Text List

Prev

How to Cite

Next

Capitulum 4

1

Si oportet igitur, iam sermone ad ipsam eamus boni nominationem quam excellenter attribuunt theologi superdee deitati et ab omnibus determinant ipsam, sicut reor, thearchicam essentiam, bonitatem dicentes. Et quoniam eo quod est bonum substantiale bonum, ad omnia existentia extendat bonitatem. Etenim sicut noster sol non ratiocinans aut preeligens set per ipsum esse illuminat omnia, participare lumine ipsius secundum propriam rationem valentia, ita quidem bonum super solem sicut super obscuram ymaginem per ipsam essentiam omnibus existentibus proportionaliter inmittit totius bonitatis radios.

2

Propter istos substiterunt intelligibiles et intellectuales omnes et substantie et virtutes et operationes; propter istos sunt et vivunt et vitam habent indeficientem et inminorabilem ab uni- versa corruptione morte et materia et generatione munde existentes et ab instabili et fluxa et aliquando aliter ferente variatione elevate. Et sicut incorporales et inmateriales intelliguntur sicut et mentes supermundane intelligunt, et existentium proprie illuminantur rationibus et rursus ad cognata propria deferunt et mansionem ex bonitate habent et collocatio ipsis inde est et continentia et custodia et cibus bonorum et ipsam desiderantes et esse et bene esse habent et ad ipsam sicut est possibile figurate et boniformes sunt et sequentibus conmunicant sicut divina lex inducit bona ad ipsas ex bono convenientia.

3

Inde ipsis supermundani ordines, ad se invicem unitiones, in se invicem captiones, inconfuse discretiones subiectorum ad meliores sursumagentes virtutes, circa secundas providentie provectorum propriorum uniuscuiusque virtutis custodie, et circa se ipsas intransmutabiles convolutiones, circa desiderium boni idemptitates et summitates et quecunque alia sunt bona a nobis in tractatu de angelicis proprietatibus et ordinibus. Set et quecumque celestis Ierarchie sunt angelis convenientes supermundane illuminationes et perfectiva totius angelice perfectionis ex omnium causa et fontana sunt bonitate. Ex qua et boniforme ipsis donatum est et manifestare in se ipsis occultam bonitatem et esse angelos sicut enuntiativos divini silentii et sicut lumina clara interpretativa eius quod est in abditis posita.

4

Set et post illas sacras et admirabiles mentes, anime et quecumque sunt bona animarum, sunt propter superbonam bonitatem. Intellectuales ipsas esse, habere substantialem vitam, inconsumptibilem, ipsum esse et posse, extentas ad angelicas vitas, sicut bonos duces, per ipsas ad omnium bonorum bonum principatum sursumagi, et inde emanantium illuminationum in participatione fieri secundum illorum proportionem, et deiformi dono, secundum virtutem, participare, et quecumque alia nobis in sermone De anima sunt enuntiata. Set et de ipsis irrationabilibus animalibus, si oportet dicere, quecumque aera secant et quecumque in terra vadunt et quecumque in terra extenduntur et in aquis vitam aut ambigue sortita et quecumque sub terra cooperta vivunt et pulvere affecta et simpliciter quecumque sensibilem habent animam aut vitam et hec omnia propter bonum animata sunt et vivificata et plante omnes nutritivam et motivam habent vitam ex bono et quecumque inanimata et non vivens substantia propter bonum est et per ipsum substantialem optinuit habitum.

5

Si autem super omnia existentia est, sicut quidem est bonum, et carens forma format et in se ipso solo non existens substantie excessus et non vivens excedit vitam et sine mente existens excellens sapientia et quecunque in bono sunt non formatorum excedentis formationis. Et, si est fas dicere, bonum quod est super omnia existentia et ipsum non existans deisderat, et certat aliquo modo in bono, et ipsum omne quod vere est supersubstantiale secundum ab omnibus ablationem. Set quod nos in medio precurrens effugit, et celestium principiorum et terminationum causa est bonum, et non augmentabilis, et non minorabilis et tamen invariabilis substantie et sine sono (si ita oportet dicere) maxime celi volutionis motivum et stellarum ordinationum et pulchritudinum et luminum et collocationum et quorumdam astrorum transitivum multi motus et duorum luminarium que eloquia vocant magna ab eisdem ad eadem circularis restitutionis secundum quod a nobis dies diffiniti et noctes et menses et anni mensurati circulares temporis motiones et eorum que sunt in tempore determinant et numerant et ordinant et continent.

6

Quid si dicat quidem aliquis de ipso secundum se solari radio? Ex bono enim est illud lumen et ymago bonitatis, propter quod et luminis nominatione laudatur bonum sicut in ymagine archetipum manifestatum. Sicut enim supra omnia existentis deitatis bonitas a suppremis et provectissimis substantiis usque ad ultimas transit, et adhuc super omnes est, neque superioribus pertingentibus ad ipsius excessum neque inferioribus ambitum transeuntibus set et illuminat illuminari valentia omnia et creat et vivificat et continet et perficit et mensura est existentium. Etenim et numerus et ordo et ambitus et causa et finis; ita quidsm et divine bonitatis mani- festa ymago magis iste et totus splendens et superlucens sol super multam resonantiam boni et omnia quecumque participare ipso possunt, illuminat et superextentum habet lumen ad omnem extendens visibilem mundum et sursum et deorsum propriorum radiorum splendores et si aliquid ipsis non participat hoc non infirmitatis aut parvitatis est illuminative ipsius distributionis set non extentorum ad luminis participationem propter luminis accipiendi inportunitatem. Siquidem multa sic se habentia radius transiens sequentia illuminat et nichil est visibilium ad quod non pertingat sed proprii luminis excedentem magnitudinem. Set ad generationem visibilium corporum confort et ad vitam ipsam movet et nutrit et auget et perficit et mundat et revocat et mensura est et numerus horarum, dierum et omnis nostri temporis lumen. Ipsum est illud lumen, quamvis tunc informe erat, quod divinus dixit Moyses et quod ipsam determinavit primam nostrorum dierum trinitatem.

