Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Distinctio 26
Circa textum
Distinctio. 26. quae determinat de pro prietatibus aeternaliter dictis de deo secundum relatione et pro prietatem personalem.
Nunc de proprietatibus personarum quas frequeter in hoc tractatum commeO morauimus etc. Hic si gnatur distinctio. 26. huius primi: in qua postquam magister in tribus distinctionibus praecedentibus egit de proprietatibus substantiuis: nunc agere icipit de relatiuis. Et diuiditur in tres partes principales. Primo agit de proprietatibus aeternis et personalibus. In secunda de relatio nibus aeternis non personalibus. In tertia de relation bus mere temporalbus. Secunda icipit dist. 26. praeter ea considerari oportet quod non tantum tres praediet etc. 3. dist. 36. Sunt enim quadam quae ex tempore. Prima iterum pars in qua agit de relationibus aeternis: et personalibus in tres diuiditur partes. In pri ma onndit quibus proprietates dicte assignantur In secunda quomodo proprie vocentur. In tertia: qualiter nomine vario exprimantur. Prima in pricipio huius distin. Secunda ibi: Iam de pro prietatibus personarum videamus. Tertia in prin cipio. 27. dist. Hic quaeri potest: vtrum propetates etc. parte prima indiuisa manente. Secunda in qua onndit magister qualiter he propetates nomine propeo vocentur: scinditur in tres partes. In prima on dit quod he propetates locum non habent accidentis seu aduenticii. In secunda dubitatio et eiusdem solutio circa personam tangitur filii. In tertia circa sanctum flamen cuiusdam ponitur veritas dubii. secunda incipit ibi. hoc quaeritur quomodo dicatur proprium esse nato deo: tertia ibi. Hic quaeri potest vtrum poatr val filius etc. Et haec est diuisio praesentis dist.
Quaestio
¶ Quaestio ista docet de constitutio ne in ee personali per notiones seu relationes originis diuinarum personarum is qua quaestione tres recitat opiones quas vide in loco et habetur a sco. lo co hic assignato. Arca quam querius ritur: vtrum per notiones seu absoluta 2 sint diuina constituta supposita. Et arguo quod per absoluta triplici medio. Primo sic: nihil agit non existens sed genare est agere: igitur pater praehabet esse antequam geniet: sed non per paternitatem: quia per geniationem est pater. ergo per aliam relationem seu per absolutum: sed alia rela tio non reparitur: nisi innascibilitas quae non consti tuit: quia est privatiua: igitur constituitur per absolutum et ita de aliis personis. maior patet: quia implicat quod aliquis agat: et quod non sit dum agit: sed quod innascibilitas non constituat. patet: quia nullu positiuum privatiuo seu negatiuo constituitur.
¶ Secundo arguitur sic: principiorum aliquod tertium constituentium adinuicem debet esse re spectus: sed relatio solum suum respicit obiectum. igitur nequit relatio aliquid constituere: et ita relinquitur quod absolutum constituat. maior patet: quia primo est vnio constituentium: et conuentus quam sit constitutum: sicut patet in constitutione methaphi ca et phisica de animali et rationali et corpore et anima: sed minor probatur per philosophum in predicamentis relatiua sunt quirum esse est ad aliud se habere: et pro pter hoc a pilusone primo dicta est relatio ad aliquid.
¶ Tertio arguitur sic: pater potest habere esse antequam geniet: et ita constitui per absolutum: igitur et actu constituitur: et ita potest argui de aliis personis. consequenta patet per philosophum in. 3. philosophico rum. In perpetuis nihil differt esse et posse: sed assumptum patem per Rich. de trini. 3. Si vna persona esset nihil prohiberet habere eam ple 3go nitudinem sapiniae: certum est autem quod non intelle ctu falso: sed vero loquitur auctoritas: et ita possibili In oppositum arguitur. Cuntes ergo docete omnes gentes: baptisantes eos in nomine patris et fi lii et spiritus sancti. et Tres sunt qui testimonium dant in caelo: patr / verbunm / et spiritus sanctus. Et breviter vbicumque loquitur scriptura de diuins personis loquitur per relatiua et non per absoluta quod significat quod relatiuis constituuntur non absolutis.
