Text List

Prev

How to Cite

Caput 9

1

"Etenim de his", hoc est felicitatibus, atque virtutibus moralibus, & insuper de amicitia, in octauo & nono libris, & de voluptate in hoc decimo, satis figura, hoc est rudi Minerua diximus. EEst ne propterea putandum nostrum propositum iam finem habere. i. nos propositum attigisse. Si enim ea quae scripta sunt sufficiant ad faciendum hominem felicem, qui est finis huius scientiae, tunc sufficit ea dixisse: at si ea non sufficiant non habemus adhuc intentum faciendo bonos. Hoc diluit philosophus hanc conclusionem po nens, Nulla doctrina vel scientia moralis ad illud sufficit vniuersaliter. Hoc bifariam stipat. Quemadmodum dicitur, non sufficit in rebus agendis singula cognouisse sed potius agere, hoc est finis scientiae actiuae non est scire sed operari, at per praedicta operari nequimus, igitur. Maior superius patuit. Vnde secundi Ethicorum. x. Moralium tractatio non contemplationis fit vt caetera gratia. Non enim vt sciamus quidnam sit virtus sed vt efficiamur boni consideramus. Ergo scire virtutes & earum extrema non sat est ad bonitatem, sed nitendum est omnibus conaminibus eam acquirere. Si enim verba ad faciendos probos sufficerent, magnas meracedes secundum Theognidis sententiam afferrent. Theognis erat poeta Graii sanguinis, cuius mentionem facit Plato in libris de legibus. Haec tantum momentum sermones habent, vt prouocare allicereque iuuenes eos qui ingenui sunt, qui habent generosos mores & verae honestatis amatores sunt, ad probitatem, hi bona inclinatione assuefactioneque disponuntur ad suscipiendos frugi sermones, vt terra bene culta ad recipienda semina: sed verba nequeunt vulgus, hoc est multitudinem ignobiliorem incitare ad probitatem. i. vulgus ad bonum non facile trahitur. Intendit sermones non sufficere vniuersaliter ad faciendos bonos, quia doctrina vniuersalis debet omnibus sufficere: at sermo non omnibus sufficit. Igitur. Minor patet. Aliqui sunt qui non ob ignominiam sed metum obtemperant. Nec ob turpitudinem sed ob poenam a prauis abstinent. Cui sententiae Horatiana carmina applaudunt. Oderunt peccare mali formidine poenae: Oderunt peccare boni virtutis amore. Plerique perturbationibus viuentes proprias voluptates & ea quae illas efficiunt persequuntur, & molestias aduersas fugiunt. Eapropter tetram libidinem persequuntur. i. ad finem vsque sequuntur & ieiunium ecclesiae & temperantiam frangunt, hi honestatis & sincerae voluptatis nullam prorsus habent rationem aut amorem. Tales enim non degustarunt aliquid. De his capite. x. huius libri loquuti sumus. Nulla verba possunt traducere. i. tranfformare & retrahere sic male habituatos: fieri enim non potest aut non facile fit, vt ea quae sunt impressa & instillata malis moribus, & longo tempore retenta, verbis extrudantur. luxta illud Hieremiae t. Si mutare potest thiops pellem suam, & pardus varietates suas: & vos poteritis bene facere cum didiceritis malum. Hoc est dum estis iam vitiis irretiti quae iam quasi in naturam abierunt. Non est omnino simile sed difficile est. Vnde sacerdotes cum mulieribus longo tempore infecti quas tenent in domo focarias difficile ab eis separantur. Et ita in continuato furto & similibus. Sed bene nobiscum