7

Et sicut omnia ad se ipsam bonitas convertit et princeps congregatrix est dispersorum, sic principalis et vivifica deitas et omnia ipsam ut principium ut continentiam ut finem desiderant et bonum est, ut eloquia dicunt, ex quo omnia subsistunt et sunt, sicut ex causa perfecta deducta, et in quo omnia consistunt, sicut in omnipotenti plantatione custodita et contenta et ad quod omnia convertuntur, quemadmodum ad proprium singula finem, et quod desiderant omnia intellectualia quidem et rationalia cognitive, sensibilia autem sensibiliter, expertia vero sensus naturali motu vivifici desiderii, carentia autem vita et tantum existentia aptitudine ad solam substantie participationem secundum eandem manifeste ymaginis rationem; et lumen congregat; et convertit ad se ipsum omnia videntia que moventur, que illuminantur, que calefiunt, que totaliter a fulgoribus eius continentur; propter quod et helios appellatur, quoniam omnia indistinctibilia facit, et congregat dispersa, et omnia sensibilia ipsam desiderant aut ut videri aut ut moveri et illuminari aut ut calefieri et totaliter contineri a lumine concupiscentia. Et non dico secundum antiquitatis rationem quod Deus existens sol et creator huius omnis proprie procurat universum mundum set quod invisibilia ipsius videlicet Dei a creatura mundi per ea que facta sunt intellecta conspiciuntur et sempiterna ipsius virtus et divinitas. Set hec quidem in Simbolica Theologia.

8

Nunc autem intelligibilem boni luminis nominationem laudare nos convenit et dicendum quod lumen intelligibile bonum dicitur propter hoc quod omnem quidem supercelestem mentem implet intelligibili lumine, omnem autem ignorantiam et errorem expellit ab omnibus quibus ingignitur animabus et omnibus illis sanctum lumen tradit et intellectuales ipsarum oculos mundat a circumposita ipsis fece ex ignorantia. Et movet et aperit multa gravitate tenebrarum conclusos. Et tradit prius quidem mensuratam claritatem, postea illis sicut gustantibus lumen et magis desiderantibus, magis se ipusm inmittit et habundanter sursum fulget, quoniam dilexerunt multum et superextendit ipsas ad anteriora secundum ipsarum ad respectum proportionem.

9

Igitur lumen intelligibile dicitur quod est super omne lumen bonum sicut radius fontanus et supermanans luminis effusio omnem supermundanam mentem ex plenitudine ipsius illuminans et intel- lectuales ipsarum totas virtutes renovans et omnes excedens eo quod superextendatur et omnia conprehendens eo quod superiaceat et simpliciter omnem illuminative virtutis donationem sicut principaliter lucens et superlucens, in se ipsa coassumens et superhabens et prehabens et intellectualia et rationalia omnia congregans et indestructibilia faciens. Etenim sicut ignorantia divisiva est eorum qui in errorem ducti sunt, ita intelligibilis luminis presentia congregativa et illuminativa est eorum que illuminantur, et perfectiva, et adhuc conversiva ad vere existens, a multis opinionibus convertens, et varias visiones, aut, ut magis proprie dicatur, fantasias ad unam veram et mundam et uniformem congregans cognitionem et uno et unitivo lumine implens.

10

Hoc bonum laudatur a sanctis theologis, et sicut pulchrum, et sicut pulchritudo, et sicut dilectio, et sicut diligibile, et quecumque alie convenientes sunt pulchrifice et gratiose habite pulchritudinis Dei nominationes. Pulchrum autem et pulchritudo non sunt dividenda in causa, que in uno tota conprehendit. Hec enim existentibus in participationes et participantia dividentes, pulchrum quidem esse dicimus quod participat pulchritudinem, pulchritudinem autem participationem pulchra facientis tota pulchra cause. Supersubstantiale vero pulchrum pulchritudo quidem dicitur propter traditam ab ipso omnibus existentibus iuxta proprietatem uniuscuiusque pulchritudinem, et sicut universorum consonantie et claritatis causa ad similitudinem luminis cum fulgore inmittens universis pulchrificas fontani radii ipsius traditiones, et sicut omnia ad se ipsum vocans. Unde et kalos dicitur quod interpretatur pulchritudo et sicut tota in totis ad idem congregans. Pulchrum autem sicut pulcherrimum simul et superpulchrum et semper existens secundum eandem et similiter pulchrum et neque factum, neque destructum, neque auctum, neque minoratum, neque in aliqua parte quidem pulchrum, in alia autem turpe, neque aliquando quidem, aliquando autem non, neque ad hoc quidem pulchrum, ad aliud autem turpe, neque hic quidem, illic autem non, sicut quibusdam quidem existens pulchrum, quibusdam autem non pulchrum, set sicut ipsum secundum se ipsum cum se ipso uniforme semper existens pulchrum et sicut omnis pulchri fontanam pulchritudinem excedentem in se ipso prehabens.

11

Etenim simplici et supernaturali totorum natura omnis pulchritudo et omne pulchrum uniformiter secundum causam preextiterunt. Ex pulchro iste omnibus existentibus est esse secundum propriam rationem singula pulchra. Et propter pulchrum omnium concordie et amicitie et conmuniones et pulchro omnia uniuntur. Et est principium omnium pulchrum sicut effectiva causa et movens et continens ea amore proprie pulchritudinis et finis omnium sicut finalis causa. Etenim pulchri causa cuncta fiunt, et exemplaris quoniam secundum ipsum omnia determinantur. Propter quod et idem est bono pulchrum, quoniam pulchrum et bonum secundum omnem causam cuncta desiderant et non est quid existentium quod non participet pulchro et bono. Audebit autem et hoc dicere sermo quod et non existens participat pulchro et bono. Tunc enim est et ipsum pulchrum quando in Deo secundum omnium ablationem supersubstantialiter laudatur hoc unum bonum et pulchrum singulariter est omnium multorum pulchrorum et bonorum causa.

12

Ex hoc existentium omnes substantiales essentie, unitiones, discretiones, ydemptitates, alteritates, similitudines, dissimilitudines, conmuniones contrariorum, et inconmixtiones unitorum, providentie superiorum, alterne habitudines coordinatorum, conversiones minus habendum, eorumdem conservative et intransmutabiles mansiones et collocationes. Et rursus omnium in omnibus iuxta proprietatem uniuscuiusque conmuniones et aptationes et inconfuse amicitie et armonie cuncte rei, in omnibus concretiones indissolubiles. Continentie existentium, indeficientes successiones eorum que fiunt. Stationes et motus, que sunt mentium, que sunt animarum, que sunt corporum. Statio enim omnibus et motus quidem est super omnem stationem et omnem motum collocans unumquodque in ipsius statione et movens ad divinum motum.