¶ In ista quaestione sunt tres articuli. Primus est terminorum declaratiuus Quorum Secundus est quaestionis responsiuus. Tertius est terminorum motiuus
¶ Primus terminus est notio a nosco cis: quia notiones faciunt nos venire in congnitionem diuinorum: vnde secundum doc. deuotum hac dist. q. vl. Notio capitur tripliciter: vno modo pro omni manuductiuo nostri intellectus in cogni tionem diuinorum et isto modo sunt infinite notio nes: quia quaelibet creatura potest nos manudu cere in geniali ad cognoscendum deum: et isto mod antiquiores doctores posuerunt notiones in finitas: sed nimis improprie. Secundo dicitur notio secundum numerum diuinarum personarum: ita quod sicut tres diuinae personae sunt notae: sic tres sunt notiones quibus noscuntur: scilicet ingenatio in patre: genatio in filio: et processio in spiritu sancto: sicut di cit Dam. li. 1. Omnis in diuinis sunt vnum praeter ingnationem: geniationem et processionem et isto modo acceperunt antiqua doctores: sed im proprie. Tertio dicitur notio quaelibet diuina ori ginatio seu dicatur negatiue: sicut innascibili tas: seu affirmatiue sicut caeterae: et isto modo sunt. 5. notiones et non pltres posite a magistris nostris: et propere scilicet inascibilitas. geniatio actima genatio passiua: spiratio actiua: et spiratio passiua: et sic ordinantur quod tres sunt in patre: n due in filio: vna in spiritu sancto. Innascibilitas enim geniatio actiua: et spiratio actiua sunt in patre. Rursum geniatio passiua et spiratio acti ua in filio: sola spiratio passiua in spiritu sancto.
¶ Noto vlterius quod secundum Tho. huius distin in scripto. q. 5. ista tria differunt: licet sint idre: relatio / proprietas et notio. In hoc quod dicitur re latio relatiue ad suum terminum vel oppositum: sed proprietas inquantum constituit: notio vero inquan tum ducit in cognitionem.
¶ Secundus teminus est absolutum: quasi ab alio solutumEt dicitur tripliciter: vno modo dicitur absolutum vi diuiditur contra respectiuum: et sic dicitur positiue: sicut dicimus subam absolutum praedicamentum: ad ali quid vero respectiuum. Secundo dicitur absolutum pure privatiue. scilicet pro conceptu abstracto a respectiuo et absoluto sicut si abstrahamus ens finitum a suba et relatione nec est respectiuum tunc ens finitum: nec absolutum loquendo posi tiue: sed solum dicitur priuatiue absolutum: quia non est actu respectiuum: sed potest esse de his duobu modis absoluti vt loquitur magister franc. huius prae mi dist. 23. Tertio modo dicitur absolutum pure negatiue proeo cui conuenit sic esse a se: quod nullo modo ad aliud: et sic in diuinis diuina essentia est absoluta: et quidditates subae et qualitatis in primo signo: sicut humanitas: equinitas: et caeterae.
¶ Tertius terminus est constitutiua quasi similstatutiua vnde noto quod ista tria differunt: compositio: resolu tio et constitutio. Omne enim quod componitur resoluitur: vel potentia vel re: sed non omne quod resoluitur illo modo componitur. vnde non est com positio inter verbum diuinum assumens et na turam humanam assumptam licet sit vnio: tamen potest esse resolutio posset enim verbum dei de potentia absoluta dimittere quod assumpsit. Sed vltra: omne quod resoluitur constituitur non econtra vnde in diuinis concedimus tres per sonas constitutas: non tamen est sanum satis di cere quod sint resolubiles. Et hoc de primo arti. Quantum ad secudum articulum sunt tres conclusioues.
¶ Prima est vni cum indiuiduum formaliter non suppositum naturae signo: diuinas intelligitur personas prae cedere. probatur conclusio: vbicumque in pluribus est idem numero dans eis esse: ibi vnum est indi uiduum praecedens illa quibus esse dat: sic est in di uinis: est enim ibi vnica essentia simplicissima in tribus suppositis dans eis esse. vnde Aug. Alio pater: alio deus: quia paternitate pater sed deitate deus. igitur natura praecedit tria supposita. Et si quaeratur: Utrum ali quae operationes conueniant sibi in illo priori. Dico quod sic: sicut intelligere: velle: immo illae operationes ad extra: sicut creare: recreare ero tribus conueniunt personis: Primo huic in diuiduo conueniunt: vnde pater creat inquantum deus non inquantum pater et filius: etiam et spiritusanctus. Ex quo infero: quod filius et spiritus sanctus non sunt rationes formales creationis rerum: sicut posuit sanctus Tho. huius primi dist. 10. q. 1. vbi dicit. Quod oportuit primo produci filium modo naturae: et spiritum sanctum modo liberalitatis: vt per hos quasi per rationes for males postea creature conderentur: patet opu positum ex conclusione: vnde. Dico quod si vnicum in diuinis esset suppositum: sicut imaginati sunt gentiles quod adhuc posset res creare cum haberet omnipotentiam: nec modo etiam aliam nouam potentiam afferunt patri: filius aut spiritu sanctus productus: si enim per impossibile esset pater solus: non videtur quin posset se solo res creare. Et si quaeratur: quare igitur est productio filii aut spiritusancti ante rerum creationem. Respondeo: quia completur productio intra antequam inci piatur creatura: sicut contingens consequitur necessarium. De hoc amplius in principio secundi.
¶ Secunda conclusio: nulla assistente rela tione sed potius nisi stante diuina constituumtur supposita. probatur primo quod non constituani relationibus assistentibus: ego voco relationem assistentem quae non est in deo: sed deo praesens est: si¬ cut vnus nostrum alteri quamuis illud si esset: esses longe perfectius: et patet sic: omne reucatum in concilio ecclesie sufficienter reucato: et in sanctu agente spiritu: rescindendum est vt falsum. huiusmodi est positio dicentium relationibus assistentibus diuinas constitui personas. igitur non sic constituuntur: maior patet satis: et habetur etiam a magistro dist. 2I. huius primi in virtute. Sed minor patet. vnde Gilb. porre tani vir eloquentissimus hanc reuocauit in comcilio remensi: et corroboratur: nihil est deus nisi sit in deo vel per essentiam sit deus iste) relationes assistentes non essent per essentiam deus: patet: nec essent in deo: quia solum assiste rent. igitur non constituunt deum: et ita diuinae personae. constitutae per has relationes non esset deus. Sed probatur secunda pars conclusionis: quia relationibus insistentibus constituuntur diuina supposita: illud enim primo personam constituit quod ab alia eam distinguit: huiusmodi est ralatio insistens. igitur tali constituitur relatione. maior patet ex eo: quod distinguendi et constituendi ea dem sunt principia. Sed minor probatur. in per sona enim diuina nihil est nisi absolutum et respectiuum: absolutum autem non constituit: quod patet: quia comne est tribus: ex eo quod dicit perfectionem simplicitur: si enim in creaturem totum praedicamtum substantiae: immo tota latitudo absolutorum dicit aliquam perfectionem: licet limitatam non videtur quod hoc sit negandum in diuins: vbi perfecte est absoluti ratio et ea quae sunt perfectionis in creaturis sint perfectio ri modo in diuins. Ex quo relinquitur: relationem insistentem personam constituere: vnde noto quod ad hoc quod relatio constituat: tria requiruntur. Primo quod in sistat id est quod intus sit: et ideo relatio assistens non constituit. Secundo quod sit propria: ideo relationes. cones non constituunt. Tertio quod sit persona: ide spiratio actiua non constituit: quia aduenit patri et filio iam constitutis. Et si quaeratur quomodo potest rela tio esse insistens et non denominet essentiam in quae est: vt dicatur geniare. Respondeo quod illa relatio nata est denotare secundum dam. ipostasim: non natu ram sicut in creaturis: licet paternitas quae difster homo pater sit in anima: non tamen dicitur anima pater sed suppositum. Sic in proposito licet paternitas sit in essentia diuina: non tamen ea diffter pater esse nisi identice quomodo non loquimur nunc. Ex quo infero opinionem magistri i Ioh. de ripa esse falsam: quoe posuit personas po absoluta constitui maxime cum vbique nouum te¬ stamentum: ecclesia etiam vbicumque loquitur de trinitate sicut in illo capitulo firmiter. Et in illo damnamus nominat personas nomnibus relatiuis non absolutis. Ad idem doctores sacri: vnde si in hac materia non vincamur rationibus: vincat nos ecclesie auctoritas: quae est maior omni ingenio. Unde Aug. super gen. ad litteram: Maior est sacrae scripturae au ctoritas quam omnis humani ingenii perspicacitas. Qua propter doct. subtilis magis ad hoc quodammodo declinare videtur. Doctor deuotus: doctor sanctus: et caeteri de communi tenent oppositum: intantum vt nunc communis dicatur opinio. Et si dicatur quod salomodo innuit: per constituitur per absolutum: et pater et filius inquit enim in prouerb. 30. Dic nomen eius: et no mem patris eius si nosti. Ex quo enim nominat pa trem et etiam implicite filium et quaerit nomen eo rum: signum est quod habent aliud nomen: quia omne probleuma aliquid praesupponit certum: et quaerit dubium ex. 7. metha. nomen aliud non videtur nisi aliquid absolutum: dico quod vere et pater et filius habent aliud nomen et ineffabile audientibus: quis enim mortalium potest di uinam essentiam cognoscere: quod est nomen eorum: aut qualiter gignitur filius: seu qualiter genatur pater: nullus: nec oportet illud nomen significare aliquod constitutum absolutum. Sunt aliae auctoritates quas adducunt illi de opinione opposita de Augu. et aliis doctoribus sunt extorte ideo dimittuntur
¶ Tertia conclusio. notionibus affirmatiuis lo negatiuis supposita diuina constituum tur probatur conclusio. iam suppono ex articulo primo: notiones esse relationes: supposito etiam ex praecedenti conclusione: quod relationes constituunt non absoluta: probo quod positiue relalationes constituunt nomen: suppositum positiuum constituitur per priuatiuum: sed diuina supposita sunt positiua. igitur per notiones po sitiuas constituuntur maior patet: non est enim de ratione positiui priuatiuum: sed minor declaratur: maioris enim perfectionis est suppositum diuinum quam creatum: cum igitur suppositum creatum constituatur per positiuum: quia sorteitas adueniens humanitati: nisi sustentetur a digniori constituit suppositum sortis: igitur et diuinum per positiuum constituitur. Ex quo patet quod magister Franc. de maronis non dicit recte huius distinctionis: ponendo suppositum creatum constitui per negationem: nec ratio sua concludit: dicit enim quod tunc tota natura humana non esset assumpta a verbo quia non est assumptum suppositum: dico quod non est propter defectum alicuius realitatis: sed quia sustentatur illa natura humana a diuino sup posito: ideo non est humanum suppositum sed diuinum: dico enim bene quod consequitur esse suppositi aliqua negatio non tamen constituit de hoc amplius in. 3. Et hoc de secundo articulo. Quo ad tertium articulum sun iuxta tres conclusiones tres difficultates.
¶ Prima: quomodo potest operatio illa conuenire illi indiuiduo quod praecedit diuina supposita: cum actiones sint suppositorum secundum philosophum: Dico quod ibi actiones sunt suppositorum: liber suppositorum debet glosari id est singularium: ita quod per minus commune magis commune intelligatur: anima enim separata intelligit: nec tamen est suppositum sicut econtra: aliquotiens per mi nus commune magis commune intelligitur: sicut innuit Gregutinus super illo verbo Math. vltimo. Predicate euangelium omni creatu rae: dicit Breg. creature nomine signatur homo.
¶ Secunda difficultas: quomodo potest intelligi: quod relatio non informet essentiam: et tamen quod non sit assistens: dico quod est simile: licet perfectius sit in deo: sicut si anima esset in cor pore hominis et non informaret: potest enim fieri potentia dei primum secundo non facto: sic in proposito.
¶ Tertia difficultas cum quodlibet prius sit in se quam referatur: videtur quod pa ter quammaxime innascibilitate constituitur: per quam intelligitur in se: sed per paternitatem re feratur ad filium: Dico quod verum est quod prius in se res consideratur quam ad aliud: nisi per illud quod est ad aliud constituitur: Sic est in proposito: quia paternitas constituit patrem. Et sic pa tet ad questionem: quod videlicet diuina supposita non per absoluta: sed per notiones in esse constituuntur. Tunc ad argumenta. Ad primum dico quod maior sic intelligitur. Nihil agit non existens nisi per actionem costituatur: et secundum hoc est verum: quia pater per genera re constituitur. Et si dicatur. igitur pater esset productus: negatur consequenta: produci enim re quirit producens a quo producitur sed com¬ stitutum non requirit nisi principium quasi for male: vnde pater constituitur non tamen produci tur: filius vero et producitur et constituitur.
¶ Ad secundum dico ad minorem. quod licet relatio aspiciat secundum suam quidditatem terminum non tamen ita quin accipiat et fundamentum: sicut patet in creatur is: similitudo enim non tantum aspicit id ad quod refertur: sed etiam albedinem in qua fundatur. Sic est in proposito: et licet paternitas filiationem aspiciat nihilomin etiam essentiam diuinam aspicit: ideo non currit argumentum.
Conclusiones
¶ Ex ista vero distinctione sicut de praecedentihus tres de mente magistri capiuntur coclusiones. Prima conclusio: nomen ipostasis sane est ponendum in sacris liatris: et eo vtendum: dicit conclusio: quod possumus vti isto nomine ipostasis in sacra theologia: sane tamen hoc nomen intelligendo. Et deducitur haec conclusio a principio distinctionis vsque ad illud capitulum. Iam de proprietatibus personarum videamus.
¶ Secunda conclusio: sacra paternitas dicitur notio sic et natiuitas atque processio: dicit conclusio: quod he tres relationes: paternitas / natiuitas: et processio sunt tres notiones diuinarum personarum. Et deducitur ista conclusio ab illo capitulo. Iam de proprieta. etc. vsque ad il lud ca. Hic quaeritur quomodo dicatur etc.
¶ Tertia conclusio: verus filius est vnigenitus: et flamen funditus est sactusspiritus: dicit conclu sio quod proprie solus filius dei dicitur vnigeni tus eius: et tertia persona dicitur spiritus sanctus Et deducitur haec conclusio ab illo capitulo: Hhic quaeritur etc. vsque ad finem distinctionis.