Divisio et Expositio Textus
Divisio et Expositio Textus
"Post haec advertendum est quid sit conjugium, etc." In hac distinctione tria dicuntur. Pralibat enim primo de his de quibus dicit. Ieinde, quid sit matrimonium aperit, ibi, Bb, "Sunt ergo, etc." Tertio, dicit de consensu qui est causa efficiens nuptiarum, ibi, G, "Bfficiens autem causa."
Videtur enim peccare duo nomina ponens uni diffinito: nominantes enim secundum aliquid nominant: ergo imponentes diversa nomina, aliquid diversum nominant : ergo unica diffinitio non respondet nominibus duobus.
Ad hoc dicendum, quod ipse attendit camdem rem secundum diversas proprietales. Dicuntur enim neptiae ab actu matrimonii: matrimonium autem dicitur a bonis, quia mulier conjuncta viro munia habet matris in effusione prolis, et aliorum operum in quibus communicat viro.
Et dicendum, quod vinculum matrimonii magis onerat matrem, hoc est, cam quae efficitur mater, quia in dolore profert et nutrit: et ideo magis est munia matris, quam patris.
Ad id autem quod objicitur, quod una diffinitio sequitur duo nomina, dicendum quod est diffinitio rei potius quam illarum proprietatum a quibus nomina sunt imposita. Vel dicatur, quod proprictas qua nuptiae dicuntur nupéie, est ad illam qua dicitur mafrimonium : et ideo utrumque nomen respondet diffinitioni: unum in differentiis remotis, alterum autem in propinguis et ultimis: cum enim diffinifiones necesse sit incipere a generalissi- mis, continent tam differentias remotas quam propinquas.
On this page