Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Zirkulardisputation De veste nuptiali

Argumentum 41

How to Cite

Argumentum 41

1

Deus iustificat. "Deus est charitas". Ergo charitas iustificat. M.L. Est aequivocatio sophistica. Reverende doctor: hoc dogma est in magistro sententiarum damnatum, ideo cupio mihi explicari. Charitatem fecerunt creatam et increatam. Charitas, quae est ipse Deus, iustificat, sed creata non iustificat, nisi in futura vita, ubi erit perfecta charitas. Iam magister sententiarum est reprehensus, quod dixerit, "spiritum sanctum esse ipsam charitatem in nobis", et non distinxit inter charitatem infusam et increatam. Sic existimo dixisse. Nam magistrum sententiarum ad manum non habui. M.L.R

Back to Top

On this page

Argumentum 41