Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 13

1

"CVm autem tres sint amicitiae" &c. Superius philosophus de amicitia in generali & de eius speciebus in speciali loquutus est. Nunc autem de amicitiae conseruatione & dissolutione agit Et caput istud sex conclusionibus & vnius quaestionis solutione absoluitur. Dicit ergo primo. Cum autem tres sint amicitiae, vt ab initio scilicet huius octaui, dictum est, vna ob virtutis bonum, secunda ob voluptatem, tertia ob vtile: Et in vnaquaque alii sint pares alii, impares: hoc est iterum diuisis amicitiis illis secundum duas differentias, puta quae sint inter aequales & inter inaequales: Nam & boni inter se fiunt amici, hoc est aequaliter boni & sic pares tan git: & praestabilior fit amicus deteriori hoc est inferiori, qui comparatiue est deterior: & ita in voluptate & vti litate &c, sic sex amicitiae species habemus, primam ob bonum honestum inter pares: secundam ob bonum honestum inter impares: & sic de aliis duobus membris quadripartiendo. Post haec ponit duas leges: vnam inter pares alteram inter impares: dicitque primo sic. Pares quidem tam in amando quam in caeteris aequales esse debent: hoc est tam in amore quam in aliis beneficiis eos aequalitatem seruare oportet, secundum illud dictamen legis naturae Matthaei septi¬ mo: Omnia quaecumque vultis vt faciant vobis homines, haec eadem & vos facite illis. Secunda lex est. Impares autem id reddent quod excellentiae ratio flagitat. Secundum illud Roma. xiii. Reddite omnibus debita. cui tributum tributum, cui vectigal vectigal: cui timorem timorem, cui honorem honorem. In epilogo haec omnia dicta sunt. Post sequitur prima huius capitis conclusio. Fiunt in amicitia quae vtilitatis est gratia, non sine ra tione incusationes & querimoniae. Quam probat per duas conclusiones praeuias, quarum prior est. Qui namque sunt ob virtutem amici proni sunt ad beneficia sibi conferenda. Beneficium est munus & benefactum: non vt vulgo capitur dignitas presbytero addicta quemadmodum est sacerdotium. Hanc sic probat. In illa amicitia in qua vterque amicus habet illud quod exoptat, non fiunt incusationes & querelae, sed talis est amicitia ob virtutem: igitur. Conse quentia tenet cum maiore. Minorem in litera probat. Nam illi qui sunt amici ob virtutem, propensi sunt ad sibi mutuo benefaciendum. Ad hoc enim certatim properant & contendunt. Amanti enim& benefacienti quis succenset vnquam certe nullus, praesertim si gratus beneficiis respondit secundum vires suas: alioqui non est amicus, de quo sermo habitus est. Quod si nonnunquam contingat vt in beneficiis quis exuperet, cum assequatur quod cu pit non incusabit amicum. Vterque enim alteri bonum optat. Secunda conclusio. In amicitiis quae ob voluptatem consistunt, non multum incusationes & querelae fiunt. Nam si simul degere gaudent, fit simul vtrisque quod vtrique appetunt. Non igitur tunc fiunt incusationes & querimoniae. Qui si alterius consuetudo iucunda non extiterit, ridiculus videbitur qui tunc alium accusabit: cum illi liceat cum illo non conuiuere. Ecce ergo exponentem negatiuam illius exclusiuae per duas conclusiones probatam: quia per contradictoriam secundae exponentis illius exclusiuae sequeretur quod in amicitia ob honestum aut ob vtile fierent incusationes, cum non ponantur aliae purae amicitiae. Postea exponentem affirmatiuam probat quae est tertia conclusio inquiens. At in ea quae vtilitatis gratia constat locum habent incusationes & querimoniae, cum se mutuo pro emolumento vtantur, semper pluris indigent & sese minus quam par sit, habere putant, suntque queruli ob idipsum quod non tanta reportent quantis ipsi egent, quibus videntur iudicio suo digni: & qui beneficia conferunt tot conferre nequeunt quot ii egent in quos beneficia conferuntur, quare non ab re in hac amicitia incusationes fiunt & querimoniae. Tota causa ergo huius querelae est quia alter censet se minus a reliquo accepisse quam ipse dignus sit: contra alter non potest illi ad votum satiffacere: Et gratia illius plenius intelligendi distinguit amicitia vtilem secundum distinctionem iusti. Sicut enim duplex est iustum, vt patet quinti ethicorum septimo: scilicet iustum naturale quod hic morale dicitur: & ius legale siue legitimum hoc est ius positiuum de quo non ambigitur, & communi conscripto redigitur: dicit quod ita in amicitia est ob vtile. Nam quaedam est amicitia ob vtile morale, & quaedam est amicitia ob vtile legale. Amicitia propter vtile morale est quando vnus exhibet alteri vtilitatem secundum quod a lege statutum est, vt decem aureos pro modio tritici quando tanti in foro venditur. Fiunt igitur incusationes tum maxime cum non per easdem amicitiam commutant & dissoluuntur tales amicitiae. Verbi causa, vnus dat aequum amico suo tanti quanti in foro venditur: alter eum acci pit secundum conuenientiam moralem, dicendo sum tibi amicus, ergo minus a me accipere debes