Quaestio 11
Quaestio 11
¶ Questio. x. TErtia questio est. Utrum motus habeat esse in anima vel in re extraquidam doctor quod in hic dicit anima: quia sicut de tempore non habemus nisi nunc: ita de motu non nisi mutatum esse.
¶ Sed contra. primo virtus productiua realis est ad terminum realem: virtus autem executiua angeli est realis: et est ad motum. ergo etc. Similiter quia vbi est terminus realis: ergo productione reali acquiritur. Similiter 3o: quia bruta cognoscunt. Quarto: quia motus erat ante creationem hominis.
¶ Sed instatur. 4r et primo quia prius et posterius sunt respectus constituentes motum vel eius passiones: sed ista sunt tanus tum in anima: quia relatio prioritatis in motu est ad nihil: quia ad partem que non est: similiter quando posterioritas est: prioritas non est.
¶ Tertio ens prohibitum est illud quia constat ex partibus incompossibilibus: sic est de motu: quia impossibile est duos esse simul.
¶ Ad primum dicunt aliqui: quod est sine termino. Sed contradictio est. quin habeat terminum: modo illud posterius non est smpliciter nihil: sed habet esse in potentia: sufficit autem hoc ponere relationem fundamentalem.
¶ Ad aliud dico quod est presentis temporis: et aquiritur pro presenti tempore: et presens est cuius pars preteriit parsque futura est: et isto modo est in actu.
On this page