Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Summa Theologica

Pars 1

Tractatus 1

Prologus

Praeambulum

Quaestio 1 : An theologia sit scientia?

Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem

Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto

Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?

Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?

Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 7 : De frui.

Quaestio 8 : De uti

Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?

Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?

Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit

Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei

Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.

Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.

Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?

Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?

Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 19 : De essentialitate

Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.

Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.

Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 24 : De uno

Quaestio 25 : De vero

Quaestio 26 : De bono secundum se.

Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum

Quaestio 28 : De comparatione istorum trium ad invicem, et ad ens, utrum scilicet ens, unum, verum, et bonum convertantur ?

Quaestio 29 : Secundum quam intentionem unumquodque ipsorum, scilicet ens, verum, et bonum, de Deo dicatur ?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 30 : De generatione Filii.

Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.

Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.

Quaestio 33 : De temporali missione Filii

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 34 : De nomine patris

Quaestio 35 : De nominibus Filii.

Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.

Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis

Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.

Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus

Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis

Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi

Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.

Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.

Quaestio 46

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 47 : De aequalitate personarum.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.

Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum

Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.

Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale

Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator

Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?

Quaestio 55 : De tribus causis sigillatim, efficiente scilicet, formali, et finali, qualiter Deo conveniant?

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 56 : De translatione praedicamentorum, utram alia praedicamenta a substantia et relatione proprie vel translative de Deo dicantur?

Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?

Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.

Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 60 : De scientia Dei.

Quaestio 61 : De praescientia Dei

Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 63 : De praedestinatione.

Quaestio 64 : Utrum dilectio qua Deus diligit creaturam sit eadem cum dilectione qua Pater diligi Filium, et e converso?

Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo

Quaestio 66 : De reprobatione

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 67 : De providentia

Quaestio 68 : De fato

Quaestio 69 : De libro vitae

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.

Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam

Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore

Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?

Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum

Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.

Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.

Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.

Quaestio 80

Pars 2

Prologus

Tractatus 1

Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?

Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?

Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii

Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non

Quaestio 6 : Quid sit angelus

Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis

Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo

Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate

Quaestio 14 : De secundo attributo, scilicet ratione naturaliter insita, sive intelligentiae perspicacitate ?

Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.

Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.

Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi

Quaestio 18 : Quales facti sint Angeli, utrum in gratia gratum faciente, vel in solis naturalibus bonis ?

Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 20 : Quis cecidit

Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?

Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit

Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo

Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 28 : De tentatione daemonum.

Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?

Quaestio 31 : Qualiter seminales causae inditae sint elementis mundi, secundum quas fiunt miracula ab Angelis bonis et malis, a Sanctis, et a Deo?

Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 33 : De anagogicis significationibus quae significantur in figuris corporum assumptorum ab Angelis.

Quaestio 34 : De missione

Quaestio 35 : De locutione Angelorum

Quaestio 36 : De custodia Angelorum

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 37 : Quid sit hierarchia

Quaestio 38 : De divisione hierarchiae

Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum

Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.

Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis

Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?

Quaestio 44 : An conveniebat corporalem creaturam primo in materia confusa et informi fieri, an per speciem et locum distinctam ?

Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit

Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint

Quaestio 47 : De duplici expositione Glossae super eo quod dicitur, Genes. I, 1 : In principio creavit Deus, etc. Exponit enim de principio efficiente, et de principio quod est initium temporis.

Quaestio 48 : Quare illa materia confusa informis dicatur ? Ubi ad esse prodierit ? Quantum in altuma scenderit ?

Quaestio 49 : De contrarietate quae est inter Augustinum et alios sanctos ratione hujus quod dicit Magister, quod sex diebus distinxit Deus et in formas proprias redegit cuncta quae simul materialiter fecerat.

Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis

Quaestio 51 : De opere primae diei.

Quaestio 52 : De opere secundae diei.

Quaestio 53 : De firmamento

Quaestio 54 : De numero coelorum

Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?

Quaestio 56 : De opere tertiae diei

Quaestio 57 : De opere quartae diei

Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos

Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.

