Text List

Articulus 8

Articulus 8

An Christus, Angeli, et anime beate spem habeant ?

ARTICULUS VIII. An Christus, Angeli, et anime beate spem habeant ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in secunda parte, ibi, "Post hoc swperest envestigare, etc."

Tbi enim Magister dicit, quod nec Christus, nec Angeli, nec anime beate spem habeant vel habuerunt. Et de his tribus objicitur per ordinem.

Videtur enim, quod Christus habuit spem : quia

1. Nabuit plenitudinem gratiarum : fides autem et spes partes gratiae sunt : ergo habuit eas.

2. Item, Psal. xxx, 2: In te, Domine, speravt. Hem, Guontans in me speravit, liberabo eum. Et infinitis aliis locis.

3. Item, Quiddam beatitudinis defuit ei, scilicet gloria corporis : ergo videtur, quodillam sperare potuit.

4. Item, Sicut fuit comprehensor, ita fuit viator : ergo sicut non defuerunt ei que fuerunt comprehensoris, ita nec de~ buerunt deesse quae fuerunt viatoris : spes autem viatoris est: ergo spem habuit.

SED CONTRA ¢ Nihil imperfectionis Christus habuit secundum animam praeter solam passibilitatem : fides autem et spes dicunt imperfectionem : quia fides est cognitio in enigmate, et spes est exspectatio ejus quod non est comprehensum: cum ergo Christus aperte viderit, et perfecte comprehenderit, ut puta unitus deitati, numquam habuit fidem vel spem.

Unrerius quaeritur, Utrum spem habuerunt, vel habeant ?

Videtur, quod sic : quia 1. Exspectant adhue premium quod accedit post diem judicii ex ministerio custodie, quo obsequuntur nobis: ergo cum spes sit cerla exspectatio premii, videtur quod spem habeant.

2. Item, I Petr. 1, 42 : Dn quem desidevant Angeli prospicere. Desiderium autem non est nisi ejus quod non habetur in presenti: ergo videtur, quod illius absentis posset esse spes in eis.

SED CONTRA: Omnia pertinentia ad suam beatitudinem habent in Verbo, et vident : ergo nihil sperant in futurum, quod non videant presentialiter : visio autem non est spes, ut dicit Apostolus® : non habent.

Item, Fidem non habent quae spem : ergo nec spem.

Ulterius quaeritur, Utrum anime beatee modo existentes in colo, habeant spem ?

Et videtur, quod sic : quia i. In Apocal. vi, 41, dicitur: "Dicendum est iliis ut erspectarent adhuc tempus modicum". Ergo videtur, quod exspectant gloriam cOrporum: et exspectare futuram beatitudinem spei est: ergo spem babent, ut videtur.

2. Item, Etiam quidam antiqui dixerunt, quod desiderio corporum aliquantuium retrahantur ab mtensione contemplationis : ergo videtur, quod habeant spem.

SED CONTRA : "Spes quae differtur, affligit animam": illi autem affligi de catero non possunt : ergo spem habere non possunt.

Solutio Dicendum, quod Christus, nec Angeli, nec anime beate proprie loquendo spem habent : et hoc duabus de causis : quarum una est, quiaspes proprie non est niside substantiah beatitudine, et heec est beatitude anime non corporis: quia gloria corporis est,utopinor,quaedam redundantia ex anima in corpus conjunctum. Alia causa est : quia spes fundadit rem spearatam in speculo et aenigmate: et ideo quia etiam id quod exspectant, vident in lumine Verbi, non dicuntur spem habere illius : et illam causam videiur Magister tangere in Lidfera.

Secundem hoc igitur dicendum ad primum quod Christus spem non habuit : et improprie sumitur spes in auctoritatibus illis pro exspectatione praemii accidentalis vel glorie corporis, cujus non est spes nisi per posterius : vel loquuntur de Christo gratia membrorum.

Et per hoc etiam patet solutio ad duo sequentia.

Ad titmium dicendum, quod fuit viator ratione passibilitatis : et ideo habere fidem et spem non pertinet ad viatorem, sed potius ad viatoris imperfectionem : quia sine hoc viator esse possct et mereri, sicut quidam dicunt de Angelis ante confirmationem. Unde etiam quidquid gratiae in spe et fide fuit, ipse habuit : sed non quidquid in eis fuit imperfectionis: visio enim gratic est in fide et tentio vel couprelensio in spe. Qui enim sperat (ut dicit Magister in primo libro Sententiarum, distinctione prima) aliquatenus tenet rem, licet non perfecte.

Ad id quod ulterius quaeritur de Angelis, dicendum quod nec ipsi spem habuerunt, nec habent, eisdem de causis: id enim quod exspectant, est de premio accidentalt.

Ad aliud dicendum, quod est desiderium rei non habite, et hoc non habent Angeli : et est desiderium rei habite ad tollendum fastidium, et de hoc intelligitur dictum Petri.

Ad id quod iterum ulterius quaeritur, Utrum anime sancte spem habeant ? Dicendum quod non, eisdem de causis. Nec puto hoc esse verum, quod retrahantur a contemplatione desiderio corporum : quia determinatum est eis tempus, et illud cum gaudio in una Stola exspectant, quia securitatem habent de reliqua.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 8