Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions
Prev

How to Cite

Next

Capitulum 2

1

Titulus secundi capituli est de unita et discreta theologia, idest de hiis que pertinent ad unitatem essentie et trinitatem personarum. Item. Tractat quid est unitas et quid est pluralitas. Unita enim theologia Deus ipse est, qui unus et simplex est. Discreta vero theologia creatura est, que multiplex est, que distincta est, quia non hoc est quod Deus est, licet a Deo sit. Filius vero et Spiritus Sanctus sic a Deo sunt quod Deus sunt, quia unum sunt.

2

Thearchicam totam essentiam, etc. usque ad illud: Igitur hoc quidem, etc., talis est sensus: Bonitas Dei que sola est per se existens, laudatur a sancta scriptura, quia declarat diffiniendo et manifestat declarando convenientia nomina cuilibet divinarum personarum, ipsas ab omni existente distinguens, quasi dicat: Hoc nomen bonum convenit tribus predictis. Trinitas enim appellatur a beato Dionysio thearchia a theos quod est Deus, et archos quod est princeps, idest princeps deitas. Nec solum hoc nomen bonitas vel bonum convenit toti thearchie sed etiam distinguit ab omni creatura quod patet ex hoc quod dicitur in Luca ipso Christo narrante: Quid me interrogas a bono? Nemo bonus nisi solus Deus. Unde cum quelibet personarum sit Deus, quelibet erit bona essentialiter. Cum ergo bonitas Deo singulariter attribuitur, omnis alia creatura a bonitate excluditur. Bonitate, dico, essentiali que soli Deo conpetit. Nam creatura bonitatem habet sed participatam sibi a Deo. Unde creatura non est bona a se sed a Deo.

3

Igitur hoc quidem, etc. usque ad illud: Et quidem, etc. talis est sensus: Hoc ipsum quod diximus quod nomen bonitatis singulariter convenit tribus personis demonstrabimus in alio loco. Et non solum hoc nomen sed etiam omnia alia nomina divina essentialia ostendemus indifferenter attribui a scripturis omnibus divinis personis. Deo enim convenientes nominationes appellantur nomina essentialia Dei, que non particulariter conveniunt deitaiti, sicut nobis qui tantum participamus aliquali ipsorum parte. In parte enim sumus boni et sapientes et potentes; sed principalis deitas totaliter sine exceptione et perfecte sine diminutione et integraliter sine partitione, bona est et sapiens et potens et similia sicut in sacra scriptura inveni- tur. Et omnia talia nomina simpliciter et absolute et indifferenter dicuntur de omnibus tribus divinis.

4

Et quidem, etc. usque ad illud: Et si non totam etc. talis est sensus: Sicut conmemoravimus in libro De divinis Caracteribus: Si quis vellet dicere quod istud verbum: Nemo bonus nisi solus Deus, non sit dictum de tota trinitate sed particulariter de aliqua vel aliquibus personis, quod nichil aliud esset nisi superunitam deitatem dividere: Respondemus et dicimus hoc non posse stare, quia ipse Filius Dei naturaliter bonus dicit de se ipso in Iohanne: Ego sum pastor bonus. Similiter et de Spiritu Sancto dicit in Psalmis: Spiritus tuus bonus deducit me in semitam rectam. Similiter si quis dixerit quod illud verbum: Ego sum qui sum, de una tantum persona dictum sit et non de tota trinitate quasi partim Deus laudetur et non totaliter, quod est deitatem secundum partem circumscribere, hoc videtur inconveniens maxime cum in Apoc. scriptum sit: Qui est, qui erat et qui venturus est omnipotens, quod quidem dicitur de Filio. Ad hoc ipsum facit quod dicit psalmus: Tu autem idem ipse es, scilicet et in presenti et in preterito et in futuro, quasi dicat: Mutatione temporum non mutaris sed semper idem permanes quod ab eterno fuisti. Hoc etiam ipsum dicitur per ipsum Christum de Spiritu Sancto in Iohanne: Spiritus veritatis qui a patre procedit, quasi dicat: Si pater est qui est, et Filius similiter, ut probatum est., ergo et Spiritus Sanctus, qui a patre et filio procedit ab eterno. Si enim ab eterno procedit, ab eterno est. Igitur tam nomen bonitatis quam nomen essentie convenit cuilibet divinarum personarum.