Quaestio 60 : De opere quintae diei

Quaestio 61 : De opere sextae diei

Quaestio 62 : De pulchritudine universi

Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.

Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.

Quaestio 65 : Cum homo in statu innocentiae immortalis sit factus prae aliis animantibus, quomodo communem cum ipsis accepit alimoniam ?

Quaestio 66

Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 68 : Utrum anima sit

Quaestio 69 : Quid sit anima

Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se

Quaestio 71 : Quot et quibus modis anima dicitur imago et similitudo Dei, sive ad imaginem et similitudinem?

Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis

Quaestio 73 : De causa efficiente animae

Quaestio 74 : De causa formali et finali animae

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis

Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis

Quaestio 77 : De unione corporis cum anima

Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate

Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat

Quaestio 80

Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis

Quaestio 82

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate

Quaestio 84 : Utrum Heva in primo statu concepisset et peperisset incorrupta, et virgo permansisset? et, Utrum cum dolore puerpera, vel sine dolore

Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam

Quaestio 86 : De tentatione primi hominis

Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum

Quaestio 88 : An omnis ignorantia excuset a toto et a tanto? et, An in seipsa sit peccatum ? et, Si quaedam excusat, quaedam vero non, quae sint illae

Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius

Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.

Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 92 : De sensualitate

Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus

Quaestio 94 : De libero arbitrio

Quaestio 95

Quaestio 96 : De triplici divisione libertatis arbitrii secundum Magistrum, scilicet a necessitate, a peccato, et a miseria

Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 98 : De gratia

Quaestio 99 : De voluntate et annexis

Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem

Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante

Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur

Quaestio 103 : De virtute.

Quaestio 104 : De justitia.

Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.

Quaestio 107 : De peccato originali.

Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.

Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?

Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam

Quaestio 111 : De fomite.

Quaestio 112

Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 114 : De peccato actuali

Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.

Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.

Quaestio 117 : De invidia

Quaestio 118 : De acedia

Quaestio 119 : De ira

Quaestio 120 : De avaritia

Quaestio 121 : De gula.

Quaestio 122 : De luxuria

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia

Quaestio 124 : Quomodo coalescit malum in istis quae a privatione actus denominantur, sicut ignorantia, negligentia, et omissio.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 125

Quaestio 126 : Utrum multiloquium sit peccatum? et, Utrum tacere de Deo aliquis possit sine peccato ?

Quaestio 127 : De contentione

Quaestio 128 : De maledicto

Tractatus 21

Praeambulum

Quaestio 129 : De judicio suspicionis

Quaestio 130 : De personarum acceptione

Tractatus 22

Praeambulum

Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati

Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante

Quaestio 133 : Quomodo omne peccatum sit vel ex concupiscentia carnis, vel ex concupiscentia oculorum, vel I Joan. II, 16

Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi

Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava

Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae

Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur

Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam

Quaestio 139 : De voluntate

Tractatus 23

Praeambulum

Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum

Tractatus 24

Praeambulum

Quaestio 141 : Unde sit potentia peccandi in nobis

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 70

Quid anima in se sit et per se
1

QUAESTIO LXX. Quid anima in se sit et per se?

2

Deinde queritur, Quid insit anime per se?

3

Et queruntur tria, scilicet si sit anima simplex vel composita,et maxime hominis? Et secundo, Utrum anima sit sua potentia, vel non ? Et tertio, Quomodo dividitur in vegetabilem, sensibilem, et rationalem? et, Utrum sit in homine una substantia animz in his tribus potentiis ?

Membrum 1

Utrum anima et maxime hominis sit simplex, vel composita
4

MEMBRUM I. Utrum anima et maxime hominis sit simplex, vel composita?

5

Ad primom objicitur sic: 1. Augustinus in libro de Spiritu et anima: "Si anima dicitur habere partes, ratione potius similitudinis quam veritate compositionis intelligendum est. Simplex enim substantia est, nec aliud nec minus est ratio in substantia quam ipsa anima." Ex hoc accipitur, quod anima non est composita, sed simplex in substantia.

