Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Tertio queritur vtrum anima sit forma corporis humani. Quod non quia sicut lanima et caro vnus est homo. ita deus et homo vnus est christus: sed humanitas non se habet in christo: sicut materia respectu deitatis. ergo etc.

¶ Contra. ibidem dicitur verus homo ex anima rationali et humana carne subsistens. aliqui quod animam esse formam corporis est Hic dicunt creditum et non demonstrabile.

¶ Sed contra pio. quia rationale ponitur in diffinitione hominis. illud autem quod ponitur diffinitione alicuius est sibi intrinsecum et de quiditate eius.

¶ 2o quia alis sequeretur quod homo esset animal irrationale si non includitur ratio nale in eo.

¶ 3o quia homo est animal polliticum: quod non potest esse sine prudentia: quae est in anima intellectiua.

¶ 4o similiter. quia homo est partificabilis.

¶ Sed inste rationes bene conuincunt quod homo est rationalis. sed ex hoc non habetur quod anima sit eius forma: sed solum motor.

¶ Sed contra hoc primo. quia secundum hoc homo diceretur rationalis: quia ipse motor mouet ipsum ad actum: sed omnis motus est in mobili. ergo actus ille rationabilitatis est in homine formaliter.

¶ 2o quia homo non est magis risibilis quam rationalis: sed est risibilis per hoc quod est formaliter aptus ad ridendum. ergo etc. Similiter homo est prudens forma liter et beatificabilis formaliter. ergo aliquid habet beatificabile formali ter.

¶ Sed contra praencipalius denominatur compositum a forma. et ita homo magis diabet dici spiritus: cum igitur anima sit spiritus si est forma corporis diceretur homo spiritus.

¶ 2o nulla differentia constituit speciem in genere opposito: sed ratioale est differentia in genere spiritualium. ergo in genere corporalium in qui est homo non potest constituere specie.

¶ 3 forma. suum esse comunicat materiae: sed anima rationalis in se est incorru tibilis et immortalis: et istud non comnicat corpori. ergo non est foreius.

¶ 4o. quia quod conuenit toti per se conuenit parti per accidens. sed homo est beatificabilis per se. ergo anima per accidens.

¶ Respondeo. ad primum dictum fuit quod quando est composiua ex duobus principiis semper denomina tur a minus praencipali: sicut constitutum ex contingenti et necessario dicitur continngens.

¶ Ad 2m. dico quod immo est differentia corporalium: ed dicitur spiritualis: quia est indiuisibilis et tota in qualibet partes vnde nullam speciem spiritualium constituit: sed est reductiue de genere corporis.

¶ Ad 3m. dicendum quod si mateam nullum haberet esse de¬ se: tunc concluderet ratio. et ideo quia materia habet de se esse distinctum per formam sic comunicat sibi forma suum esse: quod faciunt vnum conpositum.

¶ Ad 4m. non est vniversaliter verum: sicut risibilitas non conuenit anime: nec materiae: sed constituto ex his.

¶ Sed hic oc. disin anima fit medium in prima materia per accidentia sensibilia vel sit immediate a praema materia. et hoc non. quia non est alba: nequm nigra: Nec in ipsa anima. Sed nec hoc similiter: quia non est alba: nequinigra. Aut in vtroque: sed nec hoc similiter potest dari: quia tunc duo contraria essent similis. nam vtrumque esset album et nigrum. Nec in 3a entitate: quia illam non ponis. Unde non video quomodo po nentes vnam formam in homine possunt ad hoc respondere est si possit propositum euidenNunc videndum ter deonstrari. et praeo videam ex parte actus intelligendi: et arguo sic.

¶ Nos experi mur aliquam intellectionem: ergo intelligimus. Antecedens patet in tuitiue sic. experior me videre solem. probomto consequentie. Istud experiri: aut est actus sentiendi: et hoc non: quia per nullum actum sentiendi potest hoc experiri cum sit res sensibilis. ergo istud experiri est intelligere.

¶ Secunda consequentia. Nos intel ligimus. ergo intellectio est formaliter in nobis: quia imtellectio est actus immanens.

¶ Tertia consequentia. intellectio est formaliter in nobis ergo potentia intellectiua: quia actus intelligendi est formaliter perfectio intellectus possibilis.

¶ 4a consequentia. intellectus possibilis est in nobis. ergo et anima Quicquid autem est in nobis: vel est mteam vel forma: vel compositum. nullum istorum est nisi forma. ergo demonstratiue patet quod anima intellectiua est forma corporis.

¶ 2o deduco hoc in actu volendi. Nos appetimus scientiam. ergo nos appetimus actu appetitus intellectus. Antecedens patet experimentaliter consequens patet: quia appetitus ille non est sensitiuus: quia scientia non est res sensibilis.

¶ 2a consequentia. Nos appetimus appetitu intellectiuo. ergo ille est formaliter in nobis: quia actus immanens est.

¶ 3a consequentia. Actus appetitus est in no bis. ergo appetitus intellectiuus.

¶ 4a consequentia. Appetitus intellectiuus est in nobis. ergo et anima rationalis.

¶ Confita: quia nos sumus dimuni actuum nostrorum. hoc autem non potest esse per aliquid extrinsecum nec per aliquid intrinsecum nisi per animam rationalem: quia bruta habent sensitiuam: et non habent divfenium supra suos actus.

¶ Sed hic sunt di.

¶ prima est. quia bene habes ex dictis quod est forus hominis sed non corporis. Dico quod quando due causae concurrunt ad vnum effectum: prior est habitudo earum inter se. ergo anima prius comparatur ad corpus: vt informans ipsum: quam vtrum que ad constitutum.

¶ 2a difficultas. si alia est habitudo anime ad corpus: et ad hominem.

¶ Dico quod sic. quia respectu corporis habet ratio em informantis et non respectu hominis: sed rationem constituentis essentialiter et integrantis.

¶ 3a difficultas cum anima immediate informat materiam quomodo est forma corporis.

¶ Dico quod hoc non possunt salua re qui ponunt quod anima est immediate coniucta materiae prime: quia impossibile est quod sit forma illius vt informans illud. sed si im mediate vnitur prime materiae: tunc comparatur ad corpus: vi ad posterius: et vt constituens ipsum. ergo non potest dici quod sit forma corporis informans ipsum secundum illos.

¶ Quarta difficultas si idem est dictu. forma totius et partis.

¶ Dico quod non. quia forma totius est tota entitas resultans. forma partis est materiam informans.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3