5

Et si non totam, etc. usque ad illud: Et omnia quecumque, etc. talis est sensus: Si dicatur quod non quelibet persona divina est vita, quomodo verum erit quod dicitur in Iohanne: Sicut pater suscitat mortuos et vivificat, quia scilicet vita est, sic et filius quos vult vivificat, quia eadem vita est. Similiter et spiritus sanctus est qui vivificat, quia idem cum patre et filio est. Dominatio vero sive nomen dominationis in multis scripture locis toti attribuitur trinitati, scilicet patri et filio et spiritui sancto. Totorum tota deitas est ipsa beata trinitas. Deigena deitas est pater qui deum filium de se deo ab eterno genuit. Deitas filialis est ipsa persona filli et omnibus istis attribuitur dominatio quia et tota simul trinitas dicitur dominus et pater dicitur dominus et filius dicitur dominus et spiritus sanctus dicitur dominus in Ex. Attribuitur etiam toti trinitati pulchritudo, quia, cum sit fons pulchritudinis, omnia pulchrificat. Sapientia, quia, cum sit fons saporis et intelligentie, omnia sapientificat. Lumen, quia, cum sit fons luminis, omnia illuminat. Deificatio, quia cum sit fons deifica- tionis, omnes spiritus mundos sibi unit et assimilat. Causalitas, quia, cum sit causa generalissima, omnia principiat.

6

Et omnia quecumque, etc. usque ad illud: Igitur istis, etc. talis est sensus: Generaliter omnia vocabula pure essentialia Deo convenientia secundum naturam divinam attribuuntur omnibus personis. Quandoque coniunctim sive conprehensive, ut cum dicuntur omnia ex Deo. Ps. Omnia in sapientia fecisti. Quandoque divisim sive diffusive, ut cum dicitur Rom. Omnia ex ipso tanquam creante et per ipsum tanquam ordinantem et in ipso tanquam conservante et omnia in ipso consistunt tanquam omnia conprehendente. Et illud quod dicitur in Ps. Emittes spiritum tuum, idest voluntatem tuam exprimes, et creabuntur, quia creature de nichilo ad esse deducentur. Et ut breviter dicatur, ipse Christus qui est verbum Dei in Iohanne: Ego et pater unum sumus, idest nos qui sumus divisi in persona, sumus idem in una essentia et potentia et operum efficatia. Et illud: Cuncta que habet pater, idest essentialiter mea sunt, qui idem sum cum eo substantialiter. Et similiter: Cuncta mea sunt, quia ubi nulla discrepantia substantiarum, nec gratiarum vel operum. Similiter, tua secundum essentiam, mea sunt secundum substantiam. Et rursus: Quecumque sunt patris qui genuit, et ipsius filii qui genitus est, et ipsi spiritui sancto attribuuntur conmuniter, videlicet divine operationes in discurrendo, honor in miracula faciendo, fontana in miserendo et indeficiens causa in omnibus necessitatibus subveniendo. Similiter attribuitur ei distributio benignorum donorum, quia videlicet benigne dona distribuit. Et breviter nullus qui sit in divina scriptura conversatus vel exercitatus nisi habeat perversam intentionem, negabit dicta vocabula esse toti trinitati conmunia secundum perfectionem, qua convenientius aliquod verbum vel vocabuIum potest dici de Deo. Vel secundum perfectum in Deo verbum, idest secundum perfectam rationem verbi. Que quanto est altior vel perfectior, tanto est Deo convenientior, ut verbi gratia, bonum et sapiens perfectiorem habent rationem, ut de Deo dicantur et etiam de creatura quam ens. Quoniam bonum et sapiens addunt supra ens. Et talis additio est quedam verbi vel vocabuli perfectio.

