Table of Contents
Capitulum 2
Thearchicam totam essentiam quecumque est per se bonitas determinans et manifestans ab eloquiis laudatur. Etenim quid aliud dicere est ex sancta theologia, quando dicit thearchiam ipsam narrantem dicere, quid me interrogas de bono? Nullus bonus nisi solus Deus.
Igitur hoc quidem et in aliis inquisitum, a nobis est demonstratum, omnes semper Deo convenientes Dei nominationes non particulariter sed in tota et in perfecta et integra et prima deitate ab eloquiis laudari et omnes ipsas similiter et absolute inobservate universe totalitali perfecte et omnis deitatis apponi.
Et quidem sicut in Theologicis Ypotyposibus memoravimus si non de tota deitate dicat aliquis hoc dictum esse et abscindere inconvenienter audeat superunitam unitatem dicendum quod et ipsum bonum natura verbum dixit: Ego sum bonus. Et quidam Deo acceptorum prophetarum laudat spiritum bonum. Et rursus: Ego sum qui sum. Si non de tota dixerint deitate laudari, secundum unam autem partem ipsum circumscribere conentur quomodo audient: Hec dicit qui est, qui erat, qui venturus est omnipotens? Et: Tu autem ipse es. Et: Spiritus veritatis qui est qui procedit a patre?
Et si non totam thearchiam dicunt esse vitam, quomodo venim est quod dixit sanctum verbum. Sicut pater suscitat mortuos et vivificat, sic et filius quos vult vivificat, et quod spiritus sanctus est qui vivificat. Quoniam autem et dominationem habet totorum tota deitas, de deigena deitate quidem aut filiali neque dicere est, ut arbitror, in quot locis theologie in patre et filio frequentatur dominus. Sed et dominus spiritus est. Et pulchrum et sapiens in tota trinitate laudatur et lumen deificum et causa.
Et omnia quecumque totius thearchie sunt, ad omnem reducunt eloquia thearchicam laudationem. Comprehensive quidem, sicut quando dicunt: omnia ex Deo. Diffusive autem, sicut quando dicunt omnia per ipsum et in ipso facta sunt et omnia in ipso consistunt. Et: Emittes spiritum tuum et creabuntur. Et, ut summatim dicat aliquis, ipsum thearchicum dixit verbum: Ego et pater unum sumus. Et: Cuncta que habet pater, mea sunt et cuncta mea tua sunt et tua mea. Et rursus: Quecumque sunt patris et ipsius, thearchico spiritui conmunicative et unitive attribuit divinas operationes, honorem, fontanam et indeficientem causam et distributionem benignorum bonorum. Et nullum in divinis eloquiis non perversis intentionibus conversatorum arbitror ad hec contra dicere, quoniam Deo convenientia omnia toti thearchie insunt secundum perfectum in domino verbum.
Igitur istis a nobis breviter quidem, in hiis particulariter, in aliis autem sufficienter ex eloquiis demonstratis et determinatis, quancunque Dei nominationem totaliter reserare conemur, in tota deitate ipsam recipere convenit. Si autem aliquis dicat confusionem nos inducere in isto contra divisionem Deo convenientem, talem sermonem nec arbitramur ipsum persuadere sufficienter quod est verus. Si enim aliquis quidem est totaliter, qui in eloquiis resistit, longe erit omnino a nostra philosophia. Et si ipsi non cura est Dei venerationis ex eloquiis, quomodo nobis cura sit illius manuductionis ad theologicam scientiam. Si autem ad eloquiorum veritatem respicit, hoc et nos canone et lumino utentes ad excursionem, sicut possumus, indeclinabiliter vadimus dicentes quod theologia quedam quidem tradit unitive, quedam autem discretive, et nec unita licet dividere nec discreta contundere, sed sequentes ipsam secundum virtutem ad splendores divinos convenit respicere. Et in divinas manifestationes assumentes sicut quendam canonem optimum veritatis ibi posita custodire in nobis ipsis non multiplicata et non minorata et non perversa, studemus in custodia sanctorum custodire et ab ipsis ad custodiendum custodientes ipsa confirmati.