6

2. Adhuc, Si anima est composita quantitate compositionis: tunc in majori corpore esset major, et in minori minor: quod aperte est falsum: ergo videtur, quod anima est simplex.

7

3. Adhuc, Sicut in antehabitis determinatum est, Augustinus dicit in libro de Spiritu et anima, quod "anima est omnia sua, sicut Deus est omnia sua:" et hoc non potest esse nisi sit simplex et in fine simplicitatis: ergo anima non est composita, sed simplex.

8

4, Adhuc, Ibidem dicit Augustinus , quod "anima videt in oculo, audit in aure, et sic de aliis potentiis: ita quod in singulis tota operatur et tota est." Ergo videtur, quod simplex sit: quia aliter in| qualibet non posset esse tota, sed esset in una potentia secundum unam partem, et in alia potentia secundum aliam partem.

9

3. Adhuc, Ibidem, Augustinus: "Anima in quibusdam suis motibus vel acti bus tota simul adest. Tota videt, et tota visorum meminit. Tota audit, et tota sonorum reminiscilur. Tota odorat, et tota odores recolit. Tota per linguam et palatum sapores sentit et discernit. Tota tangit dura et mollia. Tota simul approbat vel improbat." Et paulo post: "Tota est visus, tofa est auditus, tota meminit: et cum tota meminit, tota est memoria. Cum tota vult, tota est voluntas. Cum tota cogitat, tota est cogitatio. Cum tota diligit, tota est dilectio."

10

6. Adhuc, Infra: "Anima est substantia spiritualis simplex, indissolubilis‘." Ergo videtur, quod simplex sit, nullam habens compositionem penitus.

11

Contra: Gregorius Nyssenus in libro de Homine: "Anima est substantia ut subjectum quod substat accidentibus: substat enim vitiis vel virtutibus et passionibus, et mutatur secundum illas ." Sed omne quod substat habitibus et passionibus et mutatur secundum illa, est substantia composita ex quale quid et hoc aliquid. Ergo anima est substantia essentialiter composita ex quale quid et hoc aliquid.

12

Solutio. Dicendum, quod anima et maxime hominis, que arte et providentia regit corpus ut nauta navim, composita est ex hoc aliquid. Et nisi ita dicatur, dicit Gregorius, quod sequitur quod corpore destructo destruitur anima. Talis enim substantia comparatur ad corpus ut motor, qui arte et intentione movet: que non potest esse forma simplex: quia forma simplex movere non potest, nisi motu generantis, hoc est, quod generans inducit ei formam per generationem: et generata in forma naturali ex equo participant consequentia naturalem formam, que sunt motus et locus. Ideo nihil talium movetur in loco suo: sed sicut quiescunt a certa forma in esse quod est actus illius forme, ita quiescunt in locis consequentibus illam formam, sicut ignis sursum, et terra deorsum. Et propter hoc etiam locus unum de principiis corporis mobilis esse ponitur inIV Physicorum. In animatis autem que moventur in locis suis, necesse est esse motorem compositum ad minus ex motivo cognitivo, et ex moto appetitivo: qui appetitus motus movet corpus, et extendit organa ejus, que sunt partes ejus, ad acquirendum id quod appetitur: et sic motivum cognitivum tunc in sensibili anima vel est phantasia vel estimativa. In rationali autem quando secundum rationem movelur, est intellectus practicus: quia non fit motus nisi fiat nuntium de motu: nuntium autem non fit ad animam, nisi per phantasiam vel intellectum. Et hujus causa est quod dicit Auguslinus super Genesim ad litteram, et Aristoteles in III de Anima, quod omnis anima movetur visis. Visa autem non sunt nisi secundum sensibilem partem vel intellectivam: vegetabilia enim non moventur nisi anatura motu nutrimenti, augmenti, et generativo. Gum ergo anima rationalis moveatur, de necessitate exigitur, quod sit composita ex movente cognitivo et ex moto appetitivo: quod ulterius sic motum movet corpus et organum: et sic composita est de necessitate ex quod est et quo est: quod est autem est id quod substat et supponitur in omni natura: quo est, est id quod nulli potest substare, sed sibi substat quod est. Et hoc est quod dicit Boetius in principio de Hebdomadibus, et unum est de principiis ibi suppositis: et dicit sic, "Quod est habet aliquid preter id quod ipsum est: quo est vero nulli potest esse subjectum." His 1ra notatis, facile est respondere objectis: omnes enim auctoritates inducte loquuntur de simplicitate illa que est exclusio compositionis quantitative et corporalis, et nihil loquantur de exclusione compositionis essentialis, que est ex quod est et quo est: quam necesse est in omni eo esse quod est creatum: et non excluditur nisi ab uno solo primo, in quo est idem esse quod est, ut probant Philosophi omnes generaliter et concorditer de eo quod simpliciter est, et absolute necesse est esse, quod est primum principium esse, quod tacit debere esse in omni eo quod est. -

