Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 9

1

quaestio fuit. vtrum christianus sufficienOna ter in theologi instructus: possit defendere articulum creationis: contra aduersarios veritatis quantumcumque peritos.

2

¶ Et arllguitur primo quod non. quia communis conceptus fuit apud philosophos. quod ex nihilo nihil fit. Sed ille articulus ponit quod aliquid fuit factum ex nihilo per diuinam potentiam. ergo ille articulus est contra commune animi conceptum. Illud autem quod est contra communem conceptum defendi non potest cum sit contra rationem.

3

¶ Sed contra. quia cathogia firmiter tenent quod deus potest aliquid de nihilo creare: si autem non possent hoc defendere non possent hoc firmiter tenem: cum possent conuinci. et per consequens ab illa veritate deuelli. istam quaestionem. per negociandum est circa verborum significatio Circa nem. Et 2o circa rerum inuestigationem. ad primam partem sunt 4or termin poQuantum siti in titulo quaestionis. Primus est christia nus sufficienter in theologia instructus.

4

¶ Secundus est posse defendeme.

5

¶ Tertius est articulus creationis.

6

¶ 4o aduersarius veritatis quantumcumque peritus ad primum terminum: per christianu sufficienter instructum Quo intelligo hominem fidelem non instructum fide tantum. Sed etiam vigentem naturali ratione: et sufficientia in scientia naturali: vt sit potens in disputatione.

7

¶ Quo ad 2m terminum per posse defendere: intelligo posse respondere ad obiecta neduci possit ad contradictionem: et non intelligo quod possit per hoc demonstrare: cum hoc non partineat ad defensionem.

8

¶ Quo ad 3m terminum per articulum creationis: intelligo illa veritatem creditam quam describit beatus Petrus in suo articus dicens: creatorem celi et terre.

9

¶ Quo ad 4m terminum: per aduersarium veritatis: intelligo philosophum emulantem contra fidem veram. sicut fuit porphyrius militans contra christi apostolos: et eius discipulos. secundam partem questionis insistendo erga rerum Circa inuestitatem: sunt duo principaliter facienda: quia primo videndum est. si iste artius. potest defendi. secundo videbitur si potest demonstrari ad primam partem: dicunt aliqui quod ilQuantum la quae sunt a nobis credita in fide cathoica non possunt defendi a fidelibus quantumcumque doctis in theologia. quia cum rationes philosophorum procedant ex sensitiui s nullus contra talia resistem potest: quae sunt euidentia.

10

¶ Sed contra istud arguitur 4r. Primo. quia omnis ratio facta contra veritatem peccat: cum verum non concludat: et tunc aut peccat in materia aut in fornsa: si in materia: tunc potest negari altera praemissarum: cum non sit per se nota: eo quod falsa: si in forma: tunc sciens logicam potest cognoscere illum defectum et negare conclusione.

11

¶ Secundo. quia omnis ratio euidenter cogens quemcumque: procedit ex per se notis: aut ex demonstratis: cum in aliis non sit euidentiam sed nullum falsum potest esse per se notum: aut demonstratum. tunc. enim esset cognitum aut scitum. ergo falsum. quod est contra fidem: non potest ostendi per rationem cogentem.

12

¶ Tertio. quia omnis deductio apparens: aut est proba bilis: aut demonstratiua: aut sophits: si probabilis: non cogit: si sophis: non ligat doctum: si demonstratiua: est ex veris. et sic numquam sequitur conclusio alsa.

13

¶ 4o. quia omnis deductio cogens intellectum necessaritat ipsum ad assentiendum sue conclusioni alio luin non esset cogens: si ergo deductio aliqua contra fidem esset cogens: necessaritaret intelectum nostrum ad discedendum a fide: quod absit.

14

¶ Ideo dico quod licet fides. sit supra rationem: non tamen est comtra rationem alioquin multum vilificaretur: cum vna veritas alteri non sit opposita.

15

¶ Sed oritur difficultas. quia solutio dubitationum est manifestatio dictorum.

16

¶ Ideo qui bene soluit omnia obiecta videtur sufficienter declarare suum intentum: et tunc sitheologus potest obstantia soluere: posset per consequens omnem veritatem que transcendit nostram facultatem. Dico quod non sufcut tenens quod astra sunt paria potest soluere ad oppositum: quia valide rationes fieri non possunt: tamen non potest ostendere suum intentum ex hoc: alioquin omne illud contra quod non potest fieri demonstratio: esset demonstratum.

17

¶ Secunda difficultas. quia ille qui sufficienter espondet ex hoc ostendit: quod dictum non includit repugnantiam: cum afferat omnia impossibila que adducuntur. Et ideo cum in diuinis sit de facto quicquid non includit repugnantiam: pro es quod in perpetuis non dicitert esse et posse: ille qui sufficienter respondet citra obiecta: videtur suum propositum demonstrare.

18

¶ Dicitur autem quod soluens perfecte ostendit quod dictum suum non includit repugneratiam argutam: sed non ostendit quod nulla repugnantia poset induci: aut inesse: quamuis ignoretur a nobis.

19

¶ Dico ergo quod et veritas fidei non possit a nobis euidenter demonstrari: tamen potest a nobis sufficienter defendi: quia ad hoc fuerunt nixi sancti doctores contra hereticos et infideles: et nullus debet niti ad impossibile. vnde multum vilificant fideme catho licam qui eam ita fragilem ponunt: vt non valeat fidelis contra rationem humanam defendere defensionem illius articuli occurrunt duo prin Circa cipalia.

20

¶ Quorum primum est. qualiter deum potest de nouo creare aliquid sine sui mutatione.

21

¶ Secunda difficultas est quomodo potest deus aliquid facere de pura negatione. ad primum difficile. dicit beatus Aug. primo de Quantum trini. quod deum sine sui mutatione inumabilia facientem plene intueri difficile est illa autem difficultas prouenit ex illa vulgata philosophorum ratione: qui sic arguebant omne agens quod transit de ocio ad nouiter agendum muta tur in tali transitu: cum aliter se habeat nunc quam prius. sed si deum ex tempore creauit. sicut dicit articulus: et ab eterno vacauit a creatione transiuit de ocio ad agendum. ergo est mutatus illa autem ratio supponit quod actio sit in agente.

22

¶ Tum. quia nullum subiectum mutatur de priuatione ad formam nisi talis forma sit in tali subiecto formaliter alioquin non mutatur forma liter hoc autem supponitur quod agens mutatur de ocio ad agendum: sicut de priuatione ad formam.

23

¶ Tum. quia deus dicitur de nouo agens denominatione extrinseca vel extrinseca. si intrineca hetur propositum: quia actio est formaliter in eo: si extrinseca: nulla sequitur in eo mutatio: et ita de quolibet alio agente. vnde hbentur documentum quod communis snientia philosophorum fuit secundum beatum Augustinum. xi. de trini.

24

¶ Et tunc dicitur ad rationem illam communiter quod deum de nouo dicitur agens denominatione extrinseca et non intrinseca. Et ideo non est mutatus in se Et cum dicitur quod transit de ocio ad agendum verum est de nominatione extrinseca.

25

¶ Sed oritur difficultas quid est denominatio extrinseca. Dicitur autem quod quando subiectum denominatur a perfectione vel entitate quam in se habet formaliter: dicitur denominatio intrinseca. quando autem denominatur ab entitate quam in se non habet formaliter: tunc dicitur denominatio extrinseca: sicut actio dicitur humana non quod formaliter sit in ea humanitas: et illoo dicitur diuina creatio: et deus creans ex tempore: intrinsece autem dicitur deus sapiens aut bonus.

26

¶ Secunda di. quia omnis denominatio extrinseca videtur fieri per hoc quod subiectum de nominatum habet aliquam habitudinem ad formam deo nominantem: quia si actio hominis non haberet habitudinem vel ora dinem ad hominem plusquam ad angelum: non esset plus humana quam antiea: et ita si deum habet habitudinem ad creationem a quasic denominatur. vt eadem difficultas sit de illa habitudine no ua: sicut fuit prius de creatione. Dicit autem quod illa sola est extrinseca denominatio in qua nulla ponitur realis habitudo: quia solum illud subiectum est incommutabile. Et dicitur actio diuina per solam habitudinem nouam creature ad deum.

27

¶ Tertia difficultas. quia omnis denominatio est ad placitum: sicut nominis impositio: et tamen deus est creator in re circumscripto nostro placito. Et ideo non videtur creator esse: per denominationem extrinsecam. Dicitur autem quod licet deus dicatur esse creator ad placitum. sicut omne dici. Sed illud quod intelligimus per illam denominationem est reale. illud autem per hoc intelligimus non nisi quod creatura est a deo in se manente vniformiter.

