Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 7

1

"CIuilis autem iusti" &c. Primo ponit diuisionem inustorum ciuilium, nam aliud naturale est, primoque naturale per effectum & postea per causam manifestat. Dicit ergo est iustum quod vbique vigorem habet eundem. Secundo, per causam quod oritur ex natura rei & non quia videatur ex, hominum opinatione: si sint opiniones non est iustum naturale. Aliud vero legitimum & est iustum quod a primordio quidem nihil interest (vt praescriptio in decennio) an sit an secus se habeat: cum vero latum fuerit interest vt captiuos mina hoc est duabus vnciis cum semis redimere: hoc lege cautum erat inter Lacedaemonios atque Athenienses dum inter se bella gererent, vtque capra immoletur non duae oues: & singula quae lege lata sunt, vt sacra Brasidae facere pariter & publicis decretis instituta. Brasidas Lacedaemoniorum dux diuinos ob bene merita (vt Thucydides ait) meruit honores. Saepius Ethnici delusi suis benemeritis diuinos post obitum tribuerunt honores, vt eos fama perpetuarent qui temporis curriculo a posteris dii putati sunt. Hoc praelibato ponitur huius capitis Prima coclusio, quae est haec. Non omnia iusta lege & instituto constant, omnia iusta lege positiua & instituto constare falso putantur, ob idipsum quod omne quod natura constat immobile permanet, & eandem vim vbicumque locorum seruat. Velut ignis hic & apud Persas ardet: iusta autem mouentur. Patet. Nihil enim est magis naturale quam oratores in sua legatione esse tutos, & tamen Tyrii legatos Alexandri interemerunt. Pari quoque modo naturale est reddere depositum, sed furioso non redditur mucro, nec proditori patriae sua pecunia qua in patriam hostes excitet. Sed haec ratio est inualida nec vbique verum continet, quod omne quod natura constat vuriabile non est: sed aliquo modo apud deos & corpora caelestia nequaquam se habent aliter. Licet vnum ponat deum, vt patet. n. Metaphysicae: loquitur tamen hic vt plures de diis. Sic scriptura loquitur, Ego dixi dii estis & filii excelsi omnes, excellentes homines significans. Diis non detrahes in lege. scribitur. sed recte de deo loquitur, quod est immutabilis. luxta illud. Tu autem idem ipse es, & anni tui non deficient: & ipse non veterascit. Dei notitia est deus.. Metaphysicae: quare haec cum deo coincidens, est immutabilis. Sed apud nos est aliquid natura constans mutabile: vt in casu praecedenti ob hominis sani mutationem in amentiam, mutatur ius restituendi depositum: immo iam non est ius. Se i nec omne ius est mutabile vt lex praeceptorum negatiuorum necessariorum, vt non incassum iurare. propterea non oportet si iustum naturale aliquod mutetur, ipsum lege & instituto constare. Et propterea adhuc stat iuris partitio quod quoddam sit naturale quoddam vero legitimum: & non omnia instituto & lege positiua constare oportet.

