Text List

Articulus 47

Articulus 47

ARYICULUS XLVI. An scandalum bene dividatur in activum et passivum?

Secundo, Queritur de scandali divisione. .

Dividitur autem in activum et passivum. Et activum dicitur esse quod agit in scandalo, passivum, quod patitur in eodem. Verbi gratia, si do occasionem ruine, ego ago in scandalo : si autem tu accipis, tu pateris : et in me est scandalum activum, in te autem passivum.

Sed contra sic objicitur : 1. Agens enim principalissimum, est agens immediatum facto vel operi : sed agens immediatum operi, est voluntas imitantis peccatum manifestum : ergo ipsa est agens principalissimum : ergo in imitante non est scandalum passivum, sed activum, quod est contra omnes de scandalo loquentes.

2. Adhuc, Occasio non agit, eo quod non est causa, sed minus quam causa etiam per accidens : ergo videtur, cum peccatum manifestum non sit nisi occasio peccati alterius, quod non debeat dici scandalum activum.

3. Adhuc, Dicit Augustinus, quod omne peccatum adeo est voluntarium, quod si non sit voluntarium, non est peccatum . constat autem, guod non dicitur actuale peccatum mortale voluntarium, nisi voluntate agentis ipsum : sed video, quod peccatum imitatione peccati perpetratum, dicitur voluntarium voluntate scandalizati, et non voluntate scandalizantis : ergo videtur, quod scandalizatus sit agens in rtina scandali, et non scandalizans.

4, Adhuc, Causa per occasionem, est causa aliquo modo disponens : haec autem aliquo modo reducitur ad causam materialem, cum dicat materie preparatio- nem, ut dicunt Philosophi: ergo dang occasionem in scandalo, est causa redy. cta ad materialem : sed ille est scandaljzans : ergo non causat in scandalo, nisi sicut materia vel dispositio : et illius eg pati, non agere : ergo scandalizanti magis convenit pati in scandalo, et scandalizato agere, quam e converso,

Responsio. Dicendum, quod diffinitio scandali inducta stat, et bona est.

Ad solutionem autem objectorum dicendum, quod est agens primum, quod est tantum agens : et agens secundum, quod est agens passum, et movens motum, quia movetur a primo motore. Exemplum hujus est desideratum et desiderium, ut dicit Philosophus. Desideratum enim de se, id est, de sua specie, quae delectabilis est, movet desiderium : desiderium autem motum a specie desi- . derati movet ad opus, et in conjunctionem desiderati. Et hoc modo dicitur scandalum activum, quod est primum movens desiderium videntis ipsum: desiderium autem motum a viso peccato, est secundum movens ad actum peccati, et est movens motum, et agens passum. Cum igitur peccatum scandalizantis sit primum objectum oculis recte ambulantis, ipsum est tantum agens : et ideo dicitur scandalum activum. Desiderium autem sive voluntas scandalizati, est movens jam motum, et agens jam passum: et sequitur moventia passionem, qua passum est ab alio: et ideo est penes ipsum scandalum passivum.

His habitis, facile est respondere objectis.

Dicrendum enim ad primum, quod agens principalissimum dicitur dupliciter, scilicet quod plus habet de ratione agentis, et quod est causa actionis. Et primo modo primum agens in quolibet ordine, est agens principalissimum : et sie dicitur principalissimum agens in scandalo activo. Secundo autem modo immediatum agens, est agens principalissimum, licet non agens secundum speciem agentis primi, qua ipsum jam passum est: et hoc modo voluntas scandalizati est causa principalis peccati, quod fitin scandalo.

Ad Aatiup dicendum, quod occasio dicitur, eo quod non est perfecta causa pasgionis illius, quae fit in voluntate ruentis per exemplum illius: quia desideratum per se movet desiderium.

Ad aliud dicendum, quod Augustinus loquitur de voluntate quae est proxima causa peccati, et non de causa prima.

Ad uLtimum dicendum, quod non est dispositio occasio, sed potius sequitur causam efficientem, ut patet per Aristotelem in Il Physitcorum, ubi causam per accidens ponit juxta efficientem.

Et per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 47