Eiusdem ad Soscipatrum sacerdotem
1
Ne opineris hoc victoriam, sancte Soscipater, quod contra religionem aut oppinionem aut bonam apparentem facias contumeliam. Neque enim si iudicare ipsam redarguens, iam ea que sunt Sosipatri sunt bona. Possibile est enim et te et alios in multis falsis et apparentibus unum existens et occultum verum latere. Neque enim, si aliquid est non rubeum, iam est album; nec si aliquid non est equus, ex necessitate est homo. Ita autem faciens michi credens abstinebis quidem, ne dicas alios; pro veritate autem vere dices sicut omnino esse irreprehensibilia que dicuntur.
On this page