Prologus
Prologus
PRIMA PARS SUMMAE THEOLOGIAE ANGELICI DOCTORIS SANCTI THOMAE AQUINATIS ORDINIS PRAEDICATORUM CUM COMMENTARIIS THOMAE DE VIO CAIETANI EIUSDEM ORDINIS S. R. E. CARDINALIS
QUIA catholicae veritatis doctor non solum provectos debet instruere, sed ad eum pertinet etiam incipientes erudire, secundum illud Apostoli I ad Corinth. III: tamquam parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam; propositum nostrae intentionis in hoc opere est, ea quae ad Christianam religionem pertinent, eo modo tradere, secundum quod congruit ad eruditionem incipientium.
Consideravimus namque huius doctrinae novitios, in his quae a diversis conscripta sunt, plurimum impediri: partim quidem propter mul- tiplicationem ? inutilium quaestionum, articulorum et argumentorum; partim etiam quia ea quae sunt necessaria talibus ad sciendum, non traduntur secundum ordinem disciplinae, sed secundum quod requirebat librorum expositio, vel secundum quod se praebebat occasio disputandi; partim quidem quia eorundem Ãrequens ? repetitio et fastidium et confusionem generabat in animis auditorum.
On this page