13

Et moveri quidem divine dicuntur mentes: circulariter quidem unite sine principiis et interminabilibus illuminationibus pulchri et boni; in directum autem quando procedunt ad subiectorum providentiam, recte omnia transeuntes; oblique autem quando et providentes minus habentibus inegressibiliter manent in idemptitate circa idemptitatis causam, pulchrum et bonum indesinenter circum chorum agentes.

14

Anime autem motus est circularis quidem ad se ipsam introitus ab exterioribus et intellectualium ipsius virtutum uniformis convolutio sicut in quodam circulo non errare ipsi largiens et a multis exterioribus ipsam convertens et congregans primum ad se ipsam, deinde sicut uniformem factam uniens unitive, unitis virtutibus et ita ad pulchrum et bonum manuducens quod est super omnia existentia et unum et idem et sine principio et interminabile. Oblique autem anima movetur inquantum super proprietatem suam divinis illuminatur cognitionibus non intellectualiter et singulariter sed rationabiliter et diffuse et sicut conmixtis et transitoriis operationibus ab exterioribus sicut a quibusdam signis variatis et multiplicatis ad simplices et unitas sursumagitur contemplationes. In directum autem quando non ad se ipsam ingressa et singulari intellectualitate mota; hoc enim est, sicut dixi secundum circulum, set ad ea que sunt circa se ipsam progreditur.

15

Nota quod motus anime obliquus non incipit ab illuminatione intellectuali que est spiritualis set a rationali que diffuse investigat bonitatem Dei in creaturis. Et ista talis illuminatio est quasi naturalis quia ad creaturas anima exeundo et quasi se eis per cogitationem conmunicando et per eas transitum faciendo per varias et multiplices creaturarum considerationes ad divinas agitur contemplationes. Quibus mediantibus que erat iam quasi in eorum consideratione materialis et multiplex facta, fit in Deo simplex per deiformem intellectum et una per deiformem affectum.

16

Igitur istarum sensibilium trium motionum et in hoc omnino et multo prius uniuscuiusque mansionum et stationum et collocationum causa est et contentiva et finis pulchrum et bonum, quod est super omnem stationem et motum. Propter quod omnis statio et motus ex quo et in quo et ad quod et cuius gratia. Etenim ex ipso et per ipsum et substantia et vita omnis et mentis et anime et omnis nature parvitates, equalitates, magnitudines, mensure omnes et existentium proportiones et armonie, concretiones, totalitates, partes omnes, omne unum, multitudo, coniunctiones partium. Omnis multitudinis unitiones, perfectiones totalitatum, quale, quantum, quotum, infinitum, conparationes, omnis infinitas, omnis finis, diffinitiones omnes, ordines, consensus, elementa, forme, omnis substantia, omnis virtus, omnis operatio, omnis habitus, omnis sensus, omne verbum, omne factum, omnis tactus, omnis scientia, omnis unitio. Et simpliciter omne existens ex pulchro et bono et in pulchro et bono est et ad pulchrum et bonum convertitur. Et omnia quecunque sunt et fiunt et ad ipsum omnia inspiciunt et ab ipso moventur et continentur et ipsius gratia et propter ipsum et in ipso principium exemplare omne, finale, efficiens, formale, elementarium. Et simpliciter omne principium, omnis continentia, omnis summitas, omnis finis aut, ut conprehendens dicam, omnia existentia ex pulchro et bono et omnia non existentia supersubstantialiter in pulchro et bono. Et est omnium principium et finis et superprincipale et superperfectum, quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso et ad ipsum omnia, sicut dicit sanctus sermo.

17

Omnibus igitur est pulchrum et bonum desiderabile et amabile et diligibile et propter ipsum et ipsius gratia et minora convertendo se ad meliora ea amant. Et conmunicatu coordinata coordinant et meliora minora provisive. Et ipsa singula se ipsa contentive. Et omnia pulchrum et bonum desiderantia et volunt omnia quecunque faciunt et volunt.

18

Confidet autem et hoc dicere verus sermo et quod ipsum omnium causa et propter bonitatis excessum omnia amat, cuncta facit, cuncta perficit, cuncta continet, cuncta convertit. Et divinus amor bonus bonis propter bonum. Ipse bonum operans existentium amor in bonum secundum excessum preexistens non dimisit ipsum sine germine in se ipso manere. Movit autem ipsum ad operandum secundum omnium generationum excessum et ne aliquis nos oppinetur, preter eloquia, amoris nominationem conmendare; est enim irrationabile quidem et pravum, ut arbitror, non virtuti intentionis set dictionibus intendere et hoc non divina intelligere volentium proprium set sonos leves susci- pientium. Et istos usque ad aures intransibiles extra continentium et non volentium videre quid quidem hec talis dictio significat? quomodo autem ipsam oportet et per alias equipollentes et manifestiores dictiones explanare set conpatientium elementis et lineis non intelligibilibus et sillabis et dictionibus ignotis non transeuntibus ad ipsorum anime intellectuale. Hiis extra circa labia et auditus ipsorum resultantibus: sicut non sit possibile, quatuor numerum per bis duo significare, aut rectilineam per habens rectas lineas aut maternum solum per patriam aut aliquid aliud significantium idem multis orationis partibus.

19

Oportet videre secundum rectam rationem quod elementis, sillabis et dictionibus et lineis et orationibus utimur propter sensus sicut quando nostra anima intellectualibus orationibus ad intelligibillia movetur superflui quidem sunt sensibilium sensus sicut et intellectuales virtutes quando anima deiformis facta per unitionem ignote inaccessibili lumini se inmittit non oculorum inmissionibus. Quando autem mens per sensibilia studet moveri ad contemplativos intellectus pretiosiores omnino sunt manifestiores sensuum partitiones sicut planiores orationes, planiora vero visibilium, quando non plana sunt apposita sensibus nec ipsa presentare sensibilia menti bene poterunt.