Igitur unita quidem totius deitatis sunt, sicut in Theologicis Ypotiposibus per plura ex eloquiis demonstravimus, superbonum, superdeum, supersubstantiale, supervivens, supersapiens et quecunque excedentis sunt remotionis. Cum quibus et causalia omnia bonum, pulchrum, existens, vite generativum, sapiens et quecunque ex benignis ipsius donis omnium bonorum causa nominatur. Discreta autem patris supersubstantiale nomen et usus et filii et spiritus nulla in istis reciprocatione, conversione aut totaliter conmunione superinducta. Est autem rursus et hoc discretum secundum nos, Ihesu perfecta et invariabilis essentia et quecunque secundum ipsam sunt benignitatis supersubstantialia misteria.
Oportet ut arbitror magis resumentes nos perfectum divine et unitionis et discretionis exponere modum ut nobis conspicuus omnis sermo fiat, varium quidem omne et planum respuens discrete autem et plane et ordinate propria secundum virtutem terminans. Vocant enim, quod et in aliis dixi, nostre theologice traditionis magistri unitiones quidem divinas que sunt superineffabiles et superignote sin- gularitatis, et inegressibiles supercollocationes. Discretiones autem convenientes thearchie et processiones et manifestationes.
Et dicunt sancta eloquia sequentes et dicte unitionis propria et rursus discretionis esse quasdam proprias et unitiones et discretiones, sicut in unitione divina, idest supersubstantialitate. Unitum quidem est principali trinitati et conmune supersubstantialis essentia, superdea deitas, superbona bonitas que est super omnia ydenptitas totalis proprietatis existentis super omnia, super principatum unitas, ineffabile, multivocum luminis, ignorantia, perfecte intelligibile, omnium positio, omnium ablatio que est super omnem positionem et ablationem mansio principalium personarum in se invicem, si ita oportet dicere, et collocatio totaliter superunita et nulla parte confusa.
Quemadmodum lumina multorum luminarium ut sensibilibus et propriis utar exemplis, existentia in domo una, et tota in se invicem totis sunt, et diligentem habent ad se invicem discretionem proprie subsistentem, unita discretione et unitione discreta. Et quidem in domo multis luminaribus existentibus ad unum quoddam lumen unita omnium lumina et una claritate indiscreta resplendentia et non aliquis, ut arbitror, poterit huius luminaris lumine ab aliis ex aere omnia lumina continente discernere et videre sine altero alterum totis in totis sine conmixtione concretis. Set et si unum aliquis luminarium educat a domo, egredietur et proprium universum lumen nichil aliorum luminum in se ipso coavellens aut sui ipsius aliis derelinquens. Erat enim ipsorum quod dixi totorum ad tota perfecta unitio non mixta universaliter et nulla parte confusa. Est hoc existente totaliter in corpore aereo et ex materiali igne pendente lumine. Ibi autem supersubstantialem unitionem collocari dicimus non super solas unitiones que sunt in corpore et super illas que sunt in animabus ipsis et in ipsis mentibus quas habent non mixte et supermundane tota per tota deiformia et supercelestia lumina secundum participationem unitionis ab omnibus supersegregate proportionalem participantibus.
Est autem et discretio in supersubtantialibus theologiis non quam dixi tantum quod secundum ipsam unitionem inmixte et inconfuse collocatur unaqueque principalium personarum sed quod et ea que sunt supersubstantilis Dei fecunditatis non convertuntur ad se invicem. Solus autem fons supersubstantialis deitatis est pater, nec filius est pater nec pater est filius, custodientibus ymnis propria religiose unicuique thearchicarum personarum.
Iste quidem sunt secundum ineffabilem et unitionem et essentiam et unitiones et discretiones. Si autem et divina discretio est processio bono in pluralitate conveniens unitionis divine superunite, se ipsam bonitatem in pluralitatem agentis et multiplicantis, unite quidem sunt secundum divinam discretionem inconprehensibiles tradiones substantificantes, vivificantes, sapientificantes, et alia dona bonitatis que est omnium causa secundum quod ex participationibus et participantibus laudatur, non particulariter participata. Et hoc conmune et unitum et unum est toti detati, omnem ipsam totam ab unoquoque participantium participari et a nullo nulla parte, quemadmodum punctum in medio in circulo circumpositis lineis et sicut sigilli expresiones multe participant archetipo sigillo et in unaquaque expressionum toto et eodem existente et in nulla secundum nullam partem.