28

¶ Quarta di. est. quia licet forte deus possit dici creator denominatione extrinseca. tamen ipse est in se formaliter terminus dependentie creature ad deum: cum illa non possit habere aliquem terminum creatum: et tamen ex creatione nouiter dicitur esse terminus. et sic mutatus. Dicitur autem quod sicut creare non est formaliter in deo: sed per hoc intelligo quod creatura est alieo. ita nec terminatur cum non sit eternum: nec necessarium seo per hoc intelligimus quod ratio creature est ad ipsum.

29

¶ 5 ifficultas est. quod si per creare non intelligimus aliud nisi quod creatura est a deo: aut per terminare nisi quod creatura est ad psum. tunc omnino erit idem creare et creari: cum creari non sit nisi esse a deo per hunc modum et terminare esse ad deum. Dicitur autem quod actus creationis habet duplicem habitudinem: vnam ac deum. Et sic dicitur creature. Et aliam ad creaturam. Et sic dicitur creari: et propter illam duplicem habitudinem dicuntur extrema contradictionis de illo actu: vt creare repugnet crea ture et non creari: et econverso creari deo et non creare.

30

¶ 6a difficultas si per illum actum creationis. qui est in creaturam deus refertur realiter ad eam. Dicunt quidam quod sic: quia est deus creature creator per ipsam: esse autem alicuius est referri ad ipsum.

31

¶ Istud autem non intelligo: tum. quia effncus formalis non potest esse sine sua causa formali: cum omnis causa formalis sit intrinseca suo effectui. vt patet inductiue. Et ideo cum causa formalis illius relationis non sit in deo non potest habere eius esse relatiuum: quod est effectus formalis ipssius: tum. quia nulla forma comunicat suum esse nisi subiecto in quo est forma: cum informando actuet: sed talis forma relatiua non est in deo formaliter. ergo non comicat sibi suum esse relatiuum. Ulterius si deus haberet esse quod prius non habuit: non intelligitur quin esset mutatus.

32

¶ Septima di. est. quia deus est creator vere in re: et habet esse vere creator. et illud esse non habet a se. tunc enim crearet se. et per consequens esset ad aliud. Sed omne esse ad aliud est relatiuum ex. o. de tri. ergo deus habet hoc esse relatiuum. Dicitur autem quod deus est creator in re: et per hoc intelligimus quod creatura est ab eo tantum. et ideo creare est esse ad aliud: et non deo sed creature: licet deus sic extrinsece denominetur. Et si dicatur quare non potest: ita deus referri extrinsece. sicut denominari extrinsece denominatione extrinseca. Dicitur autem quod denominari est ad placitum: sicut imponere nomen: et ideo potest imponi nomen eim per quod est solum in creatura referri aut realiter est in re: et non mutatur a voluntate.

33

¶ Octa ua. di. si ex hoc quod deus creat de nouo acquirit relationem rationis ad creaturam. Dicunt quod sic. quia licet repugnet enim habe re respectum realem de nouo ne mutetur. non tamen respectum rationis nolstre: per quem in se non mutatur. Istud tamen non potest stare. tum. quia deus creauit antequam esset ratio nostra a principio per quam fabricantur isti respectus rationis. Tum. quia realia sunt que remanent circumscripto omni opere rationis: et deus realiter creat. Et ideo non video aliquem respectum rationis esto quod esset potentiesibilis.

34

¶ Nona difficultas quia cum diuinus intellectus sit po¬ tens ad fingendum respectus rationis in se plusquam creatus non videtur inconueniens: si ponamus ad creationem requiri respectus rationis diuine: et isti praeueniunt ipsam creationem.

35

¶ Dicitur autem quod fingere respectus tales rationis non prouenit ex potentia. sed ex impotentia intellectus creati qui non valet appraehendere rem omnem. sicut est in se. Et ideo fingit que non sunt: quia cum intellectus diuinus omnia intuitiue cognoscat: sicut in se sunt: ideo non indiget talibus sigmentis: et quamuis ibi essent nihil facerent ad propositum.

36

¶ Decima di. quia cum dicimus quod deus est creator ex tempor hoc quod intelligimus per istud nomen creator: aut intellige aliquid quod est in deo formaliter tantum: aut tantum in creatura: aut in vtroque: aut in neutro: si primo. non potest esse verum quia deum est necessario: et eternaliter quicquid est in se: et non sic est creator. Nec 2o: quia deus est aliquid quod est tantum creatura: illa est falsa: alioquin deus esset creatum: cum quicquid est in creatura sit creatum. Nec 3o. quia si deus esset vtrumque tunc deus esset aliquid quod esset partim creatum: et partim increatum. Nec 4o est dare: quia tunc deus non esset quid crealum nec increatum. Et sic nulloo. Dicitur autem quod illud debet intelligi. cum dicitur creator de nouo: totum hoc esse in creatura quantum ad intrinsecum: licet quantum. ad extrinse cam denominationem dicatur deum creator: non quia deum est creator formaliter. Sed quia dei: hoc enim dat intelligere denominatio extrinseca.

37

¶ Undecima di. quia quicquid est deus in re totum est necessarium et eternum: ergo creator est quid necessarium et eternum. Sed deus est omne necessarium et eternum eternaliter: et necessario. ergo deum est creator eternaliter et necessario. Dicitur autem quod quicquid est deus in re est summenecessario esse: sed non quicquid est dei: cum omnia contingentia sint dei. quando ergo dicimus quod est creator in re. per illam loquutionem non intendimus nisi quod creatura est difin: et arguitur in re deus non est creator.

38

¶ Duodecima difficultas quia hoc quod dico creator secundum quod de deo praedicatur: non est eternum: et incommutabile: alioquin deus necessario foret creato: sed deus est creator. ergo deus non est incommutabilis et eternus: vel sic creator est contingens. deus non est contingens: ergo deus non est creator: maior probatur. quia si creator est quid necessarium est eternum: et omne tale eternaliter dicitur de deo. Di citur autem quod quandocumque est aliqua propositio secundum denominatio nem extrinsecam que reducitur ad obliquum. tunc est intelligenda quantum ad illud quod per talem propositionem intendimus significare. Et ideo cum dicitur in istis spilis. deus est creator. tantum valet ac si diffretur creatura est dei: et tunc non est ibi forma syllogistica. quia termini mutantur.

39

¶ Decimatertia di. quia sicut omnis negatio est nota distitonis inter sub iectum et pradicatum. ita omnis affirmatio est nota vdentitatis. cum talis praedicatio dicat hoc esse illud: et illoo quo fit affirmatio astruiter ydentitas: sed cum dicitur: deus est creator realiter affirmatur de ipso aliquid quod non est in eo forma liter: quod non potest esse nisi creatura: ergo talis creatura habet vdentitatem realem cum deo: quod non videtur. Dicitur autem quod cum omnis affirmatio sit nota realis vdentitatis: si rea liter affirmetur: non est neganda realis ydentitas inter deum et creaturam. Sed illa vnitas siue vdentitas est vdentitas ordinis realis.

40

¶ Decimaquarta di. quia sicut illa affirmatiua verificatur secundum denominationem extrinsecam: ita illa negatiua verificatur secundum denominationem intrinsecam: deus non est creator cum eius contradictoria secundum eandem denominationem sit falsa: sed veritas denominationis intrinsece est praestantior cum sit in recto et formalis. ergo verior est illa. deus non est creator. quam illa. deus est creator.

41

¶ Dicitur autem quod verificatio propositionum est secundum intentionem loquentium: et quia sic loquentes intelligunt per illam denominationem extrinsecam veritatem intrinsecam: ideo verificatur similiter: nec opposita adminttitur: ne ista falsa putetur.

42

¶ De cimaquinta di. quia quandocumque aliqua duo ita se habent quod vnum dicitur de alio praedicatione dicente. hoc est haec impossibile est quod vnum illorum sit extrinsecum alteri. non enim videtur capere intellectus quod hoc sit illud: et tamen non sit illud ei intrinsecum Sed creator dicitur de deo praedicatione: que dicit: hoc est hoc. non ergo verificatur extrinsece. Dicitur autem quod esse hoc illud: est nota alterius ydentitatis: et hec: vt patuit: est vdentitas ordinis: et vlterius talis praedicatio non solum est in essentialibus sed in accidentalibus. et in respectiuis. et hoc intelligitur: per hoc esse hoc: huiusmodi secundum praemissa.