7

Igitur istis a nobis, ete. usque ad illud: Igitur unita, etc. talis est sensu: Cum igitur ista, hic breviter alias autem sufficienter tractavimus secundum demonstrationem et determinationem divine scripture, quecumque divina nomina essentialia inferius tractaturi sumus, toti trinitati ipsa attribuere decrevimus. Si autem aliquis per hoc putet nos inducere confusionem in distinctione personali, respondemus quod non poterit hoc ostendere veraciter vel sufficienter. Si autem omnino sacram scripturam non recipit, valde contrarius est nostre intentioni philosophice. Si autem sapientiam divinam non curat discere ex scripturis, quomodo nos poterimus curare ipsum aut quomodo manuducemus eum ad theologicam scientiam, quasi dicat: Qui divinam scripturam non vult addiscere, ad divina vel in divinis non potest proficere. Si autem secundum veridicam scripture assertionem procedit, nos illa tanquam regula utentes luminosa sicut rectius possumus ad tractandum de istis excursorie procedimus, aggrediendo videlicet principalem materiam istius capituli, dicentes et ostendentes quod in sacra scriptura quedam attribuuntur Deo unitive, idest secundum trium personarum unitatem essentialem. Que omnia, ut dictum est, omnibus personis sunt conmunia. Quedam vero tradit discretive, idest cum significatione vel notatione proprietatum singularum personarum, ut sunt innascibilitas, paternitas vel generatio-actio, filiatio, verbum, vel generatio-passio, principium rationabiliter sumptum, vel spiratio-actio, processio vel spiratio-passio cum significationibus sincathegorematum notionalium, ut sunt in, de, apud, ex, a, cum, et adverbiis et participiis et quibusdam aliis vocabulis personalem distinctionem quolibet modo notantibus. Dicit etiam diligenter cavendum ne vel unita, idest essentialia, dividantur nec discreta, idest personalia, confundantur. Nec solum est a scriptura sancta dirivandum sed iuxta prophe- ticam virtutem debemus eam sequi, ut possimus promereri resplendentem intelligentiam de divinis. Preterea convenit ut ea que de divinis nobis manifestantur in scriptura sicut quandam veritatis regulam obtimam custodiamus sine additione, sine diminutione, sine perversa corruptione. Et merito debemus illesa sancta eloquia custodire, quia non tantum sub custodia sanctorum qui ea dixerunt, sumus positi sed etiam ad custodiam ipsa custodiendum deputati, quasi dicat: Si dicta sanctorum fideliter custodierimus, non solum ab ipsis custodiemur sed etiam ad custodiendum alios preficiemur.

8

Igitur unita quidem, etc. usque ad illud: Oportet autem, etc. talis est sensus: In libro De divinis Caracteribus demonstravimus plura esse vocabula que de tota deitate dicuntur unitive ut est superbonum, superdeum, supersubstantiale, supervivens, supersapiens, et quecunque excedends sunt remotionis. Nota quod in divinis equipollent super et non, quia tantum valet dicere superbonum quam non bonum et similia. Quoniam per super fit remotio et per non fit negatio bonitatis nobis captabilis et ad aliam transmittimur quam non intelligmus et omnia talia toti conveniunt deitati.

9

Et non solum talia removentia ipsi competunt ratione excessus sed etiam ponentia ratione effectus. Talia vero vocabula ponentia sunt pro maiori parte causalia, ut est bonum, idest bonitatis causativum; pulcrum, idest pulchritudinis effectivum; existens, idest essentie creativum; vite generativum, idest motus et sensus donativum; sapiens, idest intelligentie infusivum. Et non solum hec, sed quecumque dicuntur procedere ex donis omnium bonorum cause, idest Dei, ex quo procedunt benignissime omnia dona. Dicto de unitivis nominibus totius deitatis, idest de essentialibus, nunc subiungit de discretis, idest personalibus que sunt pater et filius et spiritus sanctus. Et dicuntur supersubstantialia quia antequam aliqua essent creata, ab eterno erant ista nomina. Usus vero in divinis nichil aliud est quam eterni actus, idest semper gignere et semper gigni et semper procedere. Semper enim pater gignit filium. Semper filius genitus est. Semper pater et filius spirant spiritum sanctum. Super nomina vero discreta que diximus, nulla potest superinduci reciprocatio, ut possit dicere pater ad filium: Ego sum pater tuus et tu es pater meus. Nulla conversio ut pater convertatur in filium vel filius in patrem. Nulla conmunio, quia pater non potest filio vel spiritui sancto conmunicare paternitatem. Nec filius patri et spiritui sancto filiationem, etc. Nec solum in personis divinis sunt discreta nomina, sed etiam invenitur in Ihesu secundum suam naturam discretio et singularitas, videlicet perfectum et invariabile esse secundum deitatem, et omnia benignitatis celestia misteria secundum humanitatem, ut est nativitas, passio, resurrectio, etc.

10

Oportet autem, etc. usque ad illud: Et dicunt sancta eloquia, etc. talis est sensus: Necesse videtur mihi reiterare de perfecto modo essendi et loquendi de nominibus essentialibus et personalibus in divinis, ut quod dicitur vel dicetur a nobis, clarum sit et apertum. Talis enim locutio nichil patitur varium, idest dubitabile vel suspicabile, et non planum, idest erroneum vel falsum. Que vero proprie dicuntur e utrisque nominibus, scilicet unitivis vel discretivis discrete, idest rationabiliter, et plane, idest intelligibiliter, et ordinate, idest inconfusibiliter secundum gratiam nobis datam determinare proponimus. Magistri enim sive doctores theologie vocant divinas unitiones ea que sunt collocata sive innata Deo inegressibiliter, et occulte, idest ea que non possunt a Deo separari et sunt intellectui obscura, que maxime pertinent ad deitatem singularem, quia unus solus Deus. Que quidem deitas singularis vel singularitas deitatis est superineffabilis et superignota, quia nec ab homine potest dici, nec ab angelo plene cognosci vel intelligi. Proprietates particulares sive discretiones deitati convenientes dicunt doctores esse processiones vel manifestationes, idest ea que pertinent ad personarum processum unius ab altera ut est generatio, filiatio et spiratio. Quibus divinarum personarum eternus processus manifestatur. Filius enim a patre procedit per generationem. Spiritus sanctus a patre et filio per processionem vel spirationem.