agi putandum est si omnibus etiam existentibus, hoc est bona natura, bona consuetudine, bona societate & bonis praeceptis, & huiusmodi per quae probi esse possumus, virtutem indipiscamur. Statim post de indipiscenda virtute triplicem opinionem recitat, inquiens. Fieri enim bonos nonnulli putant natura, quosdam consuetudine, quosdam vero doctrina. Ex hac triplici via vnam conclusionem elicit, quae est haec. Ad hoc vt homo sit probus consuetudo bona requiritur. Hanc sic probat. Nemo est bonus secundum loquentes nisi a natura, doctrina, vel consuetudine, at non potest esse bonus duobus primis modis: relinquitur ergo tertius solum. Minor est ambigua & per consequens monstranda quam sic enodat. Quomodo natura homo erit bonus cum ea in nostra facultate sita non sit: sed illa per quandam causam diuinam illis inest qui sunt vere fortunati, & virtus est in nostra potestate. Item & quo pacto bonitas doctrina comparabitur. Praeceptiones enim non in omnibus (vt superius diximus) habent vires, verum opus est auditoris animum moribus esse cultum ad recte gaudendum in bonis, & ad exhorrendum mala, veluti agrum qui semina sit nutriturus. Sermo auditu capiendus sic se habet in animo sicut semen in terra vti superius retulimus: at consuetudo sic se habet veluti bona cultura proinde ad hoc vt homo sermonibus obtemperet oportet eum assuefieri, de bonis gaudere & auersari mala. vnde perturbatio consuetudine firmata solo sermone non obliteratur sed vim adhibere oportet, vt homo ad bonum pellatur. Ad hoc enim vt sermo efficaciam habeat oportet consuetudinem anteire vt sint bonum ipsum amantes, ac turpi abhorrentes. Deinde ponit conclusionem hanc. Ad bonam consuetudinem inducendam legis vigor requiritur. Hoc primo in iuuenibus secundo in prouectae aetatis viris monstrat inquiens. Difficile profecto est vt a pueritia quis ad virtutem figatur, nisi sub virtutum legibus educatus fuerit: hominum multitudini & praecipue iuuenibus non est iucundum continenter viuere, ea de re operaeprecium est educationem atque exercitationem a legibus esse institutam. Non enim molestiam afferent si fuerint consueta. Et quia plerique sub ferula imbuti cum adolescunt, postea licentiores facti insolescunt, addit. Non satis est vt iuuenes recta educatione imbuantur sed viros iam factos oportet ipsos eodem modo exercere ac moribus tenere. Ad haec quoque legibus egebimus profecto per integrum vitae discursum. Siquidem multo plures necessitati quam rationi obtemperant, hoc est formidant poenas legum, & hinc quodammodo necessitantur ad bonum, sicut grassator qui sub tepido rege sanguinolentus sit carnifex, sub seuero ad bonum cogitur, dum a malo timore poenae arcetur. Ergo non inutilis est violentia in iuuenum verberibus ab vnguiculis vt bene habituentur: tunc enim multo facilius bene uiuent. Illud autem vulgare imprudentum dictum abolebis falsumque iudicabis: Angelicus iuuenis senibus Sathan fit in annis. Cum talis ad vitam angelicam bonum habeat inchoamentum. Et iccirco sunt qui legumlatores oportere putant ad virtutem prouocare honesti gratia, ob hoc quia illi qui boni sunt ob consuetudinem bonam parebunt, aduersus autem hebetiores & indomitos castigationibus & plagis decernendum est. Et effrenes