quam aequus, va let secundum legem statutam fori. Hic autem ex vna parte exigitur commutatio secundum legem, & ex altera parte connotatio secundum mores & gratitudinem: & quia non concordant, fiunt quaestus & rixae. Et legitima quidem amicitia ea est quae in definitis consistit, hoc est quando valor rei secundum legem positus est: & quaedam est sordida vt quae est de manu in manum & nihil gratificationis est iri ea: vt quando duo agricolae compares in foro vendunt post euacuationem poculi & largam potationem dicunt sese amicos, sed omnia ad manum commutant. Quaedam autem amicitia est liberalior vt quae ad temporis vtilitatem praestat, sed per stipulationem quid pro quo. Et exemplo notum est quid in hac amicitia debetur, & in controuersiam non venit. Habet tamen dilationem gratiosam: vt vendo tibi. Amensuram nunc, in foro valentem decem, pro decem: solutionem expectando. Nec termi num determinatum ponimus, nec illud scripto aut testimonio roboramus, quapropter apud nonnullos in tali contractu non sunt iudicia, sed arbitrantur eos contentos esse oportere qui fide commutauerunt. Et moralis non in definitis determinatisque consistit: hoc est non fit in stipulatione expressa: sed ille qui dat recompensationem cupit, de qua tamen non fit mentio in traditione rei. Verbis vtitur ac si esset donatio libera: mentaliter tamen solum commutat. Tunc si dans non recipiat aequale aut maius, incusationes & rixae ab eo mouentur. Litera sic habet. Sed vt amico quidem largitur, aut vt alii cuicumque quisquis is tandem sit: hoc est qui largitur vt amico aut vt alteri cuipiam: iste fidit: & hoc ideo accidit quia omnes volunt bona, hoc est apparere boni & honesti& grati: ideo bona sua tradunt quia gratis absque stipulatione verbali solum: anteponunt autem ea quae prosunt. Sicut primo elenchorum philosophus dicit. Non enim eadem volunt homines & dicunt: dicunt enim decoratissimas orationes, volunt autem ea quae videntur prodesse. Atque honestum est beneficia conferre, non vt vicissim susci piant, vtile vero suscipere. Sequitur quarta conclusio. Si potest igitur &c. Si potest amicus amico paria rependere sua sponte id efficere debet, quia non debet amicus cogere amicum facere inuite: sic vt velit gratis reci pere ab eo qui non vult gratis elargiri. Si enim recipiens beneficium simile non rependit quia dantem eum supponit qui talis non est in rei veritate, tunc amicum vult inuitum habere, errore in principio facto. Hoc est errat in principio beneficii accepti accipiens beneficium ab illo a quo non debuit. Nam ille qui beneficium contulit, non contulit illud ob illum cui datum est, sed ob lucrum inde speratum. Dissoluere ergo beneficium operaeprecium est: vt beneficio pro defunctis suscepto. Eo modo solutio est in conventionibus quae in stipulatione fiunt. Atque polliceri scilicet oportet, cum posset reddere. Nam si reddere non posset nec dignum is qui dedit ipsum suo munere censuisset: hoc est ille qui dedit non putabat dignum aliquid ab eo exigere, vt si darem vestem valentem viginti Socrati non habenti. iiii. indicium est quod nolo aliquid ab illo accipere. Vel sic, Oportet polliceri reddere cum posset: posse enim eum qui accepit putat is qui dedit: quia alioqui non dedisset. Sequitur in litera. A principio ergo considerandum est a quonam beneficium & pro quo confertur, vt pro his suscipiat an vt non suscipiat illud. Cum ergo tibi praesentatur beneficium, vide an gratis opinione tua bene ponderata qui illud offert det an non vtroque istorum dato tantum aut maius retribuat: si enim gratis, gratum saese ostendat, quia manus manum fricat, si det vt habeat vide vtrum simile aut maius rependere potes an non: si potes repende libenter, ne vincaris in beneficio: si rependere nequeas hoc illi significa: & sic incusationes & questus euitabis. Sequitur in litera dubitatio. Existit dubitatio hoc est in dubium vertitur vtrum beneficium suscipientis vtilitate metiri oportet, quod repetendum est, aut potius merito eius qui beneficium contulit. Et id quidem non ab re dubitationem habet. Et vtrinque argumentatur, a parte ingrati receptoris & collatoris inflati. Primo sic. Nam qui beneficium acceperunt idipsum attenuantes dicunt ea se accepisse, quae exigua erant his qui contulerunt: & quae sibi ab aliis licet accipere. Contra qui contulerunt dicunt se ea contulisse quam maxima suarum rerum erant, quaeque ab aliis assequi non poterant recipientes, aut in periculis aut necessitatibus talibus. Sicut vir quispiam plebeius recipiens mille ab Alexandro Macedone, dicit se parum a tali rege accipere, & quod licite tantum poterat a tam locuplete viro recipere. Contra autem collator suum beneficium auget, dicens se contulisse ma xima, & qualia non decet recipientem ab ipso recipere: aut qualia ipse non potest sibi inuenire: & quod ea contulerit in magnis periculis, & in magnis necessitatibus, eorum qui beneficia receperunt.

