Text List

Articulus 4

Articulus 4

An care Beate Virginis fuit sanctificata ante animationem, vel post ?

ARTICULUS IV. An care Beate Virginis fuit sanctificata ante animationem, vel post ?

Secundo quaeritur, Utrum caro ejus sanclilicata fnerit ante animationem, vel post?

1. Hoc enim quidam prasumpserunt dicere, scilicet quod contraxit quidem originale in causa et materia corporis: sed quia Spiritus sanctus et anima simul venerunt ad corpus, et Spiritus sanctus emnibus mobilibus mobuilior est, ideo prevenit animam in introitu corporis, et emundavit ut animam originali reatu inficere non posset.

2. Et hoc nituntur probare sic : Beata Virgo significatur per arcam, et anima ejus per urnam aurcam, et gratia cjus per manna: ergo cum arca circumtecta fuit ex omni parte auro antequam urna ponerctur in ea, caro {uit preventa munditia Spiritus antequam anima venisset ad ipsam.

3. Praeterea, Ut habitum est, major est purilas ejus quae potest esse sub Deo: sed heec est ut in causa habeat et non in reatu, cum Filius verus homo et Deus non habeat nec in causa nec in reatu.

4, Prieterea, Que esset causa quod Deus de illa sanctificatione exspectarct, donec corpus inficeret animam, cum ante ipsam prestare posset ? Constat quod nulla. Cum igitur quidquid concedi potest, concessit matri, videtur quod hee concessit,

5. Praeterea, De Antichristo qui erit instrumentum diaboli, legitur in quadam Glossa super Danielem, quod etiam in matre diabolus incrementum sibi procurat: ergo per oppesitum de ca quae est quasi instrumentum Dei, videtur quod Deus ipsum corpus procurare debeat ne animam inficiat.

6. Praeterea, Legitur de Joremia : Priusquam te fermarem in utero, novi de, Formatio autem (ut dicit Augustinus) est in infusione anime: ergo novit Jeremiam antequam animam infunderet : constat autem quod loquitur de notitia approbalionis per gratiam ; ergo Jere~ miam approbavit per gratiam antequam animaret : ergo multo fortius matrem.

7. Item, Lue. 31, 15, super illud : Spiritu sancte replebitur adhuc ex utero, Glossa : Nec dum erat ili spiritus vite, et jam inerat spiritus gratiae : ergo multo fortius sic fuit in matre, et ita erat sanctificata ante spiritum vite : cum igitur spiritus vite sit aniina, erat sanctilicata ante animationem.

SED CONTRA: 1. Sanctificatio in utero est contra rea~ tum originalis, et non contra poenam, vel concupiscentiam ipsius. Prosatio: Quia contraria non manent cum gratia: ergo reatus habet contrarietatem ad gratiam : sed caro non est susceptibilis reatus: ergo nec gratiae.

2. Item, Ordo est in partibus hominis ad Deum, ita quod corpus est sub anima, et anima sub Deo: ergo in descensu gratiarum Deus dando gratiam, vicinius se habet ad animam quam ad corpus : ergo effectus gratiae per animam debet transire in corpus.

3. Item, Dicit Dionysius, quod lex divinitatis est per prima media, et per media postrema adducere : cum ergo anima sit media, per animam debet reduci corpus ad statum gratiae.

Solutio Dicimus, quod Beata Virgo non fuit sanctificata ante animationem : et qui dicunt oppositum, est heresis condemnata a Beato Bernardo in epistola ad Lugdunenses, et a Magistris omnibus Parisiensibus.

Ad primum ergo dicendum, quod Spi- ritus sanctus movetur quando per motiones in animas sanctas se transfert : non quidem in se, sed in donis gratiarum : et ideo primo venit in animam, et per ipsam sanctificat corpus. Unde hoc est falsum quod precederet animam in corpus per inhabitantem gratiam gratum facientem.

Ad aliud dicendum, quod illa expositio allegorica est: et non est simile: quia quod erat in arca materialiter dicebatur, et aliter ordinabatur hoc in natura: et gratia non ita se habuit, quia gra~ tia corporis non erat nisi ab anima: et est simile si aurum urne esset anima, et aurum arce procederet ab urna: sed hoc ars facere non potuit, et ideo operibus divisit.

Ad aliud dicendum, quod illa puritas secundum animam est accipienda : quia corpus poterat bene Christus sumere sine penalitate, et tamen non fecit: unde peenalitas carnis impuritas non est : unde purum et impurum ad animam referuntur: et illam habutt majorem quae potuit esse sub Filio, ut prius dictum est,

Ad aliud dicendum, quod multe sunt cause, quod Deus voluit eam prius animari: quarum una est, quod aliter gratiae susceptibilis non fuisset. Secunda est, quia aliter liberatione quantum ad animam non indiguissct, et minores gratias egisset. Tertia causa fuit firmitas sententia# : quia dixit: Morte morieris*. Quod de utraque morte in propagatione intelligitur. Et multe alia possunt assignari.

Ad aliud dicendum, quod diabolus non ita preparat nutrimentum Antichristo, quod nutriat cum peccato, vel infundat amplius peccatum in eum quam originale : sed dicitur neérire, quia incendit complexionem sanguinis matris, ut caro generata in prole amplius inclinabilis sit ad peccatum quam in alio. Et ex opposito nihil prohibet, imo pium est credere de Beata Virgine, quod caro ejus etiam ex primis complexionantibus in matre, non ita fuit fervida ad libidinem sicut caro allerius: hoc tamen non potest probavi aliter, nisi quia pium est credere. Sed ex majori concupiscibilitate (ut ita dicam) non habet caro ut amplius vel minus inficiat animam original: peccato: sed potius ex hoc quod tota corrupta est in primo parente peccante, in quo tota fuit: et ideo etiam non nist unum peccatum transfudit: et ideo dicit Augustinus, quod omnis homo fuit Adam in natura praeter Christum.

Av atiup dicendum, quod intelligitur de nolitia pradestinationis: et ideo scequitur etiam : Anteguam exires devulva, sanctifeavi te*: ut notificaret etiam gratiam predestinationis cum gratia sanctiticationis quae post formationem puerperii datur in utero.

Ad aliud dicendum, quod spiritus vite dicitur ibi non anima, sed attractio spiritus vitalis ab utero libera, id est, antequam caperes libere spirilum vitalem, scparatus es a matre.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4