vt intolerabiles extrudere & vltimo supplicio exterminare (ne res publica turbetur) oportet sicut in capitali supplicio per iustitiam fieri videmus. Sic inemendabiles scholastici post multiplicem correctionem durantes obstinati ab aliorum gremio eiiciantur, ne alios sua contagione inficiant, & eis cornua malefaciendi aperiant. Bonum virum ad honestatis normam viuentem rationi obsecundaturum esse inquiunt. Improbum voluptate defluentem tristitia afficiendum, more iumenti & belluae pigrae. Ea de re eos his doloribus afficere conducit qui concupitis voluptatibus contrarii sunt. Nempe contraria contrariis curantur, sicut vinolento aquae potum ministrare expedit, & libidinoso ieiunium. Si ergo vt iam significatum est, eum qui futurus est probus, bene educatum bonisque moribus assuetum esse oportet, & deinde adhuc cum togam induerit bonis exercitiis viuere: & neque inuitum hoc est aliorum instigatione magna, neque sua sponte mala perpetrare, sane vt ita viuatur, mente aliqua & recta ordinatione opus est. Patris autem ordinatio vim a malo arcentem non habet inquantum huiusmodi nisi sit rex aut alius in communitate princeps superiorem non cognoscens. At lex vim necessitantem habet quae quidem lex est sermo profectus a prudentia atque mente, hoc est ferenda cum libramine & ratione: alioqui lex non meretur appellari. Per sermonem etiam scripturam intelligit. Lex scripta primo mente concipiebatur, deinde scripto, post disceptationem est promulgata. Conducibilius autem est habere legem homines corrigentem quam virum, quia plerique eos odio prosequuntur qui suis aduersantur operationibus, licet rectissime castigatores fecerint: lex autem non est ipsis molesta. Nempe ipsa vniuersaliter & in omnes fertur: & ante huius hominis necem de hoc grassatore carnificeve non praecogitans, proinde in legem per eam mulctatus non oblatrat: in hominem vero obstreperet. Et in sola Lacedaemoniorum ciuitate cum paucis quibusdam aliis legifslator curam adhibuit ad puerorum educationem. Lacedaemon est vrbs nobilis Laconiae alio nomine Sparta. In plerisque autem ciuitatibus tales leges negliguntur, in quibus vnusquisque suo ritu vt sibi libuerit degit, more Cyclopum viuens, & filios ac coniugem regens. Erant Cyclopes gigantes prisci iuxta Etnam monte Siciliae vnum oculum in fronte habentes, vnde Maro. S. Fneidos. Ferrum exercebant vasto Cyclopes in antro. Fabri enim louis a poetis finguntur. Praestabilissimum igitur est curam adhibere communem, & idipsum facere posse idipsum hoc est curam communem habere: quod si publice negligatur, sicut de facto fit, vnicuique cur fuerit filios necessariosque ad virtutem dirigere, vel saltem pro virili velle dirigere per se vel per alium. Ad id autem conari poterit maxime secundum praedicta, si idoneus ad leges ferendas factus fuerit. Ad hoc autem homo est obnoxius: quare Heli sacerdos a deo punitus est, quia Ophym & Phinees filios impudentes & legen domini transilientes non castigauit. ldem contingit in tepido praeceptore, qui scholasticorum curam capit, in forma vel in valore, & parentibus pollicetur eorum curam sicut decet subire, quantum ad literas & ad mores pertinet: proinde si praui euaserint ei imputabitur: debite enim haud facit satis.