11

Et dicunt sancta eloquia, etc. usque ad illud: Quemadmodum, etc. talis est sensus: Theologi qui et affectu et actu et cogitatu sanctam scripturam inmitantur, dicunt quod proprietates divine essentie et divinarum personarum nichil aliud sunt quam quedam inseparabilitates que ad totam deitatem sive essentie unitatem pertinent et quedam singularitates que personis conveniunt. Verbi gratta in unitate essentie divine que est super omnes unitates, est aliud quod est singulare ipsi unitati et nichilominus est conmune toti trinitati, videlicet quia de utraque potest dici quod est supersubstantialis essentia, quia per se stat et per eam omnia substant. Superdea deitas, quia naturaliter habet innatam ab eterno deitatem et nichil deificum sine ea. Superbona bonitas, quia fons eternus est totius bonitatis nichil habens contrarietatis. Existens super omnia, ratione dignitatis. Ydemptitas totalis proprietatis existens super omnia quia tanta est in Deo ydemptitas quod non differt essentialiter aliqua sua proprietas. Unitas super principatum, quia a divina unitate omnis unitas processit et ideo omnium unitatum obtinet principatum. Ineffabile, quia nec discretiones nec unitiones in divinis possunt exprimi. Multivocum luminis ignorantia, quia quamvis divina sublimitas a nobis ignoretur, tamen lumina continet multarum vocum, quia aput eam est fons omnium inspirationum et rationum. Perfecte intelligibile, quia nulla intelligentia tante perfectionis est, ut divina essentia. In ea etiam est omnium positio, quia omnia dici possunt de Deo sicut causa. Omnium ablatio, quia nichil potest dici de Deo sicut materiali substantia. Ipse enim est super omnem positionem per causam causalissimam et super omnem ablationem per substantiam divinissimam. Ipsa etiam deitas est mansio principalium personarum in se invicem, quia quelibet trium personarum Deus est et in Deo ab eterno est. Nec ullus eis recessus a Deo vel ex Deo est. Item. Est collocatio totaliter superunita et nulla parte confusa, quia sic tres persone sedem divine maiestatis obtinent quod nullam divisionem vel confusionem timent.

12

Quemadmodum lumina, etc. usque ad illud: Est autem et discretio, etc. talis est sensus: Predicte discretionis unitionem et unitionis discretionem per exemplar sensibile et elegans declarabo. Esto quidem quod in una domo sint plura luminaria. Omnia ipsorum lumina in uno lumine uniuntur et unam claritatem efficiunt, nec posset aliquis lumina luminarium ab invicem discernere in aere omnia lumina continente, cum tamen illa luminaria in ipsa unitione proprias teneant discretiones. Hoc ipsum patet, quia si aliquod ipsorum luminum de domo efferatur totum lumen suum secum adducit precise,

13

nichil coavellens de lumine aliorum luminarium. Erant enim illa lumina sibi invicem totaliter unita sed non mixta substantialiter aut contusa particulariter. Quod igitur in aere corporali et igne corporeo apparet ex quo exeunt radii luminosi; multo fortius sentiendum est de supersubstantiali deitate, que non solum corporeas sed etiam eas que sunt in animabus, idest mentales et angelicas unitiones que totaliter participes divinorum luminum proportionaliter, inconparabiliter, excedit. Per istud exemplum sensibile datur nobis spiritaliter intelligi quod in uno Deo, sunt tres persone. Quarum proprietates in uno deitatis lumine uniuntur, et unam supersplendentem efficiunt claritatem. Nec possit aliquis intellectus humanus proprietates personarum substantialiter ab invicem dividere, in una deitatis essentia omnia que personarum sunt, continente, cum tamen ipse persone in mutate essentie proprias retineant discretiones. Et si persona patris vel filii vel spiritus sancti quasi unum ex supercelestibus luminaribus in medium causa disputationis vel collationis deducatur, omnes proprietates suas secum adducit, nichil rapiens vel confundens de proprietatibus aliarum personarum aut substantialiter aliquid auferens, quoniam divine persone divine essentie substantialiter unite sunt non conmixte. Et ideo nulla, potest esse ibi separatio, cum ibi sit a substantialis unitio.

