Articulus 2
Articulus 2
Quae sit illa possibilitas, de qua dicitur, quod alius modus fuit Deo possibilis ?
Videtur autem, quod nulla : quia 1. Potentia Dei non potest esse nisi secundum congruentiam decentissimam : ergo Deus nihil potest, quod congrucnter non potest.
2. Item, Potentia Dei non refertur ad opus nisi secundum ordinem sapientiae preordinantis, quia aliter Deus ageret precipitanter : sed sapientia Dei preordinaverat istum modum : ergo non fuit possibilis apud Deum alius modus, ut videtur.
3. Item, Detur, quod potentia Dei sit respectu istius, ut patuit in effectu, ipsa mutaretur de opere in opus : cum igitur hoe sit aliqua mutatio, et Deus penitus sit immutabilis : videlur, quod si potentia Dei fuit de isto modo, quod non potuit esse de alio.
SED CONTRA : Deus non agit per necessitatem nature, sicul facil potentia et virtus naturalis, sed agit per voluntatis libertatem : quidquid autem agit hbertas voluntatis potest facere, et non facere, et alio modo facere : ergo videtur, quod Deus potuit hoc modo liberare, et non liberare, et alio modo liberare : quia aliter ipse minus esset liber in agendo, quam nos, quod absurdum est.
Solutio Dicendum, quod una et simplex est Dei potentia : sed tamen potest dupliciter considerari, scilicet ut exsequens sapientiae previsionem et ordinationem, et sic videtur, quod non fuit alius modus possibilis nostre liberationis, quam preevisus est a sapientia ordinante : sed tamen potuit esse alius modus previsus, et tune potentia operans alium exsequeretur. Aliter considcratur secun~ dum quod antecedenter se habet ad sapientiam : potest enim Deus facere quae per sapienliam omnia ordinantem, non ordinavit se facturum : et de hac potentia loquendo, alius fuit modus possibilis : ct de hac possibilitate loquuntur Sancti plerumque.
Ad primum ergo dicendum, quod quidquid faceret Deus, eo ipso esset decentissimum quoad operantem, quod ipse faceret, ut prius dictum est. Et si objiclas, quod Aristoteles dicit, quod potest Deus prava agere : dicendum, quod accepit ibi prava materialiter, id est, potest agere id quod est pravum, quod tamen non esset pravum, sed optimum eo ipso quod Deus faceret illud.
Ad aliud dicendum, quod illa ratio procedit de potentia exsequente ordinem sapientiae previdentis : et de hac non loquimur, cum dicimus, quod alius modus liberationis fuit Deo possibils.
Ad aliud dicendum, quod potentia Dei immutabilis est : quia si daretur quod fuit de alio modo, sequeretur quod numquam fuit de isto : licet enim utraque istarum possibilis sit divisim, potentia Dei est de isto modo, et potentia Dei est de alio modo : tamennon sunt compossibiles secundum relationem ad potentiam operantem : quia aliter Deus mutaret opus suum, quod esse non potest.
On this page