Quaestio 106
Quaestio 106
Articulus 2
In quaestione centesimasexta duo occurrunt scribenda. Primum est ut, in articulo tertio, memor sis quod non est quaestio de lege nova quoad suum principale, idest gratiam Spiritus Sancti, haec enim ab initio mundi data est: sed de lege nova secundum se totam, ut claudit in se et gratiam Spiritus Sancti,et doctrinam Novi Testamenti; haec enim abundantiam gratiae, et perfectionem vitae, et sacramenta gratiae continet.
Secundum est, ut non mireris si audis novam reperiri gentem, quae nihil sciat de Christo. Sufficit enim quod ante mundi consummationem, Evangelium susceptum in universo fuerit orbe secundum veritatem. Praedicatum quippe dicitur etiam tempore Apostolorum in orbe universo secundum reputationem: sicut et exiit edictum a Caesare Augusto ut describeretur universus orbis. De orbe enim secundum nostram notitiam habitato, haec et similia intelliguntur: quamvis secundum possibilem veritatem, in aliis terrae quartis affirmari possint antipodes. Et, nisi fallor, iam inventa dicitur quarta meridionalis habitata: quoniam polus antarcticus elevatur eis.