Quaestio 83
Quaestio 83
De subiecto originalis peccati
Et circa hoc quaeruntur quatuor. Primo: utrum. subiectum originalis peccati per prius sit caro vel anima. Secundo: si anima, utrum per essentiam aut per potentias suas. Tertio: utrum voluntas per. prius. sit. subiectum peccati originalis quam aliae potentiae. Quarto: utrum: aliquae potentiae animae sint specialiter infectae, scilicet generativa, vis concupiscibilis et sensus tactus.
Articulus 1
Utrum originale peccatum sit magis in carne quam in anima
AD PRIMUM. SIC. PROCEDITUR. Videtur quod peccatum originale magis sit in carne quam in anima. Repugnantia enim carnis ad mentem ex corruptione originalis peccati procedit. Sed radix huius repugnantiae in carne consistit: dicit enim Apostolus, ad Rom. vu: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae. Ergo originale peccatum in carne principaliter consistit.
2. PRAETEREA, unumquodque potius est in causa quam in effectu: sicut calor magis est in igne calefaciente quam in aqua calefacta. Sed anima inficitur infectione originalis peccati per semen carnale. Ergo peccatum originale magis est in carne quam in anima.
3. PRAETEREA, peccatum originale ex primo parente contrahimus, prout in eo fuimus secundum rationem seminalem. Sic autem non fuit ibi anima, sed sola caro. Ergo originale peccatum non est in anima, sed in carne.
4. PRAETEREA, anima rationalis creata a Deo corpori infunditur. Si igitur anima per peccatum originale inficeretur, consequens esset quod ex sua creatione vel infusione inquinaretur. Et sic. Deus esset causa peccati, qui est auctor creationis et infusionis.
5. PRAETEREA, nullus sapiens liquorem pretiosum vasi infunderet ex quo sciret ipsum liquorem infici. Sed anima rationalis est pretiosior omi liquore. Si ergo anima ex corporis unione infici posset infectione originalis culpae, Deus, qui ipsa sapientia est, nunquam animam tali corpori infunderet. Infundit autem. Non ergo inquinatur ex carne. Sic igitur peccatum originale non est in anima, sed in carne.
SED coNTRA EsT quod idem est subiectum virtutis et vitii sive peccati, quod contrariatur virtuti. Sed caro non potest esse subiectum virtutis: dicit enim. Apostolus, ad. Rom. vii; Scio quod non habitat in me, hoc est in carne med; bonum. caro non potest esse subiectum erigit. peccati, sed solum anima.
RESPONDEO DICENDUM quod aliquid. potest. esse e in aliquo dupliciter: uno modo; sicut in. vel principali vel instrumentali; 'alio modo, sicut in subiecto. Peccatum ergo originale omnium hominum fuit quidem in ipso Adam sicut in prima causa principali; secundum illud Apostoli, Rom. v: In quo omnes peccaverunt. In semine autem corporali est peccatum originale sicut in causa instrumentali: eo quod per virtutem activam seminis traducitur peccatum originale in prolem, simul cum natura humana. Sed sicut in subiecto, peccatum originale nullo modo potest esse in carne, sed solum in anima.
Cuius ratio est quia, sicut Supra dictum est, hoc modo ex voluntate primi parentis peccatum ' originale traducitur in posteros per quandam. generativam motionem, sicut a voluntate alicuius hominis derivatur peccatum actuale ad alias partes eius. In qua quidem derivatione hoc potest attendi, quod quidquid provenit ex motione volantatis peccati ad quamcumque partem hominis quae quocumque modo potest esse particeps peccati, vel per modum subiecti vel per modum instrumenti, habet rationem culpae: sicut ex voluntate gulae provenit concupiscentia cibi ad concupiscibilem, et sumptio cibi ad manus et os, quae inquantum moventur a voluntate ad peccatum ?, sunt instrumenta peccati. Quod vero ulterius derivatur ad vim nutritivam et ad interiora membra, quae non sunt nata moveri a voluntate, non habet rationem culpae.
Sic igitur, cum anima possit esse subiectum culpae, caro. autem de.se non habeat quod sit subiectum culpae; quidquid provenit de corruptione primi peccati ad animam, habet rationem. culpae; quod. autem provenit ad carnem, non habet rationem culpae, sed poenae. Sic igitur anima est subiectum. peccati originalis, non. autem caro.
AD PRIMUM ERGO: DIORNDUM quod, sicut Augustinus dicit in libro.Retrac/., Apostolus loquitur ibi de homine iam. redempto, qui liberatus est a culpa, sed subiacet poenae, ratione. cuius peccatum dicitur habitare in carne, Unde ex hoc non sequitur quod caro sit. subiectum qulpar, sed. solum. poenae.
AD SECUNDUM DICENDUM quod peccatum originale causatur ex semine sicut ex causa instrumentali. Non autem oportet quod aliquid sit principalius in causa instrumentali quam in effectu, sed. solum in causa principali. Et hoc modo peccatum originale potiori modo fuit in Adam, in quo fuit secundum rationem actualis peccati.