13

Ad omnes auctoritates inductas patet solutio per predicta.

14

Id quod in contrarium est, concedendum est: quia hoc procedit.

Membrum 2

Utrum anima sit sua potentia, vel non
15

MEMBRUM II. Utrum anima sit sua potentia, vel non?

16

Juxta hoc queritur, Si propter simplicitatem anime anima sit sua potentia, vel non?

17

Hoc enim videtur ex quibusdam verbis Augustini.

18

1. Dicit enim Augustinus in libro de Spiritu et anima: "Anima secundum operis sui officium variis nuncupatur nominibus. Dicitur namque anima dum vegetat, spiritus dum contemplatur, sensus dum sentit, animus dum sapit.: dum intelligit, mens: dum discernit, ratio: dum recordatur, memoria: dum vult, voluntas. Ista tamen non differunt in substantia quemadmodum differunt in nominibus: quoniam omnia ista una anima est, proprietates quidem diverse, sed essentia una."

19

2. Adhuc, ibidem: "Anima habet naturalia, et ipsa omnia est. Potentia namque et vires idem sunt quod ipsa. Habet accidentalia, et ipsa non est. Suz vires est, sue virtutes non est: non enim est sua prudentia, sua temperantia, sua fortitudo, sua justitia. Potentie anime sunt sua rationabilitas, suus sensus, sua ratio, suus intellectus, et illa omnia est."

20

3. Ad hoc idem objiciunt quidam per rationem. Dicunt enim quod anima est imago materiae prime: quia sicut materia prima receptibilis est omnium formarum: ita anima receptibilis est omnium specierum sensibilium et intelligibilium. Et ex hoc inferunt a positione antecedentis: sed materia prima per seipsam receptibilis est et potentialis ad omnem formam: ergo anima per seipsam et per hoc quod ipsa est, receptibilis est omnium formarum: ergo ipsa secundum seipsam est potentia sua, qua operatur omnia et agit et recipit.

21

Contra: 1. Sianima est potentia sua, tunc idem est in ea quod est et quo operatur: et cum ipsa sit una simplex, non plura in esse, sequitur, quod non sit nisi potentia una, quod absurdum est.

22

2. Adhuc, Per se notum est et dignitas, quod quecumque uni et eidem sunt eadem, ipsa sunt eadem. Si ergo anima est quelibet sua potentia: tunc anima est suus sensus, et sensus idem est quod anima: et anima est suus intellectus, et intellectus idem est quod anima: ergo intellectus idem est quod sensus, per dignitatem paulo ante introductam.

23

3. Adhuc, Constat, quod potentia naturalis cujuslibet rei ab essentialibus fluit ipsius, et est consequens esse potentie ergo naturales anime sive cognitive sive motive sunt fluentes ab essentialibus anime, et sunt sequentes esse anime: sed consequens esse alicujus, numquam potest esse idem cum ipso: ergo nulla potentia anime potest esse idem cum anima.

