Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Symbolum Quicunque

Symboloum Quicunque

Quicumque vult salvus esse: ante omnia opus est, ut teneat catholicam fidem

Quam nisi quisque integram inviolatamque servaverit: absque dubio in aeternam peribit.

Fides autem catholica haec est: ut unum Deum in Trinitate, et Trinitatem in unitate veneremur;

Neque confundentes personas: neque substantiam separantes.

Alia est enim persona Patris alia Filii: alia Spiritus Sancti.

Sed Patris et Fili et Spiritus Sancti una est divinitas aequalis gloria. coaeterna maiestas.

Qualis Pater: talis Filius: talis et Spiritus Sanctus.

Increatus Pater: increatus Filius: increatus et Spiritus Sanctus.

Immensus Pater: immensus Filius: immensus et Spiritus Sanctus

Aeternus Pater aeternus Filius aeternus Spiritus Sanctus

Et tamen non tres aeterni: sed unus aeternus.

Sicut non tres increati: nec tres immensi: sed unus increatus et unus immensus.

Similiter omnipotens Pater: omnipotens Filius: omnipotens et Spiritus Sanctus.

Et tamen non tres omnipotentes sed unus omnipotens.

Ita deus Pater: deus Filius: deus et Spiritus Sanctus.

Et tamen non tres dii: sed unus est Deus.

Ita dominus Pater: dominus Filius: dominus et Spiritus Sanctus.

Et tamen non tres domini: sed unus est Dominus.

Quia sicut singulatim unamquamque personam Deum ac Dominum confiteri christiana veritate compellimur:

Ita tres deos, aut tres dominos dicere catholica religione prohibemur

Pater a nullo est factus: nec creatus, nec genitus.

Filius a Patre solo est: non factus, nec creatus: sed genitus

Spiritus Sanctus a Patre et Filio: non factus, nec creatus, nec genitus: sed procedens.

Unus ergo Pater, non tres patres: unus Filius, non tres filii: unus Spiritus Sanctus, non tres spiritus sancti.

Et in hac Trinitate nihil prius, aut posterius: nihil maius, aut minus.

Sed totae tres personae coaeternae sibi sunt, et coaequales.

Ita, ut per omnia, sicut iam supra dictum est: et Unitas in Trinitate, et Trinitas in Unitate, veneranda sit.

Qui vult ergo salvus esse, ita de Trinitate sentiat.

Sed necessarium est ad aeternam salutem: ut incarnationem quoque Domini nostri Jesu Christi fideliter credat.

Est ergo fides recta, ut credamus et confiteamur: quod Dominus noster Jesus Christus Dei Filius, Deus pariter et homo est;

Deus est ex substantia Patris, ante secula genitus: et homo ex substantia matris, in saeculo natus

Perfectus Deus perfectus homo, ex anima rationali et humana carne subsistens.

Aequalis Patri secundum divinitatem: minor Patre secundum humanitatem.

Qui licet Deus sit et homo; non duo tamen, sed unus est Christus.

Unus autem, non conversione divinitatis in carnem: sed assumptione humanitatis in Deum.

Unus omnino; non confusione substantiae: sed unitate personae.

Nam sicut anima rationalis et caro unus est homo: ita Deus et homo unus est Christus.

Qui passus est pro nostra salute: descendit ad inferos: tertia die resurrexit a mortuis.

Ascendit ad in caelos: sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis.

Inde venturus est iudicare vivos et mortuos.

Ad cuius adventum omnes homines resurgere habent cum corporibus suis;

Et reddituri sunt de factis propriis rationem

Et qui bona egerunt, ibunt in vitam aeternam: qui vero mala, in ignem aeternum.

Haec est fides catholica: quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit.

Back to Top

On this page

Symbolum Quicunque