43

¶ Decimasexta di. quia licet simpliciter dicatur mutatum illud quod se habet aliter nunc quam prius secundum mutationis diffinitionem: tamen prius dicitur mutari aliquid quod est aliud nunc quam prius. vel aliquid quod non fuit prius: quia aliter se habe re: partinet ad variationem respectus: et aliud esse ad varia tionem substantie vel naturae: sed deus est actu creationis incipit esse quod non fuit prius: quia incipit esse creator cum prius creator non fuit: ergo mutatus est: plusquam si actus recepisset. Dici tur autem quod deus non incipit quod non fuit: sed quia sic denominatur ac si accipret hoc esse: et si dicatur quod in re incipit esse creator: tunc esse ibi accipitur pro habitudine creature ad deum.

44

¶ De cimaseptima di. quia impossibile est quod aliquid transeat de contradictorio in contradictorium quin illud muteter. quia tamen aliqui negant illam regulam: idcirco reducitur ad primum principium complexum. eidem et secundum idem non possunt competere extrema contradictionis. ex primo principio Et ideo si aliquid transeat ab vno in aliud: oportet quod quodlibet extremum non insit secundum idem. sed secundum aliud et aliud. Sed vbicumque est alietas nunc et prius: ibi est mutatio. per eius diffinitionem. ergo est regula illa certa: quia in euidentissimo pricipuio radicata. Sed deus dum creat entia transit de contradictorio ad contradictorium. quia nunc est creans et prius non. ergo est mutatus.

45

¶ Dicitur autem quod impossibile est aliquid transire de contradictorio in contradictorium quin fiat in eo mutatio de affirmatione in negationem et econverso deus autem non transit in se de vno tali extremo ad aliud extremum. Sed denominatur extrinsece a nobis de nouo ad si transisset in se secundum praemissa.

46

¶ Dec immaoctaua di. quia illa est regula vulgatissima: quod impossibile est transiri de contradictorio in contradictorium nulla mutatione facta in aliquo extremorum: in illo autem transitu non sunt nisi duo extrema: deus et creatura: sed mutatio non fit circa creaturam. ergo circa creatorem: assumptum probatur: quia illud quod est nunc et prius non fuit non se habet aliter nunc quam prius. habere enim praesupponit esse. et quia creatura prius non habuit esse: ideo ibi nulla sit mutatio. mutatio enim non potest intelligi sine contradictionis suc ceptione. Contradictio autem esse non potest: nisi circa idem: et tamen hoc nulla est vdentitas: si tamen purum nihil erat crea tura. Dicitur autem quod illa mutatio intelligi nequit fine aliqua vdentitate creature in potentia et in actu: nec illa vdentitas sine aliquo esse in potentia.

47

¶ Decimanona di. quia deus ab eterno praecognouit se facturum mundum: sed non pro eterno. Et ideo illa fuit falsa ab eterno: deus pro nunc scit se facturum mundum. Et sic sua contradictoria vera: in illo autem instanti quo mundum creauit fuis vera illa. deus pro nunc cognouit ipsum facere mundum: ergo est transitus de contradictorio in contradictorium aliqua mutatione facta: et non in creatura: quia deus prius natura in illo instanti praecognouit eam pro nunc faciendam: quam fiat: cum deus agat praecognoscendo per modum artis. Et ideo in illo priori non est facta mutatio in creatura cum nondum sit producta: sed in creatore quod est intentum. Dicitur autem quod nisi ponatur mutatio in creatura pro eo quod de nouo producta est in esse cognitopro nunc: non bene apparet: quod possit vitari diuina mutatio.

48

¶ Uigesima difficultas quod deus ab eterno volunt mum dum producere: non pro eterno. Et sic ab eterno illa fuit vera. deus pro nunc non vult producere mundum. Et sic fuit transitus de contradictorio in contradictorium: qui sine mutatione intelligi nequit et non videtur mutatione creature in esse reali: quia deum prius vult producere creaturam pro nunc quam pro nunc sit producta: cum ideo fit producta: quia deus vult: et non econverso transitus autem contradictio nis presupponit mutationem.

49

¶ Dicitur autem duplici ter huic rationi: vnoo quod non est hoc contradictio: quia non pro eodem: alious quod non est prius diuinum velle respectu illi creature quam suum.

50

¶ Primum non valet: quia illa proposi tio que formatur de illo nunc: deus pro nunc vult: eadem pmnino nullo mutato termino fuit falsa in eterno.

51

¶ Nec secundum: quia omne agens per liberum arbitrium agit precognoscendo et preuolendo: quod facit: deus autem in talipus agit per liberum arbitrium secundum Ansel.

52

¶ Et ideo dico quod mutatio est in creatura que prius accipit esse voliper actum voluntatis diuine quam esse in se: de illo autem esse volito alitus oportet dicere.

53

¶ Sed pro nunc instatur 4r contra istud. Primo. quia non videtur: quod deus possit aliquid vel le pro nunc quod prius non volebat pro nunc quin sit mutatio in voluntate diuina: et nouus actus vobus.

54

¶ Secundo quia omne volitum non videtur aliud ab actu diuine voluntatis: sicut esse visum a visione. Et sic si est mutatio in esse volito est mutatio in diuina volitione.

55

¶ Tertio. quia hoc est transitus realis de contradictorio in contradictorium: et mutatio in esse volito est tantum rationis: sicut inesse cognito. Et ideo non videtur sufficere.

56

¶ Quarto. quia hoc est transitus talis simpliciter: illa autem mutatio est secundum quid: cum esse voluitum sit esse diminutum: et sic non videtur sufficere.

57

¶ Ad primus quod sicut deus de nouo creat per suam voluntatem sinc aliqui mutatione: ita de nouo velle potest sine nouo actu volbm: aut sine noua sui mutatione.

58

¶ Ad 2m: quia esse volitum non est formaliter in deo: sicut secundarium obiectum: cum omnia talia sint obiectum primatium que sunt in deo formaliter.

59

¶ Ad 3m: quod realis transitus apud operatio nem intellectiuam et volitiuam potest saluari per entia rationis que sunt ab anima derelicta: quamuis non per illa que sunt conficta.

60

¶ Ad 4m: quod transitus simpliciter in operationibus obiectiuis potest esse simpliciter per mutationem secundum quid ex parte obiecti: cum tales operationes non immutent suum obiectum simpliciter: sed secundum quid tantum ad 2m difficile praencipale: qualiter poQuantum test deus aliquid facere de pura negatione: est intelligendum secundum documentum beati Anselin monologion: quod fieri aliquid de nihilo potest intelligi4or modis: aut quod fiat de nihilo subiectiue et materialiter: sicut fit forma ex materiali elemento: aut quod fiat de nihilo. sicut dies ex nocte: aut conuersiue: vt illud quod fuit nihil sit nunc aliquid: aut negatiue: sicut ille qui tacet: dicitur loquin de nihi lo: quia non loquitur de aliquo. Primo modo non potest fieri aliquid de nihilo: quia impossibile est quod nihil sit subiectum entis: aut receptaculum vel qualiter cumque materiale principium. Nec m modo. quia vnum oppositorum non potest fieri reliquum: et sihoc verum est in aliis multo magis in contradictoriis. nec 4or: quia negatiue fit verbum diminutum de nihilo. quia scilicet non fit de aliquo: sicut loquitur de nihilo tacens. Et ideo sequitur secundus modus conueniens: vt fiat omnis creatura de nihi lo successiue: sicut fit dies ex nocte: quia post non existentiam inducit deuc rebus existentiam: sicut quandam lucem.

61

¶ Sed cica modum illius productionis de nihilo oriuntur difficultates. Prima est: quia illa productio de nihilo per hunc mo dum intelletum: est realiter de nihilo: tamen inter ens et nihil non potest esse realis successio: cum ordo realis requirat ex trema realia: vnde entis ad nihil non potest esse realis respectus nec ordo. Dicitur autem quod illud de nihilo successiuo fieri: sicut dies ex nocte non potest intelligi esse reale sine reali successione et ordine: et talis ordo non potest esse ad illud nihil omnino: quod est non ens: sed bene ad illud nin hil quod est omnino non existens: quia vtrumque extremum est ens: licet sit vnum in actu: reliquum in potentia.

62

¶ Secunda difficultas quia omnis ratio: et omnis respectus in actu requrit terminum in actu: cum ex vtroque extremo dependeat in actu. Dicitur autem quod de natura aliquarum relationum est quod cum sint actu non solum requirant terminum in potentia. immo non possunt esse actu termino existente in actu: sicut prioritas motus non est in actu nisi parte posteriori ad quam est non existente: et de posterioritate temporis respectu partis prioris: et talis ordo est in creatione et anihilatione.

