Table of Contents
Commentarius in libros Ethicorum Aristotelis
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 2
"SI igitur quispiam rerum agendarum est finis". Primo dicit quod in humanis rebus est aliquis finis vltimus & optimus. Probatio, quia si est quispiam finis: que non desideratur ob aliquid aliud, sed alia ob ipsum Cexpetuntur, est finis vltimus atque optimus: at in rebus humanis aliquis talis finis est huiuscemodi. igitur. Consequentia tenet a tota conditionali cum positione antecedentis ad positionem consequentis. Probatur maior. Nam si finis ad quem aliquid ordinatur sit melior illo quod ordinatur ad ipsum, ergo finis ad quem omnia alia ordinantur si ipse non ordinatur ad aliquid aliud in illo genere, erit finis vltimus & optimus in illo genere. lam probatur minor, vnus finis ob alium (ex praecedenti capite) ordinatur: aut ergo in rebus humanis est deuenire ad finem, qui ob alium non expetitur. aut non est ad talem finem deuenire, si primum, propositum habemus, & probata est mi nor: si secundum, hoc ad impossibile syllogisare non est difficile: quia tunc in finibus erit processus in abyssum: & sic hominis expetitio esset irrita & vacua, cum illum vltimum finem expetibilissimum attingere nequeat: sed hoc est falsum: quoniam deus & natura nihil incassum & ociosum faciunt, primo caeli.
¶ Deinde dicit quod plurimum ad nostram vitam conducit summi boni notitia: nam ex bonitatis suae vbertate duo bona nobis suppe ditat. Primo allicit appetitum vt ex eius flagranti desiderio magis ac magis inflammemur ad bonorum operum incrementum. Secundo intellectum, eius notitiam apprehendendo, dirigit, vt eius operationibus illum finem attingat. Fige in beatitudine scopum, facile discernes quae ad illam orbitam & compendia perducunt, vt virtutum opera, & qui ab illo fine auocant aufugies. Atri ditis carcer in terrae sinu reconditus cum Olympo ex diametro pugnat. vt tuipse nosti in tartarea regna vitiis itur: bonis operibus itur ad astra. Fige itaque obtutum agibilium in beatitudine: tum si beatitudinem assequi anniteris, piis operibus insudabis, atque a malo auerteris. ltaque agnitio finis vltimi est nobis perquam vtilis. Probatur sic. Ad nihil quod difficile acquiritur potest homo recte & certitudinaliter se dirigere, nisi cognoscat illud in quod dirigendum est. Patet de sagittario scopum puer sagitta ponente: sed operationes humanae diriguntur in finem vltimum: ergo ad hoc vt homo suas operationes dirigat oportet finem vltimum cognoscere: sic qui ab extremis virtutum se elongare concupiscit, oportet obtutum ad finem honestum praestituat. Corollarium propterea infert inquiens, quod si ita est, enitendum est hunc ipsum figura & rudi Minerua quidnam sit comprehendere, & ad quam facultatem attinet. Ad hoc autem explanandum ordine praepostero vtitur. Primo explanat ad quam facultatem attineat id cognoscere, deinde in secundo tractatu huius primi libri docet id quod primo proposuit scilicet quis est nouissimus finis humanus, ipsum graphice depingendo.
