Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 9

1

"DE verecundia autem" &c. Prima conclusio. Verecundia non est virtus: estque similior affectui quam habitus qui est genus virtutis. Probatur haec conclusio per diffinitionem verecundiae. Diffinitur enim per timorem qui est affectus sic: Verecundia est quidam dedecoris timor: sed timor est affectus: & est ille timor circa dedecus ferme, similiter vt circa res formidolosas timor esse solet. Nam qui verecundantur erubescunt: qui vero interitum inhorrescunt pallent. Ex quo fit vt vtrumque ad corpoream passionem accommodetur: ergo magis ad affectum quam ad habitum pertinet. Probatur facile eadem conclusio. Omnis virtus est in potestate habentis: non autem verecundia. Secundo, omnis virtus est habitus, non autem verecundia. Tertio, virtus non est cum corporis motu, sicut phlosophus dicit: rubor autem fit cum corporis motu: igitur.

2

⁋ Secunda conclusio. Non omni aetati sed iuuenili verecundia congruit. Hanc affirmatiuam conclusionem circa pudorem ponit. Erubescit, salua res est: secundum Comicum: signanter in iuuene. Sane eos qui iuuenilem viuunt aetatem putamus verecundos esse oportere: quia non degunt sine perturbatione & propterea plurimum delinquunt. Per verecundiam autem arcentur a peccatis. Secundo, nos iuuenes verecundos laudamus, cum Xenophontis iuuenis speciosissimi verecundiam Socrates intellexit eum ad literas allexit. Pudor & laudis studium sunt iuuenibus necessariae: hoc calcar ad virtutes, illud frenum, a sordibus arcens.

3

⁋ Ponitur tertia conclusio negatiua. At senem nemo laudabit quod verecundus sit. Nihil enim eorum ipsum oportere putamus agere pro quibus emanare verecundia solet. Affectus sunt iam in senibus sedati: & experientia & ratione iam norunt peccata esse detestanda.

4

¶ Quarta conclusio. Homini probo verecundia non congruit. Probatio. Nam verecundia pro rebus improbis fit: atque viro probo talia agenda non sunt. Verum enim quaedam in rei veritate sint mala, quaedam vero hominum opinatione turpia: non refert. neutra enim sunt agenda: quare non est ei verecundandum. Mouet illic dubitationem qua quispiam dubitaret de turpi secundum hominum opinionem, quod reuera non est tale. Respondet, abstinebit etiam ab illo. Siquidem a specie mali abstinebit: sicut iubet Apostolus. Secundo, improbum est talem esse vt aliquid turpe agat: non aget igitur vir probus aliquid turpe & absonum. Reuera est existimare quempiam: ideo probum esse quia ita sese habet vt si turpe quicquam commiserit verecundetur. Nam pudor est pro his quae quis sua sponte facit: at vir probus numquam res turpes faciet. At dicet aliquis viro bono est verecundandum ex suppositione, hoc est si perperam egit, verecundabitur. Hoc nihil est: in virtutibus nihil est verecundia dignum. Non sequitur, verecundari ex suppositione convenit probo: ergo verecundari ei competit: cum nihil maligne saltem in magnis peccatis agant: minora autem peccata non sic erant ab Ethnicis sicut a Christianorum schola nota. Etiam talia in tertio Ethicorum venia digna censuit. Nullus studiosus sine his minimis degit secundum legem communem vitae. Postea refellit aliam cauillationem ibi: quod si pudentia. Obiectio est, haec impudentia de turpi est prauum, ergo pudor de malo est bonum, per locum ab oppositis. Responsio, non opponuntur, vtraque enim est circa materiam quae virtuti aduersatur: vtrumque istorum vitium imbibit: non pudere de peccato perpetrato si aliquid perpetretur: & pudere de peccato commisso. Postea dicit. At vero neque continentia est virtus. Quaereret aliquis ab eo quandoquidem ad bonum verecundia allicit, quare non est virtus. Respondttur. Pene vnum simile dabitur: continentia no est virtus, cum adhuc passionum insultus vehementes patiatur in suo subiecto, sicut verecundia cum qua affinitatem habet. differunt tamen quia continentia quae est virtuti permixta est bonus habitus & virtutis initium, & virtus etiam nisi valde stricte loquendo: sed de hoc a nobis in septimo locupletior sermo (si superi sinent) fuerit.

5

⁋ Dubitatur, an inhorrescens & verecundus timore eodem modo secundum corpus moueantur. Respondetur quod non, hic enim rubescit, si est extra aleam mortis formidat ingloriationem: propterea sanguis exteriora petit ne homo colore destituatur: ille pallet quia calor petit interiora vt cor roboret periculo imminenti resistere: & tunc homo est animosior & hoc si ad partes superiores moueatur, si ventrem & partes inferiores petat aluum dissoluit, & tunc homo est metu perculsus.

6

¶ Secundo dubitatur, quia Aristoteles dicit quod solum verecundandum est de vitio. Contra, verecundatur quispiam si aluum exonerans inuenitur, vel cum propria coiuge rem habens, similiter de caluitie sua vt Caesar & alii de aliis corporis difformitatibus, de amicorum furto & probro, similiter si membra pudenda inueniantur discooperta homo erubescit, more protoplasti, qui sibi perizomata exfrondibus ficulnis post peccatum assumpsit, vt pudibunda membra operiret. Hoc tetigit Aristoteles.. Rhetoricae inducens disceptationem Antiphontis & Dinoysii super quibusdam proximo mortuis contra verecundiam reuelatis. Et patet de facto Can circa verenda patris nudi dormientis. qui propterea maledictionem tetram a patre audiuit.

7

¶ Pro harum obiectionum solutione dicas, quod verecundia vera apud prudentem & constantem solum prouenit pro peccatis a nobis commissis, cum in hominum notitiam deueniunt: circumspectus syllogizat vxoris impudicitiam, filiorum malitiam sibi non imputari: quare se ab illo affectu praeseruat. Plerique autem sunt inconstantes & aliqui sunt nimium pudentes qui gratis hoc corporis motu notantur: quibus si occultum peccatum imponatur commouentur, licet sint insontes perinde ac si essent noxii. Vel dicatur quod verecundia bifariam capitur. Vno modo, pro hac passione connotando quod a vitio emergat, hoc est a culpa commissa, vel ab ea ne committatur: & sane ea apud prudentem maximum corporis motum facit. Alio modo capitur pro tali affectu etiam sine culpa proueniente: at haec oculatum parum nisi cum primo motu turbat. Sic etenim sibi intrinsecis: quare tristis es anima mea & quare conturbas me? Non peccasti. Hoc modo martyres hunc affectum pati poterant, qui coram multitudine confusibiliter ducebantur ad immerita supplicia & tormenta.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 9