Excedit autem et hoc omnium cause deitatis inpartibilitas eo quod nec tactus est eius, nec alia quedam ad partes conmiscendi conmunio. Quamvis dicat aliquis: non est sigillum in totis expressionibus totum et idem, huius autem non sigillum est causa. Omne enim se ipsum illud et idem unicuique ingerit sed participantium diversitas dissimiles facit expressiones unius et totius eiusdem principalis forme. Sicut, si mollia quidem sunt et facile figurabilia et plana et inmaculata et nec contrarie figure et dura nec facile effusibilia et instabilia, mundam habebunt et planam et permanentem figuram. Si autem aliquid de dicta opportunitate deficiat, hec causa erit inparticipati et non plani et aliorum quecunque inportunitate participationis fiunt.
Discretum autem est nos a benigna ad divina operatione secundum nos ex nobis totaliter et vere substantiam factum esse supersubstantiale verbum et facere et pati quecunque humane ipsius contemplationis sunt electa et semota. Istis autem pater et spiritus secundum nullam conmunicaverunt rationem nisi aliquis dicat secundum bono convenientem et benignam voluntatem et secundum omnem suppositam et ineffabilem divinam operationem quam faciebat et secundum nos factus invariabilis secundum quod Deus et Dei verbum. Ita et nos divina et unire verbo mentis et discernere studemus sicut ipsa divina et unita sunt et discreta.
Set harum quidem unitionum et discretionum quascumque in eloquiis Deo convenientes causas invenimus, in Theologicis Ypoti- posibus propria de unoquoque tractantes, sicut erat possibile, exposuimus. Quedam quidem revolventes vero sermone et reserantes, et sanctum et revelatum intellectum et manifestas eloquiorum visiones adducentes, quibusdam autem, sicut misticis secundum divinam traditionem, super intellectualem operationem uniti. Omnia enim divina et quecunque nobis sunt manifestata, participationibus solis cognoscuntur. Ipsa autem qualiacumque sunt, secundum proprium principium et collocationem, super mentem sunt et omnem substantiam et cognitionem sicut supersubstantiale occultum. Deum autem sive vitam aut substantiam aut lumen aut rationem nominemus nichil aliud intelligimus quam ad nos ex ipsa productas virtutes deificas aut substantificas aut vivificas aut sapientificas. Ipsi autem secundum absolutionem ab omnibus intellectualibus nos inmittimus, nullam videntes deificationem aut vitam aut substantiam, que diligenter conparabilis sit ab omnibus segregate secundum omnem excessum cause.
Rursus quod pater quidem est fontana deitas, filius autem et spiritus sanctus deigene deitatis, si ita oportet dicere, pullulationes divine nature et sicut flores et sicut supersubstantialia lumina a sacris eloquiis accepimus. Quomodo autem hec sunt, nec dicere nec cogitare est possibile. Sed usque ad hoc omnis nostre intellectualis operationis virtus est quod omnis divina paternitas et filiatio, data est et nobis et supercelestibus, ex patriarchia ab omnibus segregata et filiarchia, ex qua et dii et deorum filii et deorum patres deiformes fiunt et nominantur mentes, spiritualiter videlicet tali paternitate et tali filiatione perfecta, hoc est, incorporallter, inmaterialiter, intelligibiliter, thearchico spiritu super omnem intelligibilem, inmaterialitatem et deificationem supercollocato et patre et filio ab omni paternitate et filiatione divina excedendo segregatis.
Neque enim est diligens conparatio causatis et causis, sed habent quidem causata causarum ymagines contingentes. Ipse autem cause a causatis segregantur et supercollocantur secundum proprii principii rationem; et, ut nostris utar exemplis, delectationes et tristitie dicuntur effective et delectandi et tristandi. Ipse autem nec delectantur nec tristantur. Et ignis calefaciens et urens non dicitur calefieri et uri, et vivere si quis dicat per se vitam, aut illuminari per se lumen, non recte dicit secundum meam rationem, nisi secundum alterum ista modum quantum habundanter et substantialiter ea que sunt causatorum preinsunt causis.
Set et quod est omni theologie manifestissimum, Ihesus secundum nos divina conpositio et ineffabilis est verbo omni, et ignota menti omni et ipsi proprio dignissimorum angelorum. Et viriliter quidem ipsum substantiam factum esse mistice accepimus. Ignoramus autem quomodo ex virginibus sanguinibus altera preter nostram lege conpositus est et quomodo siccis pedibus corporale pondus habentibus et materie gravitatem, humida et instabili substantia, superambulavit et alia quecumque sunt Ihesu supernaturalis luminis apparitionis aut naturalis rationis.