¶ Sequitur in litera. "Videtur autem eius". Hic ostendit ad quam scientiam attineat considerare de cognitione vltimi finis: & intendit in hac parte probare quod maxime pertineat ad scientiam ciuilem siue politicam. Probatur sic. Ad scientiam principalissimam & maxime archetectonicam pertinet consideratio de vltimo & nobilissimo fine hominis: at scientia ciuilis est maxime architectonica. igitur. Maior patet ex dictis: quia fines scientiarum superiorum sunt praestantiores quam inferiorum: ergo finis scientiae nobilissimae quae est de rebus humanis est finis nobilissimus rerum humanarum. Probando minorem tangit duas conclusiones appropriatas scientiae maxime architectonicae. Prima est quod ipsa praecipit arti ipsi famulanti quid ope. rari debeat: sicut equestris freni factiuae praecipit. Secunda, quod ipsa vtitur arte & officio artis inferioris ad suum finem: vt nauita vtitur naui quam faber lignarius fecit: modo haec duo, arti politicae competunt. Nempe eiuilis docet quales scientias discere oportet. Plato ab vrbe poetas eiecit: quia irritamenta libidinis sub Venere dicendi cultae tractant, vt de luuenale est videre qui vitia carpens ea docet. Sicut Naso in arte amandi, & in epistolis docet. Praeterea ciuilis facultas quam scientiam iste vel ille addiscet. Hic ad artes mechanicas aptus, ad literas forte est ineptus. Vnus ad carmen natus, ad prosam est inidoneus vt Quidius qui de se dicit, Quicquid conabar dicere versus erat. Et praeter haec prodit quousque discere oportet, signanter quousque. Argutiolae enim sophisticae & captiunculae grammaticae, atque alia sopismata tirunculos decentia prouectiores dedecent: sicut crepitacula, ensiculi, & caetera id genus pueris conveniunt, senibus sunt indigna. Seniores ad capulum vsque haec facultas sane honestat. Circa mores anxie desudat ciuilis tacultas. Artem amandi, magicas artes iuetionesque Sathanicas reiecit, salutares admittit. Insuper huic arti eas facultates quae summis afficiuntur honoribus parere & obsequi cernimus, vt sunt ars militaris, oeconomica, & ars oratoria. Praeterea ipsa artibus inferioribus ad suum finem vtitur, quemadmodum sunt ars militaris quam pacem conseruat in ciuitate: oeconomica, quae necessaria praeparat: & rhetorica, quae emergentes causas enodat, lites componit, viterius quod sit principalissima argumento probatur tali. Illa scientia est principalissima cuius intentio est procurare & conseruare bonum humanum, hoc est bonum commune: sed ciuilis scietia est hmodi, quia procurat bonum commune: licet autem idem sit bonum vnius hominis & ciuitatis, bonum tum commune est diuinius: illic eum procuratur bonum commune, deum omnium conditorem & directorem aemulando.
¶ Post haec vnum corollarium infert inquiens. Haec igitur appetit haec doctrina: hoc est ad ethicam pertinet de praedicto vltimo fine operationum huma narum tractare: quia circa haec indefesse insudat. Probatur, quia haec scientia ciuilis quaedam facultas est, hoc est pars ciuilis scientiae.
¶ Circa hanc literam dubitatur. Primo, videtur non esse inconveniens appetitum frustrari suo fine: saepius enim intendimus aliquid quo numquam potimur: voluntas enim est impossibilium. x. Ethicorum. & tamen Philosophus probat statum in finibus per hoc, tamquam rationi dissentaneum.
¶ Tertio, ipsa non est scientia, ergo falsum supponit. Antecedens patet, quia ipsa debet rudi minerua tra ctari secunm philosophum: & hoc scientiae non convenit.
¶ Quarto, illud non est necessarium ad vitae humanae directionem cum quo stat vitae malignitas, sed vltimi finis agnitio stat cum vitae peruersitate: ergo male dicit philosophus.
¶ Quinto, quid est ars militaris, & videtur ipsa inutilis vtpote circa bellum insudans, in quo multa flagitia committuntur.
¶ Sexto, quid facit ars oratoria in politia ad res defendendas. Aduocati inopum bona suis cauillis depopulantur: quorum enim paucos praeter beatum luonem dicunt in sanctorum numerum relatos.
⁋ Ad primam dubitationem respondetur quod appetitus naturalis non frustratur a tota specie, signanter in fine praecipuo rationabilissime intento. Licet natura in aliquibus deficiat: non tamen in omnibus: modo desiderium naturale est ad vltimum finem. Et si voluntas sit impossibilium, no tamen electio, vt suo loco (deus cepta secundet) dicetur.
⁋ Ad secundam dubitationem respondetur. Doctrina ethicorum est politicae potissima pers, & sub ea includitur, sicul philosophus in fine huius capitis expresse ait: & in antiqua tralatione in hoc prologo ait. luuenis non est idoneus auditor politicae, vbi alii huius scientiae, loco politicae ponunt. Nam moralis philosophia docet hominem honeste secundm se viuere ad quencumque statum deuenerit, & ex morali philosophia, tamquam ex principiis accipiuntur conclusiones in politicis. Ergo politica stricte sumpta est subalternata ethicae. Hanc materiam fusis tangere proponimus in. & cap. sexti libri: quia idem philosophus illic tractat. Contra. consideratio hmoi finis spectat ad scientiam maxime architectonicam, vt dicit philosophus in ittera: sed metaphysica est hmodoi. Re spondetur. Philosophus loquitur inter architectonicas practicas & non speculatiuas: & suo more naturaliter loquitur
¶ Ad tertiam dicitur quod scientia capitur late puer arte & omni assensu euidente: & non semper posterioristice. Et ad obiectionem dicentem philosophiam moralem sub rudi minerua debere tractari, respondebitur in capite sequenti: sed pro nunc dicitur quod hoc est propterea quod hic sunt analogiae & figurae intelligendae per exempla applicandae, ad singularia quae maxime mouent.