AD TERTIUM DICENDUM quod anima huius hominis. non. fuit secundum seminalem rationem. in Adam peccante sicut in principio effectivo, sed
sicut in principio dispositivo: eo quod semen cor- porale, quod ex Adam traducitur, sua virtute non efficit animam. rationalem, sed ad eam. disponit.
AD QUARTUM.DIGENDUM. quod. infectio. originalis peccati nullo modo causatur a Deo, sed «ex solo peccato. primi. parentis per carnalem. generationem. Et ideo, cum creàtio importet respectum animae ad solum. Deum, non potest dici quod anima ex sua creatione inquinetur. — Sed infusio importat respectum et ad Deum infundentem, et ad carnem cui infunditur anima. Et ideo, habito respectu ad Deum infundentem, non potest dici quod anima per infusionem maculetur; sed solum. habito respectu ad corpus cui infunditur.
AD QUINTUM DICENDUM. quod bonum commune praefertur bono singulari. Unde Deus, secundum suam sapientiam, non praetermittit universalem ordinem rerum, qui est ut tali corpori talis anima infundatur, ut vitetur singularis infectio huius animae: praesertim cum natura animae hoc habeat, ut esse non incipiat nisi in corpore, ut in Primo habitum est. Melius est autem ei sic esse secundum naturam, quam nullo. modo esse: praesertim. cum possit per am tim damnationem evadere.
Articulus 2
Utrum peccatum originale sit per prius in essentia animae quam in potentiis
AD SECUNDUM SIC PROCEDITUR. Videtur quod peccatum originale non ka per prius in essentia animae quam in potentiis. Anima enim nata est esse subiectum peccapor ida ad id quod potest a voluntate moveri. Sed anima non movetur a voluntate secundum suam. essentiam, sed solum secundum potentias. Ergo peccatum originale non est in anima secundum suam essentiam, sed solum secundum potentias.
2. PRAETEREA, peccatum originale opponitur originali iustitiae, Sed. originalis. iustitia. erat; in aliqua potentia animae, quae est. subiectum " virtutis. Ergo et peccatum originale est magis in potentia animae quam in eius essentia.
3. PRAETEREA, sicut a carne peccatum originale derivatur ad animam, ita ab essentia animae derivatur ad potentias. Sed peccatum originale magis est in anima quam in carne. Ergo etiam magis est in potentiis animae quam in essentia.
4. PRAETEREA, peccatum originale dicitur esse concupiscentia, ut dictum est. Sed concupi- scentia est in potentiis animae.;Exgo et peccatum originale.
SED CONTRA EST quod peccatum originale dicitur esse peccatum naturale, ut supra dictum est. Anima autem est forma et natura corporis secundum. essentiam. suam,..et. non. secundum potentias, ut in Primo habitum est. Ergo anima est ' subiectum originalis peccati principaliter secundum ' suam essentiam.
RESPONDEO DICENDUM quod illud animae est principaliter subiectum. alicuius peccati, ad. quod primo pertinet. causa motiva illius peccati: sicut si causa motiva ad:.peccandum sit delectatio sensus, quae pertinet ad vim concupiscibilem sicut obiectum proprium eius, sequitur quod vis concupiscibilis sit proprium subiectum illius peccati. Manifestum est autem quod peccatum originale causatur per originem. Unde illud animae quod primo attingitur ab origine hominis, est primum subiectum originalis peccati. Attingit autem origo animam ut terminum generationis, secundum quod est forma corporis; quod quidem convenit ei secundum essentiam propriam, ut in Primo habitum est. Unde anima secundum essentiam est primum. subiectum. originalis peccati.
AD PRIMUM ERGO DICENDUM quod, sicut motio voluntatis alicuius propriae pervenit ad potentias animae, non autem ad animae essentiam; ita motio voluntatis primi generantis, per viam generationis, pervenit primo ad animae essentiam, ut dictum est.
AD SECUNDUM DICENDUM quod etiam originalis iustitia pertinebat primordialiter ad essentiam animae: erat enim donum divinitus datum humanae naturae, quam per prius respicit essentia animae quam potentiae. Potentiae enim magis videntur pertinere ad personam, inquantum sunt principia persona- - lium actuum. Unde sunt propria subiecta peccatorum actualium, quae sunt peccata personalia.
AD TERTIUM DICENDUM quod corpus comparatur ad animam sicut materia ad formam, quae etsi sit posterior ordine generationis, est tamen prior ordine perfectionis et naturae. Essentia autem animae comparatur ad potentias sicut subiecta ad accidentia propria, quae sunt posteriora subiecto et ordine generationis et etiam peMetti due Unde non est similis ratio. PHAR
Articulus 3
Utrum peccatum originale per prius inficiat voluntatem quam alias potentias
AD TERTIUM SIC PROCEDITUR. Videtur quod peccatum originale non per prius inficiat voluntatem quam alias potentias. Omne enim peccatum principaliter pertinet ad potentiam per cuius actum causatur. Sed peccatum originale causatur per actum generativae potentiae. Ergo inter ceteras potentias animae, videtur magis pertinere ad generativam potentiam.
