Text List

Titulus 1

Titulus 1

De summa trinitate et fide catholica

1

Decretalium nova compilatio quare et a quo facta fuerit

POST prooemium, in quo breui- ter edocemur * quare haec noua compilatio facta sit veteri disso- luta, uidelicet quia diuersae constitutio- nes & decretales epistolae summorum pon tificum in diversa sparsae uolumina, qua- rum aliquae propter nimiam similitudi- nem, & quaedam propter contrarietatem, nonnullae etiam ob sui prolixitatem con fusionem inducere uidebantur; aliquae uero uagabantur extra uolumina supra- dicta, quae tanquam incertae frcquenter in iudicijs tacillabant; Et ideo Graego- rius Papa nonus piae memoriae ad utili- tatem publicam in unum uolumen rese- catis superfluis mandauit redigi, adiectis suis constitutionis, per quas nonnulla quae in prioribus erant dubia, declaran- tur, ut in eodem prooemio continetur.

2

Rubrica haec prima ponitur de Summa Trinitate et fide catholica, et quare

Ponitur prima rubrica de Summa Tri. & fide catho. nec sine ministerio ponitur primo loco, ipsa * enim est uniuersorum principium, ut infra capit. primo in princ. ab ea elementa & eorum dispositio pro- ducta sunt in orbem terrarum, ut. C. de ue. iur. enu. I. in princ. Haec Sancta Tri nitas primam per Moysen & alios pro- phetas doctrinam praebuit humano ge- neri salutarem, ut infra. c. 1. §. haec sancta. Et licet de hac materia non humano ore loquendum sit, sed diuino. de conse. dist. 2. c. in Christo patri.

3

Sancta Trinitas cur summa vocetur

Aliqua tamen sub compendio uideamus: Et primo * cur sum ma dicatur, & quidem quia maior est,. prior est omnibus rebus, ut superius di- ctum est.

4

Trinitas quare sic dicatur

* Trinitas dicitur eo, quod licet una sit substantia, essentia, seu natura di- uina. Est tamen pater qui generat, filius qui gignitur, & spiritus sanctus qui pro- cedit, ut distinctiones sint in personis, & unitas in natura. Nam Licet alius sit pa ter, alius filius, alius spiritus sanctus, non tamen aliud. Sed id quod est pater, est & filius idem, & omnino est & spiritus san ctus, ut infra eo. c. damnamus.

5

Fides catholica quae sit

* Fides au- tem catholica haec est, quae in symbolo continetur, quam Romana tenet eccle- sia. 24. q. 1. hac est fides quam firmites credere, & simpliciter confiteri debemus. ut intra eod. cap. 1. in princip. & 23. di. c. qui episcopus.

6

Disputare publice non licet de fide catholica cum hominibus aliena communionis

* de qua turbis adunatis publice disputare non licet. ut. C. eod, tit. l. nemo, in princ.

7

* Soliciti enim esse de- bemus ut margaritas nostras ante porcos non mittamus. ut. 11. q. 3 nolite recedere. §. nolite mittere. Et ne de secretioribus diuinae sententiae omnibus proloquamur. ut. 53. di. in mandatis: Nec magistris ca- nonum & custodibus fas est intre certa- men cum hominibus alienae communio- nis ut, 24. q. 3. c. cum quibus, in fi. quod in- tellige cum quis publice de fide conten- dit, & ex hoc tumultus & perfidiae occa- sionem quaerit. ut dicit lex praeal. nemo, Aliter in fide instruendi sunt simplices. ut. 10. q. 1.c. placuit, & haeretici confu- tandi. ut. 19. dis. c. secundum, de con. dis. 2: In Christo pater, & in plerisque capitulis in eadem dis. positis. & C. de episcopus, & cler. I. quoniam. Non solum autem uir gines & continentes uerum etiam coniu gati per fidem rectam & operationem bonam Deo placentes ad aeternam me- rentur beatitudinem peruenire. ut infra c. firmiter, in fi. Violatores autem fidci in aeternum peribunt saluis poenis tempo- ralibus quae talibus imponuntur ut dice- mus. infra de haere.

Back to Top

On this page

Titulus 1

1

2

3

4

5

6

7