24

Sotvtio. Dicendum, quod anima nullo modo est sua potentia, sicut probant ultime rationes. Et quod in libro de Spirttu et Anima (qui Augustini dicitur) dicitur, quod anima est sue vires, sive sue potentia: non propter hoc dicitur, quod eadem sit potentia anime et essentia: sed dicitur propter hoc, quod anima secundum essentialem actum vite et operationem et rationem qua est actus et ratio corporis, adest cuilibet potentie et cuilibet organo in quo sita est potentia illa: et quia una est substantia que substat omnibus potentiis, et hac substantia habet se ad potentias sicut totum potestalivum ad particulares potestates. Quod autem una et eadem est essentia sive potentia cum eo cujus est, non convenit nisi uni soli primo principio, quod est in fine simplicitatis.

25

Er per hoc patet solutio ad ea que inducta sunt ab Augustino.

26

Ad id quod objicitur de materia, dicendum quod fundatur super falsum. Materia enim non est receptibilis forme nisi per analogiam ad ipsam, nec habet unam analogiam ad formas differentes genere. Propter hoc dicit Aristoteles, quod non est una materia corruptibilium et incorruptibilium. Similiter etiam anima unam analogiam non habet ad diversas species simplices et separatas, et materiales, appendiciis materi conjunctas: et haec diversitas analogie causa est diversitatis potentiarum et in materia et in anima.

27

Ea gua in contrarium objic:untur, de necessitate procedunt, et deducunt ad inconveniens, vel concludunt directe.

Membrum 3

Qualis sit ista divisio anime in vegetabilem, sensibilem, et rationalem ? et, Utrum sit in homine una substantia anime in his tribus potentiis
28

MEMBRUM III. Qualis sit ista divisio anime in vegetabilem, sensibilem, et rationalem ? et, Utrum sit in homine una substantia anime in his tribus potentiis?

29

Deine, Queritur de divisione anime in vegetabilem, sensibilem, et rationalem.

30

Et queritur, Qualis sit ista divisio ? 1. Dat enim Boetius in libro Divisionum artem dividendi tam vocem, quam eliam rem. Et constat, quod ista divisio non est vocis equivoce in suas significaliones: quia anima non dicitur equivoce de vegetabili, sensibili, et rationali.

31

2. Adhuc, Non potest esse divisio principii: eo quod vegetativum, sensibile, et rationale, non dicuntur per prius et posterius animata: quia dicit Philosophus in Il de Vegetabilibus, quod vita communiter in animalibus et plantis invenia est: sed in plantis latens et occulta, in animalibus vero patens et manifesta. Cum ergo aque et communiter anima dicatur principium et causa vite tam latentis quam manifeste: anima secundum prius et posterius non dicitur de vegetabili et sensibili: et sic haec divisio non erit divisio principii per prius et posterius.

32

3. Adhuc, Non potest esse divisio univoci, hoc est, generis in species, ut videtur: quoniam species exeuntes per divisionem ex uno et eodem genere, non constituunt speciem unam: vegetabile autem, sensibile, et rationale, constituunt speciem hominis: similiter ve getabile et sensibile speciem bruti: ergo videtur, quod ista divisio non sit generis in species.

33

4. Adhuc, Non potest esse totius integralis in partes: quia totum integrale non predicatur de qualibet parte: domus enim non est paries, nec tectum, nec fundamentum: sed anima est vegetabilis, et anima est sensibilis, et anima est rationalis.