20

Set ne ista dicere videamur tanquam divina eloquia pervertentes, audiant illa qui amoris nominationem accusant. Ama ipsam, dicit, et salvabit te; conplexare ipsam et exaltabit te; honora ipsam ut te conprehendat et quecunque alia in amativis theologiis laudantur quamvis visum fuerit quibusdam nostrorum, sanctos sermones dicentium, indivinius esse nomen amoris quod nomen dilectionis. Scribit autem divinus Ignatius: Amor meus crucifixus. Et introductionibus eloquiorum invenies quendam dicentem de divina sapientia. Amator factus sum pulchritudinis eius. Quare hoc quidem nomen amoris neque timeamus neque aliquis nos turbet sermo de hoc dubitans. Michi autem videntur theologi commune quidem ducere nomen dilectionis et amoris. Propter hoc autem divinis magis apponi verum amorem propter inconvenientem talium virorum acceptionem.

21

Nam ut decet Deum, vero amore non a nobis solum set et ab eloquiis ipsis laudato, multitudines non capientes uniforme Dei amative nominationis iuxta famtliaritatem suam ad divisibilem et corpori convenientem et divisum lapse sunt qui non est verus amor set ydolum aut magis casus a vero amore. Non enim valet capi a multitudine unitivum divini et unius amoris, propter quod et sicut molestius nomen multis apparens in divina sapientia ordinatum est ad sursumactionem ipsorum et suscitationem ad veri amoris cognitionem ut absolvantur a molestia que est in ipso. In nobis autem rursus hoc et inconveniens esset aliquid multotiens oppinari terrenos zelos secundum quod videtur famosius. Cecidit, dicit quidam, dilectio tua super me sicut dilectio mulierum. Ab audientibus autem recte divina in eadem virtute recte ordinatur a sanctis theologis dilectionis et amoris nomen secundum divinas manifestationes. Et hoc est virtutis vivifice et coniunctive et differenter concretive in pulchro et bono propter pulchrum et bonum preexistens ex pulchro et bono propter pulchrum et bonum tribute et continentis quidem coordinata secundum conmunicativam alternam habitudinem. Moventis prima ad subiectorum providentiam et collocantis minus habentia in superioribus conversione.

22

Est autem extasim faciens divinus amor non dimittens sui ipsorum esse amatores set amatorum. Et monstrant quidem superiora providentie facta minus habentium et coordinata sui invicem continentie et subiecta divinioris conversionis ad prima. Propter quod et Paulus magnus in continentia factus divini amoris et virtute ipsius extasim faciente participans divino ore: Vivo ego, dicit, iam non ego; vivit autem in me Christus. Sicut verus amator et extasim passus sicut ipse dicit Deo non sui ipsius vivens set amati vita sicut valde diligibili.

23

Audendum autem et hoc pro veritate dicere quod et ipse omnium causa pulchro et bono omnium amore et per habundantiam amative bonitatis extra se ipsum fit ad omnia existentia providentiis. Et sicut bonitate et dilectione et amore contrahitur et ex eo quod est super omnia et ab omnibus segregatur, ad id quod est in omnibus deponitur secundum extasim facientem substantialem virtutem a se ipso inegressibilem. Propter quod qui fortes sunt in divinis ipsum zelotem appellant sicut multum in bono amore ad existentia et sicut excitativum ad zelum et desiderium ipsius amativi et sicut zelotem ipsum demonstrantes per quem et desiderata sunt zelabilia et sicut provisis ipsis existentibus zelabilibus et totaliter pulchri et boni est amabile et amor et in pulchro et in bono precollocatur et propter pulchrum et bonum est et gignitur.

24

Quid autem totaliter theologi volentes aliquando et amorem et dilectionem ipsum dicunt, aliquando autem amabilem et diligibilem. Huius enim est quidem causa et sicut emissor et progenitor. Hoc autem ipse et hoc quidem movetur, illud autem movet, aut quoniam ipse sui ipsius et sibi ipsi est adductivus et motivus. Ita autem et diligibilem quidem et amabilem ipsum vocant sicut bonum et pulchrum. Amorem autem rursus et dilectionem sicut moventem simul et sicut quod est virtus sursumagens ad se ipsum. Quod solum ipsum propter se ipsum pulchrum et bonum et sicut quod est manifestatio sui ipsius per se ipsum et segregate unitionis bonus processus et amativus motus simplex per se mobilis, per se operans, preexistens in bono et ex bono existentibus emanans et rursus ad bonum conversus. In quo et interminabilis sui ipsius et non habens principium divinus amor monstratur differenter, sicut quidam eternus circulus propter bonum et ex bono et in bono et ad bonum in non errante convolutatione circumambulans et in eodem et super rationem procedens semper in se et manens et ad se restitutus. Hoc et nobilis vir scrutans perfector a Deo motus recitavit in amatis ymnis quos nunc conveniens est memorare et sicut sanctum quoddam caput imponere sermoni de amore Ierothei.

25

Amorem sive divinum sive angelicum sive intellectualem sive naturalem dicamus unitivam quandam et concretivam intelligimus virtutem superiora quidem moventes ad providentiam minus habentium. Cohordinata autem rursus ad conmunicativam alternam habitudinem in extremis subiecta ad meliorem et superpositorum conversionem.

26

Quoniam ex uno multos amores consequenter quidem dicemus quales sunt mundanorum et supermundanorum amorum et cognitiones et virtutes ex quibus excedunt secundum assignatam intentionem intellectualium et intelligibilium amorum et ordines et ornatus. Post quos per se et intelligibiles et divini existentibus ibi vere pulchris amoribus preeminent et a nobis proprie laudati sunt. Nunc rursus resumentes universos ad unum et conclusum amorem et omnium ipsorum patrem convolvamus simul et congregemus a multis: primum ad duas colligentes ipsum amativas universaliter virtutes, qui- bus superat et principiatur omnino inconprehensibilis causa omnis amoris ex eo quod est super omnia et ad quam extenditur secundum naturam uniuscuiusque existentibus universis totalis amor. Nunc autem rursus istas ad unum congregantes dicimus quod una quidem est simplex virtus per se motiva ad unitivam quandam concretionem ex bono usque ad extremum existentium et ab ilio rursus consequenter per omnia ad bonum ex eadem et per eandem et in eandam se ipsam reflectens et ad eandem semper eodem modo revoluta.

