad ens, utrum scilicet ens, unum, verum, et bonum convertantur ?

Quaestio 29 : Secundum quam intentionem unumquodque ipsorum, scilicet ens, verum, et bonum, de Deo dicatur ?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 30 : De generatione Filii.

Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.

Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.

Quaestio 33 : De temporali missione Filii

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 34 : De nomine patris

Quaestio 35 : De nominibus Filii.

Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.

Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis

Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.

Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus

Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis

Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi

Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.

Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.

Quaestio 46

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 47 : De aequalitate personarum.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.

Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum

Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.

Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale

Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator

Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?

Quaestio 55 : De tribus causis sigillatim, efficiente scilicet, formali, et finali, qualiter Deo conveniant?

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 56 : De translatione praedicamentorum, utram alia praedicamenta a substantia et relatione proprie vel translative de Deo dicantur?

Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?

Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.

Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 60 : De scientia Dei.

Quaestio 61 : De praescientia Dei

Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 63 : De praedestinatione.

Quaestio 64 : Utrum dilectio qua Deus diligit creaturam sit eadem cum dilectione qua Pater diligi Filium, et e converso?

Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo

Quaestio 66 : De reprobatione

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 67 : De providentia

Quaestio 68 : De fato

Quaestio 69 : De libro vitae

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.

Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam

Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore

Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?

Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum

Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.

Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.

Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.

Quaestio 80

Pars 2

Prologus

Tractatus 1

Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?

Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?

Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii

Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non

Quaestio 6 : Quid sit angelus

Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis

Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo

Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate

Quaestio 14 : De secundo attributo, scilicet ratione naturaliter insita, sive intelligentiae perspicacitate ?

Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.

Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.

Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi

Quaestio 18 : Quales facti sint Angeli, utrum in gratia gratum faciente, vel in solis naturalibus bonis ?

Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 20 : Quis cecidit

Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?

Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit

Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo

Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 28 : De tentatione daemonum.

Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?

Quaestio 31 : Qualiter seminales causae inditae sint elementis mundi, secundum quas fiunt miracula ab Angelis bonis et malis, a Sanctis, et a Deo?

Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 33 : De anagogicis significationibus quae significantur in figuris corporum assumptorum ab Angelis.

Quaestio 34 : De missione

Quaestio 35 : De locutione Angelorum

Quaestio 36 : De custodia Angelorum

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 37 : Quid sit hierarchia

Quaestio 38 : De divisione hierarchiae

Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum

Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.

Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis

Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?

Quaestio 44 : An conveniebat corporalem creaturam primo in materia confusa et informi fieri, an per speciem et locum distinctam ?

Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit

Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint

Quaestio 47 : De duplici expositione Glossae super eo quod dicitur, Genes. I, 1 : In principio creavit Deus, etc. Exponit enim de principio efficiente, et de principio quod est initium temporis.

Quaestio 48 : Quare illa materia confusa informis dicatur ? Ubi ad esse prodierit ? Quantum in altuma scenderit ?

Quaestio 49 : De contrarietate quae est inter Augustinum et alios sanctos ratione hujus quod dicit Magister, quod sex diebus distinxit Deus et in formas proprias redegit cuncta quae simul materialiter fecerat.

Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis

Quaestio 51 : De opere primae diei.

Quaestio 52 : De opere secundae diei.

Quaestio 53 : De firmamento

Quaestio 54 : De numero coelorum

Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?

Quaestio 56 : De opere tertiae diei

Quaestio 57 : De opere quartae diei

Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos

Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.

Quaestio 60 : De opere quintae diei

Quaestio 61 : De opere sextae diei

Quaestio 62 : De pulchritudine universi

Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.

Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.

Quaestio 65 : Cum homo in statu innocentiae immortalis sit factus prae aliis animantibus, quomodo communem cum ipsis accepit alimoniam ?

Quaestio 66

Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 68 : Utrum anima sit

Quaestio 69 : Quid sit anima

Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se

Quaestio 71 : Quot et quibus modis anima dicitur imago et similitudo Dei, sive ad imaginem et similitudinem?

Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis

Quaestio 73 : De causa efficiente animae

Quaestio 74 : De causa formali et finali animae

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis

Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis

Quaestio 77 : De unione corporis cum anima

Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate

Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat

Quaestio 80

Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis

Quaestio 82

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate

Quaestio 84 : Utrum Heva in primo statu concepisset et peperisset incorrupta, et virgo permansisset? et, Utrum cum dolore puerpera, vel sine dolore

Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam

Quaestio 86 : De tentatione primi hominis

Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum

Quaestio 88 : An omnis ignorantia excuset a toto et a tanto? et, An in seipsa sit peccatum ? et, Si quaedam excusat, quaedam vero non, quae sint illae

Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius

Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.

Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 92 : De sensualitate

Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus

Quaestio 94 : De libero arbitrio

Quaestio 95

Quaestio 96 : De triplici divisione libertatis arbitrii secundum Magistrum, scilicet a necessitate, a peccato, et a miseria

Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 98 : De gratia

Quaestio 99 : De voluntate et annexis

Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem

Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante

Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur

Quaestio 103 : De virtute.

Quaestio 104 : De justitia.

Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.

Quaestio 107 : De peccato originali.

Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.

Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?

Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam

Quaestio 111 : De fomite.

Quaestio 112

Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 114 : De peccato actuali

Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.

Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.

Quaestio 117 : De invidia

Quaestio 118 : De acedia

Quaestio 119 : De ira

Quaestio 120 : De avaritia

Quaestio 121 : De gula.

Quaestio 122 : De luxuria

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia

Quaestio 124 : Quomodo coalescit malum in istis quae a privatione actus denominantur, sicut ignorantia, negligentia, et omissio.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 125

Quaestio 126 : Utrum multiloquium sit peccatum? et, Utrum tacere de Deo aliquis possit sine peccato ?

Quaestio 127 : De contentione

Quaestio 128 : De maledicto

Tractatus 21

Praeambulum

Quaestio 129 : De judicio suspicionis

Quaestio 130 : De personarum acceptione

Tractatus 22

Praeambulum

Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati

Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante

Quaestio 133 : Quomodo omne peccatum sit vel ex concupiscentia carnis, vel ex concupiscentia oculorum, vel I Joan. II, 16

Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi

Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava

Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae

Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur

Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam

Quaestio 139 : De voluntate

Tractatus 23

Praeambulum

Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum

Tractatus 24

Praeambulum

Quaestio 141 : Unde sit potentia peccandi in nobis

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 92

De sensualitate
1

QUAESTIO XCII. De sensualitate.

Membrum 1

Quid sit sensualitas
2

MEMBRUM I. Quid sit sensualitas ?

3

Ad primum proceditur sic: 1. Dicit Magister, quod sensualitas est vis anime inferior, ex qua est motus qui intenditur in corporis exteriores sen sus, et appetitus rerum ad corpus pertinentium.

4

Et contra hoc objicitur: Motus enim qui intenditur in corporis sensus, duplex est. Aut enim intenditur in sensibilia accepta per sensus: et sic sensualitas non est nisi sensus communis, qui intenditur in sensata dividendo et componendo ea. Aut est motus qui intenditur in ea gue accipiuntur cum sensatis, sicut ovis figuram lupi accipit in sensu, et cum figura lupi accipit quod lupus est inimicus, et fugit. Et sic est de omni bus sensatis, quod semper accipiuntur cum eis que sunt convenientia vel inconyenientia: et sic vel fugiunt si sunt inconvenientia, vel appetunt si convenientia sunt: ef sic sensualitas non erit nisi estimativa.