2

¶ Dubitationem soluit quintam conclusionem ponendo & dicendo. An quia amicitia est ob vtilitatem &c. Hoc est vtilitas accipientis potius mensura esse debet vt quantum vtilitatis consequutus est tantum aut plus rependat. Nam haec amicitia ob vtilitatem est: vtilitas autem est eius qui beneficium suscipit. Indigus enim est beneficium suscipiens, cuius indigentiae collator succurrit, parem gratiam accepturus. Tantum ergo auxilium fuit, quantum ipse vtilitatis accepit: tantumque dehet, si potest beneficium rependere vel maius. ld enim honestius est. Sequitur in litera. Sexta conclusio. In amicitiis quae sunt ob virtutem incusationes non sunt. In his autem amicitiis mensura referendae gratiae ex parte electionis ponderanda est: hoc est ponderandus est affectus & non effectus. Quare mulier euangelica quae duo minuta in gazophylacium posuit plus omnibus aliis posuit, quia a sinceriori actu & difficiliori: hoc est praecipuum in virtute. Nam mensura in vnoquoque genere est illud quod est maximum in illo, decimo metaphysicae.

3

¶ Contra secundam conclusionem praeambulam obiicitur: Vir non potest vxorem derelinquere, ergo potest licite non delectationem incusare cum non liceat vi ro cum coniuge non conuersari. Respondetur primo quod in lumine naturali difficile est ostendere diuortium esse contra legemn naturae. Sed quia conformius est ad legen naturae quod vinculum matrimonii est indissolubile. Respondetur quod Aristoteles intelligit in pluribus: & hoc in conclusione innuit dicens. Nec in his quam ob voluptatem constant, querelae nimium sunt: acsi diceret nonnumquam sunt. Tertio dicitur quod licet vinculum matrimonii non dissoluatur, parum tamen potest quis cum coniuge rixosa conversari: & hoc non nisi tmpore necessitatis vt fecit Socrates cum rixosa & morosa Zantippe.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 13