Table of Contents
Caput 3
Secundo quando Augustinus dicit quod dilectio est Deus, non intelligatur cum praecisione seu exclusive id est quasi dilectio sit tantum Deus. Sed concedendo quod dilectio sit Deus. Sed non tantum. Sed est etiam dilectio creata. Sicut Christus est fides, justitia, gratia nostra et sanctificatio nostra. Et videtur Magister non penitus absurdissime loqui: in eo quod habitum dicit esse Spiritum Sanctum. Quia commentum illud de habitibus opinionem habet ex verbis Aristotelis rancidi philosophi. Alias bene possit dici, quod spiritus sanctus est charitas concurrens seipso cum voluntate ad productionem actus amandi, nisi sit forte determinatio ecclesiae in oppositum.