5

2. Adhuc, Appetitus rerum ad corpus pertinentium duplex est. Quedam enim res ad corpus pertinentes sunt concupiscibiles: et in illas est motus concupiscibilis sive desiderii sensibilis. Quedam sunt nocive et inimice: et contra illas insurgit irascibilis. Videtur ergo cum omnia ista importet appetitus, quod non propriam de sensualitate dat definitionem quando dicit, quod sensualitas est quedam vis anime inferior que intenditur in corporis exteriores sensus, et appetitus rerum ad corpus pertinentium.

6

Sotuno. Dicendum, quod bona est definitio quam ponit Magister: sensualitas enim est una quedam vis communis qua exterior! motu sensibilium vel acceptorum cum sensibilibus illecebroso motu intenditur ad appetendum ea que carnis sunt, Lit hoc non est sensus communis, nec estimative: Sensus enim communis non nisi componit et dividit sensata particularia, ut dicat hoc album esse, hoc dulce. Aéstimativa autem non nisi estimat de amico vel inimico, convenienti vel inconvenienti, in quibus motibus nihil est illecebrosum et serpentinum quod pectore et ventre repat ad ijlicitum more serpentis.

7

Et per hoc patet solutio ad primum.

8

Ad aliud dicendum, quod appetitus rerum ad corpus pertinentium dupliciter consideratur, scilicet ut simplex et naturalis: et sic est concupiscibilis vel irascibilis, que naturales sunt vires animee sensibilis appetitive. Omne enim animal, et omne animatum naturaliter appetit convenientia sibi, et fugit contraria, et insurgit, ut dicit Plato in Menone, contra inimica. Et sic isti motus simplices sunt concupiscibilis et irascibilis. Est etiam appetitus improbus ad illicitum, precipue in homine, qui serpentiva suasio est, quia pectore et ventre repit ad persuasionem illiciti et appetendum vel persequendum contrarium furiose, et non secundum rationem: et hic appetitus proprie est sensualitatis.

Membrum 2

Utrum sensualitas sit una simplex potentia, vel in se habens plures, scilicet concupiscibilem et irascibilem
9

MEMBRUM II. Utrum sensualitas sit una simplex potentia, vel in se habens plures, scilicet concupiscibilem et irascibilem?

10

Secundo queritur, Si sit una simplex potentia, vel in se habens plures, scilicet concupiscibilem et trascibilem ?

11

Et videtur, quod sic, quod contineat in se plures,

12

1. Ad sensualitatem enim pertinet secundum Magisirum omne illud ex quo est motus qui intenditur in corporis exteriores sensus, et appetitus rerum ad corpus pertinentium. Concupiscibilis et irascibilis non sunt nisi eorum que pertinent ad corporis exteriores sensus. Ergo videtur, quod concupiscibilis et irascibilis pertinent ad sensualitatem: et sic non est una sola et simplex vis, sed composita ex multis.

13

2. Adhuc, In concupiscentia homo communicat cum brutis: et cujus est actus, illius est potentia: ergo etiam in concupiscibili communicat: et eadem ratio est de irascibili: videtur ergo, quod hec insit secundum sensualitatem secundum definitionem qu preassignata est de sensualitate.

14

3. Adhuc, Iste vires secundum quod videtur dicere Damascenus in libro II de Fide orthodozra', ubi distinguit letitias, videntur distingui secundum passiones naturales, que sunt concupiscentia, gaudium, spes, trislitia, timor: ut scilicet concupiscentia sive spes sit de futuro delectabili, et gaudium sive letitia de presenti, timor sit fuga futuri mali, tristitia de presenti. He autem passiones precipue secundum Platonem non conveniunt nisi sensibili anime: dicit enim Plato, quod omnis delectatio est generatio in sensibilem animam: et cum opposita sint nata fieri circa idem, tunc necesse est, quod omnis tristitia sit generatio in sensibilem animam. Videtur ergo, quod hec omnia conveniunt et insunt secundum sensualitatem secundum Magistrum in libro II Sententiarum, distinct. XXIV, cap. Lst autem sensualitas. Secundum enim definitionem quam ponit ibidem, tunc oporlet, quod omnes vires istas contineat. In omnibus enim est appetitus rerum ad corpus pertinenlium.