63

¶ Tertia di. quia magis videtur esse intrinsecus terminus relationi quam fundamentum: cum relatio per suum inesse comparetur ad suum fundatum: et per esse aliud ad terminum: et tamen esse. ad. est de quiditatiua ratione relationis et non esse. in. quia in hoc conuenit cum accidentibus absolutis que insunt non quiditatiue. Et confirmatur: quia in eo dem signo quo esse ad se conuenit absoluto: esse ad aliud conuenit relatiuo: sed abu prius est in se quam insit. ergo repect prius est ad: quam insit: quia differentiae diuisiue pro eodem signo insunt suis constitutis. Et ideo cum non possit esse realis sine fundamento reali in actu multominus sine termino reali in actu. Et sic non erit de nihilo creatura realiter secundum premissa. Dicitur autem quod licet ratio plus respiciat terminum quantum ad suam quiditatem: sed magis fundametum quantum ad suam realitatem et actualitatem. Et quia realitas et actualitas est posterior quiditate: ideo per prius est ad aliquid quamsit in aliquo.

64

¶ Quarta di. quia cum vnum oppositum non sit reliquum: vt albedo et nigreu: aut paternitas et filiatio: vel cecitas et visus: licet ex vno fiat reliquum pro eo quod illud quod est sub vno transit ad aliud: cuius ratio est: quia quiditates oppositorum secundum quas opponuntur sunt inuariabiles sed oppositio contradictionis est maxima: eo quod extrema summe disconuenita: ergo cum nihil et aliquid contradictorie opponan tur: ipsum nihil non potest conuerti in aliquid vel fieri: et sic aliquid non fit ex nihilo. Dicitur autem quod non fit sic creatura de nihilo quod ipsa nihilitas conuertatur in aliquiditatem. Sicut nec albedo in nigredinem: aut cecitas in visum: sed sicut aliquid transit de tenebra ad lucem: ita creatura de nihilita te ad aliquinditatem. Et tunc oportet quod nihilitas et aliquiditas habeant fundamntum commune quod successiue est sub vtroque quod non potest dari nisi quiditas transiens de non esse ad ese. Et sic de nihilo: non quod ipsa est: sed quod habet: secundum praemissa.

65

¶ 3 di. quia creatura ante creationem: aut est nihilitas: aut non nihilitas: cum talia sint contradictionis extrema: et istud negans negat primum principium: de quolibet affirmatio vel negatio. Sed non potest esse nihilitas: quia ipsa non fit aliquiditas. sicut nec tenebra lux: secundum praemissa. Si autem creatura non sittunc nihilitas: ergo est contradictorium eius: per locum a contradictoriis. Et illud est aliquiditas: ergo quando res creatur fit de aliquo: quia de ipsa aliquiditate: et non de puro nihil. Dicitur autem quod ipsa creatura ante suam creationem non est ipsa nihilitas: quia cum eadem sit creatura que fuit prius creanda: ipsa nihilitas nullam habet vdentitatem cum creatura. Et ideo est aliquiditas: quia quid in potentia. Et tunc creatio est de aliquo in potentia: et de nihilo in actu.

66

¶ 6a di. quia licet creatura ante creationem suam non sit nihilitas in abstracto: est tamen nihil in concreto: quia scilicet habent carentiam actualis existentie. Et tunc si arguitur: nihil est nihil equipollet huic: quodlibet est aliquod: si illa est in matearma necessaria quodlibet est aliquid: ergo illa: nihil est nihil: non est contingens. Et sic omne nihil est nihil necessario. Et tem cum creatura sit nihil: necessario erit nihil. Et sic non poterit esse non nihil: sicut ens non potest esse non ens.

67

¶ Dicitur autem quod cum quod licet ens creatum possit annihilar et non esse aliquid: immo tunc nihil: quod illa non est necessaria: quodlibe est aliquid accipiendo aliquiditatem prout concomitatur existentiam: et illoi: nihil est nihil. est contingens id est non existens.

68

¶ Septima di. quia omnis propositio in qua predicatur idem de seipso est per se nota et necessaria et per consequens cum sit per se nota in noticia abstractiua: nec potest intel ligi quod idem possit a se negari. Et ideo cum dicitur nihil est nihil. quia idem dicitur de seipso: istud est simpliciter necessarium: et sic deus non potest facere de eo: quod est nihil quin sit nihil et sic nec creare.

69

¶ Dicitur autem quod illa propositio: album est album: aut: sedens est sedens: potest dupliciter accipi: vno modo in sensu composito. Et sic est necessaria: quia quod aliquid sit album et non album: illa sunt contradictoria. alio modo in sensu diuifionis. Et sic est contingens: quia illud quod est nunc album denominatiue potest esse non album scilicet sbiectum: et illa. nihil est nihil: est necessaria in sensu compositionis: sicut non existens in illo sensu: necessario est non existens: quia illud quod non est non potest esse existens: sicut in sensu diuisionis est contingens: sed ista: non existens est non existens: sicut anima antichristi.

70

¶ Octa ua difficultas quia sensus compositionis et diuisionis non habet locum nisi in concretis et adiectis que possunt supponere pro fundamento tantum: et tunc est sensus diuisionis: aut pro suo constituto: et est sensus compositionis. In proposito autem sumitur nihil pro nihilo quod est quedam priuatio: et sicut priuatio est priuatio necessario in quocumque sensu: ita ipsum nihil sic sumptum est necessario nihil: in omni sensu. Dici tur autem quod nihil potest accipi adiectiue: et sic accipitur pro non existente: et ita nihil est nihil contingenter. aut sub stantiue. Et sic accipitur pro ipsa nihileitate qui est pura priuatio. Et sic nihil est nihil necessario. Et tunc de illo nihil non fit aliquid per creationem. sed illud quod erat nihil fit aliquid: quia nihilitas. vt patuit: numquam fit aliquid.

71

¶ Nona di. quia si affirmatio dicitur de affirmatione necessario: et negatio dicitur de negatione necessario. illud nullum habet dubium in terminis adequatis propter immediatium contradictionis. vt si homo est risibilis necessario. et adequate: non homo est non risibilis necessario. et adequate: sed ens est ens necessario et adequate. ergo nihil est nihil necessario et adequate. et sic nihil non poterit fieri per creationem non nihil.

72

¶ Di citur autem quod illud nihil quod est negatio entis: non potest fieri non nihil. Sed illud quod est negatio existentis: quia tale est ens in potentia: et de ente in potentia sit ens in actu.

73

¶ Decima di. quia sicut entitas contradicit non entitati: ita existentia non existentie. Et ita sicut necessario entitas est entitas. ita existentia est necessario existentia. Et ideo sicut de negatione entis non potest fieri ens: ita de negatione existentie non potest fieri existentia. Dicitur autem quod non fit de non existentia existentia per creationem: sed de eo quod prius non erat existens: sit nunc existens. sicut de aere tenebroso fit aer lucidus: et ista omnia ostendunt quod illud quod per creationem fit: antecreationem non fuit pura negatio aut priuatio sed vere aliquid positiuum.

74

¶ Undecima di. quia illud quod competit alicui ab eterno: et non ab alio videtur necessarium: cum omnium contingentium sit causa voluntas diuina ex tempore. sed esse nihil id est non existens conuenit cuilibet creabili ab eterno. ergo illud inest ei necessario: cum a se. et non ab alio. et sic non poterit per creationem adduci ad existentiam.

75

¶ Dicitur autem quod omne posititum quod conuenit alicui non ab alio et ab eterno conuenit ei necessario: sed non priuatiuum. Et ideo licet quiditas crea bilis caruerit ab eterno existentia: non tamen illa carentia est necessaria. sed contingens: quia potentia erat ad oppositum: et ratio est: quia priuatio non habet principium contingens. aut necessarium.

76

¶ Intelligendum tamen est quod ante creationem fuit contingens illa priuatio eadem ratione pro eterno: quia non esset dare quando cepit esse contingens. si enim ante inerat. semper inerat. et tunc ab tterno et pro eterno potuit non inesse. et hoc videtur conuincere possibilitatem creature ab eterno: alioquin eius non existentia fuisset necessario pro tunc.

77

¶ Duodecia di. quia esse in potentia obiectiua ante creationem non dicit puram priuationem. cum actus et po tentia sint differentiae estis positiue. Et io cum omne positiuum eternum fit necessarium. et illa potentia obiectiua sit eterna: videtur quod creatura necessario sit in potentia obiectiua. et sic non poterit vnquam esse in actuali existentia.

78

¶ Dicitur autem quod potentia obiectiua dicit duo scilicet producitatem et carentiam existentie.

79

¶ Quo ad primum. dicit positiuum a quo ad 2m meram priuationem. Et ideo est necessaria qui ad primum. quia deus non potest facere quin omnis creatura sit creabilis etiam dumactu creatur. sicut homo est risibilis dum actu ridet: tamen potest face re quantum ad priuationem quod non sit priuata sua actuali existentia.