2

⁋ Quaestionem post haec mouet, Quod igitur iustorum mutabilium natura costat, quod non natura sed lege: si ambo similiter variari possunt? Respondet dicens, ad caetera eadem diffinitio & determinatio accommodatur. Dextera namque manus regulariter est laeua validior: & tamen contingere vsu potest vt homines ambi dexteri vt Aioth euadant: ita in pluribus iusta naturalia sunt immutabilia, vt reddere depositum est iustum, licet in casu oppositum contingit. Summa solutionis in hoc stat quod lex naturalis per paucas exceptiones suscipit. Alia sanctio eam interpretatur. Amenti depositum ensem reddere est deponenti perniciosum. lustum vero humanum plerumque variatur: quia iustorum ea quae ex instituto sunt & ob vtilitatem fiunt similia sunt mensuris. Non em omnibus in locis aequales sunt vini triticique mensurae, sed vbi quidem emunt maiores sunt, vbi autem vendunt minores. Pinta apud diuum Dionysium prope Parisium multo plus quam Parisiensis continet: & tres quartae vlnae Gallicae vlnam Anglicanam continent. Pari forma mensura tritici Gallici Scoticae respondens est Scotica maior: quod ex eo percipitur, quia nonnumquam ex Galliae oris triticum in Scotiam venale defertur. Hunc in modum iusta quae non natura sed quae humano constant arbittio non vbiuis locorum eadem sunt. Patet de successione haereditatis: nam in Hispania & in britannia mulier in regno succedit, & bene. Hac enim via regna vicina in amicitiam coeunt & ex duobus vnum conflatur. Alii alias leges oppositas habent. Neque respublicae sunt omnes similes: sed vna tantum secundum naturam est optima quae ad legem naturae accedit si homines scirent ita viuere. Alia conclusio. Vnumquodque iustorum tum naturalium tum legitimorum perinde se habet vt vniuersale ad singulare: nam quae ab vnoquoque aguntur multa sunt, vt colere sanctos praecipitur in vniuersali: sed executio praecepti est circa singularia contenta sub vniuersali, vt Deiparam virginem aut loannem magnum &achariae filium colere: & ita circa diuos in particulari quibus cultum impendimus ratione prae¬ cepti vniuersalis. Dicit litera vnumquodque autem iustorum & legitimorum vt vniuersale se habet ad singula. hoc est singularia: etenim ea quae aguntur sunt multa. Exequutio praeceptionis est circa multa, vnunquodque autem illorum est vnum. Est enim vniuersale vt reddere depositum est vnum: succurrere indigenti est vnum: quia circa vniuersale, sed impletio & exequutio illius iuris est circa singularia, quae sunt multa. vel sic. lusta naturalia siue instituta bifariam considerantur, vel vt praecepta & sic sunt vniuersalia, vt reddere depositum in vniuersali: non loquendo de deposito Socratis aut Platonis, & ita de aliis legum praeceptis. Vel possunt considerari vt operata & praeceptionum exequutiones, & sic sunt multa: quia sunt circa singularia. Patet adhuc exemplo: non praecipitur Socrati reuereri parentes neque Socrati tantum, sed praeceptio est vniuersalis, exequutio est singularium: alioqui vniuersali num quam satiffacerent. Post haec ponit differentiam inter iniustum iniuriam, iustum, & ius. Nam iniustum dicitur illud aut natura aut instituto alteri non faciendum. hoc est per legem naturae aut positiuam vetitum, etiam antequam operatum est. Dicimus enim ante hominem interemptum, iniustum est authoritate priuata occidere hominem: et dum factum est iniuria dicitur. Non enim dicimus cuipiam iniuriam factam nisi post operis completionem. Opus fieri debitum etiam non factum dicitur iustum. Dicimus enim iustum est hoc facere antequam ipsum feceris. ipsum autem factum dicitur ius. lus iustum praesupponit non autem contra: iustum ad opus redactum dicitur ius. lustum est dimittere legatos, postquam dimittuntur vocatur ius. Attamen pro omni iusto actu hoc modo dicendi vtimur. Cum iudex iniuriam emendauit dicimus eum ius fecisse. Sed quae & quot species vnicuique istorum sint, & circa quae versentur, post futurus est sermo in politicis.

3

⁋ Circa hoc caput interrogamus quomodo conveniunt & differunt lex naturae & lex positiua. Respondetur. praeceptum morale in lege siue lex naturae est in creaturarum rationalium cordibus insculpta. Ad Romanos. x. Gentes quae legem scriptam non habent, naturaliter ea quae legis sunt faciunt &c. Nam sicut in speculabilibus sunt aliqua principia per se nota, ita etiam in agibilibus. Vt nullum turpe est faciendum. Nulli est facienda iniuria. Istud est ius gentium apud legistas de institu. de re. di uS, singulorum. Interdum ius naturale extenditur ad instinctum naturae omnibus animalibus conveniens: vt foetus suos alere & procreare. lus gentium a iure naturae minime discernitur. Ociosum est illa membra scindere. Lex positiua siue humana consuetudo, est lex legitima siue legalis a philosophis data, communius positiua a theologis vocatur. Ad hanc legem sat est eam in populi vtilitate honesta cudi, & quod rationi non aduersetur: quia sic nec esset honesta nec vtilis. Numquam enim verum vtile ab honesto segregatur. Non deducitur haec lex ex lege naturae tamquam conclusio ex principio: quia si sic esset lex naturae. Licet illatum est minus euidens quam principium, praemissis euidentibus & illatione euidente conclusionem esse euidentem est necesse, primo Posteriorum. Haec positiua lex diuiditur. Nam quaedam est diuina (magna autem pars iuris diuini est positiua) quaedam est humana canonica, ciuilis, municipalis, vel consuetudinalis, & nulla est lex quin sub vna istarum contineatur. Consuetudo est naturalis vel positiua. Differunt autem hae leges: quia positiua est mutabilis contra quam est dispensatio, & nonnumquam reuocatio: & per consuetudinem oppositam abrogatio. Haec omnia legi naturae aduersantur. Numquam contra eam dispensatur. Nihil est quod Gratianus in. ie. distinctione dicit. Aduersus inus naturale nulla dispensatio admittitur, nisi forte duo mala ita vrgeant vt alterum eorum necesse sit eligi. Nullum malum signanter culpae est eligendum. Nec in vlla lege est reuera perplexitas. Bene autem secundum stultam opinatione hominis, & sicut non sunt facienda mala vt inde eueniant bona, ita nec faciendum est minus malum vt euitetur maius.