34

5. Si propter hoc dicatur cum Aristotele, quod eadem est determinatio anime que est figure: quia sicut trigonum in tetragono, ita vegetatiyum in sensitivo, et sensitivum in rationali. Contra Trigonum non est in tetragono secundum esse distinctum et actum, sed secundum potentiam tantum, hoc modo, quod si in tetragono a puncto cujuslibet anguli ad punctum opposili anguli ducatur linea, tot erunt in tetragono trigoni quot sunt anguli. Sed vegetativum est in sensitivo secundum actum et operationem vegetativi distincti: nutrit enim et auget et generat, que sunt operationes vegetativi distincti. Similiter vegetativam et sensitivum secundum operationes distinctas sunt in rationali. Ergo non est simile quod inductum est pro simili.

35

Ulterius queritur, si hec tria in homine sunt anima una, vel plures?

36

Et videtur, quod plures: quia 1. Quacumque per operationem et aclum distincta sunt, necesse est per substantiam esse distincta. Patet autem, quod vegetativum, sensitivum, et rationale in homine per operationes et actus distincta sunt. Ergo necesse est, quod per substantiam et esse sint distincta.

37

2. Adhuc, In corpore hominis quedam sunt vegetativa, nutrita, et aucta, nihil penitus sentientia secundum aliquem sensum, sicut dicunt Aristoteles et Avicenna de ossibus et ligamentis. Et quedam sunt vegetativa et sentienlia, nihil penitus rationis habentia, sicut hepar, et ren, et pulmo, et hujusmodi. Ergo videtur, quod ista in corpore organico hominis, loco divisa sint: et quecumque loco divisa sunt, divisa sunt secundum esse et substantiam: ergo videtur, quod: vegetativum, sensitivum, et rationale, secundum esse et substantiam in homine divisa sint.

38

3. Adhuc, Quecumque divisa sunt secundum tempus, divisa sunt secundum esse et substantiam: sed in generatione hominis unius sensibile et rationale secundum tempus divisa sunt: ergo etiam secundum esse et substantiam. Propatio MINORIS: Major enim per se patet. Dicit Aristoteles in XVI de Animalibus, quod in generatione hominis in embryone non est vivum et animal simul, sed prius vivum, et postea animal: et non est homo et animal simul, sed prius animal, et postea homo: ergo haec tria, vegetativum, sensitivum, et rationale, divisa sunt tempore: ergo divisa sunt secundum esse et substan tiam.

39

Contra: i. Si he tres partes, vegetativum, sensitivum, et rationale, divisa sunt secundum esse et substantiam in homine:cum non sint substantie nisi formales et essentiales, sequitur quod tres forme essentiales secundum substantiam diverse sunt in homine: sed a tribus talibus formis tria et non unum secundum esse substantiale constituuntur: ergo quilibet homo secundum esse substantiale esset tria et non unum.,

40

2. Adhuc, Perfectiones differunt secundum perfecta. Cujus probatio est, quod perfectiones non numerantur nec in esse individui, nec in esse generis, nec in esse speciei nisi numero perfectorum: ergo unus singularis perfecti una est singularis perfectio. Quilibet homo est in hoc homo, quod est unus singularis homo: ergo quilibet homo unam habet singularem perfectionem: ergo unam animam: quia anima singularis est perfectio ejus.

41

3. Adhuc, Quandocumque unum est in altero actu et intellectu, illa nec secundum esse separantur, nec secundum intellectum possunt cogitari esse separata. Vegetabile est in sensibili actu et intellectu: et similiter vegetabile et sensibile in rationali. Ergo non secundum esse possunt separari, nec secundum intellectum cogitari potest, quod separata sint. Et hoc est necessarium et concedendum.

42

Sed st unum sunt in homine, tune remanet solum querendum, Qua unitate sint in homine?