27

Et quidem dicat aliquis: Si omnibus est pulchrum et bonum, amabile et desiderabile et diligibile (desiderat enim ipsum et quod non est et certat aliquo modo in ipso esse). Et ipsum est quod format et informat et in ipso et non existens supersubstantialiter dicitur et est: quomodo multitudo demonum non desiderat pulchrum et bonum; inclinata autem ad materiam, ab angelica idemptitate circa desiderium boni prolapsa, causa malorum universorum et sibi ipsi et aliis efficitur quecunque mala fieri dicuntur. Quomodo autem totaliter ex bono deducta demonum tribus aut quomodo bonum non est aut quomodo bonum non est boniformis aut quomodo bonum ex bono factum variatum est? Et quid est quod malum fecit illud et totaliter quid est malum et ex quo principio constitit et in quo existentium est. Et quomodo bonus ipsum producere voluit; quomodo autem volens potuit. Set et si ex alia causa est malum que alia est existentibus preter bonum causa, quomodo autem et providentia existente malum est aut factum totaliter aut non destructum et quomodo aliquid existentium desiderat ipsum preter bonum?

28

Igitur hoc quidem forsitan dicet talis dubitans sermo. Nos autem rogabimus ipsum ad rerum veritatem respicere. Et primum quidem hoc dicere confidemus: Malum non est ex bono. Et si ex bono est, non est malum. Neque enim ignis est infrigidare, nec boni non bona producere. Et si existentia omnia ex bono nichil existentium ex malo est. Natura enim est bono, producere et salvare; male autem corrumpere et destruere. Nichil est aliquid existenti nec ex malo et nec ipsum erit quod malum est, si per se ipsum malum sit. Et si non hoc, non omnino malum est quod est malum set habet quandam boni partem secundum quam bonum est. Et si existentia pulchrum et bonum desiderant et omnia quecumque faciunt propter quod videtur bonum faciunt et omnis existentium intentio principium habet et finem bonum. Nichil enim ad mali naturam respiciens facit quod facit. Quomodo erit malum in existentibus aut totaliter existens a tali bono appetitu segregatur. Et si existentia omnia ex bono, et bonum supra existentia, est quidem in bono et non existens. Malum autem neque non existens neque existens est. Alioquin non omnino malum neque non existens. Nichil enim est universaliter non existens nisi in bono secundum quod supersubstantiale dicatur. Hoc igitur quidem bonum erit et supersimpliciter existens et non existens multo prius collocatum. Malum autem neque in existentibus neque in non existentibus set et ab ipso non existente magis absistens quam a bono, alienum et magis sine substantia.

29

Unde igitur est malum, dicat aliquis? Si enim non est malum, virtus et malitia idem et omnis toti et particularis proportionali aut nec repugnans virtuti erit malum. Et quidem contrarie sunt castitas et inpudicitia et iustitia et iniustitia et hoc secundum iustum et iniustum. Etenim quid est pudicus et non pudicus. Set et ante apparentem extra distantiam habentis virtutem et ad oppositum in ipsa anima multo prius universaliter distiterunt a virtutibus malitie et ad rationem passiones pugnant et ex istis necesse est dare quoddam malum bono contrarium. Non enim sibi ipsi bonum contrarium est, set sicut ab uno principio et genitum ab una causa, conmunione et unitate et amicitia gaudet. Et nec minus bonum maiori est contrarium nec enim minus calidum aut frigidum amplius existenti est contrarium. Est igitur in existentibus et existens et adversatur bonum malo. Et si corruptio est existentium non excludit illud ab essentia malum set erit ipsum existens et existentium generativum aut nunquid multotiens cuiusdam corruptio alterius fit generatio. Et ita erit malum ab universitatis plenitudine ad omnis conpletionem conferens et toti non inperfectum esse per se ipsum largiens.

30

Dicit autem ad ista verus sermo quod malum secundum quod est malum nullam substantiam aut generationem facit. Solum autem malum facit et corrumpit existentium substantiam quantum in ipso est. Si autem generationis operativum ipsum aliquis esse dicat et huiusmodi corruptione alii dari generationem, respondendum est: Vere non corruptio dat generationem. Set corruptio quidem et malum corrumpit et malum facit solum, generatio autem et substantia propter bonum fit. Et erit malum corruptio quod propter se ipsum. Generativum autem dicitur propter bonum et secundum quod malum quidem est neque existens neque existentium effectivum, propter bonum autem existens et bonum existens dicitur et bonorum effectivum, magis autem neque aliquid erit quidem secundum idem et bonum et malum. Neque et eiusdem corruptio et generatio eadem secundum idem virtus. Neque per se virtus neque per se corruptio. Igitur ipsum malum quidem neque existens neque bonum neque generationis operativum neque existentium effectivum. Bonum autem in quibus quidem perfecte ingignitur, perfecta facit et inmixta et integra bona. Que autem minus ipsum participant et inperfecta sunt bona et mixta propter defectum boni. Et non est universaliter malum nec bonum nec faciens bonum. Set secundum quod magis et minus bono appropinquat, proportionaliter erit bonum.

31

Quoniam per universa vadens perfecta bonitas, non usque ad solas, que circa ipsam sunt, proficiscitur sanctissimas substantias set extenditur usque ad ultimas. Hiis quidem totaliter presens, illis subiecte, aliis autem extreme secundum quod unumquodque existentium ipsa participare potest. Et hec quidem omnino bono participat, illa autem magis et minus privatur, alia autem obscuriorem habent boni participationem et aliis secundum ultimas resonantias ad esse bonum. Si enim non proportionaliter unicuique bonum adesset, essent quidem divinissima et provectissima extremorum habentia ordinem. Quomodo autem et esset possibile uniformiter omnia participare bono, cum non omnia existentia eodem modo ad totalem ipsius participationem sunt opportuna. Nunc autem hec est boni virtutis superexcellens magnitudo quod et privata et sui ipsius privationem format secundum totalem ipsius participationem. Et si oportet confidenter dicere vera, et adversantia ipsi et ipsius virtuti et sunt et adversari possunt. Magis autem conprehendens dicerem: Omnia existentia in quantum sunt et bona sunt et ex bono. In quantum autem privata bono nec bonum nec existentia sunt. Nam in aliis habitibus quidem sicut caliditate aut frigiditate sunt calefacta et derelinquente ipsa caliditate, et vite et mentis multa exis- tentium sunt expertia et a substantia Deus segregatur et est supersubstantialis. Et simpliciter universis quidem aliis abeunte et non ingenito omnino habitu sunt existentia et subsistere possunt.