80

¶ Decimatertia di. quia magis videtur non ens illud quod est impossibile. vt chimera: quam illud quod est possibile. vt angeus in potentia: cum illi repugnet entitas ex sua ratione formali: et non isti. sed impossibile est quod aliquid sit minus non ens: alioquin eo ipso sit aliquo modo ens: cum discessus a contradictorio non possit intelligi: sine accessu ad contradictorium. ergo creabile antequam creetur habet aliquid entitatis. et sic non fit creatio de puro nihilo. Dicitur autem. quia licet fiat de puro nihilo per carentiam actualis existentie non tamen per carentiam esse essentie. et sic sunt entia aliquo modo.

81

¶ Decimaquar ta di. quia extrema contradictionis non possunt intelligi applitia aliquibus sine alieueitus nec alietas sine distinctione. nec distinto sine entitae: cum idem et diuersum sint passiones entis: et ideo cum talia extrema applicentur creabilibus in habitudine ad impossibilia: cum illa sint factibilia et ista non: oportet ibi ponere aliquam entitatem.

82

¶ Et confirmatur. Tum quia extrema contradictionis non possunt esse sine affirmatione: nec vera affirmatio opposita negationi sine positiuo: et vbi affirmatio priuatiua: ibi negatio positiua. Tum. quia possibile negatur ab impossibili: et sic a vero nihilo: et sic est non nihil et per consequens aliquid. Dicitur sicut prius: coneletue aliquo modo.

83

¶ Decimaquinta di. quia illud de quo dicitur fieri est ens in potentia: cum sit possibile fieri et esse: sed ens in potentia non est nihil cum sit ens: ergo creatio non est simpliciter ens de nihilo.

84

¶ Dicunt ant quod ens in potentia est secundum quid ens: et ideo est simpliciter nihil.

85

¶ Istud autem stare non potest. Tum: quia ens diuinditur in actum et potentiam secundum suam rationem formalem vnam: et ideo eius ratioformalis saluatur vtrobique. Tum: quia actus et potentia. non diuersificant essentiam: cum sit eadem difiteo vtrobique. Et ideo non video quin istud quod est nihil secundum existentie caremtiam: sit vere ens secundum esse essentie.

86

¶ Decimasexta difficultas quia illud quod fit per creationem ante ipsam est ens non prohibitum: cum entia prohibita sint impossibilia: illud autem quod est ens non prohibitum est ens secundum determinationem non dimitacem. et sic non est nihil simpliciter. Quod autem illa determinatio sit non diminuens: probatur: quia cum dicitur ens prohibitum: il la determinatio diminut: et illa negatio aufert illam diminutionem: et ablatio non est diminutio. vnde non vi deo quin ens non prohibitum sit ens positiue: cum ablatio positionis sit priuatio: licet careat actuali existentia: et pro tanto dicatur nihil. quia scilicet non existens.

87

¶ Decimaseptima diquia communiter dicitur quod possibilitas creature antequamsit creata non dicit nisi non repugnantiam terminorum. Et tunc sic arguitur repugnantia dicit incompotsiticemterminorum: et ita non repugna no incompositiem: et vbicumque sunt due negationes equipollent vni affirmationi: ergo hic est vna affirmatio. Et si dicatur quod verum est in ratione sed non in re. Istuod non valet: quia illa non repugnantia est inre: alioquin si non repugstius non esset in re esset ibi opposita repugtia: et tunc in re esset impossibile tale ens: quod est falsum: et vbicunque sunt due negationes inin re ibi est eodem modo vna affits in re: et sic habetur aliquid positi

88

¶ Dicitur autem quod verum est quantum ad essentiam: non quantum ad existentiam.

89

¶ Decimaoctaua di. quia impossibile est quod vere ens habea yvdentitatem cum nihilo puro: cum nulla sit inter ea vnitas vel conformitas: sed illud quod creatum est: est illud idem quod ante fuit creabile: alioquin illud idem quod est nunc creabile non posset esse creatum. ergo inter illa est vera vdentitas: et sic creabile non potest esse purum nihil et per consequens creatio non fit de puro nihilo.

90

¶ Dicitur autem: sicut supra: quod creabile non potest esse nihil omnio. Dicitur autem creatio de nihilo: quia nihil praexistebat.

91

¶ De cimanona difficultas quia illud quod competit alicui simpliciter necessario non potest ei competere per actum contintiaem: cum necessarium a continie non possit dependere: sed creatura est ens simpliciter necessario. quia in primo modo dicendi per se: ergo illud non habet a creatione. et per consequens ante creationem. et sic creatio est de ente et non de noente.

92

¶ Dicitur autem quod ens potest accipi nominaliter: et tunc notat esse essentie: quandoque accipitur participialiter: et tunc significat existentiam. et sic creatio est de non ente: non primo mo do.

93

¶ Uigesima difficultas quia illud quod competit alicui necessario non potest auferri per quodcumque contingens: cum fit impossibile aliter se habere. Sed creaturam esse ens: est necessarium: cum fit per se notum: et plusquam demonstratum. ergo non potest auferri a creatura per annihilationem: quae est contingens destructio: et sic remanet creatura ens: et tamen non est plusquam ante creationem: ergo tunc non fuit purum nihil: quod videtur esse verum secundum essentiam et quiditatem: quanuis non secundum actum. ad secundam partem quaestionis principalem: viden Quantu dum est si ille articulus scilicet creationis primacontra infideles demonstrari: supposito: secundum premissa: quod possi contr ipsos defendi.

94

¶ Dicit autem quidam doctor quod fic. quia quandocum que est aliquid quod non est impossibile impossibilitate primi modidicendi per se. illud est possibile agenti infinite potentie: sed quod creatura fiat de nihilo istud non est impossibile in primo modo dicendi per seergo istud est possibile deo: maior probatur: quia illud quod est impossibile agenti summe potentie et summe impossibile: nihil est summe impossibi le nisi illud quod est impossibile impossibilitate primi modi: quia illa est necessarias supprema: minor probatur: quia fieri de aliquo non est de ratione formali creature. Et ideo fieri de nihe lo non est impossibile impossibilitate primi modi: sed impossibilitate secundi modi. Et ideo philosophi posuerunt hoc impossibile.

95

¶ Dicit autem impossibilita tem primi modi: sicut hominem non esse animal: quia hoc ei competit in primo modo perseituame: et impossibilitatem secundi: vt quod homo non sit risibilis: quia risibilitas ei conuenit in secundo modo.

96

¶ Et confimatur illa ratio: quia illud quod non repugnat rebus ex suis rationibus formalibus videtur deo possibile: cum in eis non sit raipugnantia prima. illud autem quod non repugnat repugnantia primi modi non repugnat ex rationibus formalibus. Et additur quod repugnantia secundi modi est repugnantia secundum quid: et non simpliciter. Et secundum illum ordinem procedendum est ordine commutato.

97

¶ Primo insistendum est circa additionem.

98

¶ Secundo circa confirmationem.

99

¶ Tertio circa principalem rationem ad primam partem ostenditur quod impossibilitas Quant.. secundi modi fit impossibilitas simpliciter qua druplici ratione.

100

¶ Prima est. quia illud conuenit alicui simpliciter quod conuenit ei secundo modo dicendi per se: cum talis veritas fit demonstrabilis: et non secundum quid: sed impossibilitas secundi modiinest in secundo modo perseitatis. ergo istud est impossibile simpliciter Minor probatur. Tum: quia illa impossibilitas naturaliter inest subiecto vt quod homo non possit esse non risibilis: et tunc inest: aut per accidens: aut per se: non per accidens: quia tunc naturaliter inesse possibilitas ad carendum passione: si per accidens tantum: inesset possibilitas: ergo per se inest: non primo modo: quia tunc magis habet propositum. ergo secundo modo: cum alii modi perseitatis non facian ad propositum. Tum: quia illud conuenit alicui in secundo modo per se quod est demonstrabile: propter quid de eo: cum in demonstratione concludatur passio de subiecto: sed talis impossibilitas est demonstrabilis de tali subiecto: sicut et passio. ergo etc. Minor probatur tali sylloo demonstratiuo: omni rationali repugnat non risibili tas. illa est euidens: sicut omne animal rationale est risibilicum sint idem. sed omnis homo est animal rationale. ergo omni homin repugnat non risibilitas. et illa est repugnantia secundi modi.

101

¶ Secunda via: quia quandocumque aliqua contraria habent fieri circa idem subiectum si vnum habet fieri simpliciter circa ipsum et reliquum: cum eadem fit potentia contrariorum: quemadmodum idem et diuersum circa existentiam. Et ideo: quia distincta essentialiter sunt distincta simpliciter: et eadem essentialiter sunt eadem simpliciter secundum conuenie tiam: et repugnantia sunt contraria que habent fieri circa 2m mo dum perseitatis: ergo cum conuenientia secundi modi sit conuenientia simpliciter: vtpote homo est risibilis: similiter repugnan tia illius modi erit repugnantia simpliciter.