15

Sed contra hoc est, quod videtur nomen sensualitatis concernere in ratione sua motum ad illicitum: concupiscibilis autem et irascibilis secundum quod sunt sensibilis anime non movent nisi ad naturalem. Omni enim vivo est naturale appetere conveniens secundum naturam: et hoc est virtus concupiscibilis. Similiter omni vivo naturale est insurgere contra nocivum et inimicum et fugere illud: et sic videtur, quod hoc insit seeundum vitalem potentiam, et tamen tantum secundum sensualem.

16

Solutio. Dicendum, quod in veritate concupiscibilis et irascibilis, que moventur secundum impetum passionum, sunt partes sensualitatis, sicut probant objectiones inducte. Oportet enim in talibus primo malum vel bonum cum sensu accipere vel per sensum, secundo per sensum communem componere vel dividere cum aliis sensatis, tertio per imaginatio nem in se reducere, quarto per estimativam estimare estimatione convenientis vel nocivi: et sic tandem per concupiscibilem appetere, vel per irascibilem detestari vel fugere.

17

Ad id quod contra objicitur, dicendum quod hec secundum vitalem potentiam non insunt, sed secundum sensualem, nisi secundum eos qui dicunt, quod plante naturales habent sensus, sicut dicit Isaac: secundum illos enim hee naturaliter sunt in viventibus, et non secundum sensualem motum, sed secundum naturalem motum. Et dat signum: quia plante si fundatur ad radices aqua salsa, contrahuntur in radicibus ac si fugiant nocivum. Et si fundatur aqua dulcis mixta fimo ovium, dilatantur ad ipsum humorem ac si concupiscant ipsum.

Membrum 3

Utrum sensualitas habeat aliquid rationis
18

MEMBRUM III. Utrum sensualitas habeat aliquid rationis ?

19

Tertio queritur, Si habeat sensualitas aliquid rationis ?

20

Et videtur, quod non: quia 1. Ratio non est nobis communis cum brutis, sicut dicit Augustinus: sensualis autem motus nobis est communis cum brutis: ergo videtur, quod sensualitas nihil rationis participat.

21

2. Adhuc, Sensualis motus est rerum ad corpus pertinentium, ut dicunt Damascenus et Augustinus. Ratio non est corporum, sed abstractorum a formis corporalibus. Ergo videtur, quod sensualitas nihil participat rationis.

22

3. Adhuc, Motus sensualitatis semper est cum hic et nunc: rationis numquam, sed de his que sunt semper et ubique: ergo videtur, quod sensualitas nihil rationis participat.

23

Contra: 1. In libro I Sententiarum, distinct. XXIV, Magister dicit, quod sensualitas comparatur mulieri: vir autem et mulier equaliter rationales sunt, ut dicit Augustinus.

24

2. Adhuc, I ad Corinth. x1, 7, super illud: Mulier gloria viri est. Glossa: "Mulier per sensualitatem intelligitur."

25

3. Adhuc, Augustinus in libro XII de Trinitate, tractans illud, Faciamus hominem 1; etillud, Faciamus ei adjutorium simile sibi, dicit sic: "Sicut in omnibus pecoribus non est inventum adjutorium simile viro, nisi detractum de illo in conjugium sui formaretur, ita menti nostra, qua supernam consideramus veritatem, nullum est ad usumrerum corporalium, quantum nature hominis satis est, simile adjutorium ex anime partibus quas communes cum pecoribus habemus. Et ideo rationabile nostrum non ad unitatis divortium separatum, sed in auxilium societatis quasi derivatum, in sui operis dispartitur officium ." Ex hoc accipitur, quod si sensualitas tenet locum mulieris in matrimonio spirituali, sensualitas aliquid rationis habet.