2

¶ Deinde in valore hanc conclusionem ponit, plurimum expedit legem publicam ad hoc habere. Probatio. Sicut est in domo, ita est in ciuitate: at in domo est vnus qui curam communem domus habet: igitur ita erit in ciuitate. Publicas curas & diligentias. i. bonos viros aut per studiosas scilicet ciuitates legam potius per studiosos patresfamilias. per leges fieri oportet, & bonas diligentias per studiosos. Nec refert an illae leges scriptae fuerint, vt apud Athenienses, an memoria habeantur vt apud Lacedaemonios, quantum ad mores: quantum tamen ad firmitatem differt. Nec refert siue vnus vt in domo, siue plures vt in communitate per eas leges iustituuntur, sicut nec in musica nec in exercitandi facultate caeterisque eruditionibus hoc interest, vt in ciuitatibus manentes habent communes leges & mores, sic in domibus paterni sermones, ac magis ob cognationem & collata beneficia sunt iampridem affectione obstricti, & facile illis suadetur. Differunt enim priuata instituta, hoc est domestici mores, aut si instituta ponuntur pro institutionibus. i. domesticae doctrinae: nam institutiones sunt libri, a publicis scilicet institutionibus, vt in medicina. Generali eim praeceptione febricitanti conducit inedia quiesque: at cuipiam ob talem habitudinem fortasse non confert. Et forte magister ludi gladiatorii non omnibus pugilibus eandem pugnam iniungit. Magister ludi apud vetustos pugiles tyronesque ad diuersa exercitiorum genera vt pa laestrarum & luctarum formabat, singula magis exacte sunt adhibita diligentia priuata. Quilibet enim hac via magis indipescitur id quod congruit. Nam vnusquisque est bonus iudex eorum quae nouit, primo Ethicorum: & optime in singulis curam adhibebit, & medicus & ludi magister & quilibet alius, qui hoc vniuersale nouit, aut omnibus aut talibus puta tali complexioni hoc esse proficuum siue accommodum. Scientiae enim vniuersalium sunt vt patet primo Posteriorum. Attamen nihil vetat quin & is qui sciens est expers si conspexerit diligenter in vnoquoque contingentia per experientiam rectam in aliquo diligentiam adhibebit atque curam: quemadmodum aliqui sibi ipsis optime medentur, & aliis non sufficiunt, quia in particulari melius suos morbos norunt, sicut ipse in meo catharro & nephresi interdum meipsum iuuo, iuuans perparum alios, quia eorum habitudo me prorsus fugit. Empericus scientiae immunis certius operatur fortasse quam medicus inassuetus, primo Metaphysicae. Expertus non artifex certius operatur quam artifex non expertus. Triplex est ergo modus sciendi circa operabilia. primus in vniuersali, secundus in singulari, tertius in toto aggregato, scilicet in vniuersali & particulari: & hic modus est certissimus, quoniam medicus vt medicus curabit bene si nouerit vniuersale puta quod tale antidotum talisve dosis congruit omnibus simpliciter vel omnibus talibus taliter dispositis, & dum cognoscit hoc in hoc singulari, puta huius complexionem ex excremento, lotio, pulsu & relatione. Simili modo vsu venit in caeteris artibus & doctrinis operabilium. Verum oportet eum qui vult artifex & contemplator euadere, hoc est qui vult esse speculatiuus, ad vniuersale pergere, & illud pro sua facultate internoscere: quoniam enim circa vniuersale est scientia, experi mentum cum arte habens optime operatur. Qui est solum empericus saepe occidit, sicut etiam speculatiuus medicus experientiae expers. Et si quis sua cura diligentiaque vult alios meliores facere siue multos siue paucos curet, vt ad dandas leges idoneus euadat: quia per leges nos boni fieri possumus. Siquidem posse quempiam bonum facere non est cuiusuis, sed si alicuius est, scientis, vt in medicina, & in caeteris facultatibus quarum est aliqua cura atque prudentia. Oporteret legistatorem cognoscere in vniuersali quae toti communitati vel politiae conducunt & etiam in particulari, ex particularis notitia vniuersalis notitia hic accipitur. Ex his patet quod bonitas hominum a bona assuefactione manat, & ad hanc assuefactionem lex apprime valet, & quod ad legis dationem legistator peritus requiritur.