14

Est autem et discretio, etc. usque ad illud: Iste quidem sunt, etc. talis est sensus: Non solum dicta descriptio inconfusa est in personis divinis in unitione essentiali, sed divinarum personarum nulla est alia nec pater filius nec filius pater nec aut filius aut spiritus sanctus et e converso et singule habent propria distinctiva. Que, sicut possumus, breviter explicabimus: Proprium est patri propria auctoritate eternaliter esse et patrem esse et filium eternaliter generare et spiritum sanctum cum filio eternaliter spirare et a nullo esse aut aliquid accipere; proprium est filio a solo patre esse et habere quicquid habet et cum patre spiritum sanctum spirare; proprium est spiritui sancto a patre simul et a filio esse et habere quicquid habet et nullum de se existentem eternaliter habere. Et hec omnia non ex munere gratie sed ex proprietate divine nature.

15

Iste quidem sunt, etc. usque ad illud: Excedit autem, etc. talis est sensus: Licet aliquid dixerimus de unitione et discretione que conpetit in divinis, tamen et unio et essentia divina et discretio personarum ineffabilis est. Processiones autem thearchie sunt discretiones quibus divina bonitas summe simplex in se ipsa quasi se ipsam multiplicat, varie et multipliciter et inconprehensibiliter se tradendo et conmunicando creaturis sive per essentiam aut substantiam ut lapidibus, sive per sapientiam ut hominibus et angelis. Et non tantum hec sed alia plura sue bonitatis munera conmunicavit creaturis omnium causa, et occasione istarum participationum creaturis particulariter distributarum ipsi participantes laudant ea que sunt universaliter sive in plenitudine distributa. Hec tamen omnia conmuniter sive universsaliter in divinitate unita uniformiter et conmuniter uniuntur in qualibet divinarum personarum. Et sunt omnes singularum personarum participationes, retente a singulis, et nullam retinentes, nec singulis singule set singulis omnes attribute. Ut verbi gratia, sicut punctum quod est centrum circuli ab omnibus lineis circunferentie integre et uniformiter participatur, et iterum sicut multe sigilli impressiones uniformiter participant una exemplari forma ipsius sigilli et tamen una impressio non participat una parte et altera ex alia.

16

Excedit autem et hec, etc. usque ad illud: Discretum est, etc. talis est sensus: Hec et huiusmodi exempla materialia que diximus, inconparabiliter excedit divine simplicitatis inpartibilitas, cui nec per contactum nec alio intelligibili modo coniunguntur participantia. Si autem aliquis contra exemplum de sigillo positum obiciat quod sigillum, quamvis unum et idem, facit tamen sepe inequales et in aliquo dissimiles impressiones, respondeo quod illa dissimilitudo non provenit ex sigillo quod unum et idem et uniformiter quantum in se est, omnibus impressis se ingerit, sed aptitudine vel ineptitudine recipientium impressiones, ut sunt mollia et facile figurabilia et que nichil habent in se inmundum vel aliquid quod possit figuram impedire. Talia sunt apta et recipient planam et stabilem figuram. Que vero hiis contraria sunt, inepta sunt et nullam vel turpem impressionem facient. Et talis aptitudinis defectus non est ex sigillo sed ex inopportunitate cere vel huiusmodi talium, ex quibus debet fieri expressio in sigillo.

17

Discretum autem, etc. usque ad illud: Set et harum, etc. talis est sensus: Ad discretionem divinorum pertinent misteria verbi incarnati, quod verbum operatione spiritus sancti benigna secundum nos et ex nostra carne factus est perfectus homo ad agendum et patiendum et omnia faciendum que pertinent ad rationem humanitatis. Et per talia misteria verbum incarnatum a patre et spiritu sancto discretum est, nec in aliquo talium ipsi conmunicaverunt, excepto quod tota trinitas incarnationem verbi operata est, etiam ipse Ihesus homo secundum quod Deus est. Et secundum predictos modos studemus mentaliter unire et discernere divina que secundum diversas rationes discreta sunt et unita.