26

4. Adhuc, Constat quod sensualitas motus est in quinque corporis exteriores sensus, et homo qui dicitur exterior, et participat rationem, est sicut interior non enim potest dici, quod homo exterior rationale animal non sit: quia sic etiam sequeretur, quod non esset homo: et si non esset homo, homo non esset homo exterior: ergo videtur, quod sensualitas participat rationem.

27

5. Adhuc, Augustinus in libro LXXXII Questionum: "Si exterior homo vita illa accipitur, qua per corpus sentimus quinque notissimis sensibus, quos cum pecoribus habemus communes: nam et ipsa molestiis sensibilibus que persecutionibus ingeruntur, corrumpi potest: non immerito et ipse homo particeps dicitur similitudinis Dei, non solum quia vivit, quod etiam in bestiis apparet, sed amplius quod ad mentem convertitur se regentem ," Videtur ergo, quod sensualitas aliquid habeat similitudinis Dei: similitudo autem non est nisi secundum rationem: ergo aliquid habet rationis.

28

Contra: 1. In libro IL Sententiarum, distinct. XXIV, dicit Magister per verba Augustini, quod ibi incipit ratio, ubi nobis nihil commune est cum bestiis. In sensualitate communicamus cum bestiis. Ergo in sensualitate nihil est rationis.

29

2. Adhuc, Serpentinus motus est in sensualitate, qui nihil habet rationis: videtur ergo, quod sensualitas nihil habet rationis.

30

3. Adhuc, Sensualitas ad exteriorem hominem pertinet, ratio vero ad interiorem. Et de hoc dicit Apostolus, II ad Corinth. tv, 16: Licet is qui foris est, noster homo corrumpatur, tamen is qui intus est, renovatur de die in diem. Ibi Glossa: "Quidquid nobis est commune cum pecore, exterior homo est."

31

Solutio. Dicendum, quod participare rationem dupliciter dicitur, scilicet ut per naturam, et ut per rationis suasionem et ordinem. Primo modo sensualitas non participat rationem, sed irrationalis motus est et cum impetu. Secundo modo participat rationem: quia suadetur et ordinatur a ratione. Et ideo Aristoteles in I Ethicorum dicit, quod irrationabile duplex est: et unum quidem suasibile ratione et ordinabile: et hoc est humanum, et est subjectum vitii et virtu tis: temperantia enim in concupiscibili est, fortitudo autem in irascibili. Unde etiam Augustinus dicit, quod sensualitas convertitur ad mentem, quia mente rationali suadetur et ordinatur, et obedit ad virtutis actum: et hoc modo participat ordinem rationis, et non aliter.

32

Ad primum ergo quod contra objicitur, dicendum quod iste metaphore de viro et muliere valde differenter accipiuntur in Scripturis. Et quando mulier sensualitas dicitur, a mollitie accipitur et a subjectione: quia sicut mulier viro, ita debet esse subjecta sensualitas ordini rationis: tamen proprie non dicitur mulier, quia non est in eadem connaturalitate cum viro secundum speciem, sed in eodem genere tantum, sicut bruta ejusdem generis sunt cum homine.

33

Ad aliud dicendum, quod mulier ibi iterum sensualitati attribuitur, in quantum sensualitas est ordinabilis ad rationem, et ut mollis subjecta est rationi quasi viro.

34

Ad aliud dicendum, quod Augustinus loquitur ibi proprie: et ideo secundum eum sensualitas non est mulier, sed inferior portio rationis, sicut inferius ostendetur.

35

Ad aliud dicendum, quod exterior homo pertinet ad sensualitatem, que nobis communis est cum bestiis, et non dicitur homo nisi ab ordinabilitate rationis, sicut omnia animalia in nobis et brutalia dicuntur humana, quia ordinantur ad rationem sicut ad formam constitutivam et specificam, sicut potentie ordinantur ad ultimam formam specificam et constitutivam.