3

⁋ Sequitur litera. "Haec cum ita sint", vt nemo nisi sciens possit esse legislator. Quoniam originem felicitatis posuit legis latorem, inquirit qua via quispiam fiet peritus legislator. Conducibile est post determinationem de moribus videre quanam via quispiam legistator euadere possit. An ab his qui rempublicam gubernant, quenadmodum in caeteris facultatibus in vsu est, quia legum ferendarum facultas politiae pars est. An non similiter in ciuili & in caeteris scientiis fit. Nam in aliis artibus idem artem tradit & per eam operatur. Inductiue illud est liquidum, de pictoribus, medicis, scribis, calcificibus, vestiariis, & denique de omnibus, at gubernandarum rerum publicarum artem sophistae profitentur, quorum nullus rempublicam moderatur. Sophistes non capitur hic pro callente sophismata, & pro cauillatore sophiae, sed pro apparente & non existente sapiente. sophia enim sapientia & sophi sapientes. philosophi amatores sapientiae. Erantque sophistae rhetoricam docentes & declamare quod non fit sine legum adductione: itaque se legum peritos iactitabant: quarum vere periti esse debent praefecti, iudices, Tribuni plebis praetores propraetores & alii qui in republica insudant. Verum multi qui aliis praesunt ad id muneris inepti videntur: cum experientia & potentia, hoc est habitu ex consuetudine acquisito magis quam mente agere videantur. Per mentem intellectum vel scientiam intelligit. Constat autem eos de talibus nec scribere nec loqui: quod tamen venustius foret quam iudiciales orationes deliberatiuasve in concionibus conponere, more oratorum. Qua vero id facere nequeant hoc indicio deprehenditur: cum nec filios nec amicorum vllos ad regendum idoneos efficiant, quod tamen rationi consentaneum erat eos facturos fuisse si potuissent: nec aliquid praestantius sibiipsis aut ciuitati reliquissent. Non tamen ciuilis excercitatio est inutilis: quia illa excercitatio plurimum conducit: alioqui minime fierent per ciuilem consuetudinem ad regendam rempublicam magis idonei, quod liquet rationi esse dissentaneum. Quocirca iis qui de re ciuili internosse expetunt, experientia opus est. Vidimus enim multa plebiscita & multas praefectorum leges sine experientia latas (quae primo obtuitu nobis rationi consentaneae visae sunt) sinistrum exitum sortiri, & propterea mox abolitas. Qui rei publicae praesunt multa per experientiam norunt. Insuper sophistarum ii qui hanc artem profitentur ab huius tacultatis traditione sunt remoti. Neque enim quid sit nec circa quae insudet ipsi didicerunt. Hoc tali ratione deprehenditur. Si enim id cognoscerent non dicerent ciuilem facultatem esse eandem cum oratoria: proinde nesciunt quid est: & cum dicant eam esse inferiorem arte oratoria, nesciunt circa quae versatur. Insuper non existimarent facile esse leges ferre. Huic rationi innitentes dicunt oportere multas leges a maioribus elucubratas colligere optimasque diligere, quo habito ciuilis facultas pulcherrima conflabitur. Eo pacto vani blaterones dicunt facillimum esse factu, egregia volumina condere legesque optimas deligere. i. de multis eligere. proinde quasi delectio optimarum non esset sagacitatis & sollertiae. Hebes & rudi Minerua praeditus pro bonis mala decerpet, & incerta pro certis capiet, & saepeius leges oppositas variis in locis ciebit. Qui in singulis sunt periti, recte iudicant, quibus mediis & quomodo perficientur, & quae sint his & illis consona comprehendunt. Inexpertis satis est si eos non lateat an leges sint bene male ve institutae. Multi de inuentis bene iudicant qui talia inuenire nequeunt. Patet de carminibus affabre factis, de picturis, scriptura & caeteris id genus. Leges autem sunt similes operibus ciuilibus: quomodo ergo sophistarum aliquis legissator fuerit aut quonam pacto eas quae sunt optimae diiudicauerit? Neque medici boni ex libris solum fiunt, tametsi libri ipsi indicant non modo curationes, sed modum etiam quo aegrotantes suae restituantur valetudini: & de habitu etiam vniuscuiusque distincto, vt hoc pacto puer, illa via dierum plenus: sic cholericus, sic melancholicus curandes venit. Haec autem omnia expertis sunt vtilia illis vero qui experientia vacant inutilia: oportet medicos de occurrentibus interdum dare nouam sententiam: Asimili legum publicarum collectiones his qui discernere valent quidnam recte se habeat aut ediuerso, con ducere possunt: sed qui sine experientiae habitu huiuscemodi tractant, recte nisi fortuitu iudicare nequeunt, tamentsi nihil vetat eos suapte natura ad ea capienda esse magis idoneos. Deinde dicit se de illo amplius determinaturum: hunc librum cum politicis in quibus hanc materiam pertractabit, continuans. Dicit itaque sic. Cum igitur maiores nostri ea quae ad legum positiones attinent intacta reliquerit, nosipsos illa praestat considerare & omnino de republica disserere & pertractare oportet, vt quo ad fieri potest ea philosophia compleatur quae circa res humanas desudat. Perinde ac si diceret, lam cum iunior essem de naturali philosophia abunde scripsi: nunc de politia & in primis si quid recte a priscis sit dictum hoc in medium conemur referre, vt secundo Politicorum si fata sinant dicemus. Sic in sententias theologus quiuis exacte scribens praecedentum bene dicta, suis additis, capit, & rationi dissentanea confutat. Deinde inquit ex rerum publicarum collatione contemplandum est quae sint illa, quae ciuitatum respublicas euertunt conseruantve, & qua de causa aliae recte, aliae vero oblique regantur. His enim pensiculatis cognouerimus quaenam rerum publicarum sit praestabilissima, & quomodo vnaquaeque respublica constituta, & quibus legibus & moribus bene constituta fuerit. Dicamus igitur hoc sumpto inchoamento, ita vt haec sit Politicorum praefatio. vnde constat politicos libros hosce annectendos.

