Prologus
Prologus
PRIMA SECUNDAE SUMMAE THEOLOGIAE ANGELICI DOCTORIS SANCII THOMAE AQUINATIS ORDINIS PRAEDICATORUM CUM COMMENTARIIS THOMAE DE VIO CAIETANI EIUSDEM ORDINIS S. R. E. CARDINALIS PROLOGUS
QUIA, sicut Damascenus dicit, homo factus ad imaginem Dei dicitur, secundum quod per imaginem significatur intellectuale et arbitrio liberum et per se potestativum; postquam praedictum est de exemplari, scilicet de Deo, et de his quae processerunt ex divina potestate secundum eius voluntatem; restat ut consideremus de eius imagine, idest de homine, secundum quod et ipse est suorum operum. principium, quasi liberum arbitrium habens et suorum operum potestatem.
On this page