36

Ad aliud dicendum, quod Augustinus optime dicit, et in veritate sensualitas aliquid participat rationis et similitudinis divine in hoc, quod suasibilis est et ordinabilis ad rationem: sicut etiam diximus, quod figura corporis ad imaginem Dei pertinet in hoc, quod sursum erigit ad celestia contemplanda,

37

Ka que ulterius objiciuntur, concedenda sunt. Per naturam enim sensualitas nihil habet rationis, licet suasibilis sit a ratione et ordinabilis: et ideo ad individuam vitam matrimonii spiritualis (quod inter superiorem partem rationis est et inferiorem) non pertinet, nisi similiter sicut a principio constitutionis hominis tt creationis animalia bruta subjeeta sunt homini.

Membrum 4

Utrum in sensualitate sit vel non
38

MEMBRUM IV. Utrum in sensualitate sit vel non?

39

Quarto queritur, Si in sensualitate sit peccatum, vel non?

40

Et videtur, quod sic. 1. Ita dicit Magister in libro II Sententiarum, distinct. XXIV, cap. Nunc superest. "Non omne veniale peccatum geritur secundum rationem. Illud enim quod in solo motu sensualitatis existit, peccatum est quod non est secundum rationem."

41

2. Et ibidem, "Siin solo motu sensuali tantum peccati illecebra remaneat et teneatur, veniale ac levissimum peccatum est." Ex his accipitur, quod in sensualitate peccatum est: ergo in sensualitate peccatum est.

42

3. Adhuc, Ad Ephes. iv, 26, super illud: Irascimini, et nolite peccare, Glossa: "Surgit motus animi qui jam non est in potestate nostra, propter pcnam peccati: nisi ei consentiat ratio, permittit Apostolus irasci, quod est humana tentatio':" et constat, quod lo quitur de ira primo motu: et constat, quod ille in sensualitate est: ergo peccatum in sensualitate est.

43

Contra: 1. Vitium et virtus opponuntur. Sensualitas prout nobis communis est cum brutis, subjectum virtutis non est, quia etiamsi virtus sit in concupiscibili vel irascibili, non est tamen in eis, nisi prout ille potenti sunt ordinabiles a ratione et suasibiles, et secundum actum ordinate et persuase. Et hoc est quod dixerunt antiqui, quod virtus non est nisi in concupiscibili et irascibili. Ergo videtur, quod nec vitium sit in sensualitate secundum quod sensualitas est.

44

2, Adhuc, Peccatum est, ut dicit Augustinus in libro XXII contra-Faustum, dictum vel factum vel concupitum contra legem Dei. Nihil tale confert sensualitas prout nobis est communis cum brutis. Ergo videtur, quod hoc medo non sit in sensualitate peccatum.

45

3. Adhuc, Augustinus in libro I Retractationum: "Peccatum est adeo voluntarium, quod si non sit voluntarium, non est peccatum ." Voluntas non est in sensualitate. Ergo videtur,quod peccatum etiam non possit esse in sensualitate.

46

4. Adhuc, Peccatum in actu est corruptio speciei, modi, et ordinis in actu: talis modus, species, et ordo non sunt in actu nisi secundum rationem: ergo peccatum quod est corruptio modi, specie, et ordinis, non ponit in esse nisi in actu qui est secundum rationem: talis actus non potest inesse sensualitati que est nobis communis cum brutis: ergo in sensualitate tali non potest esse peccatum.