2. PRAETEREA, peccatum originale per semen carnale traducitur. Sed aliae vires animae propinquiores sunt carni quam voluntas: sicut patet de omnibus sensitivis, quae utuntur organo corporali. Ergo in eis magis est peccatum originale quam in voluntate.
3. PRAETEREA, intellectus est prior voluntate: non enim est voluntas nisi de bono intellecto. Si ergo peccatum originale inficit omnes potentias animae, videtur quod per prius inficiat intellectum, tanquam priorem.
SED coNrTRA EsT quod iustitia originalis per prius respicit voluntatem: est enim rectitudo voluntatis, ut Anselmus dicit, in libro de Conceptu Virginali. Ergo et peccatum originale, quod ei opponitur, per prius respicit voluntatem.
RESPONDEO DICENDUM quod in infectione peccati originalis duo est considerare. Primo quidem, inhaerentiam eius ad subiectum: et secundum hoc primo respicit essentiam animae, ut dictum est. Deinde oportet considerare inclinationem eius ad actum: et hoc modo respicit potentias animae. Oportet ergo quod illam per prius respiciat, quae primam inclinationem habet ad peccandum. Haec autem est voluntas, ut ex supradictis patet. Unde peccatum originale per prius; respicit voluntatem.
AD PRIMUM ERGO DICENDUM quod peccatum originale non causatur in homine per potentiam generativam prolis, sed per actum potentiae generativae parentis. Unde non oportet quod sua potentia generativa sit primum subiectum originalis peccati.
AD SECUNDUM DICENDUM quod peccatum originale habet duplicem processum: unum quidem a carne ad animam; alium vero ab essentia animae ad potentias. Primus quidem processus est secundum ordinem generationis: secundus autem secundum ordinem perfectionis. Et ideo quamvis aliae potentiae, scilicet sensitivae, propinquiores sint carni; quia tamen voluntas est propinquior essentiae animae, tanquam superior potentia, primo pervenit ad ipsam infectio originalis peccati
Articulus 4
Utrum praefatae potentiae sint magis infectae quam aliae
AD QUARTUM SIC PROCEDITUR. Videtur quod praedictae potentiae non sint magis infectae quam aliae. Infectio enim originalis peccati magis videtur pertinere ad illam animae partem quae prius potest esse subiectum peccati. Haec autem est rationalis pars, et praecipue voluntas. Ergo ipsa est magis infecta per peccatum originale.
2. PRaETEREA, nulla vis animae inficitur per culpam, nisi inquantum potest obedire rationi. Generativa autem non potest obedire, ut dicitur - in I Ethic. Ergo generativa non est maxime infecta per originale peccatum.
3. PRAETEREA, visus inter alios sensus est spiritualior et propinquior rationi, inquantum plures differentias rerum ostendit, ut dicitur in I Metaphys. Sed infectio culpae primo est in ratione. Ergo visus magis est infectus quam tactus.
SED CONTRA EST quod Augustinus dicit; in XIV de Civ. Dei, quod infectio originalis culpae maxime apparet in motu genitallum membrorum, qui rationi non subditur. Sed illa membra deserviunt generativae virtuti in commixtione sexuum, in qua est delectatio secundum tactum, quae maxime concupiscentiam movet. Ergo infectio originalis peccati maxime pertinet ad ista tria, scilicet potentiam generativam, vim concupiscibilem et sensum tactus.
RESPONDEO DICENDUM quod illa corruptio praecipue infectio nominari solet, quae nata est in aliud transferri: unde et morbi contagiosi, sicut lepra et scabies et huiusmodi, infectiones dicuntur. Corruptio autem originalis peccati traducitur per actum generationis, sicut supra dictum est.: Unde potentiae quae ad huiusmodi actum concurrunt, maxime dicuntur esse infectae. Huius- modi autem actus deservit generativae, inquantum ad generationem ordinatur: habet autem in se de-- lectationem tactus, quae est maximum obiectum concupiscibilis. Et ideo, cum omnes partes animae dicantur esse corruptae per peccatum originale, specialiter tres praedictae dicuntur esse corruptae et infectae.
AD PRIMUM ERGO DICENDUM quod peccatum originale ex ea parte qua inclinat in peccata actualia, praecipue pertinet ad voluntatem, ut dictum est Sed ex ea parte qua traducitur in prolem, pertinet propinque ad potentids praedictas, ad voluntatem autem remote P.
AD SECUNDUM DICENDUM quod infectio actualis culpae non pertinet nisi ad potentias quae moventur a voluntate peccantis, Sed infectio. originalis culpae non derivatur a voluntate. eius qui ipsam contrahit, sed per originem naturae, cui deservit potentia generativa. Et ideo in ea est infectio originalis peccati. -