102

¶ Tertia via est: quia cuiuslibet contradictionis altera pars est vera simpliciter alia falsa simpliciter: per primum principium quod est simpliciter verum: sed il la est vera simpliciter: possibile est hominem esse risibilem: quia non impossibile. ergo illa est simpliciter falsa. impossibi le est hominem esse risibilem: quia illa falsitas attenditur secundum impossibilitatem secundi modi: sicut possibilitas que ei contradicit: quia contradictoria sunt circa idem. ergo impossibilitas secdi modi est impossibilitas simpliciter.

103

¶ Quarta via quia cum dicimus: impossibile est hominem non esse risibilem illa est impossibilitas secundi modi: secundum illos: ex illo autem antecedente sequitur istud consequens. ergo homo est risibilis: quia id cuius est impossibile contradictorium eius inest de facto: et istud consequens est verum simpliciter secundum premissa. ergo antecedens est impossibile simpliciter. pro eo quod veritas consequentis dependet a veritate antecedentis: vt si antecedens sit simpliciter verum: et consequensimpliciter verum.

104

¶ Et confirmatur. quia homo est simpliciter risibilis. illa est simpliciter vera. sicut eius contradictoria simpliciter falsa: illa autem negatiua est falsa consequenter ad hoc quod est impossibile hominem esse risibilem. ergo illa impossibilitas est impossibilitas simpliciter.

105

¶ Et confirmantur omniaista: quia quandocunque conclusio est vera simpliciter: oportet quod prim misse ex quibus talis conclusio sequitur virtute con sequentie: sint vere simpliciter: cum maior sit semper veritas premissarum: et omne antecedens se habet ad consequens per modum premisse. ad secundum punctum insistendo circa confirQuanti mationem. que dicit quod illa que non repugnant ex suis rationibus formalibus sunt possibi lia: et quia fieri de nihilo non est contra rationem formalem creature: pro eo quod fieri de aliquo non est de eius quditate: ideo fieri de nihilo est deo possibile. Ex deductione habetur istud euidens radibile principium: quod omne ens limitatum per diuinam potentiam potest esse si ne quocunque: quod non est de ratione formali ipsius.

106

¶ Et contra illam radicere arguitur per multa impossibi lia.

107

¶ Primum est. quod per diuinam potentiam: sicut po test esse ens creatum et non de aliquo: ita poterit esse et non ab aliquo: quia sicut habitudo talis entis ad mat riam non est de ratione sua formali: ita nec habitudo ad eius efficiens: cum sit natura abstracta in tali sine istis: et sic poterit esse sine dependentia ad deum in genere causae efficientis.

108

¶ Secundum impossibile quod deus creare poterit aliquam creaturam in ratione cause efficientis: et non creabit eam in ratione finis: cum ordo in finem non sit deesse absoluti: nec etiam ordo ad efficiens: sic nec ordo ad materiam.

109

¶ Tertium impossibile est quod omne ge nus posset esse sine quacumque specie et differentia diuisiua: quia nulla species: aut differentia diuisiua est de ratione formali ipsius generis: vt patet.

110

¶ Quartum impossibile quod omnes species esse possunt sine quocunque indiuiduo: quia nullum indiuiduum est de ratione formali ipsius speciei.

111

¶ Quintum impossibile est quod omnia relatiue opposita poterunt esse in simul in eodem: et sic cum gignere et gigni sint relatiue opposita idem posse gignere seipsum contra beatum Aug. in de trini. quod autem possent omnia talia esse simul probatur. quia non est incomueniens: nisi propter eorum incompossibilitatem: in compossibilitas autem talis non est de eorum ratio ne formali: cum sit ratio priuatiua: et ideo possunt esse sine tali: vt patet.

112

¶ Sextum impossibile est. quod omnia contraria poterunt esse simul in quacunque perfectio¬ ne: quia istud non est impossibile: nisi propter repugnantiam formalem: sed talis non est de eorum ratione quiditatiua. ergo ipsa sublata per diuinam potentiam: erunt compossibi la. Minor probatur. quia albedo et nigredo sunt secundum suas rationes ad se: vnum autem est repugnans in habitudine ad aliud et illud quod est ad aliud non est de ratione formali entis ad se.

113

¶ Septimum impossibile est. quod priuatiue opposita simul erunt: non enim est impossi bile quod vnum non expellat reliquum: sed tamen illa expulsio non est de ratione formali alicuius: cum tandere illud maneat sine expulsione. ergo etc.

114

¶ Octauum impossibile est. quod contradictoria poterunt inesse eidem et secundum idem: quia sicut compossibilitus extremorum aliquorum praesupponit exqo trema compossibilia: ita repugnantia presupponit ex trema illius repugnantie: illud autem quod presupponit aliud non est de ratione formali eius: et sic cum talis repugnantia non sit de quiditate talium extremorum: habetur intentum: pro eo quod posterius non est de quiditate prioris

115

¶ Nonum impossibile quod punctus poterit esse diuisibi lis: cum indiuisibilitas sit passio eius: ita et vnitas.

116

¶ De cimum impossibile est. quod linea poterit esse indiuisibilis et numerus: cum diuisibilitas non sit de quiditate quant tatis: et trinarius poterit esse sine binario: cum vna spe cies numeri non sit de quiditate alterius.

117

¶ Undecimum impossibile est. quod actio poterit esse sine passione et econverso. et paternitas sine filiatione: cum vnum oppositum non sit de ratione alterius.

118

¶ Duodecimum impessibile est. quod poterit esse actio sine agente: et passio sine patiem te: et productio sine producente: quia agens et patiens non sunt de ratione quiditatiua actionis et passionis.

119

¶ Tertiundecimum impossibile est. quod deus poterit facere hominem sine vnione anime cum corpore: cum vnio illa non sit eint ditatiua: aut sine anime infusione transeunte: de qua magis constat et multa alia impossibilia que sequuntur. Iad tertium punctum de ratione doctoris: illa Quant ca ratio quamuis esset de se vera: tamen non est demonstratiua: quia euidentior est conclusio quam altera premissarum: eo quod plures concedunt: quod deus possit creare de nihilo quam quod possit quicquid non includit incompossibilitatem primi modi: quando autem probatur quod illud quod est impossibile agenti potentie summe est summe impossibile: illa ratio peducitur ad oppositum quintupliciter.

120

¶ Primo. quia cum deus sit substantia magis necessaria quam homo impossibilius est deum non esse substantiam quam hominem: si sum me potentie non est impossibile nisi summum impossibile. ergo cum hominem non esse substantiam non sit summe impossibile: deus poterit hoc facere: secundum illam propositio nem: et tamen est impossibilitas primi modi.

121

¶ Secundo. quia primus modus perseitatis habet plures gradus quia quedam sunt idem illo modo adequate et conuertibiliter: sicut diffinitio cum diffinito: alia inconuertibiliter: sicut genus et differentia cum specie: et ille modus est perfect or qui est totaliter: quando autem aliquae perfectius sunt idem impossibi lius est ea separari: cum perfectiorsit intimitas eorundem et ita magis est impossibile quod opponitur primo modo et secundo: et sic deus poterit agere contra secundam partem.

122

¶ Et confirmatur. quia perseitas adequata est per ad ditionem necessitatis ad non adequatam: et ideo maioet magis necessaria: et magis impossibilis.

123

¶ Tertio quia impossibilius est hominem sine anima et corpore fieri quam fieri sine corpore tantum: cum hoc sit vna impossibilitas: et ibi due: vnde illa impossibilitas dupla se habet per additio nem ad illam: sed minus impossibile potest fieri a deo. ergo homo praeifieri sine corpore: quod est impossibile de primo modo: et iterum magis conuenit in primo modo forma quam ma teria: quia principalius et magis constituit: et ideo magis ne¬ cessaria ad constitutionem: et magis impossibile quod constituatur compotsinius sine forma quam sine materia: et tamen neutrum est deo possibile: secundum illum: cum includat impossibilitatem primi modi.

124

¶ Quarto. quia magis videt impossibile quod homo sit lapis quam sit asinus: cum ibi sint plures causare impossibilitatis: et plures cause: ceteris parribus: faciunt effectum intensiorem. istud autem est impossibile per solum ratio nale: illud autem per itur: rationale et animatum et sensibi le: et sic illa impossibilitas se habet ad illam per addi tionem: et sic maior: et tunc per hanc rationem deus posset facere quod homo esset asinus.

125

¶ Et confirmatur. quia magis impossibile est quod homo sit deus essentialiter quam quod sit alia creatura: cum deus necessario distinguatur: sicut mao gis necessarius est: et eadem sicut essendi et distintu si ideo solum impossibile summum non potest fieri a deo: vt dicit illa ratio: tunc quod licet creatum posset esse aliud: quod est contra pri mum modum perseitatis.