18

Set et harum quidem, etc. usque ad illud: Rursus quod pater, etc. talis est sensus: Harum unitionum et discretionum causas Deo convenientes, quascumque in scripturis sacris invenimus, in libro De divinis Caracteribus exposuimus, tractando de qualibet persona eterna proprie sibi convenientia vel de qualibet dictarum unitionum et discretionum proprie ei conpetentia. Et hoc fecimus, intelligibilia declarando, intelligibiliter spiritalem ex ipsis intellectum reserando et per sanctam scripturam manifestando. Superintellectualibus vero que tradita sunt occulte, mediante superintellectuali operatione uniebamus, ut videlicet quod capere non poteramus per intellectum, caperemus per gustum vel per excessum. Omnia enim divina nomina et celestia misteria per solas ipsorum participationes perceptas cognoscimus. Ipsa autem Dei invisibilia, secundum quod in se sunt, in sue nature proprietate et plenitudine super mentem sunt, quia non sunt totaliter contemplabilia. Super omnem substantiam, quia non sunt sensibilia. Et super omnem cognitionem, quia non sunt cogitabilia. Sicut res que omnino a nostris intellectibus sunt absconse. Et cum dicimus Deum esse aut vitam aut substantiam aut rationem, nichil aliud intelligimus hiis nominibus nisi processus Dei in nos et participationes virtuosas deifice plenitudinis. Quibus aut nos substantificat aut sapientificat. Nos autem sursumacti participationibus divine plenitudinis ignote et superintellectualiter nos inmittimus, idest intra divina mittimus ab omnibus intellectualibus absoluti, nec videmus oculis mentis aliquam deificationem supermentalem, ut est in angelis, aut vitam rationalem, ut est in hominibus, aut substantiam corporalem, ut est in sensibilibus, que aliqua proportione sit conparabilis cause omnium que ab omnibus creaturis segregata est per excessum.

19

Rursus quod pater, etc. usque ad illud: Neque enim, etc. talis est sensus: Nos iterum colligimus ex scripturis quod pater est Deus substantialiter originem prebens filio per generationem, et spiritui santco per spirationem. Et filius et spiritus sanctus sunt quedam pullulationes a patre naturaliter originem habentes. Et quasi quidam flores et lumina supersubstantialia ab ipso patre et lumine existentia. Qualiter autem hii ab illo sint, nec dicere nec cogitare est possibile verbo mentis vel oris. Sed omnis virtus ratione intellectualis operationis ad hoc pervenit quod omnis specialis paternitas vel filiatio, que est in angelis vel in homnibus, nobis et ipsis est ex divinam paternitate ab omnibus segregata, et a divina filiatione, ex qua et dii et deorum filii et patres fiunt et nominantur deiformes mentes. Et huiusmodi paternitas et filiatio non carnaliter sed spiritualiter fieri intelligitur, idest incorporaliter sine aliqua corruptione, inmaterialiter sine aliqua decisione, intelligibiliter sine presupposita affectione vel cogitatione ita tamen quod spiritus divinus hec efficiens intelligatur super oronem intelligibilem et materialitatem et deificationem collocari, quia scilicet carnem non induit. Similiter pater eternus et filius eternus ab omni spiritali et intelligibili paternitate et filiatione intelliguntur per excessum segregari, quasi dicat: Nulla paternitas vel filiatio quantumcumque sit spiritalis, nisi sit eterna, in patrem vel filium cadit.

20

Neque enim diligens, etc. usque ad illud: Set et quod est omni, etc. talis est sensus: Non est proportionalis equa conparatio cause ad effectus; sed causata cause sunt qualescunque ipsius ymagines, modicum quid ipsius cause demonstrantes. Quantum autem in se cause a causatis segregantur, et supercollocantur per naturam sue causalitatis, verbi gratia, delectationes et tristitie faciunt delectari et tristari. Ipse autem neque delectantur neque tristantur. Et ignis qui est calefectivus et ustivus, non dicitur calefieri nec uri. Ita si aliquis dicat per se vitam vivere, per se lumen illuminari, videtur non recte et rationabiliter dicere nisi forte intendat dicere quod vita et lumen causatorum habundant et supersubstantialiter preinsunt per se vite et per se lumini, quasi dicat: Lumen et vita que sunt in causatis, prius fuerunt in causis, que substantialiter omnes effectus continent causatorum.

21

Set et quod omni, etc. usque ad illud: Hec autem, etc. talis est sensus: Sicut patet in tota sancta scriptura, conpositio Ihesu secundum humanitatem quam operata est in eo divinitas, ineffabilis est omni verbo, quia non potest exprimi, et ignota omni menti, quia non potest intelligi etiam ab ipso summo seraph qui est dignissimus inter omnes celestes spiritus, siquidem quod verbum Dei verus homo substantialiter factus sit, in misterio docti sumus sed tamen non est nobis cognitum quomodo preter naturam alia ignota lege compositus sit ex seminibus Virginis, nec etiam scimus quomodo pedibus siccis et naturaliter ponderosis ambulavii super aquam humidam et fluidam. Nec tantum ista ignoramus set et alia que super naturam et rationem in sancta scripturi fecisse legitur.