4

⁋ Ambigitur. An habitus legis naturae sit nostris cordibus insculptus? Respondetur negatiue, ex euidentia ipsius obiecti complexi ac inclinatione intellectus assensus talis proloquii statim elicitur, illique assentitur iuuenculus absque habitu vnius anteloquii. Illi proponatur anteloquium, primo talis illi assen tietur sine vllo habitu praeuio. Sed an ex actu postea habitus generetur, non altercor.

5

⁋ Subdubitas, an licite vinum minore pinta & mensura vendatur quam plebeius potus, vt ceruisia in regione in qua non crescunt vites. Quid ni?Nam in Anglia Britanniae parte nobis finitima quarta vini magno interuallo a Scotica pinta distat. Mensuram Gallicam haud aequat. Nec vlna in vtroque Britanniae regno Francam vlnam adaequat. Existimo pannum vaenalem primo e continenti ad nos Britannos deuenisse, hinc in continente vlna maior remanet: sic mensura tritici consentanee ad Aristotelem dicentem: mensuras esse maiores in locis quibus merces emuntur quam vbi venundantur. Angli discrimen in suis vasis ceruisiae atque vini mensuratiuis noscunt. Est enim regionis vsus. Scienti autem & volenti non fit iniuria, & hoc sufficit. Assuetudo illa discriminis inter mensuram vini ac ceruisiae in Scotia, vt mea fert opinio, vix est introducta: proinde patrium morem tutius tenebunt.

6

⁋ Haeres quonam pacto consuetudo & lex mutuo sese habeant. Respondetur, quod contra ius naturae ac diuinum consuetudo est inanis: non enim plus authoritatis assuetudo sibi vendicat quam humana authoritas modo omnis talis naturali aequitati ac supernae sanctioni subditur. Panormi. c. finali de consuetudine dicit consuetudinem contra diuinas praeceptiones valere, hocque per cerimonialia atque iudicialia verificat: sed insulsa est assertio, insulsiorque probatio: Nam illa iam multis seculis diuina esse desierunt. In humana lege scito quoassuetudo humanam sanctionem sequens eam interpretatur, illi derogat, ac interdum eam prorsus euertit: iam tota communitas consuetudinem pro praescripto suscipit: modo libera communitas non est minoris authoritatis, immo maioris quam rex. Ab ea enim primi reges instituebantur. Et licet Pontifex maximus a deo instituatur, illius tamen leges etiam e medio per contrariam assuetudinem tolluntur. Olim lege cauebatur vt clerici immediate post sexagesimam ieiunium auspicarentur. dist. a, statuimus. Pari modo praecipiebatur feriatio diabus rogationum de cose. dist.. pronunciandum. omnia illa sunt e medio sublata. Nec interest siue primi legi contrauenientes peccarunt siue non, postquam sufficienter est praescriptum: satis enim est tolerantia superiorum quae hoc in casu praecedentem sanctionem euertit, Sed quando lex habet clausulam consuetudini derogatiuam est maior difficultas: sane hoc totum praescriptum vltra humanas traditiones non ponit: proinde totum vt videtur sit abrogabile per contrarium vsum. Alii dicunt quod scitum in fine consuetumdinis a superiore positum locum assuetudinis adimit. Denique postquam consuetudinis memoria sua sponte incidit, nonulla de ea perstringere haud grauabimur. Consuetudinis vis in naturam abit: assuetus enim determinato tempore aluum exonerare, illam tempestatem notare oportet: natura sic assueta egerit. Nec solum in hominibus id vsu venit sed etiam in vegetabilibus. Haerbae humectatione longa assuetae si humectatio penitus deseratur arescunt ac intereunt. Perdicibus, phasianis, capis, ac pullis gallinarum plures annos pasti, bubulam carnem aut suillam aegre digerunt, mollesque ac delicati euadunt. Agricolarum digiti ac aliorum artificum incuruati postea vix extenduntur: tenera virga paululum in viriditate intorta facile expanditur ac rectitudinem reassumit, temporis curriculo curuatione relicta est incuruabilis. Ad homines haec exempla conuertas licet. luuenculus in viridi aetate ad rectum est flexibilis ac bono habitu genito, citra reluctamen disciplinatus efficitur, si in iuuenilibus annis morum curuitatem induat, hanc exuere est illi perdifficile. Sic vidua molli sub marito educata capitosior morosa Santippe efficitur: si iuuenculam teneris annis in connubium duxeris circa illius futuros mores aliquandiu inuigiles, postea sua sponte tuis monitis acquiescet. Nonne Schenobates per eleuatum funem temporis successu intrepidus obambulat?

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 7