Text List

Prev

How to Cite

Next

Capitulum 6

1

Si quidem opportunius sic dictum. Nunc autem laudata est nobis vita eterna ex qua est per se vita et omnis vita et a qua ad omnia quocunque modo vita participantia, vivere iuxta proprietatem uniuscuiusque disseminatur. Et quidem inmortalium angelorum vita et inmortalitas et ipsum non destructivum angelici sempiterni motus ex ipsa et propter ipsam et sunt et subsistunt. Propter quod et viventes semper et inmortales dicuntur et non inmortales rursus, quoniam non a se ipsis habent inmortales esse et eternaliter vivere set ex vivifica et omnis vite effectiva et contentiva causa. Et sicut in existente dicebamus quod et ipsius quod est per se esse, est evum, ita et habet rursus, quod ipsius per se vite superuniens divina vita est vivificativa et substantificativa; et omnis vita et vivifi- catus motus est ex vita que est super omnem vitam et omne principium omnis vite. Ex ipsa et anime non destructibile habent et omnia animalia et plante secundum ultimam resonantiam habent vivere. Qua destructa secundum eloquium deficit omnis vita et quam et ea que in summitate ad participandum ipsam defecerunt rursus conversa rursus animalia fiunt. Et dat quidem prius per se vite esse vitam. Et omni vite et particulari esse proprie unamquamque quod esse naturaliter habet. Et supercelestibus quidem vitis inmaterialem et deiformem et invariabilem inmortalitatem et fortem et indeclinabilem motum sempiternum. Superextenta propter habundantiam bonitatis et ad demonum vitam. Nec enim illa esse ab alia causa set ex ipsa et esse vitam et permanentiam habet. Dans autem et viris sicut conmixtis, contingentem ad angelorum formam vitam, et superemanatione benignitatis recedentes nos et ad se ipsam convertens et revocans. Et quod quidem est divinius, quod et totos nos, animas, dico, et coniuga corpora ad perfectam vitam et inmortalitatem se promittit translaturam: rem quidem antiquitati equaliter preter naturam apparentem. Michi autem et tibi et veritati et divinum et super naturam apparentem. Super naturam autem secundum nos, dico, visam, non omnipotenti divine vite. Ipsi enim sicut omnium existenti vitarum nature et maxime divinorum, nulla vita preter naturam et super naturam. Quare de hoc stultitie Simonis contradicentia verba longe a divino choro et tua sancta anima conpellantur. Latuit enim ipsum sicut arbitror et in istis sapientem putatum esse non oportere, bene scientem uti manifesta sensus ratione conpugnante contra omnium occultam causam. Et hoc est dicendum ipsi preter naturam dicere. Ipsi enim nichil est contrarium.

2

Ex ipsa vivificantur et circumflorent et animalia omnia et plante. Et sive intellectualem dicas sive rationalem sive sensibilem et augmentationem sive qualemcunque vitam aut vite principium aut vite substantiam, ex ipsa et vivunt et vivificantur que est super omnem vitam et in ipsa secundum causam uniformiter preextiterunt. Etenim supervivens et princeps vite, vita et omnis vita est causa et vite generativa adinpletiva et divisiva vite et ex omni vita est laudanda secundum multam fecunditatem omnium vitarum sicut largissima et omnis vita contemplatione conprehensa et laudata et sicut non indigens, magis autem superplena vita per se vivens et sicut super omnem vitam vivificans et supervivens aut quomodo aliquis vitam super viventem et ineffabilem humane laudet.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 6