Hec autem et a nobis in aliis sufficienter dicta sunt et a nobili duce in theologicis ipsius Stoicheiosibus laudata sunt valde. Que ille sive a sanctis theologis accepit sive ex perita eloquiorum per- scrutatione conspexit ex multa circa ipsa luctatione et contritione sive etiam ex quadam doctus est diviniore inspiratione, non solum discens, sed patiens divina et ex conpassione ad ipsa, si ita oportet dicere, ad indeclinabilem et misticam perfectus est unitionem et fidem. Et, ut multas et beatas visiones potentis illius deliberationis in minimis apponamus, hec de Ihesu dicit in congregatis ab ipso in Theologicis Stoicheiosibus.
Omnium causa et adimpletiva est Ihesu deitas, que partes totalitati consonas salvat et neque pars est neque totum et pars et totum in se ipsa preaccipiens et superhabens et prehabens. Perfecta quidem in perfectis sicut perfectionis princeps, inperfecta autem in perfectis sicut superperfecta et preperfecta. Forma formam faciens in carentibus forma, sicut forme princeps. Sine forma informis sicut super formam. Substantia totis substantiis inmaculate superveniens et supersubstantialiter ab universa substantia segregata tota principia et ordines determinans et super omnem principatum et ordinem collocata et mensura est existentium et evum et superevum et ante evum. Et plena in minus habentibus, superplena in plenis. Indicibilis, ineffabilis super mentem, super vitam, super substantiam supersubstantiale. Unde quoniam et usque ad naturam a benignitate venit vere substantia factus est et vere superdeus extitit propitiatione autem sicut a nobis hac super mentem et rationem laudata. Quamvis et in istis habet supernaturale et supersubstantiale non solum secundum quod invariabiliter et inconfuse nobis communicavit, nichil passus ad superplenum ipsius ineffabili exinanitione. Sed quoniam et quod est omnibus novis magis novum est in naturalibus nostris supernaturaliter erat in substantialibus substantialiter omnia nostra super nos habens.
Igitur quidem de istis satis est. Ad verbi autem intentionem procedamus communia et unita discretionis divine nomina secundum quod est nobis possibile revolventes et ut plane de omnibus prudenter determinemus discretionem divinam esse dicimus sicut dictum est bono convenientes thearchie processiones. Donans enim omnibus existentibus et superfundens totorum bonorum participationes unitive quidem discernitur et in pluralitate. Igitur singulariter et multiplicatur ex uno inegressibiliter. Postea quoniam existens est Deus supersubstantialiter, dat autem esse existentibus et deducit totas substantias, multiplicari dicitur unum existens illud quia existens ipso multa existentia deducuntur. Manet autem nihilominus et unum in multiplicatione et unicum in processione et plenum in discretione eo quod ab omnibus existentibus supersubstantialiter est segregatum et quod ab ipso unitive tota deducuntur et non minoratur effusio non minorabilium ipsius distributionum.
Set et unum existens et omni parti et toti, et uni et multitudini, unum tradens unum, unum est supersubstantialiter neque pars existens multitudinis neque ex partibus totum, et ita neque unum est neque unum habet. Longe autem ab istis est super unum quod est in existentibus et multitudinem deducens et perficiens et continens. Rursus ex ipsius deificatione deiformi uniuscuiusque secundum legem et virtutem diis multis factis videtur quidem esse et dicitur unius Dei discretio et multiplicatio. Est autem nichilominus princeps Dsus et superdeus, substantialiter unus Deus indivisibilis divisibilibus, unitus sibi ipsi et multis inmixtus et non multiplicatus.
Et hoc supernaturaliter intelligens conmunis noster et ducis ad divinam illuminationem manuductor, qui est multus in divinis, qui est lumen mundi, hoc dicit motus a Deo in divinis litteris. Etenim si sunt multi Dii sive in celo sive in terra, sicut quidem sunt dii multi et domini multi, sed nobis quidem unus Deus pater ex quo omnia et nos in ipso et unus dominus Ihesus Christus per quem omnia et nos per ipsum. Etenim in divinis unitiones discretiones superant et preprincipantur et nichilominus sunt unita. Et post unius inegressibilem et unitivam discretionem. Conmunes et unitas totius deitatis discretiones sive bono convenientes processiones, nos ex Dei nominationibus manifestantibus ipsas eloquiis laudare, secundum quod est possibile temptabimus. Hoc, quemadmodum dictum est, precognito omnem beneficam Dei nominationem in quacumque ponitur thearchicarum personarum, in tota ipsam accipi thearchia totalitate inobservanter.
On this page