32

Quod autem secundum omnem modum bono privatum est, nusquam nullo modo non est nec erat nec erit nec esse potest. Sicut inpudicus, quamvis privatus est bono secundum irrationabilem concupiscentiam in hoc quidem neque est neque existentia concupiscit participat autem bono secundum ipsam unitionis et amicitie obscuram resonantiam et furor quidem participat bono secundum ipsum moveri et desiderare, apparentia mala, ad apparens pulchrum redigere et convertere. Et ipse pessimam vitam desiderans et apparentem optimam sibi secundum ipsum desiderare, et ad optimam vitam respicere, participat bono. Et si omnino bonum auferas nec substantia erit neque vita nec desiderium nec motus nec aliud nichil. Quare fieri ex corruptione generationem non est mali virtus sed minoris boni presentia in quantum et morbus defectus est ordinis non omnis. Si enim hoc fiat nec morbus ipse subsistet. Manet autem et est morbus substantiam habens minimum ordinem et in ipso subsistens. Quod autem est mixtum propter bonum est in existentibus. Et secundum hoc in existentibus est existens secundum quod ipso participat. Magis autem existentia ipsa omnia in tantum erunt magis et minus quantum bono participant. Etenim in ipso est quod nusquam nullo modo existit neque erit. Quod autem secundum aliquam partem quidem bonum est secundum aliquam autem non est, in quantum quidem cecidit a superexistente non est, in quantum esse participat, in tantum est et totaliter esse et non existens ipsius tenetur et salvatur.

33

Et malum quod quidem omnino a bono cecidit, neque in magis neque in minus bonis erit. Quod autem secundum aliquam partem quidem est bonum, secundum aliquam autem non bonum adversatur quidem bono cuidam, non toti autem bono. Tenetur autem et ipsum boni participatione et substantificat ipsius privationem bonum totaliter ipsius participatione. Omnino enim abeunte bono, neque universaliter aliquid erit bonum nec mixtum nec ipsum malum. Si enim malum inperfectum est bonum, absentia perfecta boni, et inperfectum et perfectum bonum aberit et tunc solum erit et videbitur malum, quando istis quidem est malum quibus adversatur, ab istis autem sicut bonum segregatur. Adversari enim sibi invicem eadem secundum eadem in omnibus est impossibile. Non existens igitur malum est.

34

Set neque in existentibus est malum. Si enim omnia existentia ex bono et in omnibus omnia continet bonum, aut non erit malum in existentibus, aut in bono erit. Et quidem in bono non erit. Etenim neque in igne frigidum neque malum fieri in eo quod et malum bonum facit, set ex ipso quoddam inconveniens sequitur et impossibile, non enim potest, sicut veritas eloquiorum dicit, arbor bona fructus malos facere. Neque quidem e converso. Si autem non in ipso manifestum quod ex alio principio et causa, et aut malum ex bono erit aut ex malo bonum aut si non hoc est possibile, ex alio principio et causa erit bonum et malum. Omnis enim binarius non principium. Unitas erit omnis binarii principium. Et quidem inconveniens et ex uno et eodem duo perfecte contraria procedere et esse. Et ipsum principium non simplex et singulare esse set divisibile et biforme et contrarium sibi ipsi et variatum. Et quidem neque duo existentium contraria principia possibile est esse et ista in se invicem sibi et in omnia adversantia. Si enim hoc datum sit, erit et Deus non sine lesione neque extra molestiam, si est aliquid et ipsi adversans. Postea erunt omnia inordinata et semper pugnantia et quidem amicitia omnibus existentibus bonum tribuit et per se pax et pacis donator laudatur a sanctis theologis. Propter quod et amica bona et convenientia omnia et unius vite germina et ad unum bonum coordinata et mansueta et similia et se invicem adunantia. Quare ut Deo non est malum, et malum non est res mota. Set neque in Deo est malum. Aut enim non est bonum aut bona facit et bona producit et non aliquando quidem et quedam, aliquando autem non et non omnia. Transmutationem et in hoc patietur et variationem circa se ipsum quod est omnium divinissimum secundum causam. Si autem et in Deo bonum essentia est, erit transiens, ex bono Deus aliquando quidem existens, aliquando autem non existens. Si autem participatione bonum habet et ex altero habebit et aliquando habebit, aliquando autem non. Non igitur ex Deo malum neque in Deo simpliciter neque secundum tempus.

35

Set neque in angelis est malum. Si enim enuntiat bonitatem divinam boniformis angelus, illud est existens secundum participationem secundario, quod est secundum causam enuntiatum primo. Ymago Dei est in angelis, manisfestatio occulti luminis, speculum purum, clarissimum, incontaminatum, inmaculatum, incoinquinatum, suscipiens totam, si est fas dicere, pulchritudinem boniformis deiformitatis et munde splendere faciens in se ipso, quemadmodum possibile est, bonitatem silentii quod est in abditis. Non est igitur in angelis neque malum. Set non ex eo quod puniuntur peccantes, sunt mali. Hac ergo ratione et castigatores peccantium sunt mali et sacerdotes qui inmundum a divinis misteriis abigunt. Et quidem neque puniri est malum set fieri pena dignum neque secundum dignitatem abigi a sanctis set inquinatum et non sanctum fieri et ad incontaminata non ydoneum.

36

Set neque demones natura sunt mali. Etenim si natura mali, neque ex bono neque ex existentibus. Neque quidem ex bonis transmutati essent natura et semper mali existentes; postea sibi ipsis sunt mali aut aliis? Si sibi ipsis, quidem et corrumpunt se ipsos; si autem aliis, quomodo corrumpentes aut quid corrumpentes: substantiam aut virtutem aut operationem. Si substantiam quidem, prius quidem non preter naturam. Nam natura incorruptibilia non corrumpunt set susceptibilia corruptionis postea nec omni nec omnino malum. Set nec corrumpitur aliquid existentium secundum quod substantia et natura, set defectu ordinationis que est secundum naturam armonie et conmensurationis ratio infirmatur, manere simul et non habens. Infirmitas autem inperfecta est, etenim perfecta et subiectum destruet et erit talis corruptio et suimet corruptio. Quare tale non malum set deficiens bonum. Quod enim expers est omnino boni neque in existentibus est. De corruptione virtutis et operationis eadem ratio est.