126

¶ Quinto. quia inter contradictoria ilia est maxima repugnantia: sicut sunt extrema summe distincta: cum ista sit oppositio prima: et ideo impossibilius est quod vnum contradictorium sit reliquum quam de priuatiuis vel contrariis: aut correlatiuis: et ideo cum omnia non summe impossibilia a deo fieri possint: secundum istum pro cessum: deus poterit facere: quod albedo sit nigredo: et vi sus cecitas: et paternitas filiatio: cum tamen illa ponantur contraprimum modum perseitatis ab eis.

127

¶ Et confirmatur. quia plus repugnant contraria quam disperata: et tamen vnum disperatum aliud esse non potest: sicut homo non potest es equus.

128

¶ Dico ergo ad probationem cum dicitur: omne illud quod est dio impossibile est lumme impossibile. Dico quod verum est ex parte potentis: quia omnia talia sunt infinite impossibilia: non tamen ex parte possibilis: quia in impossibilibus entium prohibitorum sunt gradus vt patuit: sicut in agentibus cum diffitem: non omne quod est difficile fortissimo est summe difficile: quia sunt graduin difficultates.

129

¶ Dico etiam quod rationabile videtur: quod omnia quae deus non potest sint equaliter impossibilia: quia infinite: sicut omnia sunt ei equaliter possibilia dicente beato August. 12. de ciui. quod eius potestati omnia equaliter subiacent: et ita deo impossibilia sunt ista de secundo modo: sicut illa de primo modo: licet aliqua sint prin cipalius impossibilia: sicut et quedam sunt principal us possibilia apud deum: sicut subiectum quam accidens absolutum quam respectiuum.

130

¶ Sed redeundo ad maiorem illius rationis in se cum dicit doctor ille: quod omne illud quod non includit talem repugnantiam: dicit quod deus potest facere subiectum sine passione propria demonstrabili de ipso propter quid.

131

¶ Sed contra istud arguitur quadrupliciter. Primo. quia risibilitas in homine: cum sit propria passio: non est nisi aptitudo et potentia positiua ad recipiendum actum ridendi. cui respondet potentia actiua in deo ad imprimendum actum ridendi: cum de us sit actiuus omnium: sed vna illarum potentiarum non est sine altera: cum sint correlatiua. ergo cum deus non possit non habere potentiam ad imprimendum actum ridendi: nec homo poterit carere ipsa risibilitate per eandem potentiam.

132

¶ Secundo. quia sicut risibilitas est propria passio hominis ita mobilitas est per se passio eius: licet non propria: eo quod moueri est superius ad ridere: vnde sicut habere tres est propria passio trianguli: ita habere plures est per se passio eius: pro eo quod diquocumque demonstratur inferius: de eo potest eo modo demonstrari super us: sed dieus non potest esse per quamcumque potentiam quin sit motiuus hominis. ergo nec homo potest esse non mobilis: cum motiuum sine mobili non possit intelligi.

133

¶ Tertio. quia sicut mobilitas est per se passio hominis: ita est per se passio celi: cum non insit eim per accidens: neque per se: nisi secundo modo: vt per se patet: sed deus non potest faceme caelum quin sit ab ipso mobile: alioquin priuaret seipsum virtute motiua. ergo non potest facere subiectum sinie passione.

134

¶ Quarto. quia illa quae conueniunt alicui in potentia obiectiua: non possunt ab eo separari per diuinam potentiam illa que sunt possibilia non possunt esse impossibilia: quia sunt in potentia obiectiua: sed passiones insunt quiditatibus ita in potentia: sicut in actu et econverso: eo quod vtrobique sit eadem diffinitio. ergo etc.

135

¶ Quito. quia si deus auferat risi bilitatem ab homine: aut mobilitatem a celo: tunc cum caelum non possit moueri: nec homo ridere: hoc erit impossibile: et sic deus non poterit facere hominem ridere: nec caelum moueri: cum sit immobile factum: si autem aliquo modo moueri non potest: illa immobilitas dicitur passio eius.

136

¶ Dico ergo quod non audeo negare divinam omnipotetiam circa ista: tamen non video qualiter subiectum vniuersaliter potest fieri sine passione de ipso demonstrabili propter quid. Tum quia circa deum attributa demonstrant de divina esentia: et ipsa non videntur esse de primo modo: et si sint: non tamen proprietates: quia secundum beatum Aug. 3o de tri. si essentia est ad aliud: iam non est essentia: et iterum indiuisiones quae ponuntur in diuina essentia et proprietatibus ab isto doctore: cum secundum ipsum sint prinatiue non quiditatiue: et ideo essentiam esse sine eis non includit repugnantiam primi modi: et iterum ingenitum non est patri quidi tatiuum: et tamen sine eo esse non potest. Tum quia entis passiones sunt inseparabiles vt bonum et verum: et dato quod insint in quid: diuveritate esse non potest: cuius ratio est priuatiua.

137

¶ Et iterum idem et diuersum sunt passiones difiuncte entis: sicut par et impar numeri: et tamen non videntur ab entibus separari posse alioquin posset idem sibiipsi: et idem de differentiis diuisiuis entis: quarum nulla est ei quiditatiua: vtpote incorporale in angelis: necessarium in celis: insensibile in lapidibus et plantis: sunt extra quiditatem ipsorum: quanuis per talia circumloquamur differentias essentiales: et tamen non videntur ab eis per quamcumque potentiam separabilia.

138

¶ Et si dicatur quod non est intentio doctoris loquin de priuatiuis non quiditati uis: si tamen de positiuis: tunc ratio eius concludit de omnibus priuatiuis: quia non insunt in primo modo: et ideo eorum remotio non includit repugnantiam primi modi.

139

¶ Et confirmatur. quia ta les priuationes minus insunt quam quiditatiua: et magis est impossibile quiditatiua separari: et omne incompossibile secundum eum otest a deo fieri. Tum quia omnia quae sunt erunt eadem: sicut vnum: quia illa non insunt quia prior est illa: albedo est albedo. quam illa. albedo non est nigredo: quia ideo albedo non est nigredo: quia albedo est albedo: et nigredo est nigredo cum omnis propositio in suos terminos resoluatur: et iterum hominem esse hominem est per se notum: sed homine: non esse asinum: demonstratur propter quid ex diffinitiua ratione hominis: et ideo licet hominem esse hominem partineat ad primum modum: tamen hominem non esse asinum: non pertinet ad primum modum: cum non includatus in ratione hominis: sed eam sequatur: et sic deus poterit facere hominem sine non afinitate: et per consequens erit asinus: et sic deomnibus aliis: et per istum modum deus poterit fieri creatu ra et econverso. et ideo modo apparet impossibilitas illius rationis.

140

¶ Istud confirmatur. quia naturalis aptitudo cuiuslibet naturae ad illud quod natum est ei in esse: quantumcumque per accidens: idetur passio eius: sicut inibilitas ad actum inniendi: et risibi litas ad actum ridendi: qui insunt per accidens: et sic de aliis eadem ratione: quia naturalis aptitudo ad omne per acci dens preuenit omne per accidens: cum omnis propositio de possibili preueniat illam de inesse: et tamen non est talis aptitudo quiditatiua: cum sit ad aliud et posterior natura: non modo est talis natura: quia sic apta nata: sed sic apta nata: quia talis natura: et ideo si non quiditatiuum nec per accidens: idetur partinere ad tertium modum.

141

¶ Et tunc arguitur quadruliciter. Primo. quia deus non potest facere aliquod ens non prodibitum quin sit creabile ab ipso: et illa creabilitas videtur passio cuiuslibet talium: cum actualis creatio per acci dens competat creature.

142

¶ Et confirmatur. quia creabili tas est passio demonstrabilis de creatura ex sua quiditate.

143

¶ Secundo. quia sicut creabilitas inest creature: ita adnihilabilitas: et non quiditatiue cum sit aptitudo ad nihilitatem: sed deus non potest facere creationem: que non sit adnihilabilis ab eo. ergo etc.

144

¶ Et confirmatur. quia sicut excecabilitas potest demonstrari de oculo: ita adnihilabilitas de omni creatura.

145

¶ Tertio. quia illud quod inest alicui per se non potest inesse per illud quod inest per accidens: cum per se sit semper prius: et prius non inest per posterius: sed quod homo sit creatus: hoc sibi accidit: quod autem sit risibilis: inest enim per se. ergo per actum creandi homo non est risibilis: si ante omnia que preueniunt actum creandi sunt simpliciter necessaria: cum hec sit primaactio contingens. ergo etc.