43

Solutio. Ad primum dicendum, quod haec divisio nec est vocis equivoce in suas significationes, nec est principii quod per prius et posterius dicatur, nec est totius integralis, nec est univoci, generis scilicet in species. Unde omnes rationes ad hoc inducte, procedunt de necessitate, et sunt concedende. Sed sicut dicit Boetius in libro Divistonum, est totius potestativi in suas partes potestativas, sive particulares potestates. Et hoc totum medium est inter totum universale, et totum integrale. Preedicatur enim de qualibet sua parte sicut totum universale: sed non secundum plenitudinem suae potestatis est in qualibet parte sicut totum integrale, totum enim integrale non secundum plenitudinem potestatis est in qualibet parte: et ideo non predicatur de qualibet parte: sed in eo quidquid potest potentia inferior, potest et superior excellenter et eminenter: sed non convertitur: unde quidquid potest vegetabile, potest sensitivum excellenter et eminenter: et quidquid possunt vegetabile et sensi-' bile, potest rationale excellenter et eminenter: sed non convertitur. Et hoc etiam probat Dionysius in libro de Celesti hierarchia'. Quod qualiter sit, sic intelligi potest. Intelligatur esse anima substantia una constituta ex omnibus potestatibus vite, a qua fluant quedam potestates operantes in organo, quedam autem -que nullius organi sunt actus: et sit ordo inter potestates illas, ita quod inferior actu et intellectu contineatur in superiori: tunc tale totum potestativum est anima in omnibus suis potentiis, et est substantia subjecta sic omnibus potestatibus suis, et ad plenum et perfectum suum posse per omnes operationes vite et potentias deducta: cum tamen non sit nisi substantia una et perfectio una et essentia una substans omnibus illis potentiis: et ideo anima una. Propter quod dictum eorum falsum fuit, qui dixerunt, quod in homine tres erant substantie et una anima, vel tres essentie et una anima. Et ideo dicit Augustinus in libro XV de Trinitate, quod "tres potentiae imaginis, memoria scilicet, intelligentia, et voluntas, sunt una mens, una vita, una essentia, una anima." Et ponitur a Magistro in libro I Sententiarum, distinct. ILI, cap. Nune restat ostendere.

44

Ad aliud dicendum, quod verum dicit Philosophus quando dicit, quod eadem est determinatio anime que figure: et sicut trigonum in tetragono, ita vegetativum in sensitivo, et vegetativum et sensitivum in rationali. Et ideo sicut trigonum non est in tetragono nisi secundum esse tetragoni, et secundum potentiam trigoni: ita vegetativum non est in sensitivo, nisi secundum esse sensitivi et potentiam vegetativi: et vegetativum et sensitivum non sunt in rationali, nisi secundum esse rationalis, et potentiam vegetavi et sensitivi: et sic est in omnibus his que in una definitione ante ultimam differentiam, que, ut dicit Aristoteles in VIL prime philosophiz, sola est constitutiva et convertibilis, ponun tur: omnia enim illa (ut dicit Commentator ibidem) accipiuntur ut genera et potentie que ad actum ultime differentie determinantur, et in actu illius dant esse: et hac est causa, ut ibidem dicit Philosophus, quod definitio est unum et non multa, et unum dat esse et non multa.

45

Ad id quod ulterius queritur, dicendum quod hac tria, scilicet vegetativum, sensitivum, et rationale unum sunt in homine: et sicut vult Augustinus, sunt una essentia, una vita, et una anima.

46

Et quod objicitur, quod habent operationes distinctas, dicendum quod falsum est. Vegetativum enim et sensitivum non agunt in homine nisi actu rationalis: vegetativum enim in homine corpus organicum non vegétat, nisi ad esse organici anime rationalis. Ita sensibilis non sensificat, nisi ad actum anime rationalis. Et sic semper pracedens animat et agit in forma sequentis: unde operationes divisas nullo modo habent in homine. Et hoc est quod dicit Augustinus in libro de Ecclesiasticis dogmatibus, sic: "Neque duas animas in homine esse dicimus, sicut Jacobus quidam, et alii Syrorum scribunt, unam animalem qua animetur corpus et sit immixta cum sanguine, et aliam spiritualem que rationem administret. Sed dicimus unam et eamdem animam in homine, que et corpus sua societate vivificet, et semetipsam sua ratione disponat, habentem in se libertatem arbitrii." Et quod una sit, Avicenna ponit congruum exemplum valde, et est signum non causa. Dicit “enim, quod anima intente agente secundum unam quamlibet potentiam, remilttitur et retrahitur ab operatione alterius: sicut si intente cogitat, non percipit ea que sunt ante oculos, nec distincte percipit sonos auditu. Et hoc signum est, quod omnes potentiae sunt in una essentia radicate.