¶ Ad quartus, nego maiorem illius argumenti. Non enim loquimur de necessitate simpliciter dicta, sed de necessitate ad bene beateque viuendum, & maxime vtili.
¶ Ad quintam dubitationem respondetur, quod militia nihil aliud est quam ars docens arcere hostem, rebelles fures castigare pro insontium tranquilla vita. Ad militiam autem debite exercendam, vires, exercitatio, & Minerua requiruntur: & licet vitia in militia contingant: ipsa tamen est iustitia aut iustitiae pers, si eam bene exerceant in sontium poenam, & ad innocuorum protectionem.
¶ Ad sextam respondetur, quod per oratores tranquillitas ciuium procuratur: orator phaleratis verbis animos audientium ad bonum allicit, & incendit: & a tetris vitiis deterret. Hic est finis artis oratoria verus. in ea tamen per malos aduocatos saepius contingunt abusus. De hac materia fusius in quintum loqui propono.
⁋ Septimo dubitatur, an bonum commune sit bono priuato praeferendum, sicut philosophus in ira dicit. Et videtur quod non: quia citius debeo in me peccatum vitare, imo veniale in me quam mortale in proximo aut tota ciuitate secudm ordinem charitatis: quia anima mea in manibus meis semper: ergo bonum particulare est bono communi praeferendum.
¶ Ad septimam dubitationem respondetur, quod si bonum proprium in communi includatur siue sit spirituale ad animam, siue temporale ad corpus principaliter attinens, illud est bono particulari caeteris paribus magis procurandum: sed iam loquendum est quando vnum in alio non includitur, si vtrumque sit bonum spirituale: vbique spirituale particulare est praeponendum communi. Satius est mihi me a culpa seruare, & habere beatitudinem, & reliquos damnari, quam ipsos saluari me damnato. Licet sit maior gloria dei in oppositum. Etiam modicum meritum meum ob aeternitatem praemii non negligam ob grande meritum communitatis. Et ex isto sequitur quod si meum bonum sit spirituale & bonum commune temporale: magis debeo rem meam curare. Si enim promouere debeo bonum meum spirituale, neglecto aliorum spirituali: a fortiore amisso eorum temporali, quod est spirituali minus. Si vero aliorum commune sit spirituale, & meum proprium sit temporale: tunc vel ego multum egeo temporali, vt pane, alioqui occumbam: aut non multum illo bono temporali egeo: si secundum, bonum ommune praeferam & sic bonum spirituale mihi procuro: si primo modo, aut commune non procuratum redundat in iacturam publicam ecclesiae in fide & moribus, aut no, sed aliquorum hominum praecise: si primo modo, magis est promouendum bonum vulgare, etiam si defectu propriitemporalis debeat quis mortem obire: si secundum, bonum meum particulare promouebo: si vtrumque bonum est temporale, & bonum particulare mihi admodum vtile, vt necessarium, etiam necessitatem extendendo, & non est tale communitati: tunc meum particulare bonum communi praeponam. Sed si communitas illo bono plurimum eget, non autem ego, tunc illud bonum communitati relinquam: & sic studiose ago. semper enim mihi spirituale bonum adipiscor. Ex his potes paucis membra colligere, vel vtrumque bonum est spirituale, aut vtrumque temporale, aut vnum temporale & alterum spirituale: & hoc dupliciter, vel mihi spirituale erit, & conmunitati temporale, aut contra, etiam loquendo quando bonum particulare meum non includitur in communitatis bono. Regis tamen munus est bonum commune bono priuato anteponere. Ipse enim est persona pu blica, cuius animus ad salutem communem intentus esse debet, vt pater patriae merito dicatur.
¶ Ad vltimam dubitationem dicitur quod licet quaelibet scientia sit bona in genere qualitatis & notitiae: tamen aliqua est per accidens scienti inutilis, quando est ei occasio propinqua inquinamenti futuri. Aliquae contra sunt artes, vt nostra moralis philosophia, quae plurimum conducunt ad bene beateque viuendum.
On this page