37

Deinde quomodo a Deo facti sunt demones. Etenim bonum bona producit et subsistere facit. Et quidem dicuntur mali, dicat aliquis, et non secundum quod sunt, ex bono enim sunt et bonam obtinuerunt substantiam, set secundum quod non sunt, infirmi existentes, ut ut eloquia dicunt, servare sui ipsius principatum. In quo enim, dic michi, malos fieri dicimus demones nisi in carentia habitus et operationis divinorum bonorum. Et aliter: Si natura mali demones, semper mali. Et quidem malum instabile est. Igitur si semper eodem modo se habent non mali. Quod enim est semper idem est boni proprium. Si autem non semper mali, non natura mali set defectu angelicorum bonorum. Et non omnino expertes boni secundum et quod sunt et vivunt et intelligunt et totaliter est quidem in ipsis desiderii motus. Mali autem esse dicuntur propter hoc quod infirmantur circa operationem secundum naturam. Aversio igitur est ipsis malum et inconvenientium ipsis excessus et non consecutio et inperfectio et inpotentia et salvantis ipsius perfectionem virtutis infirmitas et fuga et casus.

38

Et aliter: Quid est in demonibus malum? Furor irrationabilis, demens concupiscentia, fantasia proterva. Si ista sistunt in demonibus non omnino nec in omnibus nec ipsa secundum se ipsa mala. Etenim in aliis animalibus non habitus set ablatio est et corruptio animalium et malum. Habitus autem salvat et esse facit habentem animalis naturam. Non igitur mala est demonum tribus secundum quod est secundum naturam set secundum quod non est. Et non variatum est datum ipsis bonum totum. Set ipsi ceciderunt a dato bono dono, et data ipsis angelica dona nequaquam ipsa inmutata dicimus set sunt integra et splendidissima quamvis ipsi non videant claudentes ipsorum boni inspectivas virtutes. Quare quod sunt et ex bono sunt et boni et pulchrum et bonum desiderant esse et vivere et intelligere que sunt existentia desiderantes. Et privatione et recessione et casu a convenientibus ipsis bonis dicuntur mali. Et sunt mali secundum quod non sunt; et non existens desiderantes malum desiderant.

39

Set et animas aliquis dicit esse malas, si ideo quidem, quod coassistunt malis provisive et salvative, hoc non est malum set bonum et ex bono. Si autem animas malas fieri dicimus, in quo male sunt nisi in bonorum habituum et operationum defectu et propter propriam infirmitatem non consecutione et pro lapsu? Etenim ut aerem qui est super nos obtenebrari dicimus defectu et absentia luminis, ipsum autem lumen est quod et tenebras illuminat. Non igitur nec in demonibus neque in nobis est malum, sed est sicut defectus et desertum perfectionis propriorum bonorum.

40

Set neque in animalibus irrationabilibus est malum. Si igitur auferas furorem et concupiscentiam et alia quecumque dicuntur. et non sunt simpliciter eorum nature male. Etenim animosum et superbum leo cum perdiderit, nec leo erit. Mansuetus omnibus factus canis non erit canis. Siquidem canis est custodire et accedere quidem ad familiarem; abicere autem alienum. Quare non corrumpi naturam non malum, corruptio autem nature est defectus et infirmitas naturalium virtutum et operationum. Et si omnia per generationem habent in tempore perfectum nec inperfectum preter omnem naturam. Set neque in tota natura est malum. Si enim omnes naturales rationes sunt ab universali natura nichil est ipsi contrarium. Particulari quidem autem hoc secundum naturam erit, illud autem non secundum naturam erit. Alii enim est aliud preter naturam, et hoc huic secundum naturam, illi autem preter naturam. Nature autem malitia est hoc quod est preter naturam, scilicet privatio naturalium. Quare non est mala natura. Set hoc est nature malum, inpotentem esse ea que sunt proprie nature perficere.

41

Set neque in corpore est malum. Turpitudo enim et infirmitas defectus est forme et privatio ordinis. Hoc autem non omnino malum set minus bonum. Si enim perfecta fiat solutio pulchritudinis, forme et ordinis, peribit et ipsum corpus. Quoniam autem neque est malitie causa corpus, manifestum est eo quod potest et sine corpore malitie esse, sicut in demonibus. Hoc enim est et mentibus et animabus et corporibus malum habitus propriorum bonorum infirmitas et casus. Si neque malum vulgatum in materia est malum, sicut dicunt, secundum quod est materia. Etenim ipsa ornatus et pulchritudinis et forme habet participationem. Si autem extra hoc materia existens secundum se ipsam sine qualitate est et sine forma, quomodo facit aliquid materia que nec pati posse secundum se ipsam habet? Et aliter. Quomodo materia est malum? Si enim nusquam nullo quidem modo est neque malum neque bonum. Si autem existens, existentia autem omnia ex bono sunt, et ipsa ex bono fit. Et aut bonum mali est effectivum aut bonum sicut existens ex malo est bonum, aut malum boni est effectivum aut bonum sicut ex malo existens est malum, aut duo rursus principia et ipsa ab aliis uno vertice segregata. Si autem necessariam dicunt materiam conpletionem omnis mundi, quomodo materia est malum. Aliud enim est malum et aliud est quod necessarium.

42

Quomodo autem bonus ex malo deducit quedam ad generationem aut quomodo est malum quod est bono necessarium. Fugit enim boni naturam malum. Quomodo autem gignit et nutrit naturam materia mala existens. Etenim malum secundum quod est malum, nullius est generativum aut totaliter effectivum aut nutritivum aut salvativum. Si autem dicant ipsam quidem non facere malitiam in animabus, attrahere autem ipsas, quomodo erit hoc verum. Multe enim ipsarum ad bonum aspiciuntur, et quidem quomodo factum est hoc, materia omnino ipsas ad malum trahente. Quare non ex materia in animabus est malum set ex inordinato et peccante motu. Si autem et hoc dicunt materie esse omnino consequens, et necessaria est instabilis materia hiis que in se ipsis collocari non possunt. Quomodo autem malum necessarium est aut necessarium malum. Set neque hoc quod dicimus privationem secundum propriam virtutem adversatur bono. Etenim perfecta privatio, universaliter inpotens; particularis autem non secundum hoc quod privatio est habet virtutem set secundum quod non perfecta est privatio. Privatione enim boni particularis existente, nondum est malum, et recedente et mali natura abiit.