47

Ad aliud dicendum, quod in corpore hominis anima rationalis ubique vegetat et sensificat: quamvis nullum organum corporale sit organum intellectus et rationis, in| quod exerceat suas operationes: tamen ubi vegetat, vegetat per potentiam anime rationalis que est vegetativa: et ubi sensificat, sensificat per potentiam anime rationalis que est sensitiva. Sicut enim dictum est, quidquid potest potentia inferior, potest et superior, et non e converso. Sed- quod quedam membra non sunt perceptiva sensus, ut ossa et ligamenta, et cartilagines, et pili, dicunt Aristoteles et Avicenna esse ex hoc, quod non habent medium in tactu, quod est caro nervosa nervis directis ab anteriori parte cerebri ad membrum illud: quia ab illa parte cerebri diffunditur sensus in totum corpus: sunt enim terrestria dura in que non potest penetrare spirilus sensitivus, nec posgunt temperariad mollitiem medii tactus: eo quod a virtute formativa et regitiva formata sunt ad corporis colligationem et sustentationem: quod non nisi per dura fieri potuit. Excipitur unum os ob Avicenna, dens scilicet, quod dicit habere quamdam medietatem in tactu, licet exiguam: et inde provenit dolor dentium, maxime propter nervos vicinos cerebro in quibus radicantur dentes.

48

Ad aliud dicendum, quod vegetativum, sensitivum, et rationale, numquam divisa sunt in homine, nec loco, nec tempore, sed semper conjuncta essentia et subjecto sive substantia. Sed in XVI de Animalibus intendit Aristoteles reddere causam, loquens contra Platonem, qui dicebat semen esse parvum animal, quomodo virtus formativa est in semine maris, quod dicit intrare in semen fo- mine sicut spiritum in corpus, et coagulum in lac, quod spiritualiter penetrat in ipsum lac, et comprehendit ipsum totum: et sicut fermentum in pastam, quod similiter penetrat in pastam. Et, per has similitudines vult ostendere Aristoteles, qualiter formativa contenta intra viscositatem seminis, operatur ad operationem corporis organici anime. Dicit, quod primo operatur cibando. digerendo, que sunt operationes vite, non anime que sit in semine, sed formative que est ut artifex, eo quod habet instrumentum calorem ceeli, et calorem anime gencrantis, per quod descinditur semen, et calorem matricis matris. Et secundo, eisdem caloribus et eadem virtute, que est in semine sicut artifex, format membrasensitiva, in quibus perficiuntur operationcs sensuum: in quibus (ut dicit Avicenna) primo formantur oculi, et complentur ultimo. Et tertio, eadem vis formativa eisdem caloribus distinguit membra pertinentia ad operationes animales anime rationalis, sicut cellulam anteriorem capitis, et mediam, et postremam, in quibus discurrit spiritus animalis deferens species ad operationes rationis. Et ideo dicit, quod in talibus operationibus non est vivum et animal, et animal et homo simul. Vult tamen, quod completo partu et organizato, simul et idem sit homo et animal et vivum.

49

Tria que in contrarium adducuntur, procedunt et de necessitate concludunt.

50

Ad ULTIMUM quo queritur, Qua unitate hec tria sunt in homine ?

51

Dicendum, quod unitate potentie et actus sicut in omni definitione que est unum et non multa, sicut paulo ante in hac eadem questione dictum est.

PrevBack to TopNext