146

¶ Quarto. quia illud quod inest per se non potest auferri per illud quod inest per accidens: sed adnihilatio aduenit creature per accidens. ergo passio per eam auferri non poterit. que inest per se: et tunc cum deus non possit creature auferre: nisi illud quod aufert ipsam adnihilando: cum illa sit vltima actio sua: non videtur quod possit talem aptitudinem auferre: sicut nec sensibilitatem.

147

¶ Sed attendendum est quod illa deductio de qua nunc sit sermo: euacuat quadrupliciter principia: quibus sublatis non remanet certitudo aliqua. Quorum primum est primum principium complexum: de quolibet affirmatio vel negatio: cuius subiectum est ens: quod est subiectum in eius scientia: vt intelligitur de quolibet ente affirma tio vel negatio: et istud predictum non est quiditatiuum cum omne tale fit determinatum: et non disiunctum: et ideo sicut par et impar sunt passio numeri disiuncta: aut idem et diuersum entis: ita affirmatio et negatio que sunt nota identitatis et diuersitatis: et ideo falsitas illius principii non includit repugnantiam primi modi: et sic pote. rit falsificari.

148

¶ Et confirmatur. quia esse album non per tinet ad primum modum perseitatis: vel non esse album cum illa affirmatio et negatio sint extra rationem hominis: et sic deo est possibile facere hominem sine esse album: vel non esse album: et tunc falsum est primum principium.

149

¶ Secundum est prin cipium discursiuum: quecumque vni et eidem sunt eadem inter se sunt eadem: cuius virtute tenet forma syllogismi perfecti: que est euidentissima: pro eo quod extrema sunt idem in conclusione: quia eadem in premissis.

150

¶ Et istud principium potest interimi: quia illa identitas est passio eorum que in re sunt idem: sicut distinctio eorum que sunt diuersa: et sic interemptio istius principii non includit repugnan tiam primi modi.

151

¶ Tertium principium est. forma sellogismi: per quam inuestigamus omnem veritatem in quacumque scientia: in qua supponitur quod ex veris non possit sequi falsum: alioquin nihil probatum per syllogismum esset certum: vt fiat talis syllus. omne animal est corpus: omne animal est animatum. ergo corpus est animatum: vtraque permissarum est vera primo nodo: cum vtrumque sit de quiditate animalis: et non possunt falsificari conclusio autem falsificari potest: cum non includat repugnantiam primi modi: pro eo quod animatum non dicitur in quid de corpore: nec econverso: et tunc ex veris praemissis poterit haberi conlrfalsa.

152

¶ Quartum principium est. svyellus expositorius: quod dicitur esse certissimus pro eo quod est circa terminos singulates in quibus latere non potest multiplicitas: et in eius praemissis necesse est vt sequatur conclusio concedenda: et tamen si iat syllogismus: hoc homo est rationalis. hic homo est sensibilis. ergo hoc rationale est sensibile: vel econvers: cum praemisse sint ve in primo modo non possunt saluari: sed bene conclusio quia non le in primo modo.

153

¶ Intelligendum autem est. quod ille processus videtur interi mere certitudines mathematicas: sicut declaratur in exemplo quadruplici.

154

¶ Primum est. quia omne totum ma ius est sua parte: illa ita certa est quod nullus potest dubitare de illa veritate cognitis terminis: et tamen oppotots¬ non includit repugnantiam primi modi: cum per quiditatem et diffinitionem totius sit demonstrabilis illa maioritas: sicut passio de subiecto: et tunc poterit interimi.

155

¶ Se cundum exemplum. quia eque nota est ista: omnis pars est minor suo toto: et tamen nulla illarum est quiditatiua: quia equale et inequale sunt passiones quantitatis: et maioritas et minoritas: sunt species inequalitatis: et quando genus est de tertio modo: species non potest esse de primo.

156

¶ Ter tium exemplum est: quia si ab equalibus equalia demantur que remanent sunt equalia: et illa in mathematicis nuli est dubia: et tunc potest esse falsa cum equalitas sipassio quantitatis: sicut inequalitas.

157

¶ Quartum exemplum est. quia omnes linee ducte a centro ad circumferen tiam sunt equales. istud nulli mathematico est dubium: et tamen secundum processum: potest esse falsum: cum equalitas non fit de ratione linearum sic ductarum: non solum apud mathematicos: sed in omni scientia aufertur omnis cer titudo: si subiectum potest esse fine passione demonstrata.

158

¶ Et propatur quadrupliciter. Primo sic. quia nullum per se notum potest esse falsum quia falsum notum esse non potest: et minus per se notum. Sed lla propositio in qua praedicatur passio de diffinitione: est per se nota cum sit altera praemissarum in demonstratione potissima: ergo non potest esse falsa: cum tamen non includat repugnantiam primi modi.

159

¶ Secundo. quia nullum scitum potest esse falsum: quod enim non est verum: sciri non potest: cum scientia sit verorum: sed conclusio demonstrata est scita: et tamen praedicatur passio: quae non est in primo modo.

160

¶ Et confirmatur. quia habitus scientiae et intel lectus poterunt esse vicia apud intellectum: sicut error: quia de falsis poterunt esse.

161

¶ Tertio. quia ille quin habet scientiam et intellectum de aliqua veritate non potest dubitare de illa: cum formido non stet cum scientia. minus quam cum fide: crnt eo quod dubius in fide infidelis est: si autem passio lpotest separari a subiecto: ille quae habet demonstrationem per quascit inesse passionem subiecto poterit dubitare: ne forte deus per miraculum fecerit oppositum: et si fecit: tunc scientia falsam habet.

162

¶ Quarto. quia impossibile est quod aliquins habeat simul scientiam aut euidentiam de contradictoriis: si habent scientiam ex rationibus formalibus terminorum de aliquapassione propter quid demonstratur. posset habere per reue lationem certitudinem quod deus fecit oppositum per miraculum. ergo habet certitudinem de extremis contradictionis

163

¶ Dicunt autem aliqui quod certitudo scientie non est in nolbis: nisi secundum ordinem rerum quem habent ad creata agentia: et ideo agens increatum potest oppositum.

164

¶ Istud autem non valet. Tum quia certitudo scientialis non esset nisi conditionata supposito scilicet quod deus non velit oppositum: et tunc ita certa essent futura continis: et omnia probabilia: sicut demonstrata. Tum quia veritas demonstrata: vt quod homo sit risibilis: eadem est in respectu ad quodcumque agens: et si non plus nisi quod homo est risibilis quo ad naturam: non propter hoc quod esset de facto risibilis simpliciter sciremus: et sic esset secundum quid omnis veritas scita.

165

¶ Dicunt vlterius isti quod Aristo. quando posuit demonstrationem esse semper ex veris et necessariis bene dixiaspiciens ordinem naturalem rerum et non supernaturalem: quia oppositum esse potest: et illum ordinem rerum supernaturalem non vidit.

166

¶ Istud autem non valet. Tum quia consitetur quod Aristo illud quod non est verum: immo veritatis oppositum: ex defectu sue noticie determinauit. Tum quia non plus errasset circa veritatem diuine essentie et trinitatem personarum: auvltimum hominis finem: quam demonstratiam: cum ibi verum dixerit: sed quod ibi respiciebat ordinem rerum in natura secundum naturalem rationem: et ideo supra naturam: vt hinc dicit. ergo ad quesitum: quod licet articulus creationis Rspondeo sit demonstrabilis in se: tamen non est demonstrabilis nobis: sicut dicitur de articulo trinitatis: et ideo nullus posuit se ad hoc demonstrandum ex intentione: nisi doctor iste: cuius ratio: vtpatuit: patitur multiplicem calum niam: et dato quod maior esset vera.

167

¶ Dicerent forte philosophi quod hoc est repugnantia primi modi tamen melius interimitur maior secundum premissa.

168

¶ Et confirmatur illa interemptio: quia regula manifesta est: quod quandocumque est aliqua consequentia bo na ad oppositum consequentis sequatur oppositum antecedentis: et ideo si ex premissis demonstrationis potissime sequatur contra scientifica. si consequens ad antecedens: ad oppositum conclusionis quod dicitur esse possibile. sequitur oppositum praemissarum: et quia altera praemissarum est de per modo. Ideo sequitur repugnantia primi modi.

169

¶ Et confirmatur. quia quelibet prermissa est antecedens ad strusionem cum entimema sit seyllogismus reducibilis ad formam syllogisticam per appositionem alterius praemisse: et ideo illa consequentia est bona: homo est animal rationale mortale. ergo homo est risibilis conuertendo: homo non est risibilis. ergo homo non est rationale mortale: et sic habetur intentum.

170

¶ Ad rationem factam in principio que stionis. dicitur quod iste communis conceptus eorum non fuit euidens: sed sicut error est in vulgo. ergo etc.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 9