22

Hec autem, etc. usque ad illud: Omnium causa etc. talis est sensus: De huiusmodi materia alibi tractavimus. Sed et Ierotheus doctor nobilis in Theologicis Commentis obscuris de eisdem supernaturaliter tractavit. Que ipse quidem didicit vel per aliorum doctrinam vel per diligens studium scripturarum affectu et intellectu ac sensu ibi totaliter occupato, sive per divinam inspirationem aut divinorum experientiam, in qua et animus discit per illuminationem et sentit per delectationem, quasi dicat: In divinorum experientia animus et illuminatur quo ad intellectum, et delectatur quo ad affectum vel gustum. Et ex tali perceptione vel experientia divinorum ad unitionem de qua non potest aliqua tradi doctrina, quia valde occulta est, pervenit, ex qua perventione perficitur et ex perfectione ad veram fidem ducitur, ut videlicet ex corde summe assentiat veritati. Ut autem breviter dicamus, multas et breves illuminationes ex multa et magna preexcogitatione procedentes de Ihesu tractat in illis Commentariis idem sanctissimus Ierotheus.

23

Omnium causa, etc. usque ad illud: Igitur quidem., etc. talis est sensus: Deitas Ihesu est principium et causa omnium rerum et implet omnia conferendo esse et formam singulis rebus. Qui salvat partes universitatis armonice ordinatas. Et ipsa deitas non est pars universitatis nec est totum universitatis per essentiam et totum per causam nec est pars per essentiam et totum per causam set est utrumque scilicet et pars et totum per causam, omnia scilicet in se preaccipiendo antequam essent, superhabendo, scilicet creando ut essent et prehabendo idest eis donando ut subessent. Et est perfecta in rebus perfectis ut perfectio principalis. Et est imperfecta in imperfectis non per defectum perfectionis creature imperfecte sed per excessum perfectionis quam super omnes et pre omnibus habet. Item est forma causaliter, quia formam prestat carentibus forma sicut forme creator et dator. Item ipse est sine forma visibili et informis nulla formatus ab alio forma intelligibili set est super formam omnem comprehensibilem. Item ipse est substantia omnibus subsistentibus dans pulchrum esse. Item ipse est substantia causalis ab omnibus creatis supersubstantialiter segregata, omnia rerum principia et ordines intra certos fines terminans, et collocatur super omnem principatum et ordinem, quia est causa omnia principians et sapientia cuncta ordinans. Item certis mensuris cuncta existentia limitat et est evum creando illud spatium quod incipit et non desinit. Et est super evum per dominium. Et est ante evum per principium. Et similiter plena est deitas Ihesu in minus habentibus, quia non sunt habilia ad susceptionem plenitudinis. Et est plena in plenis, quia tantum acceperunt quantum possunt et tantum dant quantum convenit eis. Et adhuc superat omnem plenitudinem quia fons est totius plenitudinis. Item est indicibilis verbo corporali. Ineffabilis verbo spirituali. Et est super mentem, quia non comprehenditur. Et super vitam quia a morte non intercipitur. Super substantiam, quia non finitur. Item habet supernaturaliter, quod est supernaturalitatis, quia dominus est nature. Et habet supersubstantialiter quod est supersubstantialitatis, quia conditor est omnis substantie. Unde quia dominus Ihesus de supernaturalitate venit usque ad naturam humanam benigne: ideo et vere homo est et vere deus super omnia existens et hanc propitiationem suam sicut super mentem et rationem laudamus. Constituitur tamen in nostra natura supernaturaliter et supersubstantialiter, non solum in eo quod nostra assumens naturalia, divina sine variatione et sine confusione tenuit, nullam divine plenitudinis passus diminutionem per assumpte humanitatis naturam. Set et in eo quod simul et semel erat naturalis et supernaturalis et supersubstantialis et substantialis, omnia naturalia nostra habens super naturam nostram quod est omni novitate novum.

