Text List

Articulus 1

Articulus 1

Quid sit opus distinetionis ? Et, Qualiter per lernarium primorum dierum multiplicatur ?

ARTICULUS I. Quid sit opus distinetionis ? Et, Qualiter per lernarium primorum dierum multiplicatur ?

Incidit questio de opere distinctionis, Quid sit, et qualiter per ternarium primorum dierum opus distinctionis multi~ | plicetur ?

1. Ap primum sic Magister in praecedenti distinctione, capite penultimo, dixit, quod "sex diebus distinxit Deus, et in formas redegit proprias cuncta quae Stmul materialiter fecerat :" ergo distinctio est opus omne praeter creatiosive sit ornatus, sive distinctio : ergo non dividitur ab opere ornatus.

2. Item, In capite ultimo, in verbo Alcuini dicitur, quod "guatuor modis operatur Deus." Primo in verbo, disponendo omnia. Secundo in materia, creando. Tertio, distinguendo per formas. Quarto, propagando®. Et iterum nulla mentio fit de ornatu. Ergo videtur, quod ornatus et distinctio non sint opera habentia diversitatem.

3. Item, Omnis distinctio est per formam : et-quidquid informatur, distinguitur in esse, et ornatus non est nisi acceptio forme : videtur ergo, quod ornare rem sit distinguere ipsam.

SED CONTRA : Dicit Augustinus et Magister infra, quod quaedam pertinent ad distinctionem, et non ad ornatum, ut opera primorum dierum : ergo distinctionis opus, non est ornatus opus.

Utrerius queritur, Penes quid accipf, tur distinctionis numerus ?

Si enim penes numerum formaruy accipilur distinctio, cum quatuor qualj. tates sint prime, et preterea proprieta, tes coli, debet esse amplioris numeyy. distinctio. Si autem penes naturam dig. tinctorum, cum quatuor sint element, et insuper quintum corpus, videtur quod quinque debeant esse distinctiones, ¢¢ non tantum tres.

Soxvurio. Dicendum, quod meo judicio:, tria exiguntur ad natures instaurationem, scilicet substantia principiorum, et den terminatio eorum ad formas secundum, quas agunt et patiuntur, et movent et. moventur : et determinatio eorum ad. actionem univocam hujus speciei et. ie lius. Verbi gratia, natura non agit, sic~ ut dicit Philosophus, si tantum sint contraria : quia non erit subjectum commune. Si vero sit subjectum sine contrariis non erit activum neque passivum : quia ut dicit Philosophus, ignis et aeret terra non agunt nisi secundum quod sunt contraria. .

Item, Si sit subjectum, et contraria, et loca etiam contrariorum, quia contra= ria simul esse non possunt, et non sit movens ad speciem determinatam univoce et universaliter, non erit completa natura : quoniam tunc non erit nisi contrariorum mixtio, et non generabitur homo, et equus, et hujusmodi. Oportet igitur esse tertium quod agat ad determinatum opus in specie universaliter, ut stelle: et quod agat ad idem opus univoce, ut homo generans, et asinus, et bos, et hujusmodi: et ideo dicit Damascenus, quod quorumlibet anima lium prime hypostases create sunt.

Dico igitur, quod substantia principiorum datur per opus creationis, quod nihil sibi presupponit secundum intellectum. Distinctio autem ad formas agentes et moventes universaliter ad mixtio- nem, qué exigitur in omni generatione, habetur per opus distinctionis : et determinatio motus ad speciem, sive universaliter moveat, ut stelle : sive univoce, ut generans quod descindit semen, hahbetur per opus ornatus : et per hoc etiam patet sufficientia operum. Hoc autem trahitur a quodam verbo Augustini, qui dicere videtur, quod opus primorum sex dierum est ad instaurandam et instituendam naturam : et auctoritatem suam infra in hae distinctione inducam.

Ap TRIA ergo prima objecta, dicendum quod distinctio dicitur duobus modis, scilicet large, et stricte. Large est distinctio materie per formam specificam quamcumque : et hoc modo comprehendit sub se opus ornatus. Alio modo dicitur distinctio per formam inclinatio ad locum in quo sit movens universaliter, vel agens, vel patiens, sicut dicit Philosophus, superiora moventia et inferiora mota, et superiora agentia et inferiora passa: et sic non comprehendit opus ornatus. Est tamen sciendum, quod Aleuinus indiget pio interprete : quia Pater non proprie operatur in Verbo : guia generare non est operari : unde improprie locutus est.

Ap i autem quod ulterius queritur de numero distinctionum, © dicendum quod, ut supra determinatum est, materia prima non dicitur mixtum tantum, sed etiam confusum : quia materia quinti corporis non miscetur elementis : et ideo per proprietates qua inveniuntur in elementis tantum, non potest multiplicari distinctio partium illus materie : sed sunt quaedam proprietates communes in elementis et corpore quinto, et penes illas accipitur. Est igitur luminosum per sc, et opacum per se: et movens per se, et motum per se: et movens, et luminosum ab alio. Quod igitur est movens et luminosum per se, est per naturam extremum superius : et illorum distinctio ab invicem est opus prime diei, sicut infra ostendetur : quia nihil aliud puto esse lucem quae distinguitur a tenebris, nisi naturam luminosi moventis a natura opaci moti, hoc est, naturam corporis quinti a natura terre: hoc igitur facit unam distinctionem. Medium autem habet distinctionem ad utrumque extremorum : secundum enim quod convenit cum luminoso moventi, quia ipsum est perspicuum movens, oportet distinguere ipsum ab extremo superiori : et hoc fit secundo die, quando distinguuntur aque gue sunt sub firmamento, - ab his quae sunt supra firmamentum?: et hoc patebit in distinctione sequentis lectionis. Item, convenit cum opaco, quia etiam potest fieri tenebrosum motum :etideo indiget distinctione tertia quae fit tertio die, quando congregantur aque quae sub cceelo sunt in locum unum, et apparet arida®: in aque enim distinctione, ut dicunt Sancti, intelliguntur alia elementa distingui, ut aer, et ignis. Et per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1