4

⁋ Dubitatur hic primo, qui sint isti fortunati per causam diuinam. Secundo, quomodo dicat, quod verba non habent in omnibus vires, sed opus est auditoris animum antea moribus esse cultum: videtur enim sic quod virtutes sint ante virtutes habendae. Tertio, iuuenes non sunt cogendi ad probitatem: per tales enim actus non merentur, quia quodammodo eos inuiti faciunt. Quarto, cur citius iuuenes & prouectae aetatis homines difficilius a malo arceantur.

5

¶ Ad primum dicitur, quod aliqui habent aspectus syderum beneuolos suo horoscopo, in quibus est inclinatio magna ad probitatem, aliqui contra ad tetra vitia inclinantes. Priorem inclinationem occultam diuinam vocat philosophus. Deus talem inclinationem aliquibus dare potest, sine occursu causarum secundarum. Isti facilius bene agunt quam alii: possunt tamen transgredi. Sic & vitiorum colluuie irretiti possunt ad virtutem prouocari, sed rarius id fit.

6

⁋ Ad secundam dubitationem respondetur, quod remissi habitus virtutum qui non multum pronificant ad bonum, sunt dispositiones ad virtutem & etiam re ipsa virtutes, etiam si inuite boni habitus in pueris generentur ab actibus non sua sponte factis, tunc erunt proni ad virtutes & bene dispositi ad eas: & hoc innuit dicens, Mores igitur praecedant aliquo modo virtuti familiares oportet.

7

¶ Ad tertium dicitur, quod licet non mereantur pro tempore, disponunt tamen sua subiecta ad bonum: & tunc non erit eis difficile sua sponte in bonum exire.

8

¶ Ad quartum dicitur, quod sanguis & alii humores puerorum sensus titillant & ad libidinem prouocant: sunt enim imprudentes adhuc, nec dedecus in talibus timent. Opposita istorum vsu veniunt in prouectis, sorde non infectis.

9

⁋ Quinto dubitatur, cur hebetiores non ita sermonibus sicut ingeniosi ad bonum trahuntur.

10

⁋ Responsio, causa est, quia cum hebetes sint, non ita verba in eorum auribus cordis instillantur. Actus enim actiuorum sunt in patiente & disposito. secundo de anima. Et communiter hebetes sunt aliis moribus deteriores: sunt enim sicut aspides surdae obturantes aures suas. Aspis vt non audiat, vnam autem in terram ponit, in reliquam caudam imponit. Rudes sordibus irretiti terrenis implicantur, sicque eis vna auris clauditur, & in alteram caudam ponunt, scilicet spem longae vitae cogitantes finaliter probitatem indepturos, & sic alteram aurem obturat. Contra hoc clamat scriptura, Hodie si vocem eius audieritis, scilicet concionantis, nolite obdurare corda vestra. Salutaris monitio in auribus ingeniosorum est dulcis. luxta illud Cantico. a. Sonet vox tua in auribus meis: uox enim tua dulcis. Experientia didici me posse mente pollentes facile inuitare ad bonum: difficillime vero rudiores, hoc inter scholasticos cum quibus plurimum versatus sum, cognoui.

11

⁋ Dubitatur vltimo, quis sit bonus legislator. Respondetur, Solers qui multas publicas leges nouit, maturus aeui, qui insudauit in regimine populi, & authoritatem in populo habet. Et qui authoritatem habens peritorum consilio innititur & ope fulcitur. Sic a lustiniano mediate latae sunt leges. Peritis enim curam legum componendarum tribuit, inualidare iubens dissona & stabilire rectas noua secundum populi vtilitatem sancire. Hactenus de humanis legibus. Reliquum est deum sedulo precari vt nobis sua clementia, speciale praesidium conferat, quatinus eius mandata, monitiones & consilia citra fucum illibate seruemus, vt tandem finali beatitudine perfruamur.

12

Finis Commentariorum Ioannis Maioris Parisiensis Theologi, Impressorum prelo Ascensiano Impensis eiusdem, & Ioannis Parui. Pridie Nonas lunias. M. D. XXX.

PrevBack to Top

On this page

Caput 9