Articulus 7
Articulus 7
Qualiter debeat fieri adulterii accusatio ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, "Sed haec omnia intelligenda sunt, etc." Et queruntur hic nonem.
Primum est, Qualiter debeat fieri accusatio ? Secundum, Quando maritus admittitur ad accusationem uxoris adultere, vel e converso ? Tertium, Quis sit effectus ejus separationis ? Quartum, In quibus casibus vir non potest agere ad thori separationem ? Quintum, Utrum post latam sentenliam de separatione thori recipere tenetur adulteram si et ipse adulteratur ? Sextum, Utrum mulier post latam sententiam debet reconciliari viro revocanti eam, etiamsi non vult ? Septimum, Utrum mulier adultera post peenitentiam adulterii potest repellere virum ab accusatione? Octavum, Utrum vir adulteratus occulte potest sine peccato agere contra mulierem manifeste adulteram ad thori separationem ? Nonum, Utrum reconciliata adultera debitum quod habuit in corpore viri amiserit, ita quod non possit sine peccato petere debitum, sed tantum reddere ?
Ad primum objicitur sic : Accusatio est proprie de crimine per inscriptionem facta, obligante se accusatore ad legem talionis coram judice si defecerit in probatione.
Videtur autem,quod hoc non possit observari in accusatione adulterii: quia 1. Accusatio debet esse de scito : illud autem peccatum in occulto fit. Ergo non potest accusari.
2. Si dicas, quod per suspicionem debet accusari. Contra : Sepe humanum fallitur judicium : ergo suspicio non facit ad certitudinem judicii : ergo nec judex procedet ad sententiam diffinitivam.
3. Item, Qualiter facienda est inscriptic? Non enim postest intelligi inscribi id quod est probandum : actus autem commixtionis probari non potest, quia rarissime accidit coram tot fieri illud peccatum, quod sufficiant ad probationem.
4. Item, Videtur non posse salvari, quod se obliget ad legem talionis : quia si detur, quod non probat, tunc ipse separabitur a conjuge, quia hoc tantum est ac si uxor separetur ab eo: ergo ipse sive probaret sive non probaret, consequeretur propositum suum : et hoc non est jus: ergo non potest fieri modus accusationis in ista causa.
Responsio. Dicendum, quod accusatio matrimonii propter adulterium manifestum duplex est : una ad poenam legalem, altera ad thori separationem. Illa vero quae est ad poenam legalem, fit coram judice seculari per inscriptionem et penam talionis : quia tunc eadem peena debet fieri viro siin probatione defecerit que fieret mulieri si probare posset quod dicit. Illa autem quae fit ad thori separationem, fit per inscriptionem coram judice ecclesiastico et sine lege talionis : quia non habet locum lex talionis : quia sicut objectum est, vir consequeretur propositum, sive probaret quod objicit, sive non.
Ad primum ergo dicendum, quod judicatur scitum secundum quod violenter est presumptum ad minus secundum rhetorem, qui ex signis violentis procedit, ut si solum cum sola in lecto vel in tenebris latitantem inveniat. Quandoque eliam tam viri quam mulieres quando sciunt adulteras, insidiantur eis, et cum vestibus deprehendunt in facto, et tune judici de facto constare potest.
Ad aliud dicendum, quod suspicio dicitur levis et violenta, secundum quod etiam in dialecticis quandoque signum profundatum invenitur, quod quasi cum causa convertilur, et hoc quandoque facit scienliam quasi demonstrativarn sicut causa, et talis est presumptio in rheto~ ricis, eb hoc bene facit lidem judici : levis autem non debet adinilli.
On this page