43

Est autem colligentem dicere: Bonum ex una et tota est causa; malum autem ex multis et particularibus defectibus. Vidit Deus malum aut bonum et aput ipsum cause malorum virtutes sunt bonum facientes. Si autem malum eternum est et creat et potest et est et facit, unde ipsi hoc? Aut ex bono aut ex malo aut ambobus aut ex alia causa. Omne quod est secundum naturam, ex causa determinata generatur. Si est malum sine causa indeffinitum non est secundum naturam neque in artificii arte ratio. An anima malorum est causa, quemadmodum ignis calefaciendi et omnia quibus appropinquat, malitia implet. Bona quidem est anima natura; opera- tionibus autem aliquando quidem habet ita, aliquando autem non ita. Si natura quidem et esse ipsius est malum, et unde ei esse nisi ex creatrice totorum bona causa. Set si ex ista, quomodo secundum substantiam est malum. Bona enim cuncta sunt ex hac creata. Si autem operationibus, nec hoc est intransmutabile, alioquin nondum sunt virtutes et boniformiter facta. Relinquitur igitur malum infirmitatem et defectum boni esse.

44

Bonorum causa una est. Set bono malum est contrarium. Mali cause sunt multe; non quidem que efficiunt mala, sunt rationes et virtutes set inpotentia et infirmitas et mixtio dissimilium non conmensurabilis, nec inmobilia sunt et semper eodem modo habentia mala set infinita et interminata et in aliis portata, et istis infinitis. Omnium et malorum principium et finis erit bonum. Etenim boni gratia sunt omnia et quecunque contraria et quecunque bona. Etenim ista facimus bonum desiderantes. Nullus enim ad malum respiciens facit que facit. Propter quod nec substantiam habet malum set privationem substantie, boni gratia et non sui ipsius, factum. Malo esse ponendum est secundum accidens et propter aliud et non ex proprio principio. Quare quod sit rectum quidem esse apparet, quoniam boni gratia fit. Revera autem non rectum esse, idcirco quod non bonum opinantur. Demonstratum est aliud desideratum et aliud factum.

45

Igitur malum est preter intentionem et preter naturam et preter causam et preter principium et preter finem et preter diffinitionem et preter voluntatem et preter substantiam. Igitur privatio est malum et defectus et infirmitas et inconmensuratio et peccatum sine intentione et sine pulchritudine, sine vita, sine mente, sine ratione, et inperfectum, et non collocatum, et sine causa, et indiffinitum, et sine germine, et vacuum, et non operans, et inordinatum, et dissimile, et infinitum, et obscurum et sine substantia et ipsum nullo modo nusquam nichil existens. Sicut totaliter potest aliquid malum ad bonum mixtione. Quod enim omnino est expers boni, nec est aliquid nec potest. Etenim si bonum et existens est et voluntate appetitivum et potens et activum, quomodo poterit aliquid quod bono contrarium quod est substantia, voluntate et operatione privatum. Non omnia in omnibus et omnino eadem secundum idem mala. Demoni est malum preter boniformem intellectum esse, anime preter rationem, corpori preter naturam.

46

Quomodo sunt totaliter mala providentia existente? Non enim malum secundum quod est malum neque existens est neque in existentibus et nichil existentium est inprovisum. Set et factis malis benigne providentia utitur, ad ipsorum aut aliorum aut propriam aut conmunem utilitatem. Et proprie unumquodque existentium providet propter quod et variam multorum non recipiemus rationem, qui oportere dicunt providentiam nos et invitos ad virtutem agere. Etenim corrumpere naturam non est providentie. Unde sicut providentia uniuscuiusque nature est salvativa, per se mobilia providens, ut per se mobilia, et tota et particularia iuxta proprietatem totius et uniuscuiusque in quantum provisorum natura suscipit totius largissime providentie proportionaliter attributas unicuique provisivas bonitates. Non igitur existens est malum neque existentibus est malum. Nusquam enim est malum secundum quod est malum et fieri malum non est secundum virtutem set propter infirmitatem.

47

Et demonibus, quod quidem sunt, et ex bono est et bonum. Malum autem est ipsis ex casu a propriis bonis et variatio que est circa idemptitatem et habituum infirmitas et convenientis ipsos angelos decentis perfectionis. Et desiderant bonum in quantum esse et vivere et intelligere desiderant. Et in quantum non desiderant bonum, non existens desiderans. Et non est hoc desiderium set peccatum desiderii existentis. In cognitione autem peccantes vocant eloquia circa cognitionem boni non obliviscibilem aut actionem infirmos existentes et scientes voluntatem et non facientes quod audierunt quidem, infirmantur aut circa fidem aut operationem boni et quod non volunt quidem intelligere ut bene agant secundum adversionem aut infirmitatem voluntatis. Et totaliter malum, ut multotiens diximus, est infirmitas et inpotentia et defectus aut cognitionis aut fidei aut operationis boni aut desiderii.

48

Et quidem dicat aliquis: Non est punienda infirmitas set e contrario condonanda. Si non quidem esset posse, bene quidem se habet sermo. Si autem ex bono est posse quod dat secundum eloquia omnibus simpliciter convenientia, non est laudabile peccatum habitus propriorum bonorum ex bono et aversio et fuga et casus. Et hec quidem a nobis in hiis que sunt de iustitia et divine iustitie observantia secundum virtutem sufficienter sunt dicta. In quo sancto negotio eloquiorum veritas sophystas et iniustitiam et mendacium contra Deum loquentes contrivit sicut insipientes rationes.

49

Nunc autem sufficienter sicut secundum nos laudatum est bonum sicut vere amabile, sicut principium et finis omnium, sicut circuitus existentium, sicut informans non existentia, sicut omnium bonorum causa, sicut malorum non causa, sicut providentia et datrix boni perfecta et supregrediens existentia et non existentia. Et mala secundum ipsius privationem ad bonum redigens, omnibus desiderabile et amabile et diligibile et quecumque alia in prioribus verus sermo denuntiavit.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4