24

Igitur quidem, etc. usque ad illud: Set et unum, etc. talis est sensus: Tractato sufficienter de hiis prosequamur capituli intentionem, explanantes divina nomina que communiter tribus personis conveniunt iuxta gratiam nobis datam. Et ut cum facilitate et prudentia diffiniamus de hiis, primo dicendum est quod discretio in divinis nichil aliud est quam quidam bonitatis processus in creaturis sicut conveniens est deitati. Dando enim creaturis omnibus et ad plenum largiendo omnium bonorum participia ita sua dividit quod a sua unitate non discedit et singulariter in plura dividitur nec tamen minuitur, vel multiplicatur; et discrete se ipsam largitur unitate divina in multiplici sui participatione manente inegressibili. Et dum dicitur deus supersubstantialiter existens et dans esse omnibus existentibus singula in esse proprio deducendo per talem modum multiplicari dicitur summe unum existens, quia ex ipso omnia existentia in esse deducuntur. Ipsum tamen unum manet, unum se ipsum multiplicando et participando et plenum in se dividendo, eo quod sit ab omnibus supersubstantialiter segregatum quasi dicat: Tante excellentie est unitas summi boni et ita ab omnibus remota quod sine sui diminutione potest se dare creaturis et communicare. Similiter ab ipso omnia, manente sua unitione, in esse deducuntur; et distributiones sue que non possunt in se minui, plenitudinem eius non minuunt.

25

Set et unum, etc. usque ad illud: Et hoc supernaturaliter, etc. talis est sensus: Ipsum unum in sua unitate stando et cuilibet parti et cuilibet toti et uni et multitudini se tradit, et tamen unum manet supersubstantialiter et indivisibiliter, nec est pars alicuius multitudinis nec totum aliquibus partibus et ita nec unum est nec unum habet, quia nichil intellectuale est vel in se habet, sed incomparabiliter est super unum quod est in istis existentibus. Et ipse causaliter est multitudo sed inpartibilis secundum sue essentie summam simplicitatem. Et ipse est superplenitudo sine repletione, omne unum et omnem multitudinem ad esse deducens sicut causa, et perficiens sicut forma, et continens sicut omnipotens. Itero. Ut amplius dicamus ex deitate deificatio provenit in angelis et hominibus, qua fiunt angeli et homines deiformes per gratiam vel gloriam secundum quod unusquisque doctus est et virtuosus. Ex qua deificatione dii appellantur homines et angeli participatione non natura. Et inde videtur et esse dicitur quod unus Deus plurificetur et multiplicetur, cum in eo sit simplicitas deitatis, verumptamen quaslibet et quantaslibet distributiones gratie vel glorie Deus creaturis suis inpertiatur, ipse nichilominus est solus Deus semper manens uniformiter in plenitudine sue principalis et omnia superantis deitatis et supersubstantialiter simplex Deus qui divisionem nesciat et naturalem simplicitatem vel unitatem ad se ipsum habeat ita ut multis creaturis conmunicatus non sit sibi ipsi multiplicatus.

26

Et hoc supernaturaliter, etc. usque in finem capituli talis est sensus: De hac materia divine divina intelligens Beatus Paulus, qui conmuniter me et Ierotheum ad divinam illuminationem manuduxit. Qui est magnus in experientia divinorum, qui sua doctrina merito potest dici lumen mundi: hic motus a Deo in sanctis suis epistolis dicit: Et si sint qui dicantur dii multi et domini multi, scilicet participative, in celo ut angeli in terra ut isti. Vel in celo ut sydera, in terra ut ydola, nobis tamen veram fidem habentibus unus est pater Deus, ex quo omnia, sicut ex causa motiva, et nos in ipso, tanquam in causa contentiva. Et ex ipso similiter per naturam et gratiam dominus Ihesus Deus et homo, vel Dei et hominis filius per quem omnia sunt restaurata et nos per ipsum deificati vel deiformes facti. In divinis siquidem unitiones naturaliter preveniunt discretiones et principaliores sunt eis et in nullo dissolvuntur per eas. Nos vero post tractatum de discretione personarum que nunquam ab unitate deitatis egrediuntur sed ei naturaliter uniuntur, temptabimus iuxta nostram facultatem laudare, sacra scriptura manifestante, divina nomina, quibus ostenduntur discretiones sive processus, qui vel que conmunes sunt omnibus eternis personis et singulis uniuntur. Habito igitur tractatu de discretione divine unitatis que vere est vita et inegressibilis que etiam natura et causalitate precedit discretionem, processum in creaturas, de quo dictum est in libro De divinis Caracteribus, nunc in isto libro et capitulis sequentibus maxime intendit tractare de processibus in creaturas. Istud autem repeto quod nomina Dei essentialia de quacumque dicantur persona divina, singulis tamen indifferenter conveniunt. Iuxta quod supra determinatum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2