Text List

Articulus 6

Articulus 6

Utrum Filius potest dici datum ab aeterno ?

ARTICULUS VI. Utrum Filius potest dici datum ab aeterno ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, E, "Spiritus sanctus .. ab aeternitate procedit. Sed quia sic procedebat ut esset donabile, jam donum erat, etc."

1. Videtur enim, quod eadem ratione Filius dicatur datum ab aeterno : quia aut sic genitus est ut possit dari in tempore, aut non. Si non: ergo videtur, quod repugnantia sit dationi sue in tempore ad generationem aeternam: et hoc falsum est: quin potius habuimus supra , quod quidam etiam generationem aeternam missionem dicebant : quia dat habitualitatem ad hoc quod genitus possit esse missus, quia genitus est ab alio. Si autem sic genitus est ab aeterno ut possit dari, tunc eadem ratione Filius dicetur datum ab aeterno, sicut Spiritus sanctus donum.

2. Item, Sicut video quod effectus causati in creatura, quidam sunt de perfectione affectus, in quibus dari dicitur Spiritus sanctus, et ratione aptitudinis ad hoe ab aeterno dicitur donum: ita sunt quedam dona de perfectione intellectus in quibus datur Filius, et ratione aeterna aptitudinis ad hoc videtur ipse etiam dici donum vel datum: ergo videtur, quod etiam Filio convenit ab aeterno non tantum donum, sed etiam datum.

3. Item, Si haecest causa quod dicitur donum, quod daturus eum erat Pater vel Filius in tempore, videtur temporale esse causa vel ratio aeterni : quod constat inconveniens, cum potius sit e converso.

4. Item, Pono, quod creature numquam sint, vel future sint : videtur, quod adhuc non tollatur ratio aeterni ; donum autem habet rationem aeterni, quia convenit ab aeterno: ergo videtur, quod non eo dicatur donum, quia daturus erat in tempore. Si tu dicas, quod tunc ponit aptitudinem ad creaturam quae _ posset esse, licet non erit : pono tunc, quod nec possit esse creatura : adhuc enim erit distinctio personarum : et ita spiritus procedit in ratione doni, siab aeterno convenit el donum esse.

5. Item objiciunt quidam, quod donum si dicit ordinem ad creaturam, ergo connotat effectum potentialiter in creatura : ergo significat divinam essentiam, quia regula est, quod omnis dictio connotans eflectum in creatura significat divinam essentiam. Et solvunt ad hoc quod verum est de connotantibus effectum, non in potentia, sed in actu.

Sed contra: Cujus est actus creationis effectus in creatura, ejusdem est potentia : sed actus est communiter trium : ergo et potentia : ergo ratione ordinis vel potentie videtur ly donum significare essentiam, et non personam.

Solutio. Sine prajudicio dico, quod ly donum non significat nisi rationem Spiritus sancti: et hoc dico simpliciter consentiendo Augustino.

Ab opsecta autem solvenda, a pluribus glossantibus locum istum inventa est talis distinctio, quod ly donwin dicatur tripliciter. Uno modo, quod non dicat nisi respectum ad Patrem et Filtum. Secundo modo, ut addat super respectum illum ordinem ad tempus in quo dari possit. Tertio modo, ut super respectum et ordinem addat actum quo detur. Et dicunt, quod primo modo convenit ab eterno, etiamsi numquam futurum sit aliquid cui dari possit. Secundo modo convenit ab ewterno, sed consignificat essentiam propter objectionem ultimo factam: et convenit hac conditione, quod aliquid futurum sit ve] esse possit cui detur vel dandum sit. Tertio modo dicunt, quod non convenit nisi ex tempore. Sed hoc est contra rationem doni : quia primus intellectus est extra rationem doni: et ideo non potest accipi in distinctione termini. Unde ubique Augustinus assignans rationem doni, dicit quod dandum erat. Et ideo dico, quod duo ultimi sunt de ratione termini, sed non primus sensus : et dico nihilominus, quod personaliter dicilur in secundo sensu. Et tertio dicitur personaliter consignificans essentiam.

Ap primum ergo dicendum, quod non convenit ab aeterno datum: quia ipsum est participium ‘et consignificat tempus: et ideo non convenit nisi secundum actum : et ideo etiam Filius non ab aeterno potest dici datum. Ad aliud jam supra solutum est: quia licet Filius procedit a Patre, et ex hoc mitti et dari possit, tamen ipsa sua processione non dicit rationem primi doni, sicut facit Spiritus sanctus, procedens ut amor.

Ad aliud dicendum, quod effectus in intellectu non habent rationem primi doni ex parte dantis : sed potius amor qui respondet perfectioni affectus.

Ad aliud dicendum, quod temporale nec causa nec ratio est aeterni: sed potius e converso. Unde dicendum, quod cum dicitur, quod spiritus dicitur donum, quia dandus erat in tempore, ly dandus vel daturus, cum dicitur Pater daturus Spiritum sanctum ut est donum, non dicunt causam vel rationem, sed potius terminum, et consequens rationem doni. Et est sensus : Quia donum erat donum, ideo consequebatur datio. Si autem velis inferre, quod si dat, donum dat: etita videtur ratio doni inferri ex dato, et ita causari. Dicendum, quod est causalitas consequentie, et non consequentis: et sic bene effectus infert causam. Et est causalitas consequentis : et sic non infert effectus causam, sed magis e converso: et sic est hic. Unde quando ex temporali infertur aeternum, non est nisi ratio consequentiae, et non consequentis.

Ad aliud dicendum, quod etiamsi creatures non possent esse, adhuc spiritus donum est, et ratio est in eo quod possit dare, si possit esse accipiens : ex hoc enim quod aufertur ratio accipiendi, non aufertur ratio doni.

Ab uLtimum dicendum, quod cum dicitur, dictio connotans effectum signifieat essentiam, intelligitur de potentia et actu. Sed illud connotat effectum quod suo nomine ponit causalitatem ad effe- ctum: sed hoc non facit ly donwm, sed ponit potius rationem ejus in quo datur omnis effectus : et illudest primus amor, qui etiam non est effectivus ; et ideo illud non est essentiale. Sed cum dicitur ab actu dandi, tunc ponit causalitatem ad effectum : et ideo tunc consignificat essentiam, et notionem simul.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 6