47

Solutio. Ad hoc satis responderunt antiqui bene distinguentes, quod peccatum dupliciter dicitur esse in aliquo, scilicet ut in subjecto, vel ut in principio sive origine. Si ut in subjecto, dixerunt quod peccatum non est in sensualitate prout nobis est communis cum brutis. Si ut in origine sive in principio: tunc potest accipi sensualitas dupliciter, scili cet antecedenter ordinata ad rationem, vel consequenter. Antecedenter, ut offe rens rationi delectabile conceptum: et hoc naturale est, et non peccatum, maxime quando accipitur sensualitas pro” potentia naturali, non ut corrupta vel infecta corruptione primi serpentis. Sed tunc incipit peccatum esse, quando ratio hoc accipit inordinate, et per hoc avertitur ab ordine recto, et sic peccatum magis est in ratione, quam in sensualitate. Non enim est in sensualitate nisi quasi materialiter, prout originatur motus ille ex corruptione sensualitatis: quod potius est poena primi peccali, quam peccatum. Peccatum enim ibi incipit esse, ubi fit aversio ab incommutabili bono: et hoc non est nisi secundum rationem. Et haec solutio bona est, et trahitur ex ipsis verbis Augustini, ubi distinguit gradus peccati, qualiter scilicet peccatum perficitur in nobis sicut in primis parentibus, scilicet suggestione sensualitatis sicut serpentis, et gustu inferioris partis rationis sicut mulieris, et consensu superioris partis rationis sicut viri. Et hee verba Augustini ponuntur in Litera libri ll] Sententiarum, distinct. XXIV, cap. Idlud quoque pretermittendum non est,

48

Ad primum ergo dicendum, quod Ma- gister vocat ibi veniale peccatum motum primum, quinon est in sensualitate nisi sicut in corrupta origine: et sic potius est peena peccati, quam peccatum: quia, perfectam rationem peccati non habet,, eo quod etiam contra voluntatem sepe surgit in homine. Et hoc est quod dicitur, ad Roman. vu, 10 et 14: Si autem. guod nolo, illud facio, consentio legi, | gquoniam bona est. Nunc autem jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Glossa, hoc est, corruptio peccati.

49

Ad aliud eodem modo dicendum, quod non dicitur veniale et levissimum peccatum propter aliud, nisi quod procedit ex corruptela primi peccati, qua factum est, quod sensualitas non obedienter se habet ad rationem.

50

Ad aliud dicendum, quod Glossa dicit hoc quod dictum est. Dicit enim talem motum non esse peccatum, sed pcenam peccati: et non esse in potestate nostra, quia contra voluntatem sepe surget.

51

Ad aliud dicendum, quod hoc procedit et veritatem concludit.

52

Ad aliud dicendum, quod talis definitio est mortalis peccati, quod perfectam rationem peccati habet: et non convenit primo motui, qui peena peccati est, et nihil habet de forma peccati, nisi in quantum ex corruptione primi peccati procedit.

53

Ad aliud dicendum, quod hoc etiam intelligitur de mortali peccato, et non de primo motu corruptionis antique, que sepe insurgit contra voluntatem.

54

Ad uLtimum dicendum, quod corruptio modi, speciei, et ordinis in actu perfecte non sunt nisi in mortali peccato. In veniali autem non sunt nisi in dispositione ad talem corruptionem. In primo autem motu corruptionis primi peccati non sunt nisi in initio materiali peccati, qui si perficiatur in ratione et voluntate, peccatum ponit in esse, quod est corruptio modi, speciei, et ordinis.

55

Ex dictis patet solutio cujusdam questionis quam quidam faciunt, licet non oporteret. Querunt enim, Quare Philosophi non pervenerunt ad cognitionem sensualitatis, prout hic disputamus de ipsa, et tamen pervenerunt ad cognitionem concupiscibilis et irascibilis et aliarum potentiarum motivarum, que nobis communes sunt cum brutis?

56

Hujus enim causa est, quia nos sensualitatis nomine potentiam accipimus et appetitum, qui serpentino suasu et deceptione se habet ad rationem: et hoc non cognoverunt Philosophi.

PrevBack to TopNext