Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions
Prev

How to Cite

Capitulum 13

1

Titulus huius capituli est de perfecto et uno in quantum de Deo dicuntur. Dicitur autem Deus perfectus, quia omnis boni possessor est, nichil accipiens extra se. Dicitur unus, quia omnis boni multiplicator est, manens simplex et indivisibilis in se. Perfectus igitur et unus est, quia in eo est cumulata omnis bonitas universalis et ab eo est derivata omnis bonitas particularis. Vel perfectus est nullius boni habens defectionem. Unus est nullam patiens transmutationem vel divisionem. Perfectus igitur est, quia nichil est ei addibile; unus est quia nichil est ab eo detrahibile. Vel perfectus est Deus in summa et excellenti singularum personarum singularitate; unus vero est in essentie simplicissima indivisibilitate. Si autem de Christo hec intelligantur, die quod Christus fuit perfectus Deus, et perfectus homo set tantum unus homo. Unde ipse habuit perfectionem in deitate et humanitate set unitatem in singulari personalitate.

2

Tanta et de istis, etc. usque ad illud: Unum autem, etc. talis est sensus: Sufficiat de ista materia tanta dixisse. Ad illud autem modicum quod restat, dicendum procedimus. Divina enim scriptura dicit de Deo omnia et particulariter et universaliter. Laudat enim ipsum tanquam perfectum et unum. Perfectum autem non solum sicut per se ipsum et secundum se ipsum a se ipso, ab omnibus uniformiter segregatum et totum per omnia invisibilia perfectissimum, set et sicut super perfectum secundum excessum omnium et terminantem omnem infinitatem et excessum super omnem terminum et a nullo captum aut conprehensum, set extendentem se simul ad omnia et super omnia inmissionibus indeficientibus et operationibus non consummativis. Dicitur etiam Deus perfectus sicut inaugmentabilis et super perfectus et sicut inminorabilis et sicut omnia in se ipso prehabens et supermanans secundum unam incessabilem et superplenam et interminabilem largitionem secundum quam perficit omnia perfecta et adinplet omnia propria perfectione.

3

Unum autem, etc. usque ad illud: Propter quod omnia, etc. talis est sensus: Dicitur autem Deus unus, quia unitive est omnia secundum unum unitatis excessum. Et unum est inegressibilis causa omnium. Nichil est enim existentium quod non participet uno. Set sicut omnis numerus participat unitate, ut dicatur unus binarius, unus ternarius, unum dimidium et unum tertium et unum decimum et sic de aliis: ita omnia et quelibet omnium pars uno participant. Et per id quod est unum, omnia existentia sunt. Et non solum unum est causa cuiusque rei simul et multorum, set vere unum verbum est ante omne unum et omnem multitudinem. Non est enim aliqua multitudo que non participet uno, set omnia ea que sunt multa partibus sunt unum toto. Et que sunt multa accidentibus, sunt unum subiecto. Et que sunt multa numero, sunt unum virtutibus aut specie. Et que sunt multa speciebus, sunt unum genere. Et que sunt multa processibus, sunt unum principio. Et nichil est existentium quod non participet uno secundum aliquid. Et unum secundum propriam singularitatem omnia seĀ¬cundum omnia, et omnia tota et etiam omnia opposita singulariter coaccepit. Et quidem sine uno non erit multitudo; set sine multitudine potest esse unum. Sicut et unitas que est simplex et ante omnem numerum multiplicatum. Et si quis cuilibet omnium, ut enti vel uni, supponat omnia, etiam omnia tota in ipso erunt unum. Alia etiam ratione attendendum est quod unum sit ante omnia. Quoniam secundum precognitam uniuscuiusque speciem naturalem vel ydealem uniri dicuntur omnia que uniuntur. Et unum est omnium elementativum. Et si auferas unum, nec totum neque totalitas neque pars neque partialitas neque aliquid existentium erit. Unum siquidem verbum omnia uniformiter in se ipso preacceptit, antequam faceret omnia, et circumaccepit conprehendens omnia. Unde sacra scriptura divinitatem et quamlibet divinam personam unum dicit, sicut unam omnium causam, ut dicatur unus Deus, unus pater, unus dominus Ihesus Christus et unus et idem spiritus propter excedentem divine unitatis simplicitatem. In qua omnia congregata et superunita presunt supersubstantialiter.

4

Propter quod omnia, etc. usque ad illud: A rerum autem, etc. talis est sensus: Propter quod ad ipsam divinam unitatem omnia refunduntur et reponuntur tanquam ad formalem causam a qua per originalem auctoritatem, et ex qua per effectivam causalitatem et per quam producendo et influendo procedentem, et in qua continente et conservante et ad quam per conversionem, omnia sunt: et ipsa coordinata sunt et manent et continentur et adimplentur et convertuntur. Et non invenies aliquid existentium quod non in unitate que supersubstantialiter attribuitur toti trinitati, sit hoc quod est et perficiatur et salvetur. Nos autem a multitudine ad unitatem virtute divine unitatis conversos oportet laudare unitatem totius trinitatis, scilicet personarum, et essentie, scilicet omnium causam, tanquam unum, quod est ante omne unum et tanquam multitudinem et partem et totum et diffinitionem et infinitatem et terminum et interminabilitatem, quia unum omnia existentia et ipsum esse diffinit et singulariter est causa omnium et partium omnium totorum et ipsum est simul et ante omnia et super omnia. Et est unum super ipsum existens et ipsum unum terminat existens, quia existenti accidit multitudo et numerus participat essentia. Unum vero supersubstantiale est et existens unum et omnem numerum terminat et ipsum supersubstantiale unum est principium et causa et numerus et ordo unius et numeri et omnium existentium. Propter quod deitas, in qua laudatur super omnia unitas et trinitas, non est aliqua unitas, et trinitas que a nobis aut aliquo existentium sit cognita, set ut superunitam unitatem simul et fecunditatem supersubstantialem deitatis secundum nostram possibilitatem lau- demus. Ideo supernominabilem et supersubstantialem nominamus nominatione trinitatis et unitatis. Nulla autem nominatio aut unitatis aut trinitatis aut numeri aut fecunditatis aut alterius cuiuslibet quod sit alicui existentium cognitum ad cognitionem educere potest occultum superdeitatis quod est super omnia, et rationem et mentem, supersubstantialiter superexistens, nec est ipsius nomen, nec sermo, set est ab omnibus segregatum, ubi nulli menti patet via vel vestigium. Nec ei attribuimus nomen bonitatis quasi proprie ipsi conveniat. Set cum desideremus aliquid intelligere vel dicere de illa ineffabili natura dignissimum nominum primum cum reverentia ei attribuimus. In hoc etiam cum theologis concordantes, qui in scripturis similiter ipsum nominant.

5

A rerum autem, etc. usque ad illud: Si autem ista, etc. talis est sensus: Scimus quod a rerum veritate deficimus; unde et theologi precipue in vocabula negativa ipsi attribuenda consenserunt. Ex quibus anima suscitatur ab hiis que sibi sunt connaturalia. Et per omnes divinos intellectus pergens, a quibus segregatum est divinum occultum quod est super omne nomen et rationem et cognitionem, tandem excedens se et omnia, ipsi occulto coniungitur, prout possibile est nobis ipsi coniungi. Dictas autem divinorum nominum intelligibiles significationes, prout potuimus, reseravimus non solum ab eorum diligenti reseratione deficientes a qua et angeli deficiunt, nec solum ab angelica laude deficimus eo quod potentissimi theologi mortales minus possunt in divinis quam eorum extremi, set deficimus etiam a laude apostolorum et discipulorum apostolicorum et etiam nobis extreme et subiecte coordinatorum. Unde si ea que diximus, recte se habent, sicut supra tetigimus, hoc bonorum omnium cause est ascribendum que dat primum dicere, postea bene dicere. Et si quid equipollens dictis pretermissum est illud subaudiatur secundum easdem aut consimiles rationes et regulas.

6

Si autem ista, etc. usque in finem capituli talis est sensus: Si autem ea que diximus aut non recte aut inperfecte dicta sunt et a veritate aut in toto aut in parte erravimus, tue sit benignitatis me dirigere ignorantem non voluntarie et tradere meliores rationes michi indigenti dicere et subvenire michi non habenti sufficientem virtutem, et sanare me nolentem egrotare. Et hoc sive per tuum studium sive per alienum inveniens et omnia ex bono Deo recipiens ad nos transfer. Ne autem pigriteris amico benefacere. Vides enim quod nos nullum de Ierarchicis Sermonibus nobis traditis ad nos ipsos avare contraximus. Set nos sursum currentes tradimus et trademus ipsos et tibi et aliis viris quantum nos sufficimus, docere et illi quos docemus sufficiunt intelligere. In nullo per nostram traditionem offendentes nisi forsitan ad intelligentiam aut expositionem infirmemus. Set hec ut Deo placuerit, ita habeantur et dicantur. Et hic sit finis secundum nos inteligibillibus Dei nominationibus. Ad Simbolicam autem Theologiam, duce Deo, transibimus.

7

EXPLICIT LIBER DE DIVINIS NOMINIBUS.

